|
1. De pastoribus non oves, sed se ipsos pascentibus. Spes tota
nostra quia in Christo est, et quia omnis vera et salubris gloria
nostra ipse est, non nunc primum didicit Charitas vestra. Estis enim
in ejus grege, qui intendit et pascit Israel (Psal. LXXIX,
2). Sed quoniam sunt pastores, qui pastorum nomine gaudere volunt,
pastoris autem officium implere nolunt ; quid ad eos per Prophetam
dicat, sicut lectum audivimus, recenseamus. Audite vos cum
intentione, audiamus nos cum tremore.
2. Christiani, propter nos; praepositi, propter alios.---Et
factum est ad me verbum Domini, dicens: Fili hominis, propheta
super pastores Israel. Hanc lectionem modo, cum legeretur,
audivimus: hinc cum vestra Sanctitate aliquid loqui decrevimus.
Adjuvabit ipse, ut vera dicamus, si non nostra dicamus. Nam si
nostra dixerimus, pastores erimus pascentes nos, non oves: si autem
illius sunt quae dicimus, per quemlibet ipse vos pascet. Haec dicit
Dominus Deus: O pastores Israel, qui pascunt se solos! Numquid
non oves pascunt pastores ? Id est, non se pascunt pastores, sed
oves. Haec prima causa est quare arguantur pastores isti, quia se
ipsos pascunt, non oves. Qui sunt qui se ipsos pascunt? De quibus
Apostolus dicit: Omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae Jesu
Christi (Philipp. II, 21). Nos enim, quos in isto loco, de
quo periculosa ratio redditur, Dominus secundum dignationem suam, non
secundum meritum nostrum constituit, habemus duo quaedam: unum, quod
christiani sumus; alterum, quod praepositi sumus. Illud quod
christiani sumus, propter nos est: quod autem praepositi sumus,
propter vos est. In eo quod christiani sumus, attenditur utilitas
nostra: in eo quod praepositi, nonnisi vestra. Sunt autem multi
christiani, et non praepositi, qui perveniunt ad Deum, faciliore
fortasse itinere, et tanto forte expeditius ambulantes, quanto minorem
sarcinam portant. Nos autem, excepto quod christiani sumus, unde
rationem reddemus Deo de vita nostra, sumus etiam praepositi, unde
rationem reddemus Deo de dispensatione nostra. Ad hoc istam
difficultatem propono, ut compatientes nobis, oretis pro nobis.
Veniet enim dies, quo cuncta adducantur in judicium (Eccle.
XII, 14). Et ille dies, si saeculo longe est, unicuique
homini vitae suae ultimus prope est. Tamen utrumque latere Deus
voluit, et quando veniat finis saeculi, et quando sit in unoquoque
homine hujus vitae finis. Vis non timere diem occultum? Dum
venerit, inveniat te paratum. Cum ergo praepositi ad hoc sint, ut
his qui subjecti sunt consulant; non in eo quod praesunt, omnino
utilitatem suam attendant, sed eorum quibus ministrant. Quisquis ita
praepositus est, ut in eo quod praepositus est, gaudeat, et honorem
suum quaerat, et commoda sua sola respiciat, se pascit, non oves.
Ad hos sermo dirigitur. Audite tanquam oves Dei, et videte
quemadmodum vos securos fecerit Deus: qualescumque sint qui vobis
praesunt, id est, qualescumque nos simus; vobis securitatem dedit,
qui pascit Israel. Nam Deus non deserit oves suas; et mali pastores
poenas debitas luent, et oves promissa percipient.
3. Pastores qui se pascunt, non oves. Videamus ergo quid
alloquatur pastores se ipsos pascentes, non oves, sermo divinus
neminem palpans. Ecce lac consumitis, et lanis vos tegitis, et quod
crassum est interficitis, et oves meas non pascitis: quod infirmatum
est, non confortastis; et quod aegrotum est, non corroborastis; et
quod contribulatum est, non colligastis; et quod errabat, non
revocastis; et quod periit, non inquisistis; et quod forte fuit,
confecistis: et dispersae sunt oves meae, eo quod non sit pastor.
Dicitur in pastores pascentes semetipsos, non oves, quid diligant,
quid negligant. Quid ergo diligunt? Lac consumitis, et lanis vos
tegitis. Propter quod Apostolus dicit, Quis plantat vineam, et de
fructu ejus non sumit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non
percipit (I Cor. IX, 7)? Invenimus ergo esse lac gregis,
quidquid a plebe Dei tribuitur praepositis ad sustentandum victum
temporalem. Inde enim loquebatur Apostolus, cum haec diceret quae
commemoravi.
4. Lactis percipiendi potestas data pastoribus. Et quidem
Apostolus quanquam elegerit manibus suis transigi, et nec ipsum lac
quaerere ab ovibus (II Thess. III, 8); tamen lactis
percipiendi potestatem habere se dixit, et sic Dominum disposuisse,
ut qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivant. Et dicit alios
coapostolos suos usos fuisse hac potestate; non usurpata, sed data.
