|
1. Duae virtutes hujus vitae. Duo sunt quae in hac vita veluti
laboriosa nobis praecipiuntur, continere et sustinere. Jubemur enim
continere ab his quae in hoc mundo dicuntur bona, et sustinere ea quae
in hoc mundo abundant mala. Illa continentia, ista sustinentia
vocatur: duae virtutes quae mundant animam, et capacem faciunt
divinitatis. In frenandis libidinibus et coercendis voluptatibus, ne
seducat quod male blanditur, et enervet quod prosperum dicitur,
continentia nobis opus est: non credere felicitati terrenae, et usque
ad finem quaerere felicitatem, quae non habet finem. Ut autem est
continentiae, felicitati mundi non credere: ita sustinentiae est,
infelicitati mundi non cedere. Sive ergo in affluentia rerum simus,
sive in angustia, exspectandus est Dominus, qui et quod vere bonum et
suave est det, et quod vere malum est avertat a nobis.
2. Bona et mala bonis et malis communia. Scandalum de felicitate
malorum. Bona Dei quae promittit justis, in fine servantur : et
mala quae minatur impiis, in fine servantur. Bona et mala quae
versantur et miscentur in saeculo, nec boni soli habent, nec soli
mali. Quidquid boni in hoc mundo dixeris, habent boni, habent et
mali: veluti salutem ipsam corporis, et boni habent et mali.
Divitias et apud bonos invenies, et apud malos. Successum filiorum,
et bonorum et malorum donum videmus esse commune. Vitam longam diu
vivunt boni quidam, diu vivunt et mali quidam. Et quaecumque alia
numerare volueris in hoc saeculo bona, permixte invenis apud bonos et
malos. Rursum quaecumque aspera, quaecumque tristia, et boni
patiuntur et mali; famem, morbos, dolores, et damna, oppressiones,
orbitates: communis haec est omnium materies lacrymarum. Facile est
ergo hoc videre, et bona saeculi apud bonos et malos esse, et mala
saeculi bonos malosque perferre. Et ideo quorumdam pedes in via Dei
titubant, et exorbitare conantur. Multi enim deviant et exorbitant,
cum instituerint et proposuerint animo, propterea servire Deo, ut
bonis terrenis abundent, et malis careant, eaque devitent. Cum enim
sibi hoc proposuerint, et hanc mercedem constituerint pietatis et
religionis suae; quando viderint se laborare, et florere iniquos,
quasi perdiderint mercedem, quasi eos fefellerit qui vocavit, quasi
frustra opus indixerit qui in mercede decepit, renuntiant Deo. Et
quo se miseri convertunt, avertentes se ab illo a quo facti sunt, et
inhaerentes illis quae facta sunt? Cum coeperit perire quod factum
est, ubi erit amator temporis, qui perdidit aeternitatem?
3. Fides hic necessaria. Tempus fidei et tempus speciei. Proinde
propter illa bona, quae non dabit Deus nisi bonis, et propter illa
mala, quae non inferentur nisi malis, quia in fine apparebunt
utraque, credi sibi vult Deus. Quae enim merces fidei, aut quod
omnino vel nomen fidei, si modo vis videre quod teneas? Non debes
ergo videre quod credas; sed credere quod videas; credere quamdiu non
vides, ne cum videris erubescas. Ergo credamus, dum tempus est
fidei, antequam sit tempus speciei. Sic enim dicit Apostolus,
Quamdiu sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim
ambulamus (II Cor. V, 6, 7). Ergo per fidem ambulamus,
quamdiu credimus quod non videmus: tenebimus autem speciem, cum
viderimus facie ad faciem, sicuti est. Tempus fidei et tempus speciei
Joannes etiam apostolus in Epistola sua distinguit, dicens:
Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus.
Hoc tempus est fidei: videte tempus speciei. Scimus, inquit,
quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum
sicuti est (I Joan. III, 2).
4. Tempus fidei laboriosum. Laboriosum est fidei tempus: quis
negat? Laboriosum est, sed hoc est opus cujus illa merces est. Noli
piger esse in opere, cujus mercedem desideras. Si quem enim et tu
ipse mercenarium conduxisses, non ante mercedem numerares, quam in
opere exerceres. Diceres ei, Fac, et accipe: non tibi diceret,
Da, et facio. Sic ergo et Deus. Tu non fallis mercenarium tuum
timens Deum; te ipse Deus fallet, qui jubet ne fallas mercenarium?
Tamen tu quod promiseris potes et non dare; et si non est in corde tuo
dolus falsitatis, est tamen in fragilitate humana inopia
difficultatis. Quid de Deo timeamus, qui nec fallere potest, quia
veritas est, et abundat omnibus, quia fecit omnia?
