|
1. Praestabit nobis, qui diem istum commendavit in sanctis suis, ut
infirmitas vocis nostrae sufficiat intentioni vestrae. Hoc ideo
commendavi, ut me silentio vestro adjuvare dignemini: animus enim
promptus est ad vos, sed caro infirma. Et ipse animus, quaecumque
forte gaudia de Scriptura Dei concepit, parturit et parere quaerit in
auribus et mentibus vestris: praestate in vobis nidum sermoni.
Commendatur enim et in Scriptura turtur, quaerere nidum sibi, ubi
ponat pullos suos (Psal. LXXXIII, 4). Et hoc quod
gestamus in manibus, Scriptura scilicet quam videtis, commendat nobis
inquirendam et laudandam mulierem quamdam, de qua paulo ante, cum
legeretur, audistis, magnam, habentem magnum virum, eum virum qui
invenit perditam, ornavit inventam. De hac secundum lectionis
tenorem, quam me portare conspicitis, pauca pro tempore, quae
Dominus suggesserit, dicam. Dies enim est martyrum: et ideo magis
laudanda est mater martyrum. Jam quae sit ista mulier, me proloquente
accepistis: videte etiam ut me legente agnoscatis. Omnis nunc
auditor, quantum ex affectu vestro satis apparet, dicit in corde suo,
Ecclesia debet esse. Confirma istam cogitationem. Nam quae potuit
esse altera martyrum mater? Ista est: quod intellexistis, hoc est;
de qua muliere volumus aliquid quid dicere, Ecclesia est. Non enim
deceret nos loqui de quacumque alia muliere. Quanquam et in
recitatione passionis martyrum audivimus feminas, de quibus decenter
loquamur: sed nec eas praetermittimus, quando earum matrem laudamus.
2. Ecclesia latere non potest. Attendite cujus membra estis:
inspicite cujus filii estis. Mulierem fortem quis inveniet? Congruit
diei martyrum fortitudo mulieris. Nisi enim fortis esset illa mulier,
membra ejus in passione defecissent. Mulierem fortem quis inveniet?
Difficile est invenire eam, imo difficile est nescire eam. Nonne
ipsa est civitas in monte, quae abscondi non potest (Matth. V,
14)? Quare ergo dictum est, Quis inveniet? cum dici debuerit,
Quis non inveniet? Sed tu civitatem in monte positam vides: ut autem
in monte poneretur, inventa est quae perierat. Quando illustrata
est, quis eam non videt? quando latebat, quis eam inveniret? Ipsa
enim civitas est, et una illa ovis, quam perditam quaesivit pastor,
et inventam gaudens in humeris reportavit (Luc. XV, 4-6).
Iste pastor, mons est: ovis autem in humeris ejus, civitas in
monte. Facile est ut videas eam collocatam in monte: quando eam
invenires, cum lateret in vepribus, in spinis utique delictorum
suorum? Ibi enim quaesisse magnum est: ibi invenisse mirabile est.
Haec ejus difficilis inventio commendatur, cum dicitur, Mulierem
fortem quis inveniet? Quis enim, quia unus; non quia nec unus.
Quomodo dictum est de ipso viro ejus, leone de tribu Juda, de quo
propheta ante praedixit, Ascendisti recumbens: utique in cruce.
Ascendisti, crux est; recumbens, mors est. Quid est enim.
Ascendisti, nisi quod scriptum est, Et crucifixerunt eum? Unde et
ipse ait, Sicut exaltavit Moyses serpentem in eremo, ita exaltari
oportet Filium hominis; ut omnis qui credit in eum non pereat, sed
habeat vitam aeternam (Joan. III, 14, 15) Quid est,
recumbens? Et inclinato capite tradidit spiritum (Id. XIX,
18, 30). Cum ergo et ibi diceretur, Ascendisti recumbens;
secutus est, Dormisti sicut leo. Dormisti sicut leo: non fugisti
sicut vulpes. Quid est, Dormisti sicut leo? De potestate, non de
necessitate. Cum autem dictum esset, Dormisti sicut leo; secutus
ait, Quis suscitabit eum (Gen. XLIX, 9)? Quis suscitabit?
neque enim nemo: sed quis hominum? Quia nonnisi Deus, qui eum
exaltavit a mortuis, et donavit ei nomen quod est super omne nomen
(Philipp. II, 9). Suscitavit et ipse se: unde ait, Solvite
templum hoc, et in triduo suscitabo illud (Joan. II, 19). Et
modo quando auditis, Mulierem fortem quis inveniet? nolite putare de
Ecclesia dici quae latet, sed de illa quae ab uno inventa est, ut
neminem lateret. Ergo describatur, laudetur, commendetur, amanda ab
omnibus nobis ut mater: nam unius uxor est. Mulierem fortem quis
inveniet? Mulierem istam tam fortem quis non videt? Sed jam
inventam, jam eminentem, jam conspicuam, jam gloriosam, jam
ornatam, jam lucidam; jam, ut cito explicem, toto terrarum orbe
diffusam.
