|
1. Fides amico in ejus paupertate servanda. Cum divinae Scripturae
legerentur, de quarum sententiis omnibus nunc loqui non valemus,
animadverti unam sententiam, verborum numero brevissimam, pondere
autem sensus amplissimam, unde elegi, adjuvante Domino, huic tantae
exspectationi Charitatis vestrae, pro virium nostrarum mediocritate
servire, et ministrare vobis de cellario Dominico, unde et ego
vobiscum vivo. Haec ergo sententia est, de qua loquor: Fidem
posside cum proximo in paupertate ipsius, ut et bonis ejus perfruaris.
Accipiamus hanc primum ut videtur sonare simpliciter, ut eam possunt
intelligere omnes, etiam qui nulla Scripturarum divinarum secretiora
rimantur. Fidem, inquit, posside cum proximo in paupertate ipsius,
ut et bonis ejus perfruaris. Verum est, inquit, qui simpliciter
audivit: quando amicus pauper est, non ei frangenda est fides;
permanendum cum illo est, nec mutanda amicitia facultate mutata; sed
servanda fides, voluntate firmata. Amicus enim meus, si cum dives
esset, amicus fuit; cum pauper est, amicus non est; non ipse mihi
amicus, sed aurum ejus fuit. Si autem amicus meus ipse homo fuit; et
manente auro, et recedente auro, ipse est qui fuit: quare ergo modo
non sit amicus, qui et si perdidit thesaurum, non perdidit animum?
Equum si emerem, detractis ornamentis et strato, nudum forte non
despicerem; et amicus mihi vestitus placuit, exspoliatus displicet?
Bene ergo praecipit Scriptura divina, salubriter omnino et
accommodatissime moribus hominum, Fidem posside cum proximo tuo in
paupertate ipsius.
2. Qua spe servanda fides amico pauperi.---Ut et bonis ejus
perfruaris. Quid ergo? accedentes ad posteriorem partem hujus
sententiae, talem cogitationem habebimus de amico, ut dicamus nobis:
Manendum est cum illo et servanda illi fides est in paupertate ejus,
ut et bonis ejus perfruamur? Erit enim dives qui modo pauper est, et
non te admittet ad divitias suas, cujus paupertatem superbus antea
fastidisti. Posside ergo cum illo fidem, etiam cum pauper est, ut et
bonis ejus perfruaris, quando illi accesserint divitiae, et cum illo
gaudeas in eis. Posside cum illo fidem: pauper est, sed magnam
possessionem habet fidem. Qui parabas cum illo et volebas possidere
terram, si haberet terram, quam possideretis simul, quanto firmius
cum illo possides fidem? Talis est enim forte amicus tuus, ut ei
possit aliquis improbus auferre possessionem: numquid poterit auferre
fidem? Quid est ergo, Ut et bonis ejus perfruaris? Utique quia ex
paupere poterit fieri dives, et perfrueris divitiis ejus, quia ejus
paupertatem non aspernatus es.
3. Non spe venturae ipsi felicitatis temporalis Prior quidem pars
sententiae hujus, secundum istum intellectum popularem, placet mihi:
posterior tamen, fateor, offendit me. Si enim propterea manes cum
amico in paupertate ejus, ut quando dives fuerit, perfruaris divitiis
ejus; adhuc non amicum, sed aliud aliquid amas in amico. Fides et
spes duae amicae bonae sunt, et major his charitas. Manent, inquit
Apostolus, tria haec, fides, spes et charitas; major autem horum
est charitas: sectamini charitatem (I Cor. XIII, 13,
XIV, 1). Interrogo ergo amicum de amico. Dic mihi, obsecro
te, fidem possides cum isto in paupertate ejus? Plane, inquit:
audivi enim hoc in sacra Scriptura, et commendavi cordi meo, et in
memoria mea reposui; libens recolo, libentius facio. Audivi enim
sanctum verbum, Fidem posside cum proximo in paupertate ipsius. Et
ego: Quare hoc facis? an propter illud quod sequitur, Ut et bonis
ejus perfruaris? Quid ergo exspectas? Ut quando, inquit, dives
fuerit, et bona accesserint, admittat me ad bona sua, quia non
fastidivi mala ipsius. Patere ergo adhuc me paululum interrogantem.
