|
1. Expositio verborum Scripturae. Sancta Scriptura, quae modo in
auribus vestris lecta est, admonuit nos, imo per illam Deus qui jubet
nobis loqui ad vos, quaerere vobiscum et pertractare quid sit, et quid
sibi velit quod lectum est: Sunt qui se divites affectant, nihil
habentes; et sunt qui se humiliant, cum sint divites. Non enim
arbitrandum est, neque omnino credendum, quod de istis divitiis,
quibus inflantur superbi, de visibilibus istis dico atque terrenis,
curaverit Scriptura sancta nos admonere, ut vel eas pro magno
habeamus, vel non habere timeamus. Quid enim prodest homini, ait
aliquis, qui se divitem videri affectat, cum nihil habeat? Istum
notavit Scriptura atque reprehendit. Sed nec ille valde admirandus
aut imitandus est et pro magno habendus, quem videtur in laude
posuisse, si temporales atque terrenas divitias intellexeris. Et
sunt, inquit, qui se humiliant, cum sint divites. Ille recte
displicet nobis, qui cum nihil habeat, se divitem affectat. Quid?
iste placet nobis, qui cum sit dives, humiliat se? Forte placet quia
humiliat se: non tamen placet quia dives est.
2. Divitiarum morbus, superbia. Accipiamus ergo et hoc: non
indecorum est, nec inhonestum, nec inutile, quod Scripturae sanctae
nobis commendare voluerint humiles divites. Nihil enim in divitiis tam
timendum est, quam superbia. Denique apostolus Paulus hoc admonet
Timotheum: Praecipe, inquit, divitibus hujus mundi, non superbe
sapere (I Tim. VI, 17). Non enim divitias expavit, sed
morbum divitiarum. Morbus autem divitiarum est superbia magna. Nam
grandis animus est, qui inter divitias isto morbo non tentatur: major
animus divitiis suis, qui eas vincit, non concupiscendo, sed
contemnendo. Magnus est ergo dives, qui non se ideo magnum putat quia
dives est: qui autem ideo se magnum putat, superbus et egenus est; in
carne crepat, in corde mendicat; inflatus est, non plenus. Utres
autem duos si videas, unum plenum, alterum inflatum; in utroque eadem
est magnitudo, sed non in utroque eadem plenitudo. Si attendis,
falleris; si appendis, invenies: qui plenus est, difficile movetur;
qui inflatus est, cito aufertur.
3. Divites non hujus mundi. Paupertas et divitiae
Christi.---Praecipe, ergo, inquit, divitibus hujus mundi. Non
adderet, hujus mundi, nisi quia sunt et divites non hujus mundi. Qui
sunt divites non hujus mundi? Quorum princeps et caput est ille, de
quo dictum est, Pauper pro vobis factus est, cum esset dives. Sed
si ille solus, quid profuit? Vide quid sequitur: Ut illius
paupertate vos ditaremini (II Cor. VIII, 9). Puto quia
paupertas Christi non nobis attulit pecuniam, sed justitiam.
Paupertas autem illius unde? Quia mortalis effectus est. Ergo
divitiae verae immortalitas: ibi enim vera copia, ubi nulla
indigentia.
Quia ergo nos immortales fieri non possemus, nisi pro nobis Christus
mortalis esset effectus; ideo pauper factus est, cum dives esset. Et
non ait, Pauper factus est, cum dives fuisset; sed, Pauper factus
est, cum dives esset: paupertatem assumpsit, et divitias non amisit.
Intus dives, foris pauper. Latens Deus in divitiis, apparens homo
in paupertate. Vide divitias ejus: In principio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio
apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt. Quid ditius eo, per quem
facta sunt omnia? Aurum habere dives potest, creare non potest. Cum
itaque istae ejus divitiae commendatae essent, vide paupertatem ejus:
Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1,
2, 3, 14). Hac ejus sumus paupertate ditati: quia sanguine
ejus, qui manavit de carne ejus, quod Verbum caro factum est, ut
habitaret in nobis, conscissus est saccus peccatorum nostrorum. Per
sanguinem illum abjecimus pannos iniquitatis, ut indueremur stola
immortalitatis.