3. Pretiosior autem est lapidibus pretiosis, quae ejusmodi est.
Quid magnum, quia pretiosior est mulier haec lapidibus pretiosis? Si
modo humanas avaritias cogitetis, si ad proprietatem accipiantur
lapides pretiosi, quid magnum est, quod quibuslibet lapidibus
pretiosior invenitur Ecclesia? Nulla talis comparatio est: sed sunt
lapides pretiosi in illa. Tam pretiosi sunt lapides isti, ut vivi
dicantur (I Petr. II, 4, 5). Sunt ergo lapides pretiosi
ornantes eam: sed est ipsa pretiosior. Volo aliquid commendare
Charitati vestrae, quantum capio, quantum capitis, quantum timeo,
quantum timere debetis de his lapidibus pretiosis. Sunt in Ecclesia
lapides pretiosi, et semper fuerunt, docti, abundantes scientia et
eloquio et omni instructione Legis. Pretiosi plane lapides isti
sunt: sed ex eorum numero quidam aberraverunt ab ornamento mulieris
hujus. Quantum enim pertinet ad doctrinam et eloquium unde fulget,
lapis pretiosus erat Cyprianus: sed mansit in hujus ornamento. Lapis
pretiosus erat Donatus: sed resiluit a compage ornamenti. Ille qui
mansit, in ea se amari voluit : ille qui inde excussus est, praeter
illam nomen sibi quaesivit. Ille permanens cum illa, ad illam
collegit: ille resiliens, non colligere, sed spargere concupivit.
Mali filii, quid sequimini lapidem pretiosum, de ornamento hujus
mulieris excussum? Respondetis mihi, Quid enim? Tu sic intelligens
quomodo ille? aut sic loqueris quomodo ille? aut tam doctus es quam
ille? Sit licet intelligens: Intellectus bonus, omnibus facientibus
eum (Psal. CX, 10). Sit licet doctus, licet liberalibus
disciplinis et mysteriis Legis instructus, lapis est pretiosus: redi
ab illo ad istam, Pretiosior est lapidibus pretiosis. Lapis
pretiosus si non sit in ornamento mulieris hujus, jacet in tenebris.
Lapis pretiosus quolibet jacet, jacet in tenebris: opus illi erat ut
in ornamento hujus feminae permaneret, et esset in compagine ornamenti
ejus. Ego autem fidenter dixerim, pretiosi lapides ideo dicti sunt,
quia caro valent : jam ille vilis est, pretium perdidit, qui non
habet charitatem. Doctrinam suam jactet licet, linguam suam jactet
licet: audiat aestimatorem verorum lapidum matronae hujus; audiat,
inquam, quemdam artificem ornamenti inspectorem. Quid jactat linguam
suam, jam non pretiosus, sed vilis lapis? Si linguis hominum
loquar, inquit, et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus
sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens (I Cor. XIII,
1). Cymbalum est lapis ille: jam non fulget, sed tinnit. Ergo
discite lapides aestimare, negotiatores regni coelorum: nullus vobis
lapis placeat, praeter hujus mulieris ornamentum. Haec quae
pretiosior est lapidibus pretiosis, ornamenti sui ipsa pretium est.
4. Confidit super eam cor viri ejus. Plane confidit, et ut
confidamus docuit. Commendavit enim Ecclesiam usque ad terminos
terrae, per omnes gentes, a mari usque ad mare. Haec si non usque ad
finem perseveraverit, non super eam cor viri ejus confidit. Confidit
super eam cor viri ejus: praescius confidit, falli non potest qui
confidit. Non dictum est, Confidit super eam cor filiorum: poterant
enim filii ejus parvuli falli; illius cor nullum mendacium decipit.
Verum est ergo, quod confidit. Quae talis est, spoliis non
indigebit. Non quia non quaerit spolia, ideo non indigebit: sed quia
multis abundabit. Quae talis est, spoliis non indigebit. Undique
spoliat mundum, ubique diffusa; rapit undique tropaea diabolo. Hoc
enim ei promisit vir ejus, cui dicit in alio psalmo: Exsulto ego in
verbis tuis, sicut qui invenit spolia multa (Psal. CXVIII,
162). Quemadmodum spoliis indiget, quae undique rapit, undique
trahit, undique acquirit?
5. Operatur enim viro suo bona, et non mala in omni tempore. Hinc
est quod exspoliat mulier ista gentes, operando viro suo bona, et non
mala. In omni tempore operatur bonum, et non malum: nec sibi, sed
viro; ut qui vivit, jam non sibi vivat, sed ei qui mortuus est pro
omnibus, et resurrexit (II Cor. V, 15). Viro ergo operatur
bonum, coram Deo operatur bonum: illi servit, illi devota est;
illum diligit, illi placere semper studet. Non se ornat, nec propter
oculos suos, nec propter oculos alienos. Non est de sibi
placentibus, non est de sua quaerentibus: Operatur enim viro suo.
Qui autem sibi operantur, omnes sua quaerunt, non quae Jesu Christi
(Philipp. II, 21).
6. Inveniens lanam et linum, fecit utile manibus suis. Lanificam
et linificam matronam istam sanctus sermo describit. Quaeritur autem a
nobis quid sit lana, quid sit linum. Lanam carnale aliquid puto,
linum spirituale. Hoc conjicere audeo ex ordine vestimentorum
nostrorum: interiora sunt enim linea vestimenta; lanea, exteriora.
Quidquid carne operamur, in promptu est: quidquid spiritu, in
secreto. Operari autem carne, et non operari spiritu, quamvis bonum
videatur, utile non est. Operari autem spiritu, et non operari
carne, pigrorum est. Invenis hominem porrigentem manu eleemosynam
pauperi, nec tamen de Deo ibi cogitantem, sed hominibus placere
cupientem: lanea vestis videri potest, interiorem lineam non habet.
