|
1. Spiritualiter sapere datur a Spiritu sancto. Hesternae
lectionis debitores nos esse meminimus: sed sicut nos debemus
sermonem, ita et vos debetis audientiam. Et lectio quidem illa
carnaliter sonat: qui autem Spiritum Dei accepit, spiritualiter
sapit. Dixit enim Apostolus, Sapere secundum carnem, mors est
(Rom. VIII, 6). Et ad hoc promisit Dominus Paracletum
Spiritum veritatis. Ergo sicut promisit, et misit, ut unusquisque
jam qui eum Spiritum recepit, non sit temporalibus voluptatibus
servus, sed dominus corporis factus et servus Creatoris, dirigat se
in viam praeceptorum Dei : nec vestigia ejus nutent, nec oculi ejus
palpitent; sed intentione fidei proficiat, ut veniat ad id quod nec
oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I
Cor. II, 9): quod creditur antequam videatur, ut cum venerit,
qui credidit non confundatur.
Intendat ergo ambulans in spe, sperans quod nondum tenet, credens
quod nondum videt, amans cui nondum haeret. Exercitatio autem animae
in fide, in spe et charitate, facit eum idoneum capere quod venturum
est.
2. Petrus carnaliter sapiens infirmus. Ipsius et omnium martyrum
fortitudo ex Spiritu sancto. Cum ergo carnaliter adhuc saperet
Petrus, turbatus ad interrogationem ancillae, negavit Dominum ter.
Praedixerat enim medicus aegroto quid in illo futurum erat: qui aeger
casus aegritudinis suae non noverat, et plus de se aegrotus
praesumpserat; sed verus medicus videbat. Dixerat enim se cum Domino
et pro Domino moriturum (Matth. XXVI, 69-75,
31-35). Nondum autem poterat, quia infirmus erat. At ubi
venit postea Spiritus sanctus missus de coelo, et confirmavit eos in
quos venit; impletus ille fiducia spirituali, coepit jam vere paratus
esse mori pro eo quem ante negaverat. Hac fiducia repleti omnes
martyres, tenentes rectam fidem, non morientes nec patientes pro falsa
fide, pro vano phantasmate, pro spe inani, pro re incerta; sed pro
veritatis pollicitatione, certum habentes eum qui promisit, potentem
esse qui exhibeat; omnia praesentia contempserunt, in futura
exarserunt, quae cum fuerint illis praesentia, non erunt praeterita.
3. Esau carnales, Jacob spirituales figurat. Spiritualis vitam
Angelorum exspectat. Recordamini ergo, qui interfuistis hesterno
die, duos filios Isaac, Esau et Jacob, quomodo majori praeponitur
minor (Gen. XXV et XXVII): ut ad Jacob pertineatis, Esau
non ametis. Erit autem Esau, qui vult carnaliter vivere, vel
carnalia in futuro saeculo sperare. Sive ergo carnaliter vivens, et
talibus gaudens in hoc tempore, et talia de Deo sperans, qualia
habent et mali, et totam felicitatem suam in ipsa ponens de qua gaudent
et iniqui; aut certe contemnens istam praesentem, et talem sperans in
futuro; carnalis est, carnalem habens fidem, carnalem spem, carnalem
charitatem. Fides autem spiritualis est, credere quod protector sit
temporaliter Dominus tuus, ut venias ad illud quod temporale non
erit; et sperare te habiturum vitam Angelorum, non in corruptionibus
carnis, non in voluptatibus et illecebris, non in fornicationibus et
ebrietatibus et gaudio epularum carnalium, non in superbia possessionum
dominationis terrenae; sed tantummodo quomodo Angeli vivunt.
4. Vita Angelorum beata ex visione Dei. Vivunt autem Angeli in
gaudio, non creaturae, sed Creatoris. Gaudium enim creaturae est
quidquid videtur: gaudium Creatoris est quod non videtur oculis
corporis, sed purgata acie mentis. Beati mundo corde. Ad quam
visionem beati sunt? Quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V,
8). Non enim putetis, fratres, quia gaudent Angeli ex eo quia
vident terram, aut coelum, vel quaecumque in his sunt. Non ex eo
gaudent, quia vident coelum et terram; sed quia vident eum qui fecit
coelum et terram.
5. Deus non est quid corporeum, nec quale formari nostra cogitatione
possit. Ille autem qui fecit coelum et terram, nec coelum est, nec
terra; nec quid terrenum potest cogitari, nec quid coeleste, nec quid
corporeum vel spirituale poteris cogitare: non hoc est Deus. Non
tibi facias hominem aliquem grandem et pulchrum: non circumscribitur
humana forma Deus; non continetur loco, non tenetur spatio. Non
tibi facias quasi aureum Deum: non hoc est Deus. Nam aurum, unde
tibi vis facere Deum, Deus ipse fecit; et hoc infirmum, quia in
terra. Non tibi proponas, quia aliquid tale est Deus, quale vides
in coelo, vel lunam, vel solem, vel sidera vel quidquid fulget et
splendet in coelo: non hoc est Deus. Sed nec iterum ideo tibi non
videatur Deus quod sol, quia sol tanquam rota quaedam est, non
immensum lucis spatium; et dicas tibi, Ergo Deus infinitae lucis est
et immensae: ut quasi tendas ipsum solem, et facias illum non habere
finem, nec hac nec illac, nec sursum nec deorsum; et tamen lucem tibi
immensam proponas Deum: nec hoc est Deus. Deus quidem habitat lucem
inaccessibilem (I Tim. VI, 16): sed talis lux non est rota,
nec potest esse nota oculis carnis.
6. Quid cogitandum cum dicitur Deus. Manichaeorum errorem
perstringit. Sed si videre potes quid est veritas, quid est
sapientia, quid justitia, quomodo dictum est, Accedite ad eum, et
illuminamini (Psal. XXXIII, 6): quomodo est illud lumen
verum, de quo dicit Joannes, Erat lumen verum, quod illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum; quomodo Joannes ipse Baptista non
erat lumen verum. Dicit enim Joannes evangelista, Non erat ille
lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine (Joan. I, 9,
8). Non solum autem Joannes Baptista verum lumen non erat, sed
nec Paulus verum lumen erat, nec Petrus verum lumen erat, nec aliqui
apostoli verum lumen erant. Etenim verum lumen est, quod illuminat
omnem hominem venientem in hunc mundum. Illi vero lumina erant, quia
illuminabantur. Nam et oculi carnis nostrae dicuntur lumina; et
unusquisque jurat, Per lumina mea. Lumina ista quid sunt? Si desit
sol, si desit luna aut lucerna, certe in tenebris remanent. Ubi sunt
lumina, videant ante se, praebeant ducatum pedibus, si lumina sunt:
et tamen lumina sunt. Quare lumina sunt? Quia possunt lumen
recipere. Etenim cum fuerit lumen illatum, lumen ipsum non sentit
frons tua, nec auris tua, nec olfactus tuus, nec manus tua, nec pes
tuus: sola membra in te qui vocantur oculi, sola sentiunt lumen
illatum. Absente lumine tenebrantur: sed illato lumine sola
illuminantur, id est, quia sola sentiunt lumen. Illuminantur quidem
et caetera membra tua; sed ut videri possint, non ut videre possint.
Nam lux quae oritur, vel quae infertur, omnia membra perfundit;
oculos, ut videant; caetera, ut videantur. Sic omnes sancti
illuminati sunt, ut viderent, et ut quod videbant, praedicarent.
Ideo illis dictum est, Vos estis lumen mundi (Matth. V, 14).