Quid, si iste, cum quo paupere possides fidem, nunquam erit dives?
Quid, si pauper futurus est usque ad mortem? Perit fides, quia
decepta est spes? Quia non poteris aurum possidere cum divite,
poenitebit te fidem possedisse cum paupere? Si sapit humanum, imo si
sapit verum, hac interrogatione turbabitur, et dicet mihi, Verum
dicis. Bona res est, fidem possidere cum proximo: sed si dicas,
Spe possidetur fides cum proximo paupere, ut ad ejus divitias
perveniamus, ut in eis cum illo communionem habeamus; sine dubio cum
mortuus fuerit iste pauper, non accedentibus quae sperabantur
divitiis, totius illius boni poenitebit nos, et quod bene mulsimus,
male fundemus. Vides ergo altius esse istam sententiam perscrutandam,
non quomodo vulgariter intelligi potest, sed quomodo divina auctoritate
condita est, ad aliquid magnum insinuandum, praecipiendum, imperandum
nobis, ubi spes nostra non fallatur, ne poeniteat fidem possedisse.
Ad sententiam nostram non poteris sic pervenire.
4. Lazari et divitis historia idipsum ostenditur. Pauperis
consortium in aeterna felicitate diviti qui ipsum hic spreverit, non
sperandum. Ergo attende illum pauperem Lazarum jacentem ante januam
divitis. Pauper iste miserabiliter fuit infirmus: nec saltem ipsius
tenebat sanitatem corporis, quod est patrimonium pauperis. Ulcerosus
etiam fuit, canes lingebant ulcera ejus. Erat autem in illa domo
dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie
splendide, et nolebat fidem possidere cum paupere. Merito Dominus
Jesus, fidei amator et dator, plus attendit ipsam fidem in paupere,
quam aurum et delicias in divite: plus attendit pauperis possessionem,
quam divitis elationem. Nam ideo pauperem illum nominavit; illius
autem nomen esse tacendum judicavit. Erat, inquit, dives quidam,
qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide:
pauper autem quidam nomine Lazarus. Nonne videtur vobis de libro
recitasse, ubi nomen pauperis scriptum invenit, divitis non invenit?
Liber enim ille vivorum erat atque justorum, non superborum et
iniquorum. Nominabatur dives ille ab hominibus, pauper tacebatur:
contra Dominus pauperem nominavit, divitem tacuit. Noluit ergo fidem
possidere cum paupere dives ille. Mortui sunt ambo. Contigit mori
inopem illum, et auferri ab Angelis in sinum Abrahae. Mortuus est
dives, et sepultus (nam fortasse ille nec sepultus est): et cum apud
inferos, ut legimus, in tormentis esset, levavit oculos suos a
longe; et vidit pauperem in sinu Abrahae, quem contempsit ante januam
suam. Non cum illo potuit habere communem requiem, cum quo fidem
noluit habere communem. Pater, inquit, Abraham, mitte Lazarum,
ut intinguat digitum suum in aquam, et stillet in linguam meam; quia
crucior in hac flamma. Responsum est: Memento, fili, quia
percepisti bona tua in vita tua, Lazarus autem mala: nunc ergo hic
requiescit, tu vero torqueris. Et super haec omnia, chaos magnum est
inter nos et vos, nec a nobis quisquam ad vos transire potest, nec a
vobis ad nos transmeare. Vidit sibi ille negatam misericordiam, quia
ipsam negaverat. Vidit quod verum esset, Judicium sine misericordia
illi qui non fecerit misericordiam (Jacobi II, 13). Et qui
noluit suo tempore pauperis misereri, fratrum suorum sero misertus
est. Mitte ergo, inquit, Lazarum: habeo ibi quinque fratres,
dicat eis quid hic agitur, ne et ipsi veniant in hunc locum
tormentorum. Et contra hoc responsum est: Si nolunt venire in hunc
locum tormentorum, habent Moysen et Prophetas; ipsos audiant. Ille
qui solebat irridere Prophetas, simul utique cum fratribus suis:
credo enim, imo non dubito, quia cum ipsis fratribus suis loquens de
Prophetis monentibus bona, prohibentibus mala, terrentibus de
tormentis futuris, et futura praemia promittentibus, irridebat haec
omnia, dicens cum fratribus suis: Quae vita post mortem? quae
memoria putredinis? qui sensus cineris? Omnes illuc feruntur, et
sepeliuntur; quis inde reversus auditus est? Recolens haec verba
sua, propterea volebat Lazarum redire ad fratres suos, ut jam non
dicerent, Quis inde reversus est? Et ad hoc apte digneque responsum
est. Videtur enim fuisse iste Judaeus, et propterea dixisse, Pater
Abraham. Ergo optime et congruenter responsum est: Si Moysen et
Prophetas non audiunt, nec, si quis a mortuis resurrexerit,
persuadebuntur (Luc. XV, 19-31). Impletum est in
Judaeis, quia Moysen et Prophetas non audierunt, nec Christo
resurgenti crediderunt. Nonne hoc illis ante praedixerat: Si
crederetis Moysi, crederetis et mihi (Joan. V, 46).