4. Omnes boni fideles divites sunt intus. Hiems et aestas nostra
quae. Omnes ergo divites boni fideles. Nemo se contemnat, pauper in
cella, dives in conscientia. Dives quippe in conscientia securior
dormit in terra, quam dives in purpura. Ibi non excitat sollicitudo
maligna, compuncto corde de scelere. Serva divitias in corde tuo,
quas tibi contulit paupertas Domini Dei tui. Imo ipsum adhibe tibi
custodem: ne pereat de corde quod dedit, servet ipse qui dedit.
Omnes ergo divites boni fideles, sed non divites hujus mundi.
Denique divitias suas nec ipsi sentiunt; sentient postea. Vivit
radix, sed hiemis tempore etiam viridis arbor aridae similis est.
Tempore quippe hiemis et arbor quae aret, et arbor quae viget,
utraque nuda est honore foliorum, utraque vacua honore fructuum:
veniet aestas, et discernet arbores: viva radix folia producit,
impletur fructibus; arida inanis aestate, sicut hieme, remanebit.
Itaque illi horreum praeparatur, huic securis adhibetur, ut amputata
in ignem mittatur. Sic aestas nostra, Christi est adventus: hiems
nostra, Christi occultatio: aestas nostra, Christi revelatio.
Denique arboribus bonis et fidelibus hanc allocutionem praebet
Apostolus: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum
Christo in Deo. Certe mortui: sed mortui specie, vivi in radice.
Attende autem venturum tempus aestatis, quomodo sequatur, et dicat:
Cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum ipso
apparebitis in gloria (Coloss. III, 3, 4). Hi sunt
divites, sed non hujus mundi.
5. Divites hujus mundi non contempti a Christo. Divitiarum
inanitas et periculum. Nec tamen et divites mundi contempti sunt. Et
ipsos lucratus est sua paupertate, qui cum dives esset, propter nos
pauper effectus est. Nam si eos contempsisset, et in numero sanctorum
habere noluisset, non Timotheo, sicut dicebam, Apostolus
praecepisset, ut et ipse praeciperet: Praecipe, inquit, divitibus
hujus mundi non superbe sapere. Inter hos qui fide sunt divites, sunt
quidam divites hujus mundi. Praecipe illis, quia et ipsi membra
illius pauperis facti sunt. Praecipe illis quid in illis timeas a
divitiis. Non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum.
Inde enim superbit dives, quia sperat in incerto divitiarum. Nam si
incerta divitiarum prudenter attenderet, nunquam superbiret, sed
semper timeret: quanto esset ditior, tanto fieret sollicitior, et
secundum hanc vitam, non solum secundum illam. Multi enim in istis
saeculi perturbationibus securiores pauperes fuerunt. Multi autem
propter suas divitias quaesiti et correpti sunt. Multi se habuisse
planxerunt, quod semper habere minime potuerunt. Multos poenituit
consilium sui Domini non recepisse, qui dixit: Nolite vobis
thesauros condere in terra, ubi tinea et comestura exterminat, et ubi
fures effodiunt et furantur: sed thesaurizate vobis thesaurum in
coelis. Non dico vobis ut perdatis, sed ut migretis. Multi enim hoc
facere noluerunt, et non se obedisse doluerunt; quando non solum sua
perdiderunt, sed propter illa et ipsi perierunt. Praecipe ergo
divitibus hujus mundi non superbe sapere: et fiet in eis quod audivimus
in proverbio Salomonis, Sunt qui se humiliant, cum sint divites.
Et secundum istas divitias temporales fieri potest. Sit humilis:
plus gaudeat quia christianus est, quam quia dives est. Non
infletur, non extollatur: attendat pauperem fratrem, non dedignetur
frater pauperis appellari. Quantumcumque enim dives sit, ditior est
Christus, qui fratres suos esse voluit pro quibus sanguinem suum
fudit.