Sed lumen, non verum lumen. Quare? Quia erat lumen verum, quod
illuminat omnem hominem. Omnem hominem dixit: si de isto sole
diceret, non diceret, Omnem hominem; quia iste sol non a solis
hominibus videtur. Vident illum et pecora, et minutissima animalia,
et muscae vident istum solem: illud autem lumen quod Deus est, nemo
videt, nisi de quibus dictum est, Beati mundo corde, quoniam ipsi
Deum videbunt.
7. Lumen quod Deus est, quale cogitandum. Conamini cogitare,
fratres, lumen veritatis, lucem sapientiae, quomodo ubique praesens
est omnibus: conamini cogitare lumen justitiae; praesens est enim omni
cogitanti. Quid enim est quod cogitat? Qui vult injuste vivere,
peccat. Deserit justitiam: diminuta est? Conversus est ad
justitiam: quid? aucta est? Deserit eam, integram illam relinquit:
convertitur ad eam, integram illam invenit. Quid est ergo lumen
justitiae? De oriente hoc surgit, et in occidentem vadit? An est
alius locus unde oritur, aut quo venit? Nonne ubique praesto est?
Homo certe qui est in occidente, si vult juste vivere, id est,
secundum justitiam, numquid deest illi quam intueatur et videat
secundum ipsam justitiam? Iterum in oriente positus si velit juste
vivere, id est, secundum eamdem justitiam, numquid deest illi? Ibi
enim est justitia: praesto est juste viventi. Secundum ejus regulam
vident quemadmodum juste vivant et illi: sicut justi bene vivendo eam
vident, ita et injusti male vivendo non eam vident. Nam et ille juste
vivit, cum eam videt; et ille ipsam videt, ut secundum eam actus suos
dirigat: quia nisi secundum justitiae regulam direxerit actus suos, in
errorem iniquitatis impingitur. Quia ergo et huic praesto esse potuit
ibi consistenti, nullo loco est, et ubique est: sic justitia, sic
sapientia, sic veritas, sic castitas. Conamini ergo videre talem
lucem: sed non potestis, palpitat mentis acies; purgetur, ut
videat.
Ut autem purgetur et videat, credat, ut purgari mereatur. Quod ergo
videre non potestis, differte, ut curemini, et videre possitis.
8. Felicitas in futuro saeculo qualis speranda. Duo Testamenta.
Non tamen tale aliquid in futuro saeculo cogitetis, quale nunc
videtis: quia si tale aliquid cogitaveritis, et tale aliquid
dilexeritis; cum ipso mundo vultis ire extra mundum, tollere vobiscum
vultis mundum. Non erunt ibi ista. Lux ibi erit quaedam, unde hoc
rorat nescio quid, quod modo intelligimus, et gaudemus. Sed si
habemus benedictionem a rore coeli, habemus abundantiam a fertilitate
terrae: sic est enim benedictus Jacob (Gen. XXVII, 28):
ad eum pertineamus, et non carnaliter vivamus. Quia unusquisque
incipit carnaliter vivere, ideo major dictus est Esau (Id. XXV,
23). Duo Testamenta dicuntur in Lege, unum Vetus, et alterum
Novum. Vetus promissiones habebat temporales, sed significationes
spirituales. Intendat Charitas vestra. Si promissa est Judaeis
terra repromissionis, significat aliquid spiritualiter terra
repromissionis: si promissa est Judaeis civitas pacis Jerusalem,
significat aliquid nomen civitatis Jerusalem: si data est Judaeis
circumcisio carnis, significat aliquam spiritualem circumcisionem: si
jussi sunt Judaei unum diem sabbatum observare de septem diebus,
significat spiritualem quietem, quae non habet vesperam. Nam et in
ipsis septem diebus, in Genesi in omnibus diebus dictum est, Facta
est vespera (Id. I): in septimo die non dicitur, Facta est
vespera. Septimo die qui vesperam non habet, significatur nobis
requies sempiterna, ubi nullus est occasus. Si data sunt sacrificia
Judaeis carnalia, per victimas animalium omnia significant sacrificia
spiritualia.
Ergo qui sic intellexerunt, quasi praesens illis aliquid daretur pro
magno, et futurum nihil quaesierunt, nec spiritualiter ea quae
carnaliter agebantur, intel ligere valuerunt, ad majorem filium
pertinent, ad vetus Testamentum pertinent.
9. Testamenti Veteris et Novi discrimen et consonantia. Vetus
enim Testamentum est promissio figurata: Novum Testamentum est
promissio spiritualiter intellecta. Cum enim Jerusalem quae fuit in
terra, pertineat ad Vetus Testamentum, imaginem habet ad Jerusalem
quae est in coelo, et pertinet ad Novum Testamentum. Circumcisio
carnalis pertinet ad Vetus Testamentum: Circumcisio cordis pertinet
ad Novum Testamentum. Liberatur secundum Vetus Testamentum
populus de Aegypto: liberatur secundum Novum Testamentum populus a
diabolo. Persecutores Aegyptii et Pharao persequuntur exeuntes de
Aegypto Judaeos: persequuntur populum christianum peccata ipsorum et
diabolus princeps peccatorum. Sed sicut Judaeos usque ad mare
persequuntur Aegyptii; sic Christianos usque ad Baptismum
persequuntur peccata.
Eremus est christiano hic mundus. Intendite, fratres, et videte:
liberantur per mare Judaei, obruuntur in mari Aegyptii: liberantur
Christiani in remissione peccatorum, delentur peccata per Baptismum.
Exeunt post mare Rubrum, et ambulant per eremum: sic et Christiani
post Baptismum nondum sunt in terra repromissionis, sed sunt in spe.
Saeculum autem hoc eremus est; et vere christiano est eremus post
Baptismum, si intelligat quod accepit. Si non solum signa corporalia
in illo fiant, sed si etiam in corde spiritualis effectus, intelligit
sibi eremum esse istum mundum, intelligit in peregrinatione se vivere,
patriam desiderare. Quamdiu autem desiderat, in spe est. Spe enim
salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim
videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per
patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25). Ista
patientia in eremo facit aliquid sperare: si jam se putat in patria,
non pervenit ad patriam: si jam se putat in patria, remanet in via:
ut autem non remaneat in via, speret patriam, desideret patriam, ne
deviet. Nam occurrunt tentationes: ita post Baptismum occurrunt.
Sicut enim non soli erant hostes Judaeorum Aegyptii, qui illos ab
Aegypto persequebantur (ipsi enim praeteriti hostes erant, quomodo
unumquemque persequitur praeterita vita sua et praeterita peccata sua
cum principe suo diabolo), sed exstiterunt in eremo, qui vellent
impedire viam; et pugnatum est cum illis, et victi sunt: sic post
Baptismum cum coeperit ambulare christianus viam cordis sui in spe
promissorum Dei, non deviet. Nam occurrunt tentationes aliud aliquid
suggerentes, delicias hujus mundi, aliam quamdam vitam, ut
unumquemque de via detorqueant, et a proposito abducant. Si autem
isto desiderio istas suggestiones eviceris, vincuntur hostes in via,
et perducitur populus ad patriam.
10. Figurae nostrae ea quae Israelitico populo contigerunt. Audi
Apostolum, quia ista figurae nostrae fuerunt. Nolo enim, inquit,
vos ignorare, fratres, quia omnes patres nostri sub nube fuerunt. Si
sub nube fuerunt, sub caligine fuerunt. Quid est, sub caligine
fuerunt? Non eis intelligentibus spiritualiter, quae cum eis
corporaliter agebantur. Et omnes per mare transierunt, et omnes in
Moyse baptizati sunt, et omnes eumdem cibum spiritualem
manducaverunt. Datum est enim illis manna in deserto (Exod.
