|
1. Divinae misericordiae tribuendum quod opportune acciderit nulla
hominum cura. In omnibus lectionibus, quas recitatas audivimus, si
animadvertit Charitas vestra primam lectionem Isaiae prophetae, quia
omnia quae lecta sunt nec meminisse nec dicere possumus, recentissimum
arbitror residere potuisse in cordibus vestris, quo conclusit Lector:
Qui autem dediti mihi erunt, possidebunt terram, et inhabitabunt
montem sanctum meum. Deinde ascendit apostolica lectio, et inde
coepit: Has ergo promissiones habentes, charissimi, mundemus nos ab
omni coinquinatione carnis et spiritus, perficientes sanctificationem
in timore Dei. Procurante divina misericordia, quae nos regit, et
quae nobis esurientibus escas praeparat, non solum corporum
reficiendorum, propter quas oriri facit solem super bonos et malos, et
pluit super justos et injustos; sed etiam propter famem cordis nostri,
quam patimur in hac eremo, et morimur, nisi manna pluat: mensam ergo
suam nobis praeparante Domino, nulla humana industria procurante,
quod ipse novit, factum est, ut se lectiones sic sequerentur, ut in
Isaia promitteretur nobis aliquid, in Apostolo autem diceretur, Has
ergo promissiones habentes, charissimi, mundemus nos ab omni
coinquinatione carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in
timore Dei; quasi una lectio esset Prophetae et Apostoli. Quid
enim ait Apostolus? Has ergo promissiones habentes, charissimi: et
ibi non est dictum quas promissiones, non quia non ibi sunt; sed quia
non inde coepit lector: et tanquam quaerebat animus auditoris, de
quibus promissionibus dicat Apostolus, Has ergo promissiones
habentes, charissimi, mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et
spiritus. Magnum enim negotium nobis imponitur, et non parvus labor,
mundare nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus: et nemo suscipit
hunc laborem, nisi audiat promissionis mercedem. Cum ergo laborem
mundationis carnis et spiritus nemo suscipiat, nisi praemio invitatus;
nescio quomodo factum est ut Lector ab indictione laboris inciperet,
et a promissione mercedis non inciperet. Sed Deus noluit fraudare
auditorem intentum. Si forte dubitabat suscipere laborem mundationis
carnis et spiritus, qui non audierat mercedem, armet se ad principium
lectionis apostolicae: promissiones autem si quaerit, attendat ad
finem lectionis propheticae. Ubi enim finivit prophetica lectio, ibi
est promissio: unde coepit Apostoli lectio, ibi est operis indictio.
2. Cupiditates non finiuntur, sed augentur, si praesentia propter
terrenas promissiones contemnantur. Erigamus ergo nos, et mundemus ab
omni coinquinatione carnis et spiritus, has promissiones habentes.
Quas promissiones? Qui autem mihi dediti erunt, dicit Dominus per
Isaiam, possidebunt terram, et inhabitabunt montem sanctum meum.
Has ergo promissiones habentes, mundemus nos ab omni coinquinatione
carnis et spiritus. Dicit aliquis: Et propterea me mundabo a
coinquinatione carnis et spiritus, ut possideam terram et inhabitem
montem? Procul dubio quaerendum quid sibi vult possessio terrae et
montis habitatio: ne forte sperent homines, latas possessiones se
accepturos, et non finiant cupiditatem, sed differant; imo augeant,
et contemnant parva, putantes se de ipso genere accepturos esse
majora. Quis enim non contemnat unam centuriam, si illi promittatur
quia possessurus est centum? Aut quis non contemnat delicias unius
prandii, forte pauperioris et frugalioris, si dicatur ei: Nisi te
continueris, non venies ad illam coenam lautissimam et opimam? Qui
sic continent a quibusdam praesentibus, non finiunt cupiditates.
Timendo ne perdant quod amplius desiderant, ea quae minora sunt
contemnunt; ipsa est tamen cupiditas. Numquid non est avarus, qui
contemnit centum folles, ut acquirat mille? Non tibi videatur jam
finisse avaritiam, quia invenisti cum contemnentem folles centum.