6. Divitiae ad quid prodesse possunt. Tamen ne dicerent divites,
non se habere quid faciant de divitiis suis, admonuit Timotheum, ut
eos etiam consilio regeret, non solum praecepto cohiberet: cum
dixisset, Neque sperare in incerto divitiarum; ne se spem perdidisse
arbitrarentur, subjecit, Sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia
abundanter ad fruendum: temporalia ad utendum, aeterna ad fruendum.
Sed de divitiis suis quid faciant? Divites sint, inquit, in
operibus bonis, facile tribuant. Hoc prosint divitiae, ne sit tibi
difficultas tribuendi. Vult enim pauper, et non potest: vult dives,
et potest. Facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi
fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim.
VI, 17-19). Nam ista vita falsa est. Hujus vitae falsitate
deceptus ille in purpura et bysso, jacentem ulcerosum pauperem ante
suam januam contemnebat. Sed ille linctus a canibus, thesaurum sibi
aeternum in Abrahae gremio comparabat, et si non abundanti facultate,
pia tamen et opima voluntate. Ille autem dives, qui sibi magnus
videbatur in purpura et bysso, mortuus sepultus est in inferno. Et
quid invenit? Aeternam sitim, indeficientes flammas. Successit
ignis purpurae et bysso: ea tunica ardebat, qua se exspoliare non
poterat. Pro epulis ariditas, et desiderium guttae de digito
pauperis, sicut illi micarum de mensa divitis. Sed illius egestas
praeteriens, hujus poena permanens (Luc. XVI, 19-26).
Hoc attendant divites hujus mundi, et non superbe sapiant. Facile
tribuant, communicent: thesaurizent sibi fundamentum bonum in
futurum; ubi sunt veri divites, sed non hujus mundi: ut apprehendant
veram vitam.
7. Divitiis interioribus divites. Forte ergo hoc admonuit
Scriptura divina, ubi ait, Sunt qui se divites affectant, nihil
habentes, propter superbos pannosos. Si enim vix toleratur dives
superbus, pauperem superbum quis ferat? Meliores sunt ergo illi qui
se humiliant, cum sint divites. Verumtamen de aliis divitiis se
dicere Scriptura testatur: secuta enim adjunxit, Redemptio animae
viri divitiae ejus; pauper autem non suffert minas. Intelligere
debemus ex alia nescio qua paupertate pauperem, et ex aliis nescio
quibus divitiis divitem. Altius enim divites, in corde divites,
pleni fortitudine, opimi pietate, abundantes charitate, secum sunt
divites, interiores sunt divites. Sunt autem qui se divites
affectant, cum sint pauperes: justi sibi videntur, cum sint iniqui.
Divitias quippe illas intelligere debemus: quoniam aperuit Scriptura
quid dixerit, Redemptio animae viri divitiae ipsius, Intellige,
inquit, quas tibi divitias commendem. Quoniam dixi, Sunt qui se
divites affectant, nihil habentes; et sunt qui se humiliant, cum sint
divites; illas temporales et terrenas et visibiles divitias cogitabas:
ego autem non ipsas dico, sed quas dicam consequenter admoneo;
Redemptio animae viri, divitiae ipsius sunt. Ergo qui non habent
animae redemptionem, quia iniqui sunt, et justos se videri affectant,
quia hypocritae sunt, ipsi sunt de quibus ait, Sunt qui se divites
affectant, nihil habentes: justos se volunt videri, cum in cella
conscientiae non habeant aurum justitiae. Et sunt pleni, tanto
humiliores, quanto ditiores: de quibus dictum est, Beati pauperes
spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3).
8. Interiores divitiae, fides, auro praeferenda. Quid ergo
quaeris divitias, quae oculis humanis et carneis blandiuntur? Lucet
aurum: sed plus lucet fides. Elige quid in corde habere debeas.
Intus plenus esto, ubi divitias tuas Deus videt, homo non videt.