XVI, 13), sicut nobis datur dulcedo Scripturarum, ut duremus
in ista eremo vitae humanae. Et norunt quale manna accipiunt
Christiani, quibus dixit ipse Psalmus, Gustate et videte, quam
suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Et omnes, inquit,
eumdem cibum spiritualem manducaverunt. Quid est, eumdem? Idem
significantem. Et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Et
attende quomodo unam rem exposuit, et caetera tacuit: Bibebant enim
de spirituali sequente petra; petra autem erat Christus. Haec autem
figurae nostrae fuerunt (I Cor. X, 1-6). Illis sunt
exhibitae, sed figurae nostrae fuerunt: quia illis corporaliter
exhibebantur, nobis spiritualiter significabantur. Ergo illi qui
corporaliter ea tenuerunt, ad Vetus Testamentum pertinuerunt.
11. Isaac et Rebecca in benedictione Jacob, quid figurabant. Ad
Ecclesiam pertinent omnes sancti. Jam videte quia senuerat Isaac.
Cujus personam gessit Isaac, quando voluit benedicere filium suum
majorem (Gen. XXVII, 1)? Jam senuerat: ubi senectus,
vetustas; per senectutem intelligo vetustatem; et per vetustatem
intelligo Vetus Testamentum. Hoc ergo Vetus Testamentum quia illi
non intelligebant, qui sub nube fuerunt, ideo dicuntur caligasse oculi
Isaac. Caligo oculorum corporis Isaac, caliginem significat mentium
Judaeorum: senectus Isaac, vetustatem significat Veteris
Testamenti. Quid ergo, fratres? Vult tamen benedicere et majorem
filium Esau. Minorem amabat mater, et majorem pater, tanquam
primogenitum: nam aequalis in ambos justitia, sed erat charitas major
erga primogenitum. Vult ille benedicere majorem, quia Vetus
Testamentum primo populo promittebat. Promissiones non loquitur nisi
ad Judaeos: ipsis videtur promittere, ipsis videtur omnia polliceri.
Vocantur ab Aegypto, liberantur ab hostibus, per mare ducuntur,
pascuntur manna, accipiunt Testamentum, accipiunt Legem, accipiunt
promissiones, accipiunt ipsam terram repromissionis. Non mirum quia
ille benedicere voluit primum filium: sed sub figura majoris
benedicitur minor. Mater enim typum gestat Ecclesiae. Ecclesiam
autem accipite, fratres, non in his solis qui post Domini adventum et
nativitatem esse coeperunt sancti; sed omnes quotquot fuerunt sancti,
ad ipsam Ecclesiam pertinent. Non enim non ad nos pertinet pater
Abraham, quia ille fuit antequam Christus nasceretur de Virgine, et
nos tanto post, id est, post passionem Christi facti sumus
christiani: cum dicat Apostolus quia filii sumus Abrahae, imitando
fidem Abrahae (Rom. IV, 12; Galat. III, 7). Ergo nos
imitando illum ad Ecclesiam admittimur, et ipsum ab Ecclesia
exclusuri sumus? Haec Ecclesia significatur in Rebecca uxore
Isaac: haec Ecclesia erat in sanctis etiam Prophetis, qui
intelligebant Vetus Testamentum, quia promissiones illae carnales
spirituale nescio quid significabant. Si spirituale, spirituales ergo
ad minorem filium: quia prior est carnalis, et postea spiritualis.
12. Carnales de Ecclesia in sorte sunt Esau. Jam hesterno die
praemisimus Sanctitati vestrae, ideo majorem filium dici Esau, quia
nemo fit spiritualis, nisi ex carnali: sed si perseveret in prudentia
carnis, semper erit Esau: si autem fiat spiritualis, est filius
minor; sed ipse minor erit major: ille enim tempore praecedit, iste
virtute. Namque cum coxisset lentem Jacob, desideravit Esau
accipere, antequam veniret ad istam benedictionem: et ille ait illi,
Da mihi primogenita tua, et dabo tibi lentem quam coxi (Gen.
XXV, 31). Vendidit primogenita sua minori: abstulit ille
voluptatem temporalem, abstulit ille dignitatem sempiternam. Ergo qui
temporalibus voluptatibus serviunt in Ecclesia, lentem manducant.
Quam quidem coxit Jacob, sed non manducavit Jacob: idola enim magis
in Aegypto viguerant. Lens cibus est Aegypti. Per lentem omnes
errores Gentium significantur. Quia ergo Ecclesia eminentior et
manifestior in filio minore de Gentibus ventura significabatur, lentem
coxisse dicitur Jacob, et manducasse Esau. Etenim dimiserunt idola
Gentes, quae colebant; Judaei autem serviebant idolis, nam conversi
corde in Aegyptum, ducebantur per eremum; et cum interfecti essent in
mari hostes eorum, et fluctibus obruti essent inimici eorum,
desideraverunt idolum facere, quia non viderunt Moysen (Exod.
XXXII, 1), et non intellexerunt secum praesentem Deum; sed in
praesentia hominis habentes spem, non viderunt oculis hominem, et
putare coeperunt quia non ibi esset Deus, cum ipse solus per Moysen
tanta patraret. Quaesierunt hominem oculis carnis, quia non habebant
oculos cordis, unde Deum in Moyse viderent. Perdiderunt ergo
primatum suum, quia conversi corde in Aegyptum manducaverunt lentem.
Accipite. Populus Christianus est; sed in ipso populo Christiano
illi primatum tenent, qui pertinent ad Jacob: qui vero carnaliter
vivunt, carnaliter credunt, carnaliter sperant, carnaliter diligunt,
adhuc ad Vetus Testamentum pertinent, nondum ad Novum; adhuc in
sorte sunt Esau, nondum in benedictione Jacob.
13. Benedictio minoris sub specie majoris. Intendat Sanctitas
vestra. Benedicere ergo volebat majorem filium Isaac senex
caliginosis oculis, quia Vetus Testamentum ad Judaeos directum
erat. Quod Vetus Testamentum non ab eis intelligebatur, ideo
caliginosi oculi dicuntur. Ut dixi, fratres, ad majorem loquitur,
ad minorem pervenit benedictio. Etenim mater ista, quae in sanctis
omnibus intelligitur, id est, Ecclesia, quae intellexit prophetiam,
ipsa dat consilium filio minori, et dicit illi: Ego ipsa audivi
patrem tuum dicentem fratri tuo: Vade, et affer mihi venationem, ut
manducem, et benedicat te anima mea, antequam moriar. Nunc ergo,
fili, audi me. Et dedit illi consilium ut iret, afferretque duos
haedos de proximo grege; et faceret illos mater, quemadmodum
delectabatur pater ejus; et manducaret, et benediceret filium suum
minorem absente majore. Ille autem timuit, et ait: Frater meus
pilosus est, ego autem lenis sum; ne contingat me et compalpet pater
meus, et intelligat quia ego sum Jacob, et acquiram non
benedictionem, sed maledictionem. At illa: Vade, inquit, fili,
audi me: maledictio tua super me sit (Gen. XXVII, 6-13).
Perrexit, et attulit duos haedos: facti sunt, et apposuit patri
suo: et quemadmodum praedixit, quia non illum agnoscebat in voce,
tetigit, invenit pilos; quia pellibus haedorum circumdederat mater
brachia ejus: credidit majorem esse, et benedixit. In benedictione
majorem intendebat, et benedictio ad minorem perveniebat.
