|
1. Divina eloquia si non negligenter audiantur, non immerito
forsitan moveat illud quod scriptum est, Fili, si sapiens fueris,
tibi sapiens eris, et proximis tuis; si autem malus evaseris, solus
hauries mala. Quomodo hoc enim recte possit intelligi? Quandoquidem
sicut nos bona proximi laetificat vita, ita etiam perversa contristat.
Aut si hoc propter suasionem dictum putatur, quia sapiens et sibi est,
et eis quibus persuadet sapientiam; quo pacto si malus evaserit,
solus hauriet mala, cum de talium persuasionibus dictum sit,
Corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. XV, 33)? Quid
enim aliud clamat vox illa charitatis: Si glorificatur unum membrum,
congaudent omnia membra; et si patitur unum membrum, compatiuntur
omnia membra (Id. XII, 26)? Quomodo ergo verum est, Fili,
si sapiens fueris, tibi sapiens eris, et proximis tuis; si autem
malus evaseris, solus hauries mala? Quomodo ejus bono gaudebo, cujus
malo in me malus non ero ? Quomodo me delectat inventus, qui me
securo poterit esse perditus? Nonne si sapiens fuerit, sanum membrum
erit, cui caetera membra congaudent? Quomodo igitur malus solus
hauriet mala, cum similiter aegro membro compatiantur et caetera?
2. Haec proinde quaestio nisi fuerit soluta, turbabit. Domino
autem adjuvante solvetur, si primitus illud veritate certissima
definitum, fixum atque immobile teneamus, nec bonum quemquam bono
alterius, nec malum malo alterius esse posse. Hinc enim ait
Apostolus, Unusquisque nostrum proprium onus portabit (Galat.
VI, 5): et alibi, Igitur unusquisque nostrum pro se rationem
reddet (Rom. XIV, 12): et iterum Opus autem suum probet
unusquisque; et tunc in semetipso tantum gloriam habebit, et non in
altero (Galat. VI, 4). Hoc etiam per prophetam Ezechielem
dicitur: Anima patris mea est, anima filii mea est; anima quae
peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4). Totum illum
locum sic explicat, ut ostendat nec bonis parentum sublevari filios
malos, nec malis opprimi bonos. Qua veracissima sententia propter
nosmetipsos primitus ac firmissime constituta, restat inspicere quid
aliis impertiamur officii; diligentissime distinguentes quem nostrae
salutis appetamus effectum, quem proximis reddamus affectum. Si bonus
es, non quidem alterius bono, sed tuo bonus es: verumtamen eo ipso
tuo bono quo bonus es, etiam bono alterius, non mutuata bonitate, sed
mutua dilectione congaudes. Item si malus es, non malus es malo
alieno, sed tuo: eodem quoque tuo malo non diligis proximum tanquam te
ipsum; neque enim diligis vel te ipsum. Diligis quippe iniquitatem
acerrimam inimicam, non tibi extrinsecus admotam, sed abs te tibi
intrinsecus factam: quae ut facilius vincat te, faves ei contra te.
Ita quod te oderis aperte convinceris, cum eam diligis, a qua
turpiter vinceris. Neque enim divinum eloquium falsetur, quo dictum
est, Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X,
6).
3. Hinc est ergo, quod bonus eo bono quo bonus est, et bono
alterius gratulatur, et malo alterius contristatur. Ac per hoc tali
proximo; quoniam ipse verius dicitur proximus, qui te de proximo
attendit, hoc est misericorditer respicit; tali ergo proximo utique,
si sapiens fueris, et tibi et illi eris: non quia bono tuo bonus
erit, sed quia bono suo boni tui dilector erit. Si autem malus
evaseris, non cum illo, sed solus hauries mala. Neque enim malo tuo
malus erit, sed in tuo misericors erit. Moestificat eum malitia, sed
non sequitur poena sua: irrogat illi tristitiam, non cum illo
communicat injustitiam. Malus itaque non cum proximo bona, sed solus
hauries mala; quia tristitiam illam, quam de te habet bonus, suo bono
habet, et tuo malo. Illa tristitia illius indicat dilectionem, tuam
perditionem: te damnat, illum coronat; te deprimit, illum erigit.
Ideo etiam scriptum est, Obedientes estote praepositis vestris: ipsi
enim vigilant pro animabus vestris tanquam rationem reddituri: ut cum
gaudio hoc faciant, et non cum tristitia; neque enim expedit vobis
(Hebr. XIII, 17). Vobis ergo non expedit illorum tristitia
praegravari. Nam illis expedit de nostra malitia contristari. Bonos
ergo proximos deputa; et esto bonus, tuo quidem bono, non illorum;
et ipso non abs te tibi dato, sed divinitus impertito. Quid enim
habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Atque ita, Si
sapiens fueris, tibi sapiens eris, et proximis tuis, quibus bonum est
de tua bonitate laetari. Si autem malus evaseris, solus hauries
mala; non etiam illi, quibus et hoc bonum est de tua malitia
constristari.
|
|