Nec tamen quia homo non videt, ideo debes contemnere quod intus
habes. Vis videre, quia et oculis iniquorum plus lucet fides, quam
aurum? Quomodo laudat etiam avarus dominus servum fidelem? Nihil
illo dicit esse pretiosius: imo eum omnino pretium non habere
testatur. Habeo servum, inquit, non habet pretium. Exspectas tu
unde? Forte bene saltat, aut optimus coquus est. Non: attende
interiorem laudem. Nihil, inquit, fidelius. Placet tibi, homo,
servus tuus fidelis, et tu non vis esse Deo servus fidelis? Attendis
quia habes servum tuum, attende quia habes et Dominum. Servum tuum
potuisti comparare, non creare: Dominus tuus et verbo suo creavit
te, et sanguine suo redemit te. Si viluisti tibi, recole pretium:
si et hoc oblitus es, lege Evangelium, instrumentum tuum. Fidem
amas in servo tuo, et Dominus tuus non quaerit eam in suo? Redde
quod exigis. Quod tibi gaudes reddi ab inferiore, redde superiori.
Amas servum, qui fideliter custodit aurum tuum: noli contemnere
Dominum, qui misericorditer custodit cor tuum. Omnes ergo habent
oculos ad laudandam fidem, sed quando exigunt reddi sibi. Nam quando
ab eis exigitur, claudunt oculos, nolunt eam videre quam pulchra sit.
Aut forte stulta insania propterea nolunt reddere, ne perdant:
quomodo timet quis reddere pecuniam; cum enim reddiderit eam, non
habebit. Non sic redditur fides: et redditur, et habetur. Mirum
dictu: imo si non redditur, non habetur.
9. Divitiae pro animae salute in eleemosynis
expendendae.---Redemptio animae viri divitiae ipsius. Merito illi
vanissimo diviti insultavit Deus, ut admoneret nos ne talia
imitaremur; cui regio fructuosa succedens, turbavit hominem copia plus
quam inopia. Cogitavit enim apud se, dicens: Quid faciam, quo
congregem fructus meos? Et cum aestuasset arctatus, tandem sibi visus
est invenisse consilium: sed vanum consilium. Hoc enim consilium non
invenit prudentia, sed avaritia. Destruam, inquit, veteres
apothecas minores, et novas faciam ampliores, et implebo eas; et
dicam animae meae: Anima, habes multa bona, satiare, jucundare.
Ait illi: Stulte, in quo tibi sapiens videris, stulte, quid
dixisti? Dico animae meae, Habes multa bona, satiare. Hac nocte
auferetur a te anima tua: haec quae parasti cujus erunt (Luc.
XII, 16-20)? Quid enim prodest homini, si totum mundum
lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur (Matth. XVI,
26)? Ideo, Redemptio animae viri divitiae ejus. Has ille vanus
et stultus divitias non habebat. Animam quippe suam eleemosynis non
redimebat, fructus perituros condebat. Recondebat, inquam,
perituros fructus periturus, nihil largiens Domino ad quem fuerat
exiturus. Quam frontem habiturus est in illo judicio, cum audire
coeperit, Esurivi, et non dedisti mihi manducare (Id. XXV,
42)? Animam enim suam superfluis et nimiis epulis satiare
cupiebat, pauperum tot inanes ventres superbissimus contemnebat.
Nesciebat pauperum ventres apothecis suis esse tutiores. Quod enim
recondebat in illis apothecis suis, fortassis et a furibus
auferebatur: si autem reconderet in pauperum ventribus, in terra
quidem digerebatur, sed in coelo tutius servabatur. Ergo, Redemptio
animae viri divitiae ipsius.