Mille cogitat, ideo centum contempsit. Sunt homines, qui
obsequuntur plerumque senibus filios non habentibus, et contemnunt in
illis multa, sed majora ex ipsis sperant. Istos misericordes
putamus, an cupidos? Ideo plus probantur filii pauperum, quando
obsequuntur parentibus pauperibus; quia pietas illos ducit, non
merces. Filii autem divitum quando obsequuntur parentibus suis, non
probatur pietas, et si est, latet: quia et si videtur a Deo, ab
hominibus videri non potest. Adeo et ipsi parentes male sentientes
plerumque de filiis suis, cum putant quia propter pecuniam illis
obsequuntur filii sui, cum expediat aliquando filiis eorum ut
emancipentur a parentibus, exigit forte aliquod commodum uxorem
ducturus, aut perveniendi ad aliquem honorem, ut donent illi res
suas, et dicunt: Non donabo; nam jam non mihi obsequetur. Qualem
sententiam tulit de filio suo, quia ad pecuniam illi obsequitur, non
attendens paternam charitatem? Si ergo times ne accepta pecunia non
tibi obsequatur filius tuus, non est amabilis pietas, sed venalis.
Quanto melior filius pauperis, filius aliquando senis aerumnosi et
egentis, qui nihil exspectans a patre suo, quia non habet quod ei
dimittat, laboribus et aerumna sudoris pascit patrem suum? Aliquando
et filii divitum attendentes timorem Dei, non quia exspectant aliquid
a parentibus suis, sed quia parentes sunt et genuerunt et educaverunt,
et Deus praecepit dicens, Honora patrem tuum et matrem tuam (Exod.
XX, 12), ideo obsequuntur: sed latet affectus, ubi propositum
est praemium. Eo autem isti acceptiores sunt apud Deum, quia mentem
ipsorum non possunt videre homines, et Deus solus videt, nec laudari
ab hominibus possunt: sicut Job qui colebat Deum. Putaverunt enim
daemones quod propter mercedem coleret Deum. Ubi autem probatus est
quia gratis coleret? Quia perditis omnibus dixit, Dominus dedit,
Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen
Domini benedictum (Job I, 21).
3. Scripturae obscura loca ex locis aliis apertis illustrantur.
Quare ista dixi, fratres? Quia quotidie non tacet Scriptura monere,
ut temporalia contemnentes, aeterna diligamus: non tacet omnis
pagina divina loqui nobis, aliquando aperte, aliquando in mysterio
obscure. Sed nemo fraudari se putet, quando obscure pagina divina
loquitur. Ubi ad te prodit voluntas Dei, hoc est ubi aperta est,
ibi illam dilige, ibi illam ama, quando aperte monet. Et qualis est
in aperto, talis est in obscuro; qualis est in sole, talis est in
umbra. Talem illam sequaris, si talem illam legis. Obscurum est
enim, ut dixi, Possidebit terram, et inhabitabit montem sanctum
meum. Nam si carnaliter accipimus, non nos mundabimus ab omni
coinquinatione carnis et spiritus; et sine causa nobis procuravit Deus
finem lectionis propheticae conjunctum cum principio lectionis
apostolicae, si propter possidendum montem terrenum ad avaritiam nos
praeparamus, non ad pietatem. Sed quid debemus intelligere montem?
Obscurum est quid dixerit montem. Sed si deseruisset nos Deus,
nusquam aperte diceret quid sit mons. Ubi autem dicit aperte, ibi ama
montem. Ubi aperte tibi commendat montem, et ipsa Scriptura se
aperit quid dicat montem, ibi illum ama. Etiam ubi audieris promitti
montem talem, illum sequere: qualem amasti in aperto, talem intellige
in obscuro. Ubi putamus dictum montem, ut possimus nos mundare ab
omni coinquinatione carnis et spiritus? Quis mons nobis promissus
est?
4. Terra Viventium nobis promissa. Primo terra qualis nobis
promittitur sciamus, quam suspirat quodam loco propheta David, et
dicit: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium (Psal.
CXLI, 6). Procul dubio ergo est quaedam terra viventium, quia
ista terra morientium est. Aut si aliquis in ista terra nasceretur
nisi moriturus, non diceret illam terram viventium, nisi comparans
istam terram et inveniens eam terram esse morientium. Est ergo terra
viventium: nam cum aeterna et coelestis sit, terra dicitur quia
possidetur, non quia aratur. Habet enim possessorem sine labore:
quia et ista possessorem suum exercet in labore, et fatigat in timore.