Invenis alium dicentem tibi, Sufficit mihi in conscientia Deum
colere, Deum adorare; quid mihi opus est aut in ecclesiam ire, aut
visibiliter misceri Christianis? lineam vult habere sine tunica
lanea. Non novit, neque commendat talia opera mulier ista. Dicenda
sunt quidem et docenda spiritualia sine carnalibus : sed illi qui
accipiunt, debent et tenere spiritualia, et non carnaliter operari
carnalia. Invenit haec mulier lanam et linum, et fecit utile manibus
suis. Lana ista et linum hoc, in Scripturis sanctis est. Multi
inveniunt, sed nolunt facere aliquid utile manibus suis. Invenit, et
fecit. Cum auditis, invenitis: cum bene vivitis, facitis.
Inveniens lanam et linum, fecit utile manibus suis. Videte illam,
cui dicitur: In dexteram et in sinistram extende; semen enim tuum
haereditabit gentes: non est quod parcas, porrige longius funiculos
tuos (Isai. LIV, 3, 2). Videte illam: Facta est quasi
navis, qua negotiator a longe congerit sibi divitias. Divitiae
mulieris hujus, laudes viri ejus. Videte quam a longe congerit sibi
divitias: A solis ortu usque ad occasum, laudabile nomen Domini
(Psal. CXII, 3).
7. Exsurgit de noctibus, et dedit escas domui, et opera ancillis.
Exsurgit de noctibus: quid valent noctes? Non eam premunt, non eam
in tenebris jacere cogunt. Et de noctibus exsurgit: noctes,
tribulationes sunt. Sed cui haec, et de noctibus consurgit, et in
tribulationibus proficit. Et dedit escas domui: in noctibus praebuit
se imitandam; faciens docuit, quod faciendum dixit; et tunc dedit eis
escas. Quis comedat de nocte? Prorsus et tunc dedit escas. quibus
enim dedit, semper esuriunt. Beati enim qui esuriunt et sitiunt
justitiam, quia ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). A nocte
spiritus meus vigilat ad te, Deus (Isai. XXVI, 9). Media
nocte surgebam ad confitendum tibi (Psal. CXVIII, 62).
Haec alimenta nocturna abundant in domo mulieris hujus. Nemo ibi
famem patitur, nec palpat ut inveniat quod manducetur: ardet ibi
lucerna prophetiae. Sed numquid manducandum est et vacandum? Illa
enim quae dedit escas domui, dedit et opera ancillis. Ancillae istae
ipsius sunt, an viri ejus? An quia viri ipsius sunt, et ipsius
sunt? An multae ancillae ipsa est? Ipsa enim quanquam
materfamilias, tamen ancillam se non dedignetur. Attendat pretium
suum, diligat Dominum suum. Agnoscat, inquam, se ancillam, nec
timeat conditionem. Nec enim dedignatur ille conjugem facere, quam
tanti emit. Et unaquaeque conjux bona maritum suum dominum vocat.
Prorsus non solum vocat, sed hoc sapit, hoc sonat, hoc gestat
corde, hoc profitetur ore, tabulas matrimoniales instrumenta emptionis
suae deputat. Est ergo ancilla, dans opera ancillis. Est ancilla:
ejus enim filius est qui dicit, Ego servus tuus, et filius ancillae
tuae (Psal. CXV, 16).
8. Quaesiturus eras quid agat illis operibus etiam nocturnis; audi
quid agat: Prospiciens agrum mercata est. Prospiciens, non in
praesenti, sed in futuro, mercata est agrum istum: prospiciens fide,
spe. Inde et de noctibus surgit. Si enim quod non videmus speramus,
per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 25). In omnibus
tribulationem patiens: prospicit enim agrum quem mercatur. Inde enim
mulier fortis dicitur. Quid sunt noctes illae prae agro illo ? Quod
enim ad praesens temporale est et leve tribulationis nostrae (cum de
noctibus surgimus), in incredibilem modum aeternum gloriae pondus
operatur in nobis (cor habentibus ad agrum illum), non respicientibus
quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia
sunt; quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 8,
17, 18). Qualis est ager ille? Quae pulchritudo ejus est?
Inardescamus ad eum possidendum. Putamus non ipse est, de quo dixit
Deus, Et species agri mecum est (Psal. XLIX, 11)?
9. Prospiciens agrum mercata est. Ubi mercata est, habet ibi
agrum. Ubi agrum? Ubi mercata est? Ubi posuit et thesaurum suum,
ut fieret ei, Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum (Matth.
VI, 21). Prospiciens agrum mercata est. Unde mercata est? Ne
forte tu desperes, et suspires, et nihil agas, ager iste segnem
amatorem non amat. Ibi certe cum ad eum veneris, forsitan
requiesces, nec opus erit ut labores. Non enim est talis ager ille,
qualis iste, ubi Adam in sudore vultus sui comedit panem suum (Gen.
III, 19). Modo tamen ut ad illius agri speciem pervenias,
compara tibi unde compares agrum ibi. Quid? Collige pretium. Hoc
enim agit haec mulier. Videte si tacitum est. Cum dictum est,
Prospiciens agrum mercata est: tanquam diceres, Unde mercata est?
De fructibus, ait, manuum suarum plantavit possessionem. Ipsa erant
opera quae dabat ancillis, ut de fructibus manuum suarum plantaret
possessionem in aeternum. Illam enim possessionem dixit, quae futura
est. Hoc insinuat verbo quod ait, Prospiciens.
10. Succincta fortiter lumbos suos, firmavit brachia sua. Vere
fortis. Vide si non est ancilla. Quam devote servit, quam
apparate! ne fluitantes sinus carnalium concupiscentiarum impediant
operantem; succingit lumbos, ut nihil superfluum calcet, dum in opere
festinat. Ibi enim castitas mulieris hujus, zona praecepti
constricta, et ad omne opus bonum semper parata. Succincta fortiter
lumbos suos, firmavit brachia sua, non defectura. Unde hoc?