Quid est ergo quod sub specie majoris benedicitur minor, nisi quia sub
figuris Veteris Testamenti promissi populo Judaeorum, pervenit
benedictio spiritualis ad populum Christianorum? Attendite,
fratres: audiunt illi terram promissionis, audimus et nos: tanquam ad
Judaeos videtur Scriptura loqui de terra promissionis, et ad nos
pervenit intellectus terrae promissionis, qui dicimus Deo, Spes mea
es tu, portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6). Sed
hoc ut diceremus, mater nos docuit, id est, in sanctis Ecclesia ipsa
Prophetis docet nos, quemadmodum spiritualiter intelligamus ipsa
promissa carnalia.
14. Peccata aliena patienter portanda. Sed non posset ad nos
pervenire benedictio, nisi jam mundati a peccatis per nativitatem
regenerationis, aliorum peccata per tolerantiam portemus. Genuit enim
mater ambos filios. Intendite, fratres: genuit unum pilosum,
alterum lenem. Pili peccata significant, lenitas autem
mansuetudinem, id est, munditiem a peccatis. Duo filii
benedicuntur: quia duo genera benedicit Ecclesia. Quomodo duos
peperit Rebecca, generantur in utero Ecclesiae duo, unus pilosus,
alter lenis: quorum diversitatem exposuimus. Sunt enim homines qui
nec post Baptismum volunt dimittere peccata sua, et ea volunt facere
quae antea faciebant. Verbi gratia, si faciebant fraudes, volunt
iterum fraudare: si mendacium jurabant, volunt adhuc pejerare: si
circumveniebant dolis innocentes, volunt adhuc circumvenire: si
homicidia cogitabant, eadem cogitant: si fornicabantur, si
inebriabantur, ea ipsa nihilominus faciunt. Ecce Esau natus
pilosus. Quid facit Jacob? Dicitur ei a matre: Vade, benedicat
te pater tuus. Et dicit, Timeo, non accedam. Sunt enim homines in
Ecclesia, qui timent misceri peccatoribus, ne quasi per consortium
peccatorum in unitate maculentur, et per haereses et schismata pereant.
15. Quomodo Jacob sine dolo, et cum dolo. Quid ergo dicitur huic
piloso Esau, qui non bene conversatus est in domo? Nam et hoc de
illis dicitur: Erat ille agrestis venator, Jacob autem sine dolo
conversabatur in domo (Gen. XXV, 27). Ideoque eum amabat
mater, cujus conversationem dulcem sentiebat. Ipse est Jacob, qui
postea appellatus est Israel, cum luctaretur cum Angelo: et hoc in
magno mysterio. Benedictus, appellatus est Israel (Id.
XXXII, 28): ideoque quia sine dolo erat. Intendite,
fratres mei, et videte quam sine dolo fuerit. Nathanaelem Dominus
quando vidit, quia noverat qualis esset, ait: Ecce vere Israelita,
in quo dolus non est (Joan. I, 47). Si ergo ideo iste
Israelita, quia non est in eo dolus; in ipso Israel utique non erat
dolus. Quid sibi ergo vult, quod dicitur, Venit frater tuus cum
dolo, et abstulit benedictionem (Gen. XXVII, 35)? Sine
dolo eum commendat Scriptura conversantem in domo: Dominus etiam
perhibet testimonium, quia sine dolo erat, cum dicit de Nathanaele,
Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Quid sibi ergo vult,
cum dicitur, Accessit cum dolo, et abstulit benedictionem ?
16. Haedinas pelles habere quid. Dolus interim quid significet,
attendamus; et videamus quid debeat facere Jacob. Portat aliena
peccata, et portat cum tolerantia quamvis aliena: hoc est enim habere
pelles haedinas: id est, patienter aliena portat, non haeret suis.
Sic omnes qui pro unitate Ecclesiae tolerant aliena peccata, Jacob
imitantur. Quia et ipse Jacob in Christo est: siquidem Christus in
semine Abraham. Dictum est enim, In semine tuo benedicentur omnes
gentes (Gen. XXII, 18). Dominus ergo noster Jesus
Christus, qui nullum peccatum fecit, portavit aliena peccata: et
dedignatur portare aliena peccata, cui peccata dimissa sunt? Sic ergo
Jacob transit ad Christum post aliena peccata, id est, haedinas
pelles. Et quid est dolus?
17. Venit enim ille sero, et affert quod jussit pater; et invenit
fratrem suum benedictum pro se: et non benedicitur altera
benedictione. Quia duo illi homines, duo populi erant: una
benedictio unitatem significat Ecclesiae. Duo autem populi ipsi
sunt, qui est et Jacob. Sed alio modo figurati duo populi
pertinentes ad Jacob. Etenim Dominus noster Jesus Christus, qui
ad Judaeos et Gentes venerat, repudiatus est a Judaeis, qui
pertinebant ad filium majorem: elegit tamen quosdam, qui pertinebant
ad filium minorem, qui spiritualiter coeperant desiderare et
intelligere promissa Domini, non carnaliter illam terram, quam
desiderabant accipientes; sed spiritualem illam civitatem
desiderantes, ubi nemo nascitur carnaliter; quia nemo ibi carnaliter,
nemo spiritualiter moritur.
18. Duo haedi, duo populi. Hanc ergo cum coepissent desiderare,
coeperunt pertinere ad Jacob, qui crediderunt in Christo, et factus
est grex Domini in ipsa Judaea. Sed quid dicit Dominus de ipso
grege? Habeo alias oves, quae non sunt de hoc ovili: vado, adducam
eas, et erit unus grex et unus pastor (Joan. X, 16). Quas
alias oves habet Dominus Jesus Christus, nisi de Gentibus?
Junctae sunt oves de Gentibus Judaeis ovibus. De Judaeis enim
Apostoli. Inde erant et quingenti fratres, qui viderunt Dominum
post resurrectionem (I Cor. XV, 6). Inde erat ipse
Nathanael, cui testimonium perhibuit Dominus, in quo dolus non
esset. Inde erant centum viginti, qui cum essent in domo, venit
Spiritus sanctus, ut eos perfunderet, quem promiserat discipulis.
Inde erant tot millia hominum, quae legimus in Actibus Apostolorum
baptizata in nomine Christi, ex his qui crucifixerant Christum
(Act. I, II, et IV). Ergo inde erant oves, et multae
oves; sed non solae: habebat Dominus alias de Gentibus. Ipsi duo
populi tanquam de diverso venientes, etiam duobus parietibus
significantur. Venit enim Ecclesia Judaeorum de circumcisione;
venit Ecclesia Gentium de praeputio: de diverso venientes in domo
conjuncti sunt. Ideo Dominus dictus est lapis angularis: dicit enim
Psalmus, Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in
caput anguli (Psal. CXVII, 22); dicit et Apostolus, Ipso
summo angulari lapide existente Christo Jesu (Ephes. II,
20). Ubi est angulus, duo parietes copulantur: in angulo duo
parietes, nisi de diverso, non conveniunt: nam si ex una parte
veniunt, angulum non faciunt. Duo ergo haedi, ipsi sunt duo populi,
ipsa sunt duo ovilia, ipsi sunt duo parietes; ipsi sunt duo caeci qui
sedebant in via (Matth. XX, 30); ipsae sunt duae naves in quas
levati sunt pisces (Luc. V, 7). Multis in locis Scripturarum
intelliguntur duo populi: sed unum sunt in Jacob.
