|
1. Fides necessaria. Initium bonae vitae, cui vita etiam aeterna
debetur, recta fides est. Est autem fides, credere quod nondum
vides: cujus fidei merces est, videre quod credis. Tempore igitur
fidei tanquam tempore sementis, non deficiamus, et usque in finem non
deficiamus: sed perseveremus, donec quod seminavimus metamus. Cum
enim aversum esset genus humanum a Deo, et jaceret in delictis suis,
sicut Creatore opus habebamus ut essemus, sic Salvatore ut
revivisceremus. Justus Deus damnavit hominem, misericors Deus
liberat hominem. Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem
plebi suae: benedictus Deus (Psal. LXVII, 36). Sed
accipiunt credentes, non accipiunt contemnentes.
2. Fides magnum Dei donum. Nec de ipsa fide tamen ita gloriandum
est, quasi aliquid nos possimus. Non enim fides nihil est, sed
magnum aliquid: quam si habes, profecto accepisti. Quid enim habes,
quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Videte, charissimi, unde
Domino Deo gratias agatis: ne in aliquo dono ejus ingrati maneatis,
et propter hoc quod ingrati estis, quod accepistis perdatis. Laus
fidei explicari a me nullo modo potest, sed a fidelibus cogitari
potest.
Porro si ex aliqua parte, ut dignum est, cogitetur, quis digne
cogitet, quam multis donis Dei ipsius praeferatur? Et si minora Dei
dona in nobis debemus agnoscere, quanto magis illud quod ea superat,
debemus agnoscere?
3. Dei in hominem beneficia. Aliud intellectus et aliud ratio. A
Deo debemus esse quod sumus. Quia quod non nihil sumus, nisi a Deo
a quo habemus? Sed sunt et ligna, sunt et lapides, a quo nisi a
Deo? Nos ergo quid plus? Non vivunt ligna et lapides: nos autem
vivimus. Sed adhuc nobis idipsum vivere cum arboribus frutetisque
commune est. Dicuntur enim et vites vivere. Nam si non viverent,
non scriptum esset: Occidit in grandine vineas eorum. (Psal.
LXXVII, 47). Vivit, cum viret; arescit, cum moritur.
Sed vita ista non habet sensum. Quid nos amplius? Sentimus.
Quinquepartitus corporis notus est sensus. Videmus, audimus,
olfacimus, gustamus, tactu etiam per totum corpus nostrum mollia
dijudicamus et dura, aspera et lenia, calida et frigida. Est ergo in
nobis sensus quinquepartitus: sed hunc habent et bestiae. Habemus
ergo aliquid amplius nos. Et ista tamen quae enumeravimus, fratres
mei, si consideremus in nobis, quantam de his gratiarum actionem,
quantam Creatori laudem debemus? Sed tamen amplius quid habemus?
Mentem, rationem, consilium, quod non habent bestiae, non habent
volucres, non habent pisces: in eo facti sumus ad imaginem Dei.
Denique ubi Scriptura narrat quod facti sumus, ibi subjungit, ut nos
pecoribus non solum anteponat, sed et praeponat, id est, ut ea nobis
subjecta sint: Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et
similitudinem nostram, et habeat potestatem piscium maris, et
volatilium coeli, et omnium pecorum, et serpentium quae repunt super
terram (Gen. I, 26). Unde habeat potestatem? Propter
imaginem Dei. Unde quibusdam dicitur increpando: Nolite esse sicut
equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9).
Sed aliud est intellectus, aliud ratio. Nam rationem habemus et
antequam intelligamus; sed intelligere non valemus, nisi rationem
habeamus. Est ergo animal rationis capax: verum ut melius et citius
dicam, animal rationale, cui natura inest ratio, et antequam
intelligat jam rationem habet. Nam ideo vult intelligere, quia ratio
praecedit.