Gustavit quia bonum est operari. Ubi est palatum, quod gustatur
hoc? Fugiunt homines laborem, quasi amarum: timendo gustare,
nesciunt quid amare. Bonum opus facit conscientia bona. Et quid
dulcius, fratres, bona conscientia? Quae si non est, pungit; amara
sunt omnia. Gusta ergo, gusta, et videbis quomodo sapiat, quam te
delectabit, quam postea non desines, nisi totum consumas. Gustavit
quia bonum est operari.
11. Non exstinguetur lucerna ejus tota nocte. Nemo accendit
lucernam, et ponit sub modio (Matth. V, 15). Tu illuminabis
lucernam meam, Domine (Psal. XVII, 29). Lucerna ejus,
spes ejus. Ad illam operatur omnis homo, quidquid boni ad spem
facit. Et in nocte ardet lucerna ista. Quod enim non videmus,
speramus: ideo nox est. Si autem et non videmus, et non speramus:
et nox est, et lucerna non ardet. Quid infelicius talibus tenebris?
Ut autem non deficiamus in tenebris, et per patientiam exspectemus,
quod non visum speramus, tota nocte ardeat lucerna nostra. Qui enim
nobis quotidie loquitur verbum, tanquam oleum infundit, ne lucerna
exstinguatur.
12. Manus suas extendit ad utilia. Quantum extendit has manus? A
mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis (Psal.
LXXI, 8), quo pervenit. Unde non frustra dictum est, In
dexteram et sinistram extende (Isai. LIV, 3). Extendit manus
suas, sed ad utilia.
13. Brachia quoque sua firmavit in fusum. Non ab infundendo: sed
in illud instrumentum lanificii, quod vocant fusum. De fuso isto,
quod Dominus donat, dicam: neque enim ista lanificia sunt a viris
aliena. Audite quid sit, Brachia sua firmavit in fusum. Potuit
dicere, In colum. Fusum dixit, forte non frustra. Quamvis possit
videri, nec absurde intelligi de fuso lanificium significatum, de
lanificio bonum opus, tanquam castae mulieris et matronae impigrae et
diligentis: tamen ego, charissimi, in isto fuso, quod intelligo,
non tacebo. Omnis qui vivit in bonis operibus in sancta Ecclesia,
non neglector, sed effector praeceptorum Dei, quid faciat eras,
nescit; quid fecerit hodie, scit. De futuro opere timet, de
praeterito gaudet: et ut perseveret in bonis operibus, vigilat; ne
forte negligens futurorum, perdat praeteritum. In orando tamen
Domino, in omni deprecatione sua, non habet firmam conscientiam de
opere futuro, sed de praeterito; ex eo quod fecit, non ex eo quod
facturus est. Jam ergo si hoc verum esse mecum videtis, attendite in
lanificio duo instrumenta ista, colum et fusum. In colo lana involuta
est, quae filo ducenda et nenda transeat in fusum. Quod in colo est
involutum, est futurum: quod in fuso collectum est, jam praeteritum
est. Opus ergo tuum in fuso est, non in colo. In colo enim est,
quod facturus es; in fuso, quod fecisti. Vide ergo si aliquid habes
in fuso, ubi firmentur brachia tua. Ibi erit fortis conscientia tua,
ibi securus Deo dices: Da, quia dedi; dimitte, quia dimisi; fac,
quia feci. Non enim petis praemium, nisi opere gesto, non opere
gerendo. Quidquid ergo operaris, totus animus ad fusum sit. Quia et
quod pendet in colo, ad fusum trajiciendum est: non autem illud quod
collectum est in fuso, ad colum revocandum est. Ergo vide quid agas,
ut habeas in fuso, ut brachia tua firmes in fusum, ut totum coletur ad
fusum, ut habeat aliquid fusum quod te consoletur, quod te confirmet,
quod tibi det fiduciam deprecandi et sperandi promissa.
14. Et quid agam? forte dicis: quid me jubes habere in fuso?
Audi quid sequitur: Manus autem suas aperuit pauperi. Eia, non nos
pudeat lanificium sanctum docere vos. Videte, si quis habet plenum
sacculum, plenum horreum, plenam apothecam: omnia ista in colo sunt,
transeant in fusum. Videte quomodo net, imo videte quomodo neiat.
Dum omnes instruantur, grammatici non timeantur. Manus autem suas
aperuit pauperi, fructum autem porrexit inopi. Manus pauperi,
fructum inopi. Est quidam pauper, manus tuas quaerit: est quidam
inops, fructum tuum quaerit. Qui quaerere non vult a te, nisi quod
neccessitati suae prosit, pauper est, manus tuas quaerens. Est autem
alius inops, qui dicit: Quasi nihil habentes, et omnia possidentes
(II Cor. VI, 10). Non quasi necessitati suae vult
satisfieri de dato tuo; sed tanquam in arbore dominica, quam plantavit
et rigavit, fructum quaerit. Ipsum audi de quibusdam dicentem, cum
de talibus loqueretur: Non quia quaero datum, sed requiro fructum
(Philipp. IV, 17).
15. Non est sollicitus de his quae in domo sunt vir ejus, cum
alicubi demoratur. Non est sollicitus quae in domo sunt, vir ejus:
quia novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Quomodo
sit sollicitus: quando quos praedestinavit, ipsos et vocavit; et quos
vocavit, ipsos et justificavit; et quos justificavit, ipsos et
glorificavit? Si Deus pro nobis, quis contra nos (Rom. VIII,
30, 31)? Non est sollicitus vir ejus: novit suos, noverunt eum
sui. Cum alicubi demoratur. Ubi demoratur, nisi unde venturus est?