19. Haedi cur populi. Quare haedi, dicet aliquis? Haedi nostis
quia peccatores sunt: nam ad sinistram erunt haedi, et ad dexteram
agni (Matth. XXV, 33). Sed qui perseveraverint haedi, ipsi
erunt ad sinistram. Nam nisi prius haedi essent, non diceret
Dominus: Non veni vocare justos, sed peccatores. Quando enim
Dominus conversabatur cum peccatoribus, et manducabat cum publicanis,
Judaei quasi agni, id est, quasi justi, et per superbiam magis
hirci, objecerunt Domino tanquam crimen, imo discipulis ejus
dixerunt: Quare magister vester cum publicanis et peccatoribus
manducat? Respondens Dominus, quomodo se defendit? Non est opus,
inquit, sanis medicus, sed male habentibus: non veni vocare justos,
sed peccatores (Id. IX, 11-13). Vocat ergo haedos, sed ut
non perseverent haedi. Occidit enim illos Jacob, et praeparavit inde
epulas patri suo; id est, ad intelligentiam spiritualem, quae in illa
benedictione habebat intelligi, quamvis figurabatur in filio majori:
ad hoc occisi sunt haedi, et manducati sunt, et trajecti in corpus
unum. Sic occiduntur peccata in peccatoribus, et transeunt interfecti
in corpus unum Ecclesiae: cujus Ecclesiae figuram gerebat Petrus,
quando ei dictum est, Macta et manduca (Act. X, 13). Ergo
ille agrestis, iste in domo, mansuetus: ille major, iste minor: ad
illum videbantur respicere benedictiones, ad istum perveniebant.
Respiciebant ad illum, quia promissa carnalia promittebantur
Judaeis: ad istum perveniebant, quia spiritualiter intelligenda
erant, et accipienda Christianis. Ad istum benedictio non perveniret,
nisi portaret peccata, quae ipse jam non faciebat.
20. Aliena peccata sic portanda sunt, ut corrigantur. Charitas.
Intelligat itaque Sanctitas vestra, quomodo sint portanda peccata.
Sunt enim qui portare sibi videntur peccata, et tacent peccatoribus:
jam ista simulatio detestanda est. Porta peccatorem, non ut ames
peccatum in illo, sed ut persequaris peccatum propter illum. Dilige
peccatorem, non in quantum peccator est, sed in quantum homo est.
Quomodo si diligis aegrum, persequeris febrem: nam si parcis febri,
non diligis aegrum. Dic ergo quod verum est fratri tuo, noli tacere.
Quid enim aliud agimus, quam dicere vobis quod verum est? Noli
mendaciter; aperta veritate dic quod verum est: sed donec corrigatur,
portetur. Diversis temporibus fieri potuerunt occisio haedorum et
portatio pellium: rem tamen significant, quae uno tempore fieri
potest. Simul enim et arguit justus peccatores, quod est haedos
occidere; et peccata eorum misericorditer tolerat, quod est pelles
portare. Quantum in ipso fuit, occidit haedos, occidit peccatores:
sed portabat aliena peccata, et portabat cum tolerantia; meruit
benedici: quia charitas omnia tolerat. Ipsa charitas erat in matre,
et figuram charitatis ipsius gerebat mater: quae figura omnium
sanctorum erat, figuram charitatis gerebat; quia sancti non sunt,
nisi qui habuerint charitatem. Quid enim proderit, si linguis hominum
loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam? Factus sum
aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero omnem fidem,
ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Et
si sciero omnia sacramenta, et omnem prophetiam, et tradam corpus meum
ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor.
XIII, 7, 1-3). Qualis est ergo charitas, quae sola multum
prodest, sine qua caetera nihil prosunt? Ergo ipsa charitas dat
consilium, et obedit filius charitatis.
21. Isaac in dolo Jacob figuram intellexit. Quale consilium dat?
Ut accipiat ille pelles haedinas, et accedat ad patrem. Majorem
quaerit pater, et minorem benedicit: Vetus Testamentum Judaeos
intuetur per litteram, et per spiritualem ejus intelligentiam
Christiani in illo benedicuntur. Intendat Sanctitas vestra, magnum
mysterium, magnum sacramentum. Dicit Isaac, Venit frater tuus cum
dolo, de homine sine dolo. Sine dubio Isaac ille, ut erat spiritu
prophetico, noverat quid agebatur, et ipse figurate agebat; omnia
ponit in magna altitudine sacramentorum: nam si nesciret quid ageret,
irasceretur fallenti se filio. Venit major, et dicit, Ecce,
pater; manduca: sicut jussisti mihi, feci. Dicit ille: Quis es
tu? Respondit: Ego sum filius tuus major Esau. Et quis est,
inquit, ille a quo jam manducavi; et benedixi eum, et benedictus erit
(Gen. XXVII, 31-33)? Irasci videbatur, exspectabat ab
ore ipsius Esau maledictionem aliquam in fratrem: cum exspectat ille
maledictionem, confirmat iste benedictionem. O irasci! o indignari!
Sed noverat mysterium, et caligo oculorum ejus corporeorum
significabat caliginem mentis Judaeorum: oculi autem cordis ejus
videbant altitudinem mysteriorum.
22. Dolus, non dolus.---Venit, inquit, frater tuus cum
dolo, et abstulit benedictionem. Dicebamus: videte quid est cum
dolo: dolus hic, non est dolus. Quomodo dolus non est dolus?
Quomodo petra non est petra? Quomodo dicitur mare, et non est mare?
quia aliud significat: sic dicitur petra, et non est petra; quia
aliud significat. Dicitur mons, et non est mons: dicitur leo de
tribu Juda Dominus Jesus Christus, et non est leo: dicitur agnus,
et non est agnus: dicitur pecus, et non est pecus: dicitur vitulus,
et aliud est. Sic dicitur dolus, et non est dolus. Quare ergo
dicitur dolus, quaeramus. Quare dicta sunt illa omnia, quaeramus.
Quare dictus est leo? Propter fortitudinem. Quare dictus est
petra? Propter firmitatem. Quare dictus est agnus? Propter
innocentiam. Quare dictus est vitulus? Propter victimam. Quare
dictus est mons? Propter magnitudinem. Quare manna? Propter
dulcedinem. Quare ergo dolus? Jam quid sit dolus videamus, et
inveniamus quare dictus sit dolus. Novimus enim quid sit petra: et
tamen dicitur de homine absurdo et duro petra, et de homine robusto et
immobili dicitur petra; et ad laudem inde duxisti firmitatem, et ad
vituperationem duritiam. Novimus in petra firmitatem, et accepimus
Christum petram: Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4).
In leone fortitudinem novimus: et tamen leo etiam diabolus nominatus
est. In dolo quid novimus, ut accipiamus in figura dolum,
quemadmodum accipitur et mons, quemadmodum accipitur leo, quemadmodum
accipitur agnus, quemadmodum accipitur petra, et caetera?
23. Dolus in Jacob quid. Jacob a mendacio defenditur. Dolus
ergo quid est? Dolus est quando aliud agitur, et aliud simulatur.
Quando itaque aliud est in intentione, aliud in factis, dolus
dicitur. Dolus ergo in proprietate reprehensibilis, quomodo petra in
proprietate. Qui dixerit petram in proprietate Christum,
blasphemat: quomodo vitulum qui dixerit in proprietate Christum,
blasphemat. Vitulus in proprietate pecus est; in figura, victima:
in proprietate lapis terra obdurata est; in figura, firmitas. Dolus
in proprietate fraus; in figura, ipsa figura. Omnis enim figurata et
allegorica lectio vel locutio, aliud videtur sonare carnaliter, aliud
insinuare spiritualiter. Hanc ergo figuram doli nomine appellavit.
Quid est ergo, Venit cum dolo, et abstulit benedictionem tuam?
Quia figuratum erat quod agebatur, ideo dictum est, Venit cum dolo.