4. An prius credendum quod postea intelligatur. Hoc ergo unde
bestias antecedimus, maxime in nobis excolere debemus, et resculpere
quodam modo et reformare. Sed quis poterit, nisi sit artifex qui
formavit? Imaginem in nobis Dei deformare potuimus, reformare non
possumus. Habemus ergo, ut cuncta breviter retexamus, ipsum esse cum
lignis et lapidibus; vivere, cum arboribus; sentire, cum bestiis;
intelligere, cum Angelis. Dijudicamus ergo oculis colores, auribus
sonores, naribus odores, gustatu sapores, tactu calores, intellectu
mores. Intellige. Omnis homo vult intelligere; nemo est qui nolit
: credere non omnes volunt. Dicit mihi homo, Intelligam, ut
credam: respondeo, Crede, ut intelligas. Cum ergo nata inter nos
sit controversia talis quodam modo, ut ille mihi dicat, Intelligam,
ut crelam; ego ei respondeam, Imo crede, ut intelligas: cum hac
controversia veniamus ad judicem, neuter nostrum praesumat pro sua
parte sententiam. Quem judicem inventuri sumus? Discussis omnibus
hominibus, nescio utrum meliorem judicem invenire possimus, quam
hominem per quem loquitur Deus. Non eamus ergo in hac re et in hac
controversia ad litteras saeculares; non inter nos judicet poeta, sed
propheta.
5. Propheticus sermo ad firmandam fidem efficacior. Beatus
apostolus Petrus cum duobus aliis Christi Domini discipulis Jacobo
et Joanne in monte cum ipso Domino constitutus, audivit vocem delatam
de coelo: Hic est filius meus dilectus, in quo bene complacui; ipsum
audite (Matth. XVII, 5). Quod commendans memoratus
Apostolus in Epistola sua dixit: Hanc vocem nos audivimus de coelo
delatam, cum essemus cum illo in monte sancto. Et cum dixisset,
Hanc vocem nos audivimus de coelo delatam; subjunxit atque ait, Et
habemus certiorem propheticum sermonem (II Petr. I, 18,
19). Sonuit vox illa de coelo, et certior est propheticus sermo.
Attendite, charissimi, adjuvet Dominus et voluntatem meam et
exspectationem vestram, ut dicam quod volo, quomodo volo. Quis enim
nostrum non miretur delata voce de coelo certiorem propheticum sermonem
ab Apostolo dictum esse? Certiorem sane dixit: certiorem, non
meliorem, non veriorem. Tam enim verus ille sermo de coelo, quam
sermo propheticus; tam bonus, tam utilis. Quid est ergo,
certiorem, nisi in quo magis confirmetur auditor? Quare hoc?
Quoniam sunt homines infideles, qui sic detrahunt Christo, ut dicant
eum magicis artibus fecisse quae fecit. Possent ergo infideles etiam
istam vocem delatam de coelo, per conjecturas humanas et illicitas
curiositates ad magicas artes referre. Sed Prophetae ante fuerunt;
non dico ante istam vocem, sed ante Christi carnem. Nondum erat homo
Christus, quando misit Prophetas. Quisquis eum dicit magum fuisse:
si ergo magicis artibus fecit ut coleretur et mortuus, numquid magus
erat, antequam natus? Ecce quare ait apostolus Petrus, Habemus
certiorem propheticum sermonem. Vox de coelo, qua fideles
admoneantur: propheticus sermo, quo infideles convincantur.
Intelleximus, quantum mihi videtur, charissimi, quare dixerit
apostolus Petrus, Habemus certiorem propheticum sermonem, post vocem
de coelo delatam.
6. Piscatores et idiotae in apostolos cur electi. Et ipsa Christi
quanta dignatio? Petrus iste, qui sic loquitur, piscator fuit: et
modo magnam laudem habet orator, si potuerit ab illo intelligi
piscator. Propterea primis Christianis loquens apostolus Paulus
ait: Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes
secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles: sed infirma
mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et stulta mundi elegit
Deus, ut confundat sapientes; et ignobilia mundi et contemptibilia
elegit Deus, et ea quae non sunt tanquam sint, ut ea quae sunt
evacuarentur (I Cor. I, 26-28). Si enim eligeret Christus
primitus oratorem, diceret orator: Eloquentiae meae merito electus
sum. Si eligeret senatorem, diceret senator: Dignitatis meae merito
electus sum. Postremo, si prius eligeret imperatorem, diceret
imperator: Potestatis meae merito electus sum. Quiescant et
differantur isti, paululum quiescant: non omittantur, non
contemnantur; sed aliquantulum differantur, qui possunt gloriari de
semetipsis in semetipsis. Da mihi, inquit, illum piscatorem, da
mihi idiotam, da mihi imperitum, da mihi eum cum quo non dignatur
loqui senator, nec quando emit piscem: ipsum, inquit, da; hunc si
implevero, manifestum erit quod ego facio. Quanquam et senatorem et
oratorem et imperatorem ego sum facturus: quandocumque facturus ego et
senatorem, sed certius ego piscatorem. Potest senator gloriari de
semetipso, potest orator, potest imperator: non potest nisi de
Christo piscator. Veniat propter docendam humilitatem salubrem,
prius veniat piscator; per ipsum melius adducitur imperator.