Demoratur ibi, quasi tardat ibi. Multi enim jam desiderant adventum
ejus; et desiderium eorum differtur, donec impleatur numerus membrorum
matronae hujus. Multi autem ad suam impietatem tarditate illius
abutuntur; et dicit malus servus, Tardat dominus meus. Et incipit
caedere conservos; et inebriari cum malis. Veniet dominus ejus in die
qua nescit, et hora qua ignorat, et dividet eum. Ministrorum enim et
praepositorum corpus est, quod dat in tempore conservis cibaria.
Dividet, inquit, eum. Habet bonos et malos, et separat malos a
bonis. Et partem ejus cum hypocritis ponet. Non totum ministrum:
quia sunt ibi et desiderantes adventum Domini. Sunt ibi et ex illo
numero, de quo dicitur, Beatus ille servus, quem, cum venerit
dominus, invenerit ita facientem (Luc. XII, 45, 46,
43). Ergo veniet, et dividet eum.
16. Nunc interim demoratur alicubi: sed non est sollicitus quid
agatur in domo. Omnes enim apud eam vestiti sunt. Numquid de
nuditate servorum suorum sollicitus erit, cum alicubi demoratur,
habens conjugem talem? Vestiti sunt, et optime. Quam optime vultis
nosse? Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis
(Galat. III, 27). Omnes omnino apud eam vestiti sunt. Et
boni servi et mali servi vestiti sunt: sed boni servi vestiti sunt,
qui Christum induerunt, non tantum in forma Sacramenti, sed etiam in
opere exempli, sequentes vestigia Domini sui; alii vero usque ad
Sacramentum, reddituri de sua veste rationem. Non cessat tamen illa
mulier, non cessat illa mulier omnes vestire: ut nemo queratur, nemo
dicat, Ideo non sum bene operatus, quia non sum vestitus. Videte
ergo, quemadmodum induti esse debeatis. Pro vestibus nostris etiam
opus faciamus. Omnes enim apud eam vestiti sunt.
17. Quid viro suo? Quae servos vestit, viro suo nihil operatur?
Duplicia pallia fecit viro suo. Jam acclamatis: credo quod
agnoscitis quae sunt duplicia pallia, quae facit Ecclesia viro suo.
Pallia quae illi facit, laudes sunt: laudes fidei, laudes
confessionis, laudes praedicationis. Quare duplicia? Christum
laudas, Deum laudas et hominem. Dupliciter lauda, et simpliciter
lauda: dupliciter, quia homo est et Deus; simpliciter, ut non sis
fictus. Nescio quae mulier apud Photinum quemdam, lapidem quasi
pretiosum de ornamento hujus mulieris excussum, jam vilem et abjectum,
unde haeretici Photiniani appellantur, hoc elegit quasi simplex
pallium facere viro suo. Non accepit ille utique a sua conjuge, vere
sua, sicut scriptum est, Unius duplicia sunt pallia. Ille enim
Christum solum hominem dixit. Rursus exstitit nescio quae alia
detestanda mulier, quasi et ipsa texens viro pallium, texens autem
pannosas fabellas. Ait enim: Christus Deus est tantum, omnino
hominis nihil habens. Hoc Manichaei dicunt. Photiniani, Homo
tantum; Manichaei, Deus tantum. Illi nihil divinum in Domino
confitentur; isti quasi totum divinum, et tamen tam falsum, ut nec
saltem humanum. Si enim homo non erat, ergo mortuus non est, ergo
crucifixus non est, ergo nec resurrexit. Qui ille resurgere potuit,
qui mortuus non est ? Ergo et dubitanti discipulo falsas cicatrices
ostendit. Procul dubio enim falsae cicatrices illae fuerunt, si vera
vulnera non praecesserunt. Si autem vera vulnera praecesserunt, vera
caro: si vera caro, vera mors, vera crux, verus homo, et totus
veritas: laus abundans de colo hujus mulieris. Qui autem ista
laudabiliter duplicia pallia timuerunt, mendacio duplices remanserunt.
Duplicia pallia fecit viro suo. Prorsus duplicia pallia fecit.
Confitere Deum, confitere hominem; lauda Deum in homine, lauda
hominem in Deo. Texuit pretiosissimum illud pallium laudis, In
principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Texuit et aliud pallium,
propter conversationem inter homines quotidianam: Verbum caro factum
est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 2, 14). Duplicia
pallia fecit viro suo.
18. De bysso et purpura vestimenta sibi fecit. Non enim decebat
matronam tanti viri, vel nudam incedere, vel pannosam. Fecit de
bysso et purpura vestimenta sibi. De bysso, candida confessione; de
purpura, gloriosa passione. Hujus byssum, cum oramus, agnoscimus;
hujus purpuram in martyribus mane laudamus.
19. Conspicuus autem fit in portis vir ejus. Ille qui alicubi
demoratur, ille qui pro tali conjuge de domo sua sollicitus non est,
ille quem demorantem alicubi nunc nemo videt, conspicuus fit in
portis. Attende quando; vide quod sequitur: Cum sederit in concilio
cum senioribus terrae. Nihil evidentius; lege aliam prophetiam:
Veniet ad judicium cum senioribus populi sui (Isai. III,
14). In illo concilio, hoc est, in illo judicio, judicantibus
secum sanctis, quibus dictum est, Sedebitis super duodecim sedes,
judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28),
conspicuus erit. Veniet enim Filius hominis, sicut dixit, in
majestate sua, et omnes Angeli ejus cum eo (Id. XXV, 31).
