|
1. Conversio non differenda.---Audivimus, fratres, per
prophetam dicentem Dominum, Ne tardes converti ad Deum, neque
differas de die in diem. Subito enim veniet ira ejus, et in tempore
vindictae disperdet te. Promisit tibi, quoniam quo die conversus
fueris, obliviscitur mala tua praeterita : sed numquid vitam crastini
diei promisit tibi? An forte non tibi illam promisit Deus, et
promisit illam tibi mathematicus, ut damnet et te et illum Deus?
Diem mortis incertum salubriter constituit Deus: diem ultimum suum
quisque salubriter cogitet. Misericordia Dei est quia nescit homo
quando moriatur. Latet ultimus dies, ut observentur omnes dies.
2. Contemptus mundi. Sed tenet mundus, illecebrae circumquaque
blandiuntur; delectat pecuniae magnitudo, delectat honoris fulgor,
delectat potentiae terror: delectant ista; sed audiatur Apostolus:
Nihil intulimus in hunc mundum, sed nec auferre quid possumus. Honor
te debet quaerere, non tu ipsum. Debes enim in loco humiliori
discumbere, ut qui te invitavit, faciat te ad honoratiorem locum
ascendere (Luc. XIV, 10). Si autem noluerit, ubi recumbis,
manduca: quia nihil intulisti in hunc mundum. Parum est tibi quia de
alieno manducas? Discumbe ubicumque, et manduca. Dicturus es, De
meo. Audi Apostolum: Nihil intulimus in hunc mundum. Ad mundum
venisti, plenam mensam invenisti. Sed Domini est terra et plenitudo
ejus (Psal. XXIII, 1).
3. Cupiditas divitiarum quam periculosa.---Nam qui volunt,
inquit, divites fieri. Non dixit, Qui divites sunt; sed, Qui
volunt divites fieri: cupiditates accusavit, non facultates. Qui
volunt divites fieri, incidunt in tentationem et desideria multa stulta
et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Pecunia
delectat, ista non times? Bona res est pecunia, bona res est magna
pecunia. Incidunt in tentationem: non times? In desideria multa
incidunt stulta et noxia: non times? Desideria quo ducunt, time.
Quid est, quo ducunt? Quae mergunt, inquit, homines in interitum
et perditionem. Et adhuc surdus es? Interitum et perditionem non
times? Sic Deus tonat, et stertis?
4. Vermis divitiarum superbia. Caeterum his qui jam divites sunt,
adhuc consilium dedit Apostolus: Praecipe, inquit, divitibus hujus
mundi non superbe sapere. Vermis divitiarum superbia est. Difficile
est ut non sit superbus, qui dives est. Tolle superbiam, divitiae
non nocebunt. Sed attende quid inde facere debeas, ne vacet apud te
quod largitus est Deus. Non superbe sapere: istud vitium tolle.
Neque sperare in incerto divitiarum: tolle et hoc vitium. Cum
abstuleris ista, exerce opera bona. Quae? Audi: Divites sint,
inquit, in operibus bonis, non sperent in incerto divitiarum. Sed
ubi sperent? In Deo vivo qui praestat nobis omnia abundanter ad
fruendum. Mundum praestat Deus pauperi, praestat et diviti.
Numquid quia dives est, duos ventres impleturus est? Attendite, et
videte quoniam de datis Dei pauperes saturati dormiunt. Qui pascit
vos, pascit et illos per vos.
5. Divitiarum usus in operibus bonis. Ergo non ametur pecunia: sed
si jam habetur, hoc inde fiat. Divites estote, qui illam habetis.