Quid tibi dicitur? Surge, ara terram, ut possis habere unde vivas.
Et velis nolis, gemens et suspirans surgis, et operaris; quia
sequitur te sententia damnati Adam: In labore vultus tui edes panem
tuum (Gen. III, 19). Cum autem transierit omnis labor et
gemitus, erimus in terra viventium. Nihil ibi nascitur et crescit:
quidquid ibi est, eodem modo est, sic est semper. Non ibi alternant
hiems et aestas, nox et dies. Hic seminatur, ut ibi metatur; si
tamen seminatur. Quis est enim qui seminat hic, ut ibi metat? Qui
erogat pauperibus. Erogatio pauperibus seminatio est in terra.
Semina hic, et ibi invenies messem: aestate non secatur, ut
transeat; sed et manducatur, et cum gaudio permanet. Ibi enim
justitia saginaris. Terra illa habet panem suum. Quis est iste
panis? Qui huc inde ad nos venit: Ego sum, inquit, panis vivus qui
de coelo descendi (Joan. VI, 51). Qualis est iste panis?
Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur
(Matth. V, 6).
5. Mons Christus et Ecclesia. Audivimus panem de terra illa,
audiamus et montem. Inhabitabunt, inquit, in monte sancto meo.
Puto enim invenimus in alia sancta Scriptura, quia mons et ipse
Christus est. Qui est panis, ipse est et mons: sed panis, quia
pascit Ecclesiam; mons autem, quia corpus ejus est Ecclesia. Ipsa
Ecclesia est mons: et quid est ipsa Ecclesia? Corpus Christi.
Adjunge illi caput, et fit unus homo. Caput et corpus, unus homo.
Caput quis est? Hic qui natus est de virgine Maria, qui suscepit
carnem mortalem sine peccato, qui a Judaeis caesus, flagellatus,
contemptus, crucifixus; qui traditus est propter delicta nostra, et
resurrexit propter justificationem nostram. Ipse est caput
Ecclesiae, ipse panis de illa terra. Corpus autem ejus quod est?
Conjux ejus, id est Ecclesia. Erunt enim duo in carne una.
Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia
(Ephes. V, 31 et 32). Sic et Dominus in Evangelio, cum de
viro et de uxore diceret: Igitur jam non sunt duo, sed una caro
(Matth. XIX, 6). Ergo unum voluit esse hominem Deum
Christum et Ecclesiam. Ibi caput, et hic membra. Noluit resurgere
cum membris, sed ante membra, ut haberent quod sperarent membra. Sed
ideo mori voluit caput, ut prius resurgeret caput; prius ire in coelum
caput, ut in capite suo spem haberent caetera membra, et exspectarent
impleri erga se quod praemissum est in capite. Quid enim opus erat
Christo mori, Verbo Dei, per quod facta sunt omnia, de quo
dicitur: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et
Deus erat Verbum: omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1,
3)? Et crucifigitur, et irridetur, et lancea percutitur, et
sepelitur; et omnia per ipsum facta sunt. Sed quia dignatus est esse
caput Ecclesiae, desperaret de se Ecclesia quia resurgeret, si
videret quia non resurrexisset caput. Resurrexit ergo caput, et visum
est resurgere caput. Primo a mulieribus visum est, et nuntiatum est
viris. Primae mulieres viderunt resurgentem Dominum, et
Evangelistis futuris Apostolis a mulieribus Evangelium annuntiatum
est, et per mulieres illis Christus annuntiatus. Evangelium enim
latine bonus nuntius est. Qui graece noverunt, sciunt quid sit
Evangelium. Evangelium ergo bonus nuntius. Quid tam bonum nuntium
possumus dicere, quam quia resurrexit Salvator noster; aut quid majus
illi praedicaturi erant, quam quod eis feminae nuntiaverunt? Sed
quare femina nuntiavit Evangelium? Quia per feminam mors emendata
est. Etenim feminam nuntiantem mortem consolata est femina nuntians
vitam, quia mortua erat propinans mortem. Per feminam seductus est
Adam, ut caderet in mortem: per feminam nuntiatus est Christus, jam
resurgens non moriturus. Sic et nos futuri sumus resurgere, et erimus
mons sanctus Dei. In hoc monte habitat qui deditus est Deo. Qui
autem mihi dediti erunt, possidebunt terram, et inhabitabunt montem
sanctum meum; id est, non recedent ab Ecclesia. Modo laboremus in
Ecclesia, postea haereditabimus Ecclesiam. Quando enim ibi erit
gaudium nostrum sempiternum, non ibi erimus nisi possessores, non
autem laborabimus.
