|
1. Sustinere Dominum quid. Frequenter, fratres, cum Psalmista
cantavimus, Sustine Dominum, viriliter age; et confortetur cor
tuum, et sustine Dominum (Psal. XXVI, 14). Quid est,
Sustine Dominum? Ut tunc accipias, quando dabit; non tunc exigas,
quando vis. Tempus dandi nondum est: sustinuit te, sustine illum.
Quid est quod dixi, Sustinuit te, sustine illum? Si jam juste
vivis, si jam ad illum conversus es, si tibi displicent facta tua
praeterita, si jam placuit tibi eligere vitam bonam novam; noli
festinare exigere. Sustinuit te, ut mutares vitam malam: sustine
illum, ut coronet vitam bonam. Nam si et ille non sustineret, non
esset cui daret. Sustine ergo, quia sustentatus es.
2. Conversionem alii sperando, alii desperando differentes. Tu
vero qui non vis corrigi, o quisquis hic es qui adhuc non vis corrigi;
quasi unus sit: magis dicere debui, Quicumque hic estis. Tu tamen
qui hic es, qui non statuisti corrigi: sic loquar quasi ad unum,
Quisquis non vis corrigi, quid tibi promittis? Desperando peris, an
sperando? Quisquis desperando peris, hoc dicis in animo tuo:
Iniquitas mea super me est, in peccatis meis contabesco; quae mihi
spes est vivendi? Audi prophetam dicentem, Nolo mortem impii;
tantum revertatur impius a via sua pessima, et vivat (Ezech.
XXXIII, 11). Qui sperando peris, hoc dicis in animo tuo:
Bonus est Deus, misericors est Deus, ignoscit omnia, non reddit
mala pro malis. Audi Apostolum dicentem, Ignoras quia patientia
Dei ad poenitentiam te adducit (Rom. II, 4)?
3. Plerique male sperando differunt. Quid ergo restat? Quia si
obtinuimus apud te aliquid, si intravit in cor quod dixi; video quid
mihi respondeas. Verum est, nec despero, ut desperando peream; nec
spero male, ut sperando peream. Non mihi dico: Iniquitas mea super
me est, jam nullam spem habeo. Nec mihi illud dico: Bonus est
Deus, nemini reddit mala. Nec illud dico, nec illuc dico : premit
me Propheta, premit me Apostolus.
Et quid dicis? Adhuc modicum tempus vivam quomodo volo. Isti sunt
qui nos fatigant: plurimi sunt, molesti sunt. Adhuc modicum tempus
vivam quomodo volo, postea quando me correxero, utique verum est quod
dixit Propheta, Nolo mortem impii; tantum revertatur impius a via
sua pessima, et vivat. Quando conversus fuero, delebit omnia mala
mea: quare non addo aliquid voluptatibus meis, et vivo quantum volo,
quomodo volo, postea me conversurus ad Deum?
4. Poenitentia in crastinum non differenda. Quare hoc dicis,
frater? quare? Quia promisit Deus indulgentiam, si me mutavero.
Video, scio, promisit Deus indulgentiam; per sanctum Prophetam
hanc promittit, et per me minimum servum suum promittit, verum est
quod promittit, hanc promisit per unicum Filium suum. Sed quid vis
addere dies malos diebus malis? Sufficiat diei malitia sua (Matth.
VI, 34). Malus dies hesternus, malus et hodiernus, malus et
crastinus. An putas esse bonos dies, quando facis satis voluptatibus
tuis, quando in luxuriis enutris cor tuum, quando insidiaris alienae
pudicitiae, quando fraude contristas proximum tuum, quando commendata
negas, quando falsum pro nummo juras? Quando exhibes tibi bonum
prandium, ideo putas quia bonum diem ducis? Unde fieri potest ut dies
bonus sit, cum malus sit homo? Malos dies vis addere malis diebus?
5. Idem tractatur argumentum. Rogo, aliquantum, inquit,
dimittatur mihi. Quare? Quia promisit mihi Deus indulgentiam.
Sed crastino die te victurum nemo tibi promisit. Aut lege mihi,
quomodo legis Prophetam, Evangelium, Apostolum, quia cum te
converteris, delet Deus omnes iniquitates tuas: lege mihi ubi tibi
promissus est crastinus dies, et vive crastino die male. Quanquam,
frater meus, non tibi hoc debui dicere. Longa erit forte vita tua:
si longa erit, bona sit. Quare vis habere longam vitam et malam?
