|
1. Eleemosyna in pauperem sacrificium est christiani. Duo genera
eleemosynarum. Ego, fratres, vires parvas habeo, sed verbum Dei
magnas habet. Valeat in cordibus vestris. Ergo et quod lente
dicimus, valde auditis, si obedieritis. Tanquam per nubem suam, per
Isaiam prophetam Dominus tonuit: si sensum habetis, expavistis.
Manifeste enim dixit, nec expositorem habent ista necessarium, sed
factorem. Quo mihi, inquit, multitudinem sacrificiorum vestrorum?
Quis enim exquisivit ista de manibus vestris? Deus nos quaerit, non
nostra. Sed sacrificium christiani est eleemosyna in pauperem. Hinc
enim fit Deus peccatis propitius. Nisi autem peccatis propitius fiat
Deus, quis remanet nisi reus? Ab eis peccatis et delictis, sine
quibus vita ista non ducitur, mundantur homines per eleemosynas: quae
sunt duorum generum, erogando et remittendo; erogando quod habes
bonum, remittendo quod pateris malum. Haec duo genera eleemosynarum
Dominus magister bonus, qui verbum breviavit super terram, ut esset
fructuosum, et non onerosum, quam breviter fuerit complexus, audite:
Remittite, inquit, et remittetur vobis; date, et dabitur vobis
(Luc. VI, 37 et 38). Remittite, et remittetur vobis,
pertinet ad ignoscendum; date, et dabitur vobis, pertinet ad
erogandum. Ex illa eleemosyna, qua ignoscis homini, nihil perdis.
Ecce statim veniam petit, ignovisti, nihil amisisti. Charitate
amplior domum redisti. Illud aliud genus eleemosynarum, ubi jubemur
erogare indigentibus, grave videtur: quia quod quisque dederit, hoc
ipsum quod dabit non habebit.
2. Eleemosynarum mensura et merces. Fenus trajectitium facere
quid. Equidem et hinc securos nos facit Apostolus, qui dixit:
Prout quisque habet, non ut aliis sit refectio, vobis angustia
(II Cor. VIII, 12, 13). Metiatur ergo unusquisque
vires suas, non thesaurizare attendat in terra: det, non perit quod
dat. Non dico, Hoc non perit; sed dico, Hoc solum non perit.
Alia vero quae non dederis, et abundant tibi, aut cum vivis amittis,
aut cum moreris dimittis. Deinde, fratres mei, tanta promissio quo
nos hortetur, attendite: Dimittite, inquit, et dimittetur vobis;
date, et dabitur vobis. Quando dicit, Date, et dabitur vobis,
attende cui dicat. Homini dicit Deus, mortali dicit immortalis,
mendico dicit tantus paterfamilias. Neque enim hoc revocaturus est
quod dedimus. Invenimus quem feneremus. Demus in usuram, sed Deo,
non homini. Ei damus qui abundat, ei damus qui dedit quod demus. Et
pro modicis rebus, pro frivolis, pro mortalibus, pro putribilibus,
pro terrenis, aeterna, incorruptibilia, sine fine manentia: quid
multa dicturus sum? se promittit, qui promittit. Si amas illum, eme
illum ab illo. Et ut noveris te ipsi dare, audi illum dicentem:
Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi
potum; hospes fui, et suscepistis me; nudus fui, et vestistis me;
aeger, visitastis me; inclusus, venistis ad me. Et dicent illi:
Quando te vidimus in his necessitatibus constitutum, et ministravimus
tibi? Et ille: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis
(Matth. XXV, 35-40). Dat de coelo, accipit in terra.
Ipse dat, ipse accipit. Quasi fenus trajectitium facis. Hic das,
ibi recipis: hic das res perituras, ibi recipis res sine fine
mansuras.
3. Homo malus. Et quandocumque dicis Deo, Libera me, Domine,
ab homine malo: hoc enim modo cantavimus. Scio enim quo gemitu
dicas, Libera me, Domine, ab homine malo. Quis enim in isto
saeculo non patitur aliquem hominem malum? Quando ergo hoc dicis
Deo, Libera me, Domine, ab homine malo; sicut totis praecordiis
dicis, sic intentis oculis te prius attende. Libera me, Domine, ab
homine malo. Fac tibi respondisse Deum, A quo? dicturus es a
Gaio, a Lucio, a nescio quo quem pateris. Et respondet tibi: De
te mihi nihil dicis? Si ab homine malo libero te, prius es liberandus
a te ipso. Pateris malum, noli te ipsum pati malum. Videamus si
invenit in te, quid tibi faciat alter malus. Quid tibi faciat malus?
Tu noli esse malus. Non tibi dominetur avaritia, non te calcet
concupiscentia tua, non te trituret ira tua. Isti hostes interiores
tui sunt. Tu ipse non tibi aliquid facias. Videamus quid tibi facit
vicinus malus, patronus malus, potens malus: videamus quid tibi
facit. Justum te inveniat, fidelem te inveniat, christianum te
inveniat: quid tibi facturus est? Quod Stephano Judaei fecerunt.
Faciendo malum, miserunt ad bonum. Ergo quando petis ut liberet te
Deus ab homine malo, attende te, noli tibi parcere: te a te
liberet. Quomodo te a te liberat? Dimittendo peccata, donando
merita, dando tibi vires pugnandi adversus concupiscentias tuas,
inspirando virtutem, dando menti tuae coelestem delectationem, qua
omnis terrena delectatio superetur. Haec cum tibi praestat Deus,
liberat te a te, et securus exspectas in hujus saeculi malis
transitoriis cum eis bonis venturum Dominum, quae transire non
possunt. Satis sint vobis. Videtis certe, quia nescio quomodo ego
invalidus accedo, et loquendo fortis fio. Tantus est mihi animus,
tanta intentio in profectu vestro! Operarius enim in agro fructum
sperans, minus sentit laborem. Sitis fructus mei, ut vobiscum sim,
et omnes simus fructus Dei.
|
|