10. Paupertas animi prae timore minarum animi deficientis. Et quid
sequitur? Pauper autem non suffert minas. Pauper, scilicet inanis
justitia, non habens intus spiritus plenitudinem, ornamenta
spiritualia, supellectilem spiritualem, totumque illud quod oculis non
videtur, sed mente plus cernitur : non habens haec intus, non suffert
minas. Quando ei dictum fuerit ab aliquo potente, Dic hoc verbum
contra inimicum meum, dic falsum testimonium, ut eum quem volo
opprimam et domem; forte tentat: Non facio, non mihi adduco
peccatum. Tantum negat, quousque dives minari incipiat. Sed quia
pauper est, non suffert minas. Quid est, pauper est? Non habet
divitias interiores, quas martyres habuerunt, qui pro veritate ac fide
Christi omnes minas saeculi contempserunt. Nihil de corde
perdiderunt, in coelo quantum invenerunt? Pauper ergo non suffert
minas. Non potest dicere diviti cogenti se ad alicujus injuriam
proferre falsum testimonium, Non facio. Non habet intus unde
respondeat, non est thesauro interiore solidatus et plenus: non est
qui dicat, quia non habet unde dicat; non est qui dicat, Quid mihi
facturus es qui minaris? Ut multum, ablaturus quod habeo: tollis
quod relicturus sum; tollis, quod etsi non tollas, dum vivo forsitan
perditurus sum: de arca interiore nihil perdo. Cum mihi minaris
auferre quod intus habeo, vere vis auferre quod intus habeo. Sed
illud potes auferre et habere: fidem si minando abstuleris, et ego
perdo, et tu non habebis. Non ergo facio quod hortaris, non curo
quod minaris. Sed potes saeviendo etiam de patria me pellere.
Nocuisti, si illuc me expuleris, ubi Deum meum invenire non possum.
Forte valebis etiam occidere. Ruente carnali domo, incolumis
habitator abscedo, et ad illum cui servo fidem securus exibo, et te
amplius non timebo. Vide enim quid minaris, ut falsum testimonium
dicam: mortem minaris, sed corporis. Plus ego eum timeo, qui
dixit, Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). His
divitiis intus plenus et opimus, talia minanti vel meliora respondet.
Pauper autem non suffert minas.
11. Divitiae verae a Deo expetendae. Simus ergo divites, et
timeamus esse pauperes. Quaeramus autem impleri cor nostrum divitiis
ab illo qui vere dives est. Et si forte unusquisque vestrum intrat in
cor suum, et illic divitias istas non invenit, pulset ad divitem:
fiat ante januam illius pius mendicus, ut sit illo donante dives
impletus. Et vere, fratres mei, paupertatem nostram, egestatem
nostram debemus Domino Deo nostro confiteri. Hanc confitebatur
Publicanus, qui nec oculos ad coelum audebat levare. Non enim
habebat cum qua substantia levaret oculos suos homo peccator.
Attendebat ad inanitatem suam: sed plenitudinem Domini cognoscebat,
noverat se ad fontem venisse sitientem. Aridas fauces ostendebat, pie
ubera implenda pulsabat: Domine, inquit, tundens pectus, oculos
dejiciens in terram, propitius esto mihi peccatori. Dico ego, quia
jam ex aliqua parte dives erat, cum ista cogitabat et petebat. Nam si
adhuc omni modo pauper erat, hujus confessionis gemmas unde
proferebat? Sed tamen abundantior et plenior de templo descendit
justificatus. Ille autem Pharisaeus ad orationem ascendit, et nihil
rogavit. Ascenderunt, inquit, ad templum orare. Iste rogat, ille
non rogat. Sed ille unde orat? Sunt qui se divites putant, nihil
habentes. Domine, inquit, gratias tibi ago, quia non sum sicut
caeteri homines, injusti, raptores, adulteri, sicut etiam hic
Publicanus. Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo.
Jactavit se: sed inflatio est ista, non plenitudo. Divitem se
putavit nihil habens: pauperem se ille cognovit jam aliquid habens.
Ut nihil aliud dicam, habebat ipsam confessionis pietatem. Et
descenderunt ambo. Sed justificatus, inquit, Publicanus ille magis
quam Pharisaeus: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se
humiliat, exaltabitur (Luc. XVIII, 10-14).
|
|