Nam ille doloso homini benedictionem non confirmaret, cui debebatur
justa maledictio. Non ergo erat verus ille dolus: maxime quia non est
mentitus dicendo, Ego sum filius tuus major Esau: jam enim pactus
erat ille cum fratre suo, et vendiderat primogenita sua. Hoc se dixit
habere patri, quod emerat a fratre: quod ille perdiderat, in istum
transierat. Non enim primogeniti honor exclusus erat de domo Isaac:
primogeniti honor ibi erat; in illo non erat, qui eum vendiderat: ubi
erat, si non in minore erat? Ideo sciens hoc in mysterio Isaac,
confirmavit benedictionem, et dicit filio: Quid tibi facturus sum?
Et ille: Benedic et me, pater: non enim una tibi est benedictio
(Gen. XXVII, 37, 38). Isaac autem sciebat unam.
24. Benedictio Jacob. Quare unam? Aderit Spiritus sanctus, ut
dicam, et intelligatis. Videamus ipsas benedictiones, qualem
benedictionem accepit Jacob, et qualem benedictionem accepit Esau.
Ipse Isaac ad Jacob: Tu es filius meus Esau? Respondit Jacob:
Ego. Et dixit: Appone mihi, et manducabo de venatione tua, fili,
et benedicat te anima mea, antequam moriar; sed admove mihi osculum.
Illum non est osculatus : a pace coepit hujus benedictio. Quare
osculo confirmavit pacem? Quia et ille propter pacem portabat aliena
peccata. Et accessit, et osculatus est eum: et odoratus est odorem
vestis ejus. Stolam enim habebat fratris sui: id est, dignitatem
primogenitorum, quam ille perdiderat, iste habebat. In isto jam bene
olebat, quod ille male perdiderat. Odoratus est odorem vestis ejus,
et benedixit eum, et dixit: Ecce odor filii mei, sicut odor agri
pleni, quem benedixit Dominus. Odorem vestimenti accepit, et dixit
odorem agri. Intellige Christum in mysterio interiori, et intellige
vestem Christi Ecclesiam.
25. Una res multis modis significata. Intelligat Sanctitas
vestra. Multis enim modis significatur una res: id est, Ecclesiam,
quam significant illi duo haedi, ipsam significat vestis ista. Quia
una res multis modis significatur, quae nihil horum est per essentiam,
omnia per figuram. Agnus non potest esse leo; leo non potest esse
agnus: Dominus autem noster Jesus Christus et leo potuit esse, et
agnus: sed quia nec leo nec agnus per essentiam, et leo et agnus per
figuram. Sic haedi non possunt esse vestis, et vestis non potest esse
haedi: Ecclesia vero, quia nec haedi nec vestis per essentiam, et
haedi et vestis est per figuram; et quidquid aliud dici potest.
26. Ecclesia ager. Odoratus est vestimenta ejus, et dixit: Ecce
odor filii mei, sicut odor agri pleni quem benedixit Dominus. Ager
iste, Ecclesia est. Probemus quia ager est Ecclesia. Audi
Apostolum dicentem fidelibus: Dei agricultura estis, Dei
aedificatio estis (I Cor. III, 9). Non solum ager est
Ecclesia, sed et agricola Deus. Audi ipsum Dominum: Ego sum
vitis, vos sarmenta, et Pater meus agricola est (Joan. XV, 1
et 5). In hoc ergo agro laborans operarius, et sperans mercedem
sempiternam, ipse Apostolus nihil sibi arrogat, nisi quantum decet
operarium. Ego, inquit, plantavi, Apollo rigavit; sed Deus
incrementum dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui
rigat; sed qui incrementum dat Deus. (I Cor. III, 6 et
7). Quomodo servavit humilitatem, ut ad Jacob pertineret, ut ad
ipsum agrum, id est, Ecclesiam, ne amitteret stolam, cujus odor
erat sicut odor agri pleni, et transiret ad superbiam Esau,
carnaliter intelligens et typho plenus? Olet ergo ager de veste
filii: sed non ager ille ex se aliquid est, ideo adjecit, quem
benedixit Dominus. Et dabit tibi Dominus de rore coeli desursum, et
ab ubertate terrae, et multitudinem frumenti et vini: et servient tibi
gentes, et eris dominus fratris tui, et adorabunt te filii patris
tui. Qui maledixerit te, maledictus erit; et qui benedixerit te,
benedictus erit (Gen. XXVII, 19-29). Haec benedictio
Jacob: si non benediceretur et Esau, nulla esset quaestio:
benedicitur et ipse, sed non ipsa benedictione; nec tamen ab hac
penitus aliena.
27. Benedictio Esau. Audiamus ergo quomodo benedicitur Esau; et
videamus quid intersit inter spirituales Ecclesiae filios, et
carnales; inter eos qui spiritualiter vivunt, et eos qui semper
carnalibus gaudiis delectantur. Respondens autem Isaac, dixit ad
Esau: Quis ergo venatus est mihi venationem, et intulit mihi?
benedictus sit. Factum est antem ut audivit Esau verba Isaac patris
sui, exclamavit voce magna, et dixit: Benedic et me pater. Et
dixit illi: Venit frater tuus cum dolo, et accepit benedictionem
tuam.
28. Jacob supplantatio.---Et dixit Esau: Juste vocatum est
nomen ejus Jacob. Supplantatio enim vocatur Jacob. Et nec ipsa
supplantatio inanis est: quia in figura accipitur, quomodo dolus.
Non enim jam erat tanta malitia in fratre, ut vellet supplantare
fratrem suum. Tunc enim dictus est supplantator, quando manu fratris
sui nascentis pedem tenuit: tunc supplantator est dictus (Gen.
XXV, 25). Supplantatio autem carnalium, vita spiritualium
est.
Omnes enim carnales, cum in Ecclesia invident spiritualibus,
supplantantur, et fiunt pejores. Audi Apostolum hoc ipsum dicentem,
maxime quia ibi commemoravit odorem, quem hic expressit Isaac,
dicens, Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, quem benedixit
Dominus. Ait ergo Apostolus, Christi bonus odor sumus in omni
loco: et adjecit, Aliis quidem odor vitae, in vitam; aliis odor
mortis, in mortem: et ad haec quis idoneus (II Cor. II, 15,
16)? id est, ut intelligat quomodo odor mortis sumus in mortem
hominum, nulla nostra culpa. Ambulant etenim vias suas spirituales,
nihil aliud norunt quam bene vivere: et qui innocenter viventibus
invident, faciunt peccata gravia, unde illos puniat Deus; et fit eis
ille odor in mortem, qui est aliis odor ad vitam. Nam ipse Dominus
prius factus est odor bonus ad vitam credentibus, et odor malus ad
mortem persequentibus. Quia enim multi illi crediderant, inviderunt
Judaei, et fecerunt tantum scelus occidendo innocentem, Sanctum
sanctorum: quod si non facerent, ad mortem eis non valeret bonus odor
Christi. Ergo supplantatus est Esau in benedictione patris.
29. Iterum de benedictione Esau. Respondit autem Isaac, et
dixit ad illum, Dominum illum tuum feci: non enim aliud potuit
accipere Esau quod dictum est, Et omnes fratres ejus servient illi:
tibi autem quid faciam, fili? Et dixit Esau ad patrem suum:
Benedic tamen et me. Cum strangulatus esset Isaac: id est, cum
coactus esset. Magna res, magnum sacramentum, utinam capiamus:
coactus benedicit, et tamen benedicit; et quod benedicit, verum est,
sed tamen coactus benedicit. Quid sit hoc, attendite. Videamus
ipsam benedictionem, et intelligamus quid sit coactum benedicere.