Ibi omnes Angeli et Archangeli coelorum, et Angeli annuntiatores
verbi Dei. Etenim et propheta dictus est angelus: angelus enim
nuntius est. Et, Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, de
Joanne dictum est (Id. XI, 10); et, Sicut angelum Dei
excepistis me, Apostolus loquitur (Galat. IV, 14). Ille
ergo, ille alicubi nunc demorans, de quo multi dicunt, Quando
venturus est? aut, Quis venturus est? conspicuus erit in portis,
hoc est, in aperto, in manifesto. In portis conspicuus erit: sed
alios admittet, contra alios claudet. Erit conspicuus in portis vir
ejus, cum sederit in concilio cum senioribus terrae. Quod donec
fiat, haec interim faciat quod faciebat: operetur, non cesset;
exspectet illum futurum conspicuum in portis, non contremiscat sanctum
concilium judicii Dei; cum bona conscientia veniat, gloriosa veniat;
quia ipsius membra sunt, et ipsius filii sunt, qui sunt cum ejus viro
judicaturi.
20. Sindones fecit, et vendidit. Bene quia sindones fecit: quare
vendidit, nisi quia non quaerit datum, sed requirit fructum?
Venditionem enim istam primo intelligite, fratres, gratuitam. Et
aliquis emit gratis? Si gratis tollit, non emit: si emit, pretium
dat, non gratis tollit. Et ubi est, Qui sititis, venite ad aquam,
emite vobis sine argento (Isai. LV, 1)? Quando emis, non
argentum das; et tamen emis. Si emis, aliquid das; non tamen
argentum das: te ipsum das. Sindones enim referte ad illa linea,
quae spiritualia sunt, quae facit et praedicat ista mulier per omnes
terras. Et forte vendere dicenda est: quia dixit Apostolus, Si nos
vobis spiritualia seminavimus, magnum est, si carnalia vestra metamus
(I Cor. IX, 11)? Etenim ratio illa est dati et accepti: nam
in omni venditione ratio dati et accepti versatur. Contristatur autem
Apostolus adversus quaedam fora, ubi non vendidit sindones: Nulla,
inquit, mihi Ecclesia communicavit in ratione dati et accepti
(Philipp. IV, 15). Sed ille qui sic vendidit, non quaerit
datum, sed requirit fructum: ne quasi venditorem Evangelii putetis.
Est quidem ille mercator Domini sui, sed magis pretium quaerit. Nam
quidquid prorsus vendit, dat spiritualia: et quid quaerit? forte
carnalia? Debentur quidem et ista: sed non ipsa quaerebat
Apostolus, dicens, Non enim quaero vestra, sed vos ipsos (II
Cor. XII, 14). Date ergo pretium, date vos ipsos. Neque
enim et Joseph in Aegypto frumenta non vendebat: et tamen ipsos
ementes, servos regios faciebat (Gen. XLII). Volentes vivere
in illa fame, accipiebant frumenta, et fiebant servi. Timemus nos
fieri servi? Vae nobis, si non erimus illius servi. Quid nobis
prodest recusare talem Dominum? Et sub diabolo erimus, et famem
patiemur, et potestatem veri Domini non effugiemus. Te ipsum da, et
eme tibi sindonem, id est, spirituale amictorium. Sic etiam
cujusdam panis pretium tu ipse es. Quid enim? Quia das te
voluptati, nonne pro concupiscentia carnis, tanquam ut emas
meretricem, te ipsum das pretium? Quantum est ut Deo te des, panem
vivum tibi emas, qui de coelo descendit, eodem ipso pretio quod tu
ipse es? Pretium enim meretricis tantum est, quantum panis unius
(Prov. VI, 26)?. Sindones fecit, et vendidit.
21. Cinctoria autem Chananaeis. Cingant se, operentur,
veniant, sint servi de domo ista: ut omnes vestiti, omnes pasti
sint. Cinctoria enim fecit, utique ad opus: nam et ipsa opus
faciens, accinxit fortiter lumbos suos. Qui sunt Chananaei?
Vicinae gentes populo Israel alienigenae. Aliquando qui eratis
longe, facti estis prope in sanguine Christi. Qui eratis aliquando
peregrini Testamentorum, et promissionis spem non habentes, et sine
Deo in hoc mundo, nunc autem cives sanctorum et domestici Dei
(Ephes. II, 13, 12, 19), acceptis cinctoriis operamini
in domo dominica, jam facti domestici Dei ex Chananaeis, unde erat
et illa mulier modo in Evangelio recitata. Chananaea erat, ad mensam
filiorum accedere non audebat, sed tanquam canis micas requirebat.
Vide quemadmodum se praecinxerit ad opus. Praecinctorium ejus,
fides: hoc laudat ille. O mulier, magna est fides tua (Matth.
XV, 21-28)!
22. Caetera videamus. Fortitudine et decore induta est. Decore,
tanquam bysso; fortitudine, tanquam purpura. Quia enim fortis, ideo
in passione sanguinea. Et laetata est in diebus novissimis. Laetata
est: hic ergo diu tribulata. Nam unde haberet purpurea vestimenta
sine tribulatione?