6. Quomodo mons Christus et Ecclesia. Sed evidenter inveniamus
alibi montem istum: nam quasi obscurum videtur. Potest aliquis
dicere: Ubi mons Ecclesia? et quando mons Christus? et quando mons
corpus Christi? Evidentissime Daniel dicit: nemo inde dubitat.
Visionem vidit Daniel; jam numquid indiget expositore? Videat
Charitas vestra. Quaedam verba ibi forte indigent expositione, quae
in nomine Christi exposita aperientur vobis. Videte si potest dici
nisi de Christo. Vidi, dixit Daniel, et ecce lapis abscissus de
monte sine manibus. Non hoc dixit, Sine manibus erat ille lapis:
sed sine opere humano praecisus lapis de monte; non humanae manus
accesserunt, ut lapis de monte praecideretur. Novit Charitas vestra
quia non praeciduntur lapides de monte, nisi accedentibus manibus
humanis. Ille autem praecisus est de monte sine manibus: et venit,
et confregit omnia regna terrarum. Nescio si versatur ante oculos
vestros nisi Christus, de quo dictum est, Adorabunt eum omnes reges
terrae (Psal. LXXI, 11). Ipse confregit omnia regna
terrarum. Superbus rex ante se nullum regem vult habere; modo omnes
reges Christum habent regem, Confregit ergo omnia regna terrarum, ut
ille regnet. Et quid dicit iste? Crevit lapis ille, et factus est
mons grandis, ita ut impleret universam faciem terrae (Dan. II,
34, 35). Jam puto quia agnoscitis Christum. Audistis de
terra, Qui dediti mihi erunt, possidebunt terram. Audistis et de
monte, Et inhabitabunt montem sanctum meum. Has ergo promissiones
habentes, charissimi, mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et
spiritus. Sed forte vultis nosse quid est praecidi sine manibus. Hoc
enim quasi obscure ibi positum est: quibusdam vero jam occurrit,
antequam dicam: sed patiantur moras aliquas propter alios, qui
cogitare inde non possunt, nisi per nos aliquid audierint. Quid est,
sine manibus? Sine opere hominis. Et illud advertat Charitas
vestra, fratres, lapidem praecisum de monte, et factum esse montem.
De monte praecisus, et mons factus est crescendo: sed qualis mons
factus? Non talis, qualis ille unde praecisus est: nam de illo
monte, unde praecisus est, non dictum est, Crevit et implevit
universam terram. Duo montes sunt ergo: primus mons Synagoga,
secundus Ecclesia: primus mons, populus Judaeorum; secundus mons,
populus Christianus. Sed ut fieret populus Christianus magnus mons,
et impleret universam terram, de illo monte praecisus est lapis, quia
de Judaeis venit Christus. Quare ergo sine manibus? Sine opere
humano. Christus enim natus de virgine, sine complexu maritali
conceptus est.
7. Qualis mons Christus. Contra Donatistas. Ergo manifestum
istum montem habemus. Non nobis proponamus montes, aut qualis est
Giddaba, aut quales sunt quicumque nobis nominantur. Aliquando enim
carnaliter accipientes homines; ut puta, legunt, Exaudiet illum de
coelo sancto suo (Psal. XIX, 7): bene aliquando de monte, et
loquitur Christum : et currunt homines in montem orare, quasi ibi
exaudiat Deus. Carnaliter sapientes, quia vident plerumque nubes
inhaerere in lateribus montium, ascendunt in montes, ut proximi sint
Deo. Oratione tua vis contingere Deum? humilia te. Iterum, quia
diximus, Vis contingere Deum? humilia te: ne carnaliter accipias,
descendens in hypogaeas, ut ibi roges Deum. Nec hypogaeas, nec
montem quaeras. In corde tuo habe humilitatem, et Deus tibi dabit
altitudinem; veniet ad te, et erit tecum in cubiculo tuo. Ergo
qualem montem habemus Christum, Ecclesiam habemus, Ecclesiam
amemus. Crevit et implevit mons iste universum orbem terrarum.