5. Dives pauperis contemptor, miser finita vita. Remansit ergo
ille dives sine adjutorio, finitis deliciis temporalibus, in poenis
aeternis. Non fecit justa, audivit digna. Memento quia percepisti
bona tua in vita tua. Haec ergo vita, quam vides, non est tua,
Percepisti bona tua. Haec ergo quae de longinquo suspiras
desiderans, non sunt tua. Ubi sunt verba divitum, et divitibus
adulantium, quando vident aliquem deliciis temporalibus affluentem,
abundantem in terra, terram rapientem et exaggerantem, et trahentem ad
se plumbum cum quo demergatur? Grande enim pondus illum divitem ad
inferna perduxit, et sarcina gravis usque ad ima depressit. Non enim
audierat, Venite ad me, qui laboratis et onerati estis. Jugum meum
lene est, et sarcina mea levis est (Matth. XI, 28, 29).
Sarcina Christi pennae sunt. His pennis ille pauper in sinum
Abrahae volavit. Dives ergo hoc audire noluit. Adulantium enim
linguas audivit. His linguis adversus Prophetas obsurduit: linguis
male laudantium et dicentium, Soli estis, soli vivitis. Ergo,
Percepisti bona tua in vita tua. Haec enim bona tua existimasti;
alia non credidisti, non sperasti: percepisti illa in vita tua.
Illam enim solam vitam tuam putasti, quando post mortem nihil futurum
sperasti, nihil triste timuisti. Percepisti ergo bona tua in vita
tua, Lazarus autem mala. Non dixit, Sua; sed, mala, quae
homines putant, quae homines timent, quae homines pro magno devitant.
Per cepit hic Lazarus mala. Bona tua tunc non percepit: nec tamen
perdidit. Sicut autem non additum est, Sua; sic nec hoc additum
est, In vita sua. Alia enim erat vita ipsius, quam sperabat in sinu
Abrahae. Nam hic mortuus erat, hic non vivebat: illa morte mortuus
erat, quam dicit Apostolus, Mortui enim estis, et vita vestra
abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3). Pauper
mala temporalia ferebat. Deus autem bona ejus differebat, non
auferebat. Quid ergo, dives, apud inferos desideras, quod cum
divitiis fruereris, non sperasti? Nonne tu es ille, qui pauperis
contemptor Moysen prophetam irridebas? Noluisti ergo fidem possidere
cum proximo in paupertate ejus; modo frueris bonis ejus? Irrisisti
eum, quando audisti, Fidem posside cum proximo in paupertate ipsius,
ut et bonis ejus perfruaris. Modo vides longe bona ejus, et non cum
eo possides. Ventura enim erant illa bona, ventura invisibiliter.
Quando enim non videbantur, credenda erant, ne quando videntur,
remaneret tibi dolere posse, et non posse tenere.
6. Pauperum amicitia eleemosynis comparanda. Mammona iniquitatis.
Ergo, fratres, quantum mihi videtur, eliquata est ista sententia.
Intelligenda est quippe christiane a Christianis; nec sic possideamus
fidem cum proximo paupere, ut divitias ei venturas temporaliter
speremus, et ad eas cum illo possidendas fidem nostram servemus. Non
sic omnino, non sic. Sed quomodo, nisi secundum praeceptum Domini
nostri: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi
recipiant vos in tabernacula aeterna (Luc. XVI, 9)? Sunt hic
enim pauperes non habentes tabernacula, ubi nos ipsi recipiant.