30. In benedictione quid proprium, quid commune Jacob et Esau.
Respondit autem Isaac (pater sane Esau non est osculatus ), et ait
illi, Ecce a fertilitate terrae erit habitatio tua, et a rore coeli
desuper. Dixit hoc et illi, ab ubertate terrae, et a rore coeli:
hoc ergo commune est Jacob et Esau. Quid est proprium Jacob?
Servient tibi gentes. Quid est proprium Jacob? Omnes fratres tui
tibi servient: et qui te benedixerit, benedictus erit; et qui te
maledixerit, maledictus erit. Habet et iste nescio quid proprium,
quod non dictum est Jacob: Et in gladio vives, et fratri tuo
servies. Sed ne tolleret liberum arbitrium (jam hinc et hesterno
diximus), adjecit, Erit autem, cum deposueris et solveris jugum de
collo tuo. Quid est, Erit autem, cum deposueris et solveris jugum
de collo tuo (Gen. XXVII, 39, 40)? Liberum tibi est,
si volueris, converti: non quasi duo eritis, sed unus Jacob. Omnes
enim qui convertuntur ab Esau, ad Jacob pertinent. Similitudo unum
facit, dissimilitudo facit diversitatem. Quid ergo? A rore coeli,
et a fertilitate terrae, ambo habent. Servient tibi gentes et fratres
tui et filii patris tui, solus Jacob habet. In gladio autem tuo
vives, solus Esau. Quiddam commune habent, quaedam singuli.
31. Scripturae et Sacramenta bonis et malis communia. Sunt mali
in Ecclesia pertinentes ad Esau: quia et ipsi filii Rebeccae, filii
matris Ecclesiae, de utero ipsius nati, et pilosi in peccatis
carnalibus perseverantes, de illius tamen utero nati. Habent ergo a
rore coeli, et a fertilitate terrae: a rore coeli omnes Scripturas,
omnem sermonem divinum: a fertilitate vero terrae, omnia visibilia
Sacramenta; visibile enim Sacramentum ad terram pertinet. Haec
omnia communia habent in Ecclesia et boni et mali. Nam et ipsi habent
et participant Sacramentis: et quod norunt fideles, a tritico et
vino. Et habent de rore coeli : quia super omnes descendit sermo Dei
de coelo. Venit sermo Dei, et irrigat: sed qui irriget, et quid
irriget, attende. Nam et illos irrigat et illos, bonos et malos:
sed illi bonam pluviam in radicem spinarum convertunt; illi autem ad
fructum bonum pluviam trahunt. Nam simul pluit Dominus super segetem
et super spinas; sed segeti pluit ad horreum, spinis ad ignem: et
tamen una est pluvia. Sic Verbum Dei omnes compluit. Videat
quisque qualem radicem habeat; videat quisque quo trahat pluviam
bonam: si eam trahit, ut generet spinas, numquid ideo pluvia Dei
accusanda est? Antequam veniat ad radicem, dulcis est pluvia illa;
dulce est verbum Dei, donec veniat ad cor malum, et convertat ad
fraudem suam pluviam Dei, convertat ad hypocrisim, convertat ad
radices malarum concupiscentiarum, ad perversitates et depravationes
suas. Incipit quidem generare spinas, sed de pluvia bona: habet enim
a rore coeli. Et quoniam non excluduntur omnes mali a Sacramentis
Dei, habet et ab ubertate terrae, quod norunt illi, qui jam
voluerunt esse participes mysteriorum fidelium.
32. Omnes gentes spiritualibus subjectae. Cum ad ambos pertineant
ista, non tamen pertinent omnes gentes nisi ad spirituales, quia ipsi
pertinent ad Ecclesiam, quae implevit totum orbem terrarum.
Attendite, fratres, et discernite quantum potestis, vel quantum
vobis Dominus dat. Omnis spiritualis videt quia Ecclesia per totum
orbem terrarum est una, vera, catholica, et nihil sibi arrogat, et
tolerat peccata hominum, quos non potest purgare de area dominica,
antequam veniat ille ultimus ventilator, qui falli non potest, ut
purget aream suam, et frumentum mittat in horreum, paleas autem det ad
comburendum (Matth. III, 13): quia ipse habet excludere
paleam, et segregare a frumento, et praeparare horreum tritico,
paleis ignem. Itaque quia novit, tolerat peccatores in fine
separandos. Per omnes gentes peccatores et omnes carnales mixti sunt
spiritualibus, et serviunt eis: spirituales autem non serviunt; quia
de illis proficiunt, cum ipsi deficiunt. Attendite, fratres mei;
dicam, si possum, et non timeam, non tacebo: urgeor enim ut dicam:
etsi mihi forte aliqui succensuerint; sed dent veniam, timeo enim, ut
dixi; timori dent veniam. Christus neminem timuit: nos autem
Christum timendo non parcimus, ne nobis, dum tales nolumus
contristare, ille non parcat. Quid velim dicere dignamini audire, et
intentissime advertere. Acceperunt ambo a rore coeli et ab ubertate
terrae, Jacob et Esau; ambo illud habent quod jam diximus, quod
novimus, quod nostis: sed ut serviant ei gentes, non accepit nisi
Jacob; quia carnales in Ecclesia per totum orbem terrarum non
serviunt nisi spiritualibus. Quare? Quia de illis proficiunt
spirituales. Nam ideo carnales homines servi dicuntur: et si quod
nolunt faciunt, prodest tamen spiritualibus mala conversatio
carnalium; quia et ex eadem conversatione proficiunt, et per
tolerantiam coronantur.
33. Carnalibus cur non subjectae gentes. Intendat Sanctitas
vestra quod dicimus. Illi autem Esau non sunt datae gentes: quia
omnes carnales, qui sunt in Ecclesia, aut divisi sunt, aut faciles
sunt ad divisionem. Ecce pars Donati inde facta est, inde est, de
ipsis carnalibus carnaliter sentientibus. Carnales erant: sed quia
quaesierunt honorem suum, vel patientiam perdiderunt, invenerunt
aditum, et divisi sunt: amaverunt honorem suum, multum ei
tribuerunt, typho superbiae tumuerunt, non habuerunt tolerantiam, id
est, non habuerunt charitatem. Scriptum est enim: Charitas omnia
tolerat, omnia sustinet; non aemulatur, non inflatur, non agit
perperam (I Cor. XIII, 7, 4). Itaque quidquid aliud
haberent, quia illud non habebant per quod prodest quidquid habetur,
diviserunt se. Et quotquot haereses vel praecisiones et schismata
facta sunt, per hos carnales facta sunt. Aut enim carnaliter
senserunt, et fecerunt sibi imagines phantasmatum suorum, et
erraverunt, et reprehendit eos fides catholica; et cum arguerentur,
exclusi sunt foras pondere suo: aut invenientes sibi lites et
simultates cum hominibus, diviserunt se. Qui se ergo diviserunt,
nisi ad quos pertinet gladius ille, de quo dictum est, In gladio tuo
vives? Non quia gladius non accipitur in bono: nam quemadmodum dicta
sunt illa superiora, id est quomodo accipitur lapis ille, et ad
firmitatem propter Christum, et ad reprehensionem propter stultum;
quomodo leo dictus est Christus propter aliud, et leo dictus est
diabolus propter aliud: sic accipitur gladius aliquando in bono,
aliquando in malo. Sed hic non sine causa non datus est Jacob, sed
datus est Esau: nisi quia aliquid mysterii significatur in gladio.