Manifestum est quia non sunt in isto monte qui in parte sunt, et non
tenent nobiscum universam terram. Commemoramini, fratres, quia omnis
pagina armat et implet nos contra linguas hominum, quas quotidie
patimur. Si dixisset, Crevit ille mons, et implevit universam
Africam; numquid dicerent illi, nisi quia pars Donati est?
Compressit linguas ipsorum crescendo. Tantum crevit, ut obturet ora
verbosorum. Quo enim iit crescendo? Per universam terram. Nam mons
ille, unde praecisus est, non crescendo implevit universam terram:
quia etsi impleverunt universam terram Judaei, quia debellati sunt,
et suam terram perdiderunt; dispersi sunt per terram poena meritorum,
non magnitudine incrementorum. Dominus autem Christus lapis
augularis, subegit regna hominum, fregit regna daemonum, humiliavit
omnes reges ut cresceret, crevit et implevit universam faciem terrae.
Audeo dicere, adhuc crescit, adhuc sunt loca quae implet.
8. Mundities carnis et spiritus praecipitur. Tu ergo ama ipsum
montem, et para te habitare ipsum montem in aeternum; et munda te ab
omni coinquinatione carnis et spiritus, has promissiones habens. Quas
promissiones? Si vis possidere terram, et inhabitare montem sanctum,
munda te ab omni coinquinatione carnis et spiritus. Quae sunt
coinquinationes carnis? Intendat Charitas vestra, et hoc debemus
dicere. Quae sunt coinquinationes carnis? Non ubi casu transit
homo, et tangit aliquid aut pede, aut etiam facie; aut si contingat
homini labi pede, et ita cadere, ut in lutum, aut in coenum veniat,
coinquinata est facies. Facilis est ista coinquinatio; quomodo solet
dici, lavatur, et exit. Coinquinatio vero carnis, quae cavenda
est, non huc exit, nisi de coinquinatione spiritus, et sic coinquinat
carnem. Coinquinatio spiritus quae est? Libido. Coinquinatio
carnis? Perpetratio adulterii. Habes duo: surrexit libido, jam
coinquinatus est spiritus; nondum accessit adulterium, nondum caro
coinquinata est. Sed quid prodest quia caro munda est, et habitator
carnis immundus? Ille qui forte mundus est in carne, adulterum eum
Deus tenet in corde, sicut Dominus dicit: Amen dico vobis, qui
viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde
suo (Matth. V, 28). Ista est coinquinatio spiritus. Quando
autem fit perfecta sanctificatio? Quando est et carnis et spiritus.
Sunt enim homines, qui temperant se a factis, et non temperant se a
cogitationibus malis: faciunt mundationem carnis, et non faciunt
mundationem spiritus. Tales ideo non faciunt, quia timent homines.
Libido ardet, timor revocat. Quid times? Inveniri et damnari;
inveniri et expompari. Ergo incoinquinata videtur caro, sed non est
perfecta sanctificatio: quia quid dicit Apostolus? Mundemus nos ab
omni coinquinatione carnis et spiritus: ut quomodo te temperas a malis
factis, sic te temperes a mala voluntate, a malis cogitationibus. A
malo facto contine, et mundas te a coinquinatione carnis: a mala
voluntate abstine te, et mundas te a coinquinatione spiritus.
9. Sanctificatio in timore Dei perficitur. Et sequitur,
Perficientes sanctificationem in timore Dei. Magnifice addidit, in
timore Dei. Ecce quia non perficit homo sanctificationem, nisi in
timore Dei. Quae est perfecta sanctificatio? Sanctificatio et
corporis et spiritus. Si sit corporis, et spiritus non sit,
imperfecta est. Nam illud non potest esse spiritus sanctificatio, et
corporis non esse. Esse corporis, et non esse spiritus, potest:
esse spiritus, et non esse corporis, non potest. Qui enim est mundus
spiritu, operari flagitia non potest. Unde hoc? Ex corde enim
procedunt, ait Dominus, adulteria, homicidia (Matth. XV,
19). Homo enim non potest perpetrare per membra, quod non sibi in
corde dixerit. Verbum in corde concepit, et deputatum est in opus.