5. Fides primum praeceptum. Vita hominis crescendo decrescit.
Credamus ergo Deo, fratres. Hoc est primum praeceptum, hoc est
initium religionis et vitae nostrae, fixum habere cor in fide, et
figendo cor in fide vivere bene, abstinere ab omnibus seductoriis,
sustinere mala temporalia; et quamdiu illa blandiuntur et illa
minantur, adversum utrumque inconcussum habere cor, ne in illa
defluas, ne in illa frangaris. Habendo ergo continentiam, habendo
etiam sustinentiam, cum bona temporalia transierint, et mala quae
inferantur non erunt; habebis omne bonum, habebis nullum malum. Ideo
in lectione quid nobis dictum est? Fili, accedens ad servitutem
Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad
tentationem. Deprime cor tuum, et sustine; ut crescat in novissimis
vita tua. Non ut modo, sed ut in novissimis vita tua crescat: ut
crescat in novissimis vita tua. Quantum, putamus, crescit? Ut fiat
aeterna. Modo enim vita humana, quamdiu producitur et videtur
produci, decrescit potius quam crescit. Attendite et videte,
ratiocinamini et videte quia decrescit. Natus est homo: verbi
gratia, constituit illi Deus vitae suae septuaginta annos: Accedit
illi vita, dicimus, crescendo. Accedit, an decedit? Ecce de
septuaginta annis vixit sexaginta, remanserunt decem: diminutum est
quod erat propositum; et quanto plus vivit, tanto minus illi restat.
Ideoque vivendo hic decrescit vita, non crescit. Tene quod tibi
promisit Deus, ut crescat in novissimis vita tua.
6. Laborant pro cupiditatibus suis, laborare nolunt pro Dei
promissis. Deinde sequitur quod lectum non est: Omne quod tibi
applicitum fuerit accipe, et in dolore sustine, et in humilitate tua
patientiam habe. Quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines
vero acceptabiles in camino humiliationis (Eccli. II, 1-5).
Durum videtur, defecisti. Nonne illud quod non deficit perdidisti?
Multi multa patiuntur propter pecuniam perituram, et tu non vis pati
propter vitam mansuram? Sic recusas laborare pro Dei promissis,
quasi non labores pro cupiditatibus tuis. Quanta patiuntur pro sua
iniquitate latrones? quanta patiuntur pro suis sceleribus perditi, pro
sua nequitia luxuriosi, pro sua avaritia negotiatores mare
transmeantes, ventis tempestatibusque corpus et animam committentes,
sua relinquentes, ad ignota currentes? Judex si pronuntiat exsilium,
poena est: avaritia jubet exsilium, et laetitia est ? Quid ergo
magnum tibi imperat sapientia, quod non posset imperare avaritia? Et
tamen cum imperat avaritia, facis. Et cum feceris quod imperat
avaritia, quid habebis? Plenam domum auro et argento. Non legisti,
Quanquam in imagine ambulat homo, tamen vane conturbatur;
thesaurizat, et nescit cui ea colligat? Quare ergo cantasti et
dixisti Deo, Auribus percipe lacrymas meas (Psal. XXVIII,
7, 13)? Quare tu non percipis auribus verba ejus, a quo vis
percipi lacrymas tuas? Si accusaveris avaritiam tuam, invitabit ad
sapientiam suam. Sed cum susceperis jugum sapientiae, laboriosa
erit? Laboriosa plane: sed vide quo fine, qua mercede. Numquid
quae per sapientiam colligis, nescis cui colligas ea? Tibi colligis.
Expergiscere, evigila, habeto cor formicae (Prov. VI, 6).
Aestatis tempus est, collige quod tibi ad hiemem prosit. Quando tibi
bene est, tunc disce unde sustenteris quando tibi male est. Bene
tibi, aestas est: noli esse piger, collige grana de area dominica,
verba Dei de Ecclesia Dei, et reconde intus in corde. Nunc tibi
quidem bene est: veniet et quando sit male. Omni homini veniet
tribulatio: etsi omnia terrena sunt ei, certe cum coeperit mori, per
tribulationem transit ad aliam vitam. Quis enim est qui dicat, Bene
mihi erit, et non moriar?