Aut longa non erit; et illa longa debet te delectare, quae non habet
finem: aut longa erit; et quid mali erit, quia diu bene vixisti? Tu
male vis diu vivere, bene non vis? Et tamen crastinum diem nemo tibi
promisit. Corrige te, audi Scripturam: Ne tardes converti ad
Deum. Verba ista mea non sunt: sed et mea sunt. Si amo, mea
sunt: amate, et vestra sunt. Sermo iste quem modo dico, Scripturae
sanctae est: si contemnis illum, adversarius tuus est. Sed audi
Dominum dicentem, Concorda cum adversario tuo cito (Matth. V,
25). Audiant omnes, verba recito Scripturae divinae. O male
dilator, o crastini male appetitor, audi Dominum dicentem, audi
Scripturam sanctam praedicentem. De isto loco speculator sum. Ne
tardes converti ad Deum, neque differas de die in diem. Vide si non
vidit illos, vide si non inspexit illos qui dicunt, Crastino bene
vivo, hodie male vivam. Et cum cras venerit, hoc dicturus es. Ne
tardes converti ad Deum, neque differas de die in diem. Subito enim
veniet ira ejus, et in tempore vindictae disperdet te. Numquid ego
hoc scripsi? Numquid ego delere illud possum? Si delevero, timeo
deleri. Tacere illud possum: timeo tacere. Praedicare cogor:
territus terreo. Timete mecum, ut gaudeatis mecum. Ne tardes
converti ad Deum Domine, vide quia dico: Domine, scis quia
terruisti me, cum tuus Propheta legeretur. Domine, nosti in illa
cathedra timorem meum, cum tuus Propheta legeretur. Ecce dico, Ne
tardes converti ad Deum, neque differas de die in diem. Subito enim
veniet ira ejus, et in tempore vindictae disperdet te. Sed nolo
perdat te.
6. Excitandus aegrotus etiam nolens. Nolo mihi dicas, Perire
volo: quia ego nolo. Melius est ergo, Nolo meum, quam, Volo
tuum. Si lethargicus pater tuus aegrotaret inter manus tuas, et tu
adesses juvenis aegrotanti seni, et diceret medicus, Periclitatur
pater tuus; somnus iste gravedo est quaedam lethalis; observa eum,
noli eum permittere dormire; si videris eum dormire, excita eum; si
parum est excitare, vellica; si et hoc parum, stimula eum, ne
moriatur pater tuus: adesses juvenis seni onerosus. Ille in dulcem
morbum resolutus iret, oculos gravedine illa premente clauderet, tu
contra clamares patri: Noli dormire. At ille: Dimitte me, dormire
volo. Et tu: Sed medicus dixit, Si voluerit dormire, non
dormiat. At ille: Rogo, dimitte me, mori volo. Sed ego nolo,
dicit filius patri. Cui? Utique optanti se mori. Et tamen vis
differre mortem patris tui, et aliquanto diutius vivere cum morituro
sene patre tuo. Dominus tibi clamat: Noli dormire, ne in aeternum
dormias; evigila, ut mecum vivas, et patrem habeas quem non efferas.
Audis, et surdus es.
7. Nulla est securitas, nisi a Deo.---Quid ego feci
speculator? liber sum, non vos gravo. Scio dicturos quosdam: Quid
nobis voluit dicere? Terruit, gravavit nos, reos nos fecit. Imo a
reatu volui liberare. Foedum est, turpe est: nolo dicere malum,
nolo dicere periculosum, nolo dicere exitiosum: turpe est ut vos
fallam, si Deus me non fallit.
Dominus mortem minatur impiis, nequissimis, fraudatoribus,
sceleratis, adulteris, voluptatum inquisitoribus, suis
contemptoribus, de temporibus murmurantibus et mores suos non
mutantibus: Dominus illis mortem minatur, gehennas minatur,
interitum sempiternum minatur. Quid volunt, ut ego promittam quod
ille non promittit? Ecce dat tibi securitatem procurator: quid tibi
prodest, si paterfamilias non acceptet? Procurator sum, servus sum:
vis dicam tibi, Vive quomodo vis, Dominus te non perdet?
Securitatem tibi procurator dedit: nihil valet securitas
procuratoris. Utinam Dominus tibi daret, et ego te sollicitum
facerem! Domini enim securitas valet, etiamsi nolim; mea vero nihil
valet, si ille noluerit. Quae est autem securitas, fratres, vel mea
vel vestra, nisi ut Domini jussa intente et diligenter audiamus, et
promissa fideliter exspectemus? In his fatigamur, quia homines
sumus: ipsius adjutorium imploremus, ad illum ingemiscamus. Preces
nostrae non sint pro rebus saecularibus praetereuntibus, transitoriis,
et vice vaporis evanescentibus: sed sint preces nostrae pro ipsa
implenda justitia, et sanctificatione pro nomine Dei: non pro
vincendo vicino, sed pro vincenda libidine: non pro sananda carne,
sed pro domanda avaritia. Hinc sint preces nostrae: intus nos
adjuvent luctantes, ut coronent vincentes.
|
|