23.---Os suum aperuit attente. Praestet nobis in illa
constitutis, ipsam laudantibus, illi cohaerentibus, cum illa et in
illa virum ejus exspectantibus, ut et nos aperiamus attente os
nostrum; non temere, sed caute, attente, sollicite. Cum timore et
tremore multo fui apud vos, Apostolus dixit (I Cor. II, 3):
tanquam dicens, Os meum aperui attente. Os nostrum patet ad vos, o
Corinthii (II Cor. VI, 11). Os suum aperuit attente. Et
ordinem posuit linguae suae: laudans creaturam tanquam creaturam,
Creatorem tanquam Creatorem, Angelos tanquam Angelos, coelestia
tanquam coelestia, terrestria tanquam terrestria, homines tanquam
homines, pecora tanquam pecora. Nihil perturbatum, nihil
inordinatum. Non accipiens in vanum nomen Domini Dei sui, non
substantiam creaturae sentiens de Creatore : ita ordinate totum
loquens, ut non praeponat inferiora potioribus, nec subdat potiora
inferioribus.
Disposuit ordinem linguae suae. Nihil pulchrius hoc ordine. Unde et
ipsa dicit: Ordinate in me charitatem (Cant. II, 4). Nolite
praepostere agere, nolite perturbare et confundere quae Deus
ordinavit. Ordinate in me charitatem. Amate me tanquam me, amate
Deum tanquam Deum: ne Deum offendatis propter me, nec me offendatis
propter alium quemlibet, nec alium quemlibet propter me. Ordinate in
me charitatem. Beata filia ejus in hoc ordine constituta, cujus inter
caeteras celebramus hodie passionem, paulo ante audivimus
confessionem, ordinans, linguam suam: Honorem, inquit, Caesari
quasi Caesari, timorem autem Deo. Os suum aperuit attente, et
ordinem posuit linguae suae.
24. Severae conversationes domorum ejus.---Severae, fortes,
districtae: non est ubi diffluatur, non amat dissolutionem. Cibos
autem pigros non comedit. Merito tantum acquisivit.
25. Hic ergo ista laboriosa, vigilans, sollicita, severe
castigans domum suam, surgens de noctibus, intuens lucernam ne
exstinguatur, in tribulatione fortis, nondum receptis promissis
pavens, brachia sua in fusum confirmans, non pigrum panem manducans:
sed post labores istos quasi paupertatis et necessitatis saecularis,
quid erit, quia in diebus novissimis laetata est? Quid erit, audire
vultis? Audite propter quam spem ardeat lucerna nostra tota nocte,
nunc audite. Surrexerunt filii ejus, et ditati sunt. Modo in
paupertate vivimus, in paupertate vigilamus; et cum morimur, in
paupertate dormimus: sed surgemus et ditabimur. Tunc ditabuntur filii
ejus. Surrexerunt filii ejus, et ditati sunt. Compara nunc
quaslibet divitias terrae hujus, obnoxias furibus et tineis. Quid te
jactas ? Quia infirmus es, ideo sunt tibi multa necessaria. Opus
est multum vestiaris, quia frigus pati non potes: jumentis utaris,
quia pedibus ambulare non potes. Ista fulcimenta sunt infirmitatis,
non ornamenta potestatis. Quae illae divitiae sunt Angelorum? Unam
vestem habent lucis: nunquam teritur, nunquam sordidatur. Illae sunt
verae divitiae, ubi nulla erit inopia, nulla erit indigentia. Quid
modo quaeris hoc, antequam surgas? Si filius es mulieris hujus,
attende quando tibi divitiae promittantur. Surrexerunt filii ejus, et
ditati sunt. Para te resurrectionis divitias accipere. Noli has
amare, ut merearis ad illas venire. Surrexerunt filii ejus, et
ditati sunt.
26. Et vir ejus laudavit eam. Nos eam laudabimus, sed non de
nostro. Ipse vir ejus laudavit eam. Quando surrexerunt filii ejus,
et ditati sunt; attendit eam, et inspexit eam, et laudavit eam.
Quis nolit audire quomodo laudaverit? Si tam jucunde audistis, cum
laudaretur a nobis; quomodo audiremus, si possemus audire sicut eam
laudavit vir ejus? Laudavit eam in resurrectione: cum
resurrexerimus, audiemus. An et modo non tacuit laudem ipsius? Haec
est ipsa laus, ipsa sequetur. Audiamus, audiamus quemadmodum eam
laudaverit vir ejus, videns eam jam cum tanta beatitudine filiorum,
divitum in resurrectione mortuorum.
27. Multae, inquit, filiae fecerunt potentiam. Laudes sunt,
quibus eam laudat vir ejus. Multae filiae fecerunt potentiam. Quae
filiae, quibus haec comparatur? Et non comparatur. Multae filiae
fecerunt potentiam: tu autem superasti. Attendite, rogo vos: jam in
fine lectionis sumus. Metuo enim ne ibi vos habeam fatigatos, ubi
maxime exigo intentos. Audiamus laudes illius. Multae filiae
fecerunt potentiam: tu autem superasti, et superposuisti omnes. Tu,
inquit, omnes superasti, tu super omnes posuisti. Quae sunt ergo
aliae filiae quae fecerunt potentiam, quas ista superavit, et super
quas ista superposuit? Aut quam potentiam fecerunt, aut unde ista
superavit? Sunt enim malae filiae, quae sunt haereses. Quare
filiae? Quia et illae ex ista natae sunt. Sed filiae malae, filiae
non similitudine morum, sed similitudine Sacramentorum. Habent et
ipsae Sacramenta nostra, habent Scripturas nostras, habent Amen et
Alleluia nostrum, habent pleraeque Symbolum nostrum, habent multae
Baptismum nostrum: ideo filiae. Sed huic mulieri, vultis nosse,
quid alibi dictum sit, in Canticis canticorum? Sicut lilium in medio
spinarum, ita proxima mea in medio filiarum (Cant. II, 2).
Mirum dictum, easdem et spinas dixit et filias. Et illae spinae
faciunt potentiam? Faciunt plane. Non videtis quemadmodum et ipsae
haereses orent, jejunent, dent eleemosynas, laudent Christum?