Facite eos amicos de mammona iniquitatis, id est, de lucris quae
iniquitas vocat lucra. Sunt enim lucra, quae justitia vocat lucra:
ipsa sunt in thesauris Dei. Nolite contemnere pauperes, non habentes
quo redeant, non habentes quo intrent. Habent quo intrent, habent
tabernacula, habent et aeterna. Habent quo frustra recipi optabitis,
sicut dives ille, si non eos nunc in vestra receperitis: quia, Qui
recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet: qui prophetam
recipit in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet: et qui
dederit uni ex minimis meis calicem aquae frigidae tantum in nomine
discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam (Matth. X,
41 et 42). Fidem quoque possidet cum proximo in paupertate ejus;
ideo bonis ejus perfruetur.
7. Fides in Christum pauperem. Dicit tibi et Dominus tuus, ipse
qui cum dives esset, pauper factus est: exponit tibi melius et
solidius istam sententiam. Nam forte de illo paupere quem suscepisti
in domum tuam, dubitat aliquantum et haesitat animus tuus, utrum verax
homo sit, an forte fallax simulator hypocrita: titubat animus in
facienda misericordia, quoniam cor inspicere non potes. Fac et cum
malo, ut pervenias et ad bonum. Qui timuit ne bona sua semina in
vias, in spinas, in lapides caderent, piger seminare hieme, esurivit
aestate. Verumtamen dicit tibi Dominus tuus, de quo utique non
dubitas, si christianus es: Ego propter te factus sum pauper, cum
dives essem. Qui cum in forma Dei esset, (quid illa forma
ditius?) non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed
semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, (quid forma Dei
ditius? quid forma servi pauperius?) in similitudinem hominum
factus, habitu inventus ut homo: humiliavit semetipsum, factus
obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II,
6-8). Adde adhuc: sitiit in cruce, accepit potum, non a
miserante, sed ab insultante; et bibit acetum in morte fons vitae.
Noli aspernari, noli contemnere, noli dicere: Ergo Deus meus homo
factus est? Ergo Deus meus occisus est, crucifixus est? Etiam,
plane, ita, crucifixus est. Paupertas ejus tibi commendatur. Longe
a te fuit: propinquavit tibi paupertate. Fidem posside cum proximo
tuo in paupertate ipsius. Certe hic nusquam vacillat, nusquam caligat
ista sententia. Pro nomine proximi, accipe nomen Christi, et
humilis accipe. Humilis enim congruis humili, altum humilis cupis:
humilis accipe, et intellige proximum. Prope est enim Dominus his
qui obtriverunt cor: ut dicas in oratione tua, sicut proximum, sicut
fratrem nostrum, ita complacebam (Psal. XXXIV, 14). Unum
ergo verbum, quod Propheta addidit, proximum nominans; prophetica
enim locutio aliquantum fuerat tegenda sacramenti velamine, ut
desiderabilius quaereretur, ut suavius inveniretur. Ubi ergo ille
proximum nominavit, tu Christum nomina; quia et de ille Christum ita
prophetice nominavit: tu Christum nomina, et vide currentem liquidam
sententiam, et tanquam de fonte veritatis irrigantem sitim tuam.
Fidem posside cum Christo in paupertate ipsius, ut et bonis ipsius
perfruaris. Quid est, Fidem posside cum Christo? In eo quod
propter te homo factus est, in eo quod de virgine natus est, in eo
quod accepit contumelias, quod flagellatus est, quod ligno suspensus,
quod lancea vulneratus, quod sepultus: noli ista spernere, non tibi
incredibilia videantur; et sic fidem posside cum proximo. Haec est
enim paupertas ejus. Quid est autem, Ut et bonis ejus perfruaris?
Audi, quia hoc voluit; audi, quia ideo in paupertate ad te venit;
audi vocem pauperis propter te Domini Dei tui ditantis te: vide
quomodo bonis ejus perfruaris, si fidem cum eo in paupertate
servaveris. Pater, inquit, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum
(Joan. XVII, 24).
|
|