Plus ille fecit, ut nec quod debebatur acciperet (I Cor. IX,
4-15). Ipse ergo donavit et debitum: sed alius non exigit
indebitum: ille plus fecit. Fortassis enim ipsum significabat, qui
aegrum cum adduceret ad stabularium, dixit: Si quid amplius
erogaveris, in redeundo reddam tibi (Luc. X, 35). De his ergo
qui non indigent lacte gregis, quid plura dicamus? Misericordiores
sunt, vel potius ipsius misericordiae officium largius impendunt.
Possunt enim; et quod possunt, faciunt. Laudentur hi, nec
damnentur illi. Nam et ipse Apostolus datum non quaerebat;
fructuosas tamen oves esse cupiebat, non steriles sine lactis
ubertate. Itaque cum esset quodam tempore in magna indigentia,
vinctus in confessione veritatis, missum est illi a fratribus unde
necessitati et indigentiae ejus ministraretur. Respondit autem illis
gratias agens, et dixit: Bene fecistis communicare necessitatibus
meis. Ego enim didici in quibus sum sufficiens esse: scio et
abundare, et penuriam pati; omnia possum in eo qui me confortat.
Verumtamen vos bene fecistis usibus meis mittere. Sed ut ostenderet,
in eo quod illi bene fecerunt, quid ipse quaereret, ne inter illos
esset qui se ipsos pascunt, non oves, non tam suae gaudet subventum
esse necessitati, quam illorum gratulatur fecunditati. Quid ergo ibi
quaerebat? Non quia quaero, inquit, datum, sed requiro fructum
(Philipp. IV, 11-17). Non ut ego, inquit, explear, sed
ne vos inanes remaneatis.
5. Lac sic sumant, ut ovibus prosint: non sumpto lacte, oves
negligant. Qui ergo non possunt facere quod Paulus, ut manibus suis
se transigant, accipiant de lacte ovium, sustentent suam
necessitatem, sed non negligant ovium infirmitatem: non hoc sibi
quaerant, tanquam commodum suum, ut ex necessitate suae penuriae
videantur annuntiare Evangelium; sed hominibus illuminandis praebeant
lucem verbi veritatis. Sunt enim tanquam lucernae, sicut dictum est,
Sint lumbi vestri accincti, et lucernae ardentes (Luc. XII,
35); et, Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed
super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt: sic luceat
lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra, et
glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 15,
16). Si ergo tibi lucerna accenderetur in domo, nonne adjiceres
oleum, ne exstingueretur? Porro si lucerna, accepto oleo, non
luceret, non erat plane digna quae in candelabro poneretur, sed quae
continuo frangeretur. Unde ergo vivitur, necessitatis est accipere,
charitatis est praebere: non tanquam venale sit Evangelium, ut illud
sit pretium ejus, quod sumunt qui annuntiant unde vivant. Si enim sic
vendunt, magnam rem vili vendunt. Accipiant sustentationem
necessitatis a populo, mercedem dispensationis a Domino. Non enim
est idoneus populus reddere mercedem illis, qui sibi in charitate
Evangelii serviunt. Non exspectent illi mercedem, nisi unde et isti
salutem. Quid ergo isti increpantur, unde arguuntur? Quia cum lac
consumerent, et lanis se tegerent, oves negligebant. Sua ergo tantum
quaerebant, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21).
6. Quid sit lanis se tegere. Lana, honor. Sed quoniam diximus
quid sit lac consumere, quaeramus quid sit lanis se tegere. Qui
praebet lac, victum praebet; qui praebet lanam, honorem praebet.
Ista sunt duo quae a populis quaerunt, qui se ipsos pascunt, non
oves; commodum supplendae necessitatis, et favorem honoris et laudis.
Etenim vestimentum propterea bene intelligitur in honore, quia
nuditatem contegit. Est enim unusquisque homo infirmus. Et quid est
quisquis vobis praeest, nisi quod vos estis? Carnem portat, mortalis
est, manducat, dormit, surgit, natus est, moriturus est. Si ergo
cogitas quid sit secundum se ipsum, homo est: tu tamen honorando eum
velut angelum, contegis quod infirmum est.
7. Paulus eorum vitiis, a quibus sibi honor exhibetur, non parcit.
Hujusmodi indumentum acceperat a bona Dei plebe idem Paulus, cum
diceret: Sicut angelum Dei suscepistis me: testimonium vobis
perhibeo, quia si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et
dedissetis mihi. Sed cum tantus illi honor exhibitus esset, numquid
propter ipsum honorem sibi exhibitum, ne forte cum argueret,
negaretur, et minus ipse Apostolus laudaretur, pepercit errantibus?
Nam si hoc fecisset, esset inter illos qui se ipos pascunt, non
oves: diceret apud se ipsum, Quid ad me pertinet? Quisque quod
velit agat: victus meus salvus est, honor meus salvus est; et lac et
lana, satis est mihi: eat quisque qua potest. Ergo integra tibi
sunt omnia, si eat quisque qua potest? Nolo te praepositum facere,
unum te constituo de ipsa plebe: Si patitur unum membrum,
compatiuntur omnia membra (I Cor. XII, 26). Proinde ipse
Apostolus, cum eos commemoraret quales fuerint erga illum, ne quasi
oblitus eorum honorificentiae videretur, testimonium perhibet, quod
sicut angelum Dei susceperint eum; et quod, si fieri posset, oculos
suos vellent eruere, et illi dare: et tamen accedit ad ovem
languidam, ad ovem putridam, secare vulnus, non parcere