7. Fides praecedit intelligere. Mementote ergo piscatorem sanctum,
justum, bonum, Christo plenum, ad cujus missa per mundum retia
capiendus cum caeteris etiam populus iste pertinuit: ergo mementote eum
dixisse, Habemus certiorem propheticum sermonem. Da mihi ergo ad
illam controversiam judicem prophetam. Quid inter nos agebatur? Tu
dicebas, Intelligam, ut credam; ego dicebam, Ut intelligas,
crede. Nata est controversia, veniamus ad judicem, judicet
propheta, imo vero Deus judicet per prophetam. Ambo taceamus. Quid
ambo dixerimus, auditum est. Intelligam, inquis, ut credam:
Crede, inquam, ut intelligas. Respondeat propheta: Nisi
credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9 sec. LXX).
8. Fides intelligendo crescit. Putatis autem, charissimi, nihil
dicere etiam illum qui dicit, Intelligam, ut credam? Quid enim nunc
agimus, nisi ut credant, non qui non credunt, sed qui adhuc parum
credunt? Nam si nullo modo credidissent, hic non essent. Fides eos
adduxit, ut audiant; fides eos fecit praesentes verbo Dei: sed ipsa
fides quae germinavit irriganda est, nutrienda est, roboranda est.
Hoc est quod agimus. Ego, inquit, plantavi, Apollo rigavit; sed
Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque
qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 6 et
7). Loquendo, hortando, docendo, suadendo plantare possumus et
rigare, non autem incrementum dare. Noverat autem ille cum quo
loquebatur, qui fidei suae germinanti et adhuc tenerae, et adhuc
infirmae, et ex magna parte titubanti, non tamen nullae fidei, sed
alicui fidei adjutorem orabat, cui dicebat, Credo, Domine.
9. Quomodo et credendum quod intelligatur, et intelligendum quod
credatur. Modo cum Evangelium legeretur, audistis: Si potes
credere, ait Dominus Jesus patri pueri, si potes credere, omnia
possibilia sunt credenti. Et ille intuens semetipsum, et positus ante
semetipsum, non habens temerariam confidentiam; sed prius discutiens
conscientiam, vidit in se esse aliquam fidem, vidit et titubationem,
utrumque vidit. Unum se habere confessus est, et alteri adjutorium
postulavit. Credo, inquit, Domine. Quid sequebatur, nisi,
Adjuva fidem meam? Non hoc dixit, Credo, Domine; video hic
aliquid unde non mentior; credo, verum dico: sed video hic etiam
nescio quid, quod mihi displiceat. Stare volo: sed adhuc nuto.
Stans loquor, non cecidi, quia credo; sed tamen adhuc nuto: Adjuva
incredulitatem meam (Marc. IX, 22, 23). Ergo,
charissimi, et ille quem contra me constitui, et propter cujus
controversiam inter nos natam Prophetam judicem postulavi, non nihil
dicit etiam ipse, cum dicit, Intelligam ut credam. Nam utique modo
quod loquor, ad hoc loquor, ut credant qui nondum credunt: et tamen
nisi quod loquor intelligant, credere non possunt. Ergo ex aliqua
parte verum est quod ille dicit, Intelligam, ut credam; et ego qui
dico, sicut dicit Propheta, Imo crede, ut intelligas: verum
dicimus, concordemus. Ergo intellige, ut credas: crede, ut
intelligas. Breviter dico quomodo utrumque sine controversia
accipiamus. Intellige, ut credas, verbum meum; crede, ut
intelligas, verbum Dei.
|
|