Quomodo et ipsa servitus non est aliena a mysterio; id est, quod
dictum est, Servies fratri tuo: nam et hoc in magno mysterio dictum
est.
34. Contra schismaticos. Ergo, fratres, qui se dividunt, ipsi
habent gladium divisionis, et in gladio suo moriuntur, et in gladio
suo vivunt. Sed quia verum dixerat Dominus, Qui gladio percutit,
gladio morietur (Matth. XXVI, 52); videte illos, fratres
mei, qui se ab unitate praeciderunt, in quot frustra praecisi sunt.
Nostis quot partes fecit pars Donati, nec arbitror latere
Sanctitatem vestram, quia qui gladio percutit, gladio peribit.
Dictum est illi, In gladio tuo vives. Sic et illi qui non
recesserunt ab Ecclesia, et tales sunt, quales si foris essent. Qui
enim amant honores suos in Ecclesia, omnino tales sunt; qui amant in
Ecclesia commoda sua saecularia, et ipsi palea sunt; sed ventus
deest, ideo non volant de area: hoc est quod dico breviter, tentatio
deest, nam volarent de area. Denique quando contra illos aliquid
egerit Ecclesia, quomodo facile se praecidunt? quomodo facile extra
colligunt, et nolunt dimittere principatum suum? quomodo pro ipso
principatu mori volunt? quomodo tenere volunt sub se plebes, et non
dimittere plebes unitati Christi? quomodo volunt facere oves suas,
quas suo sanguine non emerunt, et ideo viles habent, quia non
emerunt? Quid opus est hinc diutius disputare? Attendite illos per
universam Ecclesiam, videte tales, et eos qui intus sunt, et eos qui
inventa occasione de area volaverunt, et volunt secum trahere grana;
sed grana vera et plena tolerant paleam, et manent in area usque in
finem, quousque veniat ultimus ventilator: sicut ille cum pellibus
haedinis toleravit aliena peccata, et meruit accipere benedictionem
paternam.
35. Extorta benedictio. Quare autem sugillatus Isaac benedixit?
Jam enim necessitate, jam coactus pater ejus dixit illi, Ecce ab
ubertate terrae erit tibi habitatio et a rore coeli. Et ne ideo te
putes bonum, In gladio tuo vives, et fratri tuo servies. Sed ne de
te desperes, quia potes te corrigere, Erit autem, cum deposueris et
solveris jugum de collo tuo. Ecce ab ubertate terrae et a rore coeli
accipiet; sed Isaac sugillatus projicit illi benedictionem, non dat.
Nonne fit modo in Ecclesia malis hominibus, qui volunt perturbare
Ecclesiam, ut tolerentur ad necessitatem ipsius pacis, ut
admittantur, ut habeant Sacramenta communia? Et aliquando scitur
quia mali sunt, et convinci forte non possunt ut emendentur et
degradentur; ut excludantur, ut excommunicentur, non possunt
convinci. Si institerit aliquis, aliquando itur in disruptiones
Ecclesiae. Cogitur gubernator Ecclesiae tanquam dicere, Ecce ab
ubertate terrae erit tibi, et a rore coeli: utere Sacramentis, tibi
manducas judicium, tibi bibis judicium: Qui enim manducat et bibit
indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29).
Nosti quia admitteris ex necessitate pacis Ecclesiae, non habes in
corde nisi perturbationes et divisiones. Ideo in gladio tuo vives:
nam in eo quod accipis a rore coeli, et ab ubertate terrae, non ibi
vives ; non enim hoc te delectat, aut suavis est tibi Dominus. Si
enim hoc te delectaret, et suavis tibi esset Dominus, imitareris
humilitatem Domini, non superbiam diaboli. [Quamvis ergo accipiat
mysterium humilitatis Domini a rore coeli et ab ubertate terrae, non
tamen deponit superbiam diaboli; cui nihil faciam, qui semper
dissensionibus et seditionibus gaudet.] Quamvis sit tibi ista
communio a rore coeli et ab ubertate terrae; tamen in gladio tuo
vivis, seditionibus et dissensionibus aut gaudes aut terreris. Muta
ergo te, et tolle jugum a collo tuo.
36. Epilogus, de pugna contra diabolum exemplo martyrum
suscipienda. Vincentii martyris natalitia. Haec vobis, fratres,
pro magnitudine mysteriorum forte pauca; pro tempore tamen et pro
viribus nostris et pro vestris multa dicta sunt: et si forte
enucleatius haec quaestio discussa non est, partim tamen magna
mysteria, quae postea si tractentur, inveniuntur. Date veniam et
angustiae temporis, et viribus nostris, et capacitati vestrae.
Vultis plus capere, crescite: vultis crescere, bene vivite. Qui
enim non vult bene vivere, non vult crescere. Has vobis epulas
exhibuerit Dominus Deus noster per natalitia martyris sui Vincentii.
Vincentius nomen victoriae est. Amate autem, ut vincatis: non enim
deest persecutio; diabolus persecutor est, nunquam defit occasio
coronae: tantum miles Christi intelligat pugnam, et sciat quem
vincat. Numquid quia non te urget hostis manifestus corporis, non te
urget persecutor occultus illecebris carnis? Quanta suggerit mala?
quanta per cupiditatem, quanta per timorem? Quibus illecebris
persuadet ut eas ad sortilegos, ad mathematicos, quando dolet caput?
Qui dimittunt Deum, et eunt ad ligamenta diabolica, victi sunt a
diabolo. Contra si cui suggestum fuerit, secundum corpus fortasse
efficere remedia diaboli, unde alius sanatus esse dicitur, quia
accepto ab illo sacrificio suo, deserit persequi corpus, quia cor
obtinuit: ergo cuicumque suggesta fuerint ista remedia scelerata, et
dixerit, Moriar potius, quam talibus remediis utar; si vult Deus,
flagellat et liberat me; si novit quia necessarium est, liberet me;
si autem scit quia debeo exire de hac vita, sive contrister, sive
laeter, sequar voluntatem Domini. Ecce enim post parvum tempus qua
fronte exiturus sum ad Dominum? Non enim hoc mihi praestant remedia
diaboli, quod praestat Deus, vitam aeternam. Quare ergo damno
animae meae emo paucos dies corpori meo? Qui haec dicit, et non it,
nec applicat cor suum ut faciat mala remedia, utique vincit. Unam rem
dixi exempli gratia; videtis certe jam quanta diabolus suggerit.
Vides illum certe languere, vides anhelantem in lecto, vides vix
moventem membra, vix moventem linguam, lassus iste diabolum vincit.
Multi coronati sunt in amphitheatro pugnantes ad bestias: multi in
lecto vincentes diabolum coronantur: videntur non se movere posse, et
intus in corde tantas vires habent, tantam pugnam exercent. Sed ubi
est occulta pugna, ibi occulta victoria.
37. Martyres imitandi. Quare ista diximus, fratres? Ut quando
celebratis natalitia martyrum, imitemini martyres; nec putetis ideo
vobis deesse posse occasiones coronae, quia modo desunt tales
persecutiones. Nec modo enim desunt quotidie persecutiones a diabolo,
sive per suggestionem, sive per molestias aliquas corporis. Tu tantum
scito te habere Imperatorem, qui jam praecessit in coelum: dedit tibi
viam qua sequaris, tene te ad illum. Noli cum viceris, per superbiam
tibi tribuere, quasi de viribus tuis luctatus fueris: sed praesume de
eo qui dedit vires, ut vinceres, quia ipse vicit saeculum (Joan.
XVI, 33): et semper coronaris, et martyr hinc exies, si omnes
tentationes diaboli superaveris.
|
|