7. Timor mortis diviti homini est continua tribulatio. Quamvis, si
amas vitam, et mortem times, ipse timor mortis, hiems quotidiana
est. Et tunc maxime pungit timor mortis, quando nobis bene est. Nam
quando male est nobis, non timemus mortem. Quando nobis bene est,
tunc magis timemus mortem. Ideo ille dives, quem delectabant multum
divitiae suae (habebat enim magnas divitias et magnas possessiones),
credo quod interpellabatur timore mortis, et inter delicias
contabescebat. Cogitabat enim se illa bona relicturum;
congregaverat, et nesciebat cui: et aliquid cupiebat aeternum, et
venit ad Dominum, et ait illi, Magister bone, quid boni faciam, ut
vitam aeternam consequar? Bene est mihi, sed labitur quod teneo;
bene est mihi, sed subito non erit quod habeo: dic mihi unde habeam
quod semper erit; dic mihi quomodo perveniam ad id quod non perdam.
Et Dominus illi: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.
Quaesivit quae mandata. Audivit. Respondit se a sua juventute omnia
servasse. Ait illi Dominus consiliarius vitae aeternae: Unum tibi
deest; si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da
pauperibus, et habebis thesaurum in coelo. Non enim dixit, Perde;
sed, vende et veni, sequere me (Matth. XIX, 16-22).
Ille qui delectabatur divitiis suis, et propterea quaerebat a Domino
quid boni faceret, ut vitam aeternam consequeretur, quia a deliciis ad
delicias migrare cupiebat, et has quibus delectabatur relinquere
formidabat, abscessit tristis ad thesauros suos terrenos. Noluit
credere Domino quia potest servare in coelo, quod periturum est in
terra. Noluit esse verus amator thesauri sui. Male tenendo,
perdidit: multum diligendo, amisit. Nam si bene illum diligeret, in
coelum migraret, quo ipse postea sequeretur. Domum illi Deus
ostendit ubi migraret, non locum ubi perderet: secutus enim ait, Ubi
enim fuerit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum (Id. VI,
21).
8. Divitiae in tuto ponuntur, dum erogantur. Eleemosyna pium fenus
Deo. Sed videre volunt homines divitias suas? Fac quod in terra
thesaurizent, numquid non timent videri divitias suas? Effodiunt et
obstruunt et cooperiunt eas: et cum obstruxerint et cooperuerint,
numquid vident quod habent? Nec ipse videt: optat ut lateat, timet
ne pateat. Esse vult dives in opinione, non in veritate. Quasi
sufficit habere in conscientia, quod servat in terra ? O quanto major
tibi et melior conscientia erit, si servaveris in coelo! Hic cum
obrueris in terra, times ne sciat servus tuus et auferat et fugiat:
hic times ne auferat tibi servus tuus; ibi non times, quia bene tibi
servat Dominus tuus. Sed habeo, inquis, servum fidelem, qui et
noverit, et non prodat, et non tollat. Compara illum Domino tuo.
Si fidelem servum invenisti, Dominus tuus quando te fefellit? Etsi
non potest servus tuus tollere, potest tamen perdere: Dominus tuus
nec tollere nec perdere potest, nec perire permittit. Servat tibi,
manet tibi; liberat te, manentem te facit; nec perdet te, nec perdet
quod ei commendaveris. Veni, inquit, accipe quod apud me posuisti.
Absit. Non hoc tibi dicit Deus. Ego, inquit tibi, qui te
prohibui fenerare, feneratus sum a te. Volebas enim fenore crescere,
et dabas homini ut tibi plus redderet, quando accipiebat gaudens, et
quando reddebat plorans. Hoc volebas, et ego prohibebam: dixi enim,
Qui pecuniam suam non dedit ad usuram (Psal. XIV, 5).
Prohibebam te a fenore: jubeo tibi fenus, me fenera. Hoc tibi
dicit Dominus tuus: Pauca vis dare, et plura accipere: relinque
hominem, qui plangit, quando exigis; me inveni, qui gaudeo, quando
reddo. Ecce adsum: da, et sume; tempore redditionis reddam tibi.
Et quid reddam? Pauca dedisti, plura sume: terrena dedisti,
coelestia sume: temporalia dedisti, aeterna sume: mea dedisti, me
ipsum sume. Quid enim dedisti, nisi ex eo quod a me accepisti? Quod
dederis non reddo, qui unde dares dedi? qui te ipsum qui dares dedi;
qui tibi Christum cui dares dedi, qui tibi diceret, Quando uni ex
minimis meis fecisti, mihi fecisti (Matth. XXV, 40). Ecce
cui das, pascit et esurit propter te: donat, et eget. Quando
donat, vis accipere: quando eget, non vis dare. Eget Christus,
quando eget pauper: qui omnibus suis vitam aeternam paratus est dare,
in unoquoque paupere temporaliter dignatus est accipere.
9. Divitiae in coelum praemittendae Pauperes, laturarii. Et
consilium dat quo migres: dedit enim consilium quo migrare debeas.
Migra de terra in coelum, ne perdas. Quam multi enim quod servabant
perdiderunt, et nec sic correcti in coelo ponere didicerunt. Si forte
tibi aliquis diceret, Migra divitias tuas ab Occidente in Orientem,
si non vis ut pereant; aestuares, laborares, satageres, attenderes
quanta essent quae haberes, videres te multiplicitate rerum tuarum
facile in longinqua migrare non posse: et forte fleres, quia ire
cogereris, et quomodo tecum tolleres quod collegeras non invenires.
In longinquiora te migrare jussit, qui non ait, Migra ab Occidente
in Orientem; sed, Migra de terra in coelum. Aestuas, quasi
difficultatem majorem tibi videris pati, et dicis tibi: Si non
inveniebam jumenta et naves, quibus ab Occidente migrarem ad
Orientem; quomodo inveniam scalas, quibus a terra migrem in coelum?
Noli, inquit, tibi Deus, laborare, noli laborare: qui te divitem
feci, qui tibi quod dares dedi, laturarios tibi pauperes feci. Si,
verbi gratia, invenires aliquem inopem de trans mare, aut quo ire
velles, invenires inde civem aliquem necessitatem patientem, diceres
tibi: Civis iste inde est quo ego volo ire; eget hic, do illi quod
ibi mihi reddat. Ecce eget hic pauper, civis est regni coelorum:
quid dubitas facere trajectitium? Si enim dant qui hoc faciunt, ut
plura accipiant, cum ad ea loca venerint, unde est ille qui accepit;
faciamus et nos.
10. Fides in corde, quasi Christus in navi dormiens, excitanda.
Hoc fit, si credamus, si fidem excitemus. Nam vane conturbamur.
Quare vane conturbamur? Quia dormiente Christo in navi, pene
naufragaverunt discipuli. Dormiebat Jesus, et turbabantur
discipuli. Venti saeviebant, fluctus excitabantur, navis mergebatur
(Matth. VIII, 23-27). Quare? Quia Jesus dormiebat.
Sic et tu, quando tempestates tentationum saeviunt in isto saeculo,
turbatur cor tuum, tanquam navis tua. Quare, nisi quia dormit fides
tua? Sic enim Paulus apostolus dicit, quia habitat Christus per
fidem in cordibus nostris (Ephes. III, 17). Excita ergo
Christum in corde tuo, vigilet fides tua, tranquilletur conscientia
tua, et liberatur navis tua. Senti, quoniam qui promisit verax est.
Nondum ostendit; quia nondum est tempus ut ostendat. Multa jam tamen
ostendit: Christum suum promisit, et dedit: resurrectionem ejus
promisit, et dedit: Evangelium suum promisit, et dedit: Ecclesiam
suam toto orbe diffundendam promisit, et dedit: tribulationes ipsas et
aggeres calamitatum in rebus humanis praedixit, et ostendit. Quanta
sunt quae restant? Implentur quae promissa sunt, implentur quae
praedicta sunt: et titubas ne non veniat quod restat? Tunc timere
deberes, si quod praedictum est non videres. Bella sunt, fames
sunt, contritiones sunt. Regnum super regnum est, terrae motus
sunt, calamitatum sunt exaggerationes, abundantia scandalorum, frigus
charitatis, copia iniquitatis. Haec omnia lege, praedicta sunt.
Lege, vide, quia omnia quae vides praedicta sunt: et crede te
visurum esse quod nondum venit, numerans quanta venerunt. Tu autem
videndo Deum ostendere quae praedixit, non credis daturum esse quod
promisit? Ibi credere debes, ubi turbari coepisti.
11. Mundus amatores suos relinquit. Si finis mundi est, migrandum
est de mundo, non amandus est mundus. Ecce turbatur mundus, et
amatur mundus. Quid, si tranquillus esset mundus? Formoso quomodo
haereres, qui sic amplecteris foedum? Flores ejus quomodo
colligeres, qui ab spinis non revocas manum? Non vis relinquere
mundum, relinquit te mundus, et sequeris mundum. Cor ergo
mundemus, charissimi: et non perdamus sustinentiam; sed percipiamus
sapientiam, et teneamus continentiam. Transit labor, venit requies:
transeunt falsa deliciosa, et venit bonum quod concupivit anima
fidelis, cui inardescit et suspirat omnis peregrinus in saeculo:
patria bona, patria coelestis, patria contemplationis Angelorum;
patria ubi nullus civis moritur, quo nullus hostis admittitur; patria
ubi habeas sempiternum Deum amicum, ubi nullum timeas inimicum.
|
|