Sed ubi divites? In operibus bonis. Facile, inquit, tribuant,
communicent. Hic jam avaritia contrahit se, quando audit, Facile
tribuant, communicent: veluti aqua frigida perfunditur, rigescit,
stringit sinum, et dicit, Non perdo labores meos. Infelix, perdere
non vis labores tuos? Ecce morieris, et qui nihil huc attulisti,
nihil hinc potes auferre: cum nihil abstuleris, nonne perdidisti omnes
labores tuos? Audi ergo consilium Dei. Non terrearis, quia dixit,
Facile tribuant, communicent. Audi quod sequitur. Exspecta, noli
contra me claudere ostium, nec aditum cordis tui; exspecta. Vis
nosse, Facile tribuant, communicent, quia non perdes, et hoc solum
non perdes? Thesaurizent, inquit, sibi fundamentum bonum in
futurum, ut apprehendant veram vitam. Ista ergo quae te delectat,
falsa vita est: quasi in somnis hic vivis. Si quasi in somnis hic
vivis, evigilaturus es quando morieris, et sic nihil habes invenire in
manibus tuis. Quomodo si mendicus dormiat, et in somnis illi veniat
haereditas; nihil illo felicius antequam surgat. Videt se in somnis
tractare manibus vestes egregias, pretiosa vasa aurea et argentea,
intrare in amoenissima et amplissima praedia, obsequi sibi magnas
familias: evigilat, et plorat. Et quomodo vigilans accusat hominem
qui illum exspoliavit, sic ille accusat qui illum excitavit.
Apertissime hinc locutus est Psalmus: Dormierunt, inquit, somnum
suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis
(Psal. LXXV, 6), posteaquam finierunt somnum suum.
6. Eleemosynae qua mensura et quo fine faciendae.---Quia ergo
nihil attulisti, nihil hinc ablaturus es. Mitte sursum quod
invenisti, et non perditurus es. Da Christo: Christus enim hic
voluit accipere. Da Christo, et non perdis. Non perdis, si
commendas servo tuo; et perdis, si commendas Domino tuo? Non
perdis, si commendas servo tuo quod acquisisti; et perdes, si
commendes Domino tuo quod accepisti ab ipso Domino tuo? Egere hic
voluit Christus, sed propter nos. Omnes pauperes quos videtis;
potuit illos Christus pascere, quomodo per corvum Eliam pavit: tamen
et ipsi Eliae subtraxit corvum, ut a vidua pasceretur non Eliae
praestitit, sed viduae (III Reg. XVII, 6). Quando ergo
Deus pauperes facit, quia ipse non vult ut ipsi habeant; quando facit
pauperes, probat divites. Sic enim scriptum est: Pauper et dives
occurrerunt sibi. Ubi sibi occurrerunt? In hac vita. Natus est
ille, natus est et ille: invenerunt se, occurrerunt sibi. Et quis
fecit illos ambos? Dominus (Prov. XXII, 2). Divitem, unde
pauperem adjuvaret; pauperem, unde divitem probaret. Pro viribus
suis quisque faciat: non sic faciat, ut ipse patiatur angustias. Non
hoc dicimus. Superflua tua necessaria sunt alii. Audistis modo, cum
Evangelium legeretur: Quicumque dederit calicem aquae frigidae uni ex
minimis meis propter me, non perdet mercedem suam (Matth. X,
42). Regnum coelorum venale proposuit, et pretium ejus calicem
aquae frigidae esse voluit. Sed quando pauper est qui facit
eleemosynas, tunc debent eleemosynae ejus esse calix aquae frigidae.
Qui plus habet, plus faciat. Vidua illa de duobus minutis fecit
(Marc. XII, 42): Zacchaeus dimidium rerum suarum dedit, et
ad reddendas fraudes suas, aliud dimidium reservavit (Luc. XIX,
8). Eleemosynae illis prosunt, qui vitam mutaverunt. Das enim
Christo egenti, ut peccata tua redimas praeterita. Nam si ideo das,
ut liceat tibi semper impune peccare; non Christum pascis, sed
judicem corrumpere conaris. Ergo ad hoc facite eleemosynas, ut
vestrae orationes exaudiantur, et adjuvet vos Deus ad vitam in melius
commutandam. Et qui commutatis eamdem vitam, in melius commutate; ut
per eleemosynas et orationes deleantur mala vestra praeterita, et
futura bona veniant sempiterna.
|
|