Possum dicere, esse ibi pseudoprophetas, de quibus dictum est,
Faciunt signa et prodigia multa, ut fallant, si fieri potest, etiam
electos. Ecce praedixi vobis (Matth. XXIV, 24, 25).
Faciunt potentiam et spinae: de qua potentia dicitur, Nonne in
nomine tuo manducavimus et bibimus, et in nomine tuo virtutes multas
fecimus (Matth. VII, 22, et Luc. XIII, 26)?
Manducavimus et bibimus, non de quocumque cibo diceret: nostis de quo
dicere potuit, vel cibo vel potu. Et virtutes multas fecimus.
Faciunt potentiam multae filiae, non negamus: et spinae florem
habent, sed fructum non habent. Haec autem cui dixit, Tu autem
superasti et superposuisti omnes, unde superavit, nisi quia non solum
florem, sed et fructum habet?
28. Quem fructum habet? Unde superavit? Dicatur mihi.
Supereminentem, inquit, viam vobis demonstro. Quam supereminentem
viam? Quia inde ista superavit, inde ista superposuit omnes. Si
linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam,
factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Loquitur
linguis, ad potentiam illam flores pertinent. Si sciam omnia
sacramenta et omnem scientiam, et habeam omnem prophetiam et omnem
fidem, ita ut montes transferam, (quanta potentia!) charitatem
autem non habeam, nihil sum. Audi adhuc alias potentias, ad florem
pertinentes, non ad fructum. Si distribuero omnia mea pauperibus, et
tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil
mihi prodest (I Cor. XII, 31, et XIII, 3). Hanc
habet ista supereminentem viam, unde illi dixit, Multae filiae
fecerunt potentias. Multae locutae sunt linguis, scierunt omnia
sacramenta, fecerunt virtutes multas, daemonia excluserunt, res suas
pauperibus distribuerunt, corpora sua ignibus tradiderunt. Infra te
sunt, quia charitatem non habuerunt. Tu autem superasti et
superposuisti omnes: non solum flore, sed et fructu gravida, fructu
abundans. Vide ipsum botrum, unde incipiat. Cum enumeraret opera
carnis, Fornicationes, inquit, immunditiae, luxuriae, idolorum
servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes,
animositates, dissensiones, haereses, invidiae, comessationes,
ebrietates, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi,
quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt: enumeratis
omnibus spinis in ignem mittendis, Fructus autem spiritus est,
inquit, charitas; et ab hoc capite, ab hac tanquam radice caetera
contexuntur, Gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas,
fides, mansuetudo, continentia (Galat. V, 19-23). Unde
iste botrus pulcher? Quia pendet a charitate. Multae filiae fecerunt
potentiam: tu autem superasti et superposuisti omnes.
29. In illis quid remansit? Falsae gratiae, et vana species
mulieris. Quia si charitatem non habeo, factus sum aeramentum
sonans, et cymbalum tinniens: nihil sum, nihil mihi prodest. Falsae
sunt ergo gratiae, et vana species mulieris. Mulier enim sapiens
benedicitur. Ista quae quaesivit quid intelligeret, quae intellectum
custodivit, ista sapiens, ista benedicitur: non illae falsae
species, non illa vana gratia. Sapiens mulier benedicitur. Timorem
autem Domini ipsa collaudat. Ipsa quae benedicitur, collaudat
aliquid unde benedicatur, quia sapiens est. Quid collaudat? Timorem
Domini, quo perducta est ad sapientiam. Initium enim sapientiae,
timor Domini (Psal. CX, 10): Timorem autem Domini ipsa
collaudat. Laboriosa tot noctibus, inter tot scandala patiens,
provida ad exspectandum, fortis ad tolerandum, constans ad
perseverandum: laboribus finitis, Date illi de fructibus manuum
suarum. Fecit, fecit: digna est recipere. Date illi de fructibus
manuum suarum, Quid date? Venite, benedicti Patris mei. Date
illi de fructibus manuum ejus. Quid date? Percipite regnum quod
vobis paratum est ab origine mundi. Ecce quid date. De quibus
fructibus manuum ejus? Esurivi enim, et dedistis mihi manducare
(Matth. XXV, 34, 35). Date illi de fructibus manuum
ejus.
30. Et quod illi deinde negotium erit, finitis laboribus? Et
laudetur in portis vir ejus. Ipse erit portus laborum nostrorum,
videre Deum, et laudare Deum. Non ibi dicetur: Surge, labora,
vesti servos, vesti te ipsam, ornare purpura, da escas famulis,
attende ne lucerna exstinguatur, sollicita esto, surge de noctibus,
aperi pauperi manum, trajice de colo in fusum. Non erunt opera
necessitatis, ubi nulla necessitas. Non erunt opera misericordiae,
ubi nulla miseria. Non frangis panem pauperi, ubi nemo mendicat.
Non suscipis peregrinum, ubi omnes in patria sua vivunt. Non visitas
aegrum, ubi omnes perpetuo sani sunt. Non vestis nudum, ubi omnes
aeterna luce vestiti sunt. Non sepelis mortuum, ubi omnes sine
termino vivunt. Nec tamen ista non agens, nihil agis: videbis enim
quem desiderasti, et sine defectu laudabis. Istum accipies fructum.
Tunc erit una illa quam petisti: Unam petii a Domino, hanc
requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae. Et
quid ibi facies? Ut contempler delectationem Domini (Psal.
XXVI, 4). Et laudetur in portis vir ejus. Beati qui habitant
in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal.
LXXXIII, 5).
|
|