SERMO XLIV. De verbis Isaiae cap. LIII, V\. 2-9.

1. De Domino et Salvatore nostro, fratres dilectissimi, ante multa tempora prophetatum est: Ascendet sicut virgultum, et sicut radix in terra sitienti. Quare ut radix? Ideo: Non est species illi, neque honor. Passus est, humiliatus est, consputus est: non habebat speciem; homo apparebat, cum Deus esset. Sed quomodo radix non est pulchra, sed intus habet vim pulchritudinis suae. Attendite, fratres mei, videte misericordiam Dei. Attendis arborem pulchram, amoenam, foliis virentem, fructibus opulentam, laudas. Delectat aliquid de fructu carpere, sub umbra ejus sedere et requiescere ab aestu: laudas totam illam pulchritudinem. Si radix ostendatur tibi, nulla pulchritudo in ea est. Noli contemnere quod abjectum est: inde processit quod miraris, Ut radix in terra sitienti. Attendite modo claritatem arboris.

2. Crevit Ecclesia, crediderunt gentes, victi sunt terrae principes sub nomine Christi, ut essent victores in orbe terrarum. Positum est collum eorum sub jugo Christi. Persequebantur ante Christianos propter idola, persequuntur idola propter Christum. Omnes confugiunt ad auxilium Ecclesiae, in omni pressura, in omni tribulatione sua. Crevit illud granum sinapis, factum est majus super omnia olera: veniunt volatilia coeli, superbi saeculi, et requiescunt sub ramis ejus (Matth. XIII, 31, 32). Unde haec tanta pulchritudo? De nescio qua radice surrexit: et ista pulchritudo in magna gloria est. Quaeramus radicem. Consputus est, humiliatus est, flagellatus est, crucifixus est, vulneratus est, contemptus est. Ecce hic species non est: sed in Ecclesia gloria radicis pollet. Ergo ipsum describit sponsum, illum contemptum, inhonoratum, abjectum. Sed modo videre habetis arborem, quae surrexit de ista radice, et implevit orbem terrarum. Radix in terra sitienti.

3. Non est species illi, neque honor: et vidimus illum, et non habuit speciem neque decorem. Nonne hic est fabri filius (Marc. VI, 3)? Quam non habuit decorem, ut diceretur, Nonne verum dicimus quia daemonium habes (Joan. VIII, 48)? In nomine ipsius daemonia fugiebant; et illi objicitur, quia daemonium habebat. Sed quare hoc? Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem.

Quae est species illius intus, ubi non videbatur? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Id. I, 1). Quae est species illius? Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6).

4. Et ubi visus est non habere speciem neque decorem? Et non habuit speciem: sed vultus ejus abjectus, et deformis positio ejus ab omnibus hominibus. Homo in plaga. In plaga homo, ante plagam Deus, post plagam homo Deus, Homo in plaga, et qui sciat ferre infirmitates. Infirmitates quorum? Ipsorum a quibus patiebatur. Medicus ferebat infirmitates phreneticorum; et cum ipse crucifigeretur, orabat et dicebat: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Attendite: amemus sponsum. Quanto magis deformis nobis commendatur, tanto charior, tanto dulcior est factus sponsae. Propter quod et avertit se. Avertit se, ne illum intelligerent illi qui eum crucifigebant. Facies ejus injuriata est, nec magni aestimata est.

5. Hic infirmitates nostras portat, et pro nobis in doloribus est: et nos existimavimus illum in doloribus esse, et in plaga, et in poena. Ipse autem vulneratus est propter peccata nostra, et infirmatus est propter iniquitates nostras. Eruditio pacis nostrae in eum, livore ejus sanati sumus. Omnes ut oves erravimus, et Dominus tradidit illum pro peccatis nostris. Evangelium est, an prophetia ? Quid dicunt contra ista Judaei? Nonne mirum est audire illos ista, habere illos ista, legere illos ista, non invenire de quo dici potuerit, nisi de illo uno qui in Evangelio praedicatur per orbem terrarum, et adhuc non esse Christianos, sed sic illos esse caecos adversus evidentissima eloquia Prophetarum? Noli mirari caecitatem Judaeorum de Christo.

Ecce transit quod dicitur de sponso, incipit dici et de sponsa; et quomodo in sponso mirabaris caecitatem Judaeorum, sic in sponsa miraberis caecitatem haereticorum.

6. Jam modo miremur caecitatem Judaeorum. Dominus tradidit illum pro peccatis nostris; et ipse, quoniam male tractatus est, non aperuit os. Ut ovis ad immolandum ductus est; et ut agnus ante eum qui se tonderet fuit sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate judicium ejus sublatum est. Et ne contemnas, Generationem ejus quis enarrabit? Quam generationem? Ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Ecce una generatio: Ante luciferum, ante omnia quae facta sunt, ante omnes Angelos, ante omnem creaturam. Quare? Quia omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Sed forte secunda ejus generatio narratur. Quis illam narrat? Fide concipitur, masculus non accedit, uterus virginis tumet: procedit tanquam sponsus de thalamo suo (Psal. XVIII, 6). Mirabilis ista generatio. Mirabilis est humana, quia sine patre: mirabilis illa, quia sine matre. Ut ovis ad immolandum ductus est, ut agnus ante eum qui se tonderet, sic non aperuit os suum. In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit? Quoniam tolletur de terra vita ejus. Resurrectionem ejus praedicat. Videtis quia vere Dominus (quasi possit quid nisi vere Veritas) hoc dicebat : Quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me. Quia oportebat Christum pati et resurgere, audistis. Et resurgere, modo audistis: Quoniam tolletur de terra vita ejus. Et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipiens ab Jerusalem (Luc. XXIV, 44, 46, 47): audietis illud et ab isto propheta; non quia debemus prophetam praeponere Domino. Praeco praecessit, judex secutus est. Non sua, sed judicis verba praeco dicebat, et judex consequens verba sua in praecone firmavit. Quoniam tolletur de terra vita ejus. Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. Audiebatis modo dicentem illis, Quid vobis feci? Si invenistis in me peccatum, arguite. Et illi, Crucifige, crucifige (Joan. XIX, 6): ut putabant hominem, tamen innocentem. Ergo, Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem.

7. Dabo ergo malos pro sepultura ejus. Quid est hoc, Dabo malos pro sepultura ejus, et divites pro morte ejus? Malos propter sepulturam, divites propter mortem. Dives ille ab Arimathaea Joseph, cum Dominus penderet in cruce, intravit ad Pilatum, et petiit corpus ejus: obsecutus est, ut sepeliret. Dati sunt divites pro morte ejus: sepelivit pauperem, in quo divitias requirebat. Ergo, Divites propter mortem ejus. Quod postea dixit, primo factum est: quod primo dixit, postea factum est. Malos pro sepultura ejus. Ubi ostendimus? Intraverunt Judaei ad Pilatum, et dixerunt ei: Domine, audivimus quia ille planus (O PLANOS), id est, ille impostor, dixit discipulis suis quia resurrecturus erit occisus: jube custodiatur sepulcrum, ne forte veniant discipuli e us nocte, et auferant eum, et fiat error major priore. Ait illis Pilatus: Habetis milites, ite, custodite sicut vultis. Acceperunt milites, posuerunt ibi (Matth. XXVII, 57-66). Mali sunt isti: ipsi sunt dati propter sepulturam ejus ad custodiendum. Sed unde probamus quia mali sunt? Milites innocentes erant missi: judex eis praecepit; venerunt ad sepulcrum, custodierunt. Audi quia mali sunt: lege Evangelium. Posteaquam resurrexit Dominus, et viderunt angelum, conterriti et consternati sunt. Quando dictum est aliis, Nolite timere vos, isti timore perculsi, quia fide sublevati non sunt. Et tamen cum ista scirent, venerunt ad Judaeos, dixerunt illis ista omnia. Dixerunt Judaei: Damus vobis pecuniam. Ergo mali erant: veritatem absconderunt, mendacium vendiderunt. Et quomodo mendacium vendiderunt? Non mirum, mendacium vendiderunt, mendacium caeci caecis. Dicite (dictum est illis) quia dormientibus nobis venerunt discipuli ejus, et subtraxerunt eum. O vanitas vendens vanitatem vanitati! Audituri sunt vani et credituri. Hodieque hoc est apud Judaeos, sic habet ipsa fama, quam vana, quam falsa, quam inanis (Matth. XXVIII). Testimonium martyrum nolunt audire, ut vivant; et testimonium dormientium audiunt, ut pereant. Si dormiebant custodes, unde potuerunt scire quis illum tulerit de sepulcro? aut quid vigilabas, male? O male, de quo non sine causa dixit propheta, Dabo malos pro sepultura ejus. O mali, o pessimi: aut vigilabatis, et custodire debuistis; aut dormiebatis, et quid sit factum nescitis. Impletum est enim quod Spiritus sanctus per Psalmistam multo ante praedixerat: Cogitaverunt consilium quod non potuerunt stabilire (Psal. XX, 12).

8. Nos ergo, fratres charissimi, pro quorum salute ista omnia et praedicta sunt et impleta, gratias agamus divinae misericordiae, et quantum possumus, totis viribus laboremus, ut beneficia Dei non nobis judicium pariant, sed profectum: ut cum tremendus judicii dies et tempus reddendae rationis advenerit, quidquid nobis Dominus et Salvator noster contulit judicatus, integrum inveniat judicaturus. Et quidem ille cum venerit, redditurus est quod promisit, sed requisiturus est quod redemit: et quod in primo adventu contulit, exacturus est in secundo Quamvis multum praesumere debeamus de misericordia Dei, non tamen negligenter debemus timere justitiam ejus. Cum justitia enim te judicabit, qui cum misericordia te redemit. Nam quod tam longo tempore peccamus et parcit, non est negligentia, sed patientia. Non ille potentiam perdidit, sed nos ad poenitentiam reservavit. Timeamus ergo justitiam, cujus misericordiam desideramus. Parcit enim modo, sed non tacet: sed et si tacet, non semper tacebit. Audiamus ergo eum dum non tacet in praecepto, si volumus ut nobis parcat, cum non tacuerit in judicio. Modo enim nobis praerogatur misericordia, tunc a nobis exigetur justitia, et reddet unicuique secundum opera sua; ac fiet illud quod Apostolus dixit, Judicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam (Jacobi II, 13).