Ideo quodam loco Dominus: Mundate quae intus sunt, ait, et quae
foris sunt, munda erunt (Id. XXIII, 26). Non dixit,
Mundate quae foris sunt. Si a corpore inciperet, restabat ut moneret
nos ut mundaremus et animum: si autem ab animo, non opus est ut
mundemus corpus; quia animi munditiam sequitur corporis munditia.
Ergo apostolus Paulus quia coepit a carne, opus erat ut diceret et de
spiritu, Perficientes sanctificationem. Mundemus nos ab omni
coinquinatione carnis et spiritus: quia potest incoinquinata esse
caro, non faciens adulteria, fornicationes, et talia; sed tamen esse
libidines, et cogitationes, et malae voluntates in anima. Et
subjecit, Perficientes sanctificationem in timore Dei. Quis ergo
facit sanctificationem corporis, et non facit animae? Qui homines
timet, et non Deum. Nam qui in timore Dei est, perficit
sanctificationem. Ideo certe noluisti perpetrare adulteria, ne
sciret homo; timore hominum tenuisti carnem a commissis malis: ideo
noluisti committere ubi videt homo. Si et Deum times, noli et ibi,
ubi videt Deus, et perfecisti sanctificationem. Intende: O si
possem, ait aliquis, pervenire ad illam feminam! sed non possum,
diligenter custoditur, maritum vigilantem habet, ministrum non habeo;
si ausus fuero, comprehendor. Facit quasi mundationem corporis:
intus autem quia vult, non facit mundationem spiritus. Ideo timebat
in corpore facere, ne videret homo; et non timet intus facere, ubi
videt Deus: oculos hominis vitat, et Dei non timet. Quis ergo
perficit sanctificationem? Qui in timore Dei est. Perficientes
sanctificationem in timore Dei. Timor hominum forte corpus potest ab
immunditia temperare; animam autem, nonnisi timor Dei.
Sanctificavit animum? Securus est de corpore. Qui vestitus est,
mundus sit, et vestis ipsa munda erit. Inhabitator bonus et sanus
sit, et non timeat ruinam domus suae.
10. Carnis futura commutatio. Caro hominis in corpus angeli
convertenda. Quid enim ista caro? Non illam debemus contemnere.
Quid enim hoc? Fenum, sed aurum erit. Noli contemnere fenum,
mutabitur in aurum. Ille enim, qui potens fuit mutare aquam in
vinum, potens est mutare fenum in aurum, et de carne facere angelum.
Si de sordibus fecit hominem, de homine non faciet angelum? Attendat
enim Charitas vestra unde factus est homo, et videte si vel cogitare
illud volumus. De istis sordibus fecit hominem et praefecit aliis
animabilibus; de homine non faciet angelum? Faciet prorsus. Amicos
suos sibi fecit homines, non illos facturus est angelos? Jam non
dicam vos servos, sed amicos (Joan. XV, 15). Adhuc carnem
portantibus, adhuc morientibus, adhuc in ista egestate et fragilitate
vitae versantibus dixit, Jam vos non dicam servos, sed amicos. Et
quid est daturus amicis? Quod in se ipso ostendit resurgente.
Coronabuntur, et convertentur in gloriam coelestem, et erunt aequales
Angelis Dei (Luc. XX, 36). Nulla erit corruptio, nulla
titillatio. Non ibi nobis dicetur, Mundate vos ab omni
coinquinatione carnis et spiritus. Non laborabimus, nec nobis
promittetur praemium; quia jam accepimus. Nec nobis dicetur ut
gemamus; quia jam laudamus. Sicut enim caro mortalis convertitur in
corpus angeli; sic et gemitus convertetur in laudes. Hic
poenitentia, et pressura, et gemitus: ibi laudes, laetitia, et
gaudium. Postea ergo, modo non est laetitia. Sed ubi? In spe.
Nondum tenes, sed sperando gaudes: quia qui promisit non potest
decipere; quia qui promisit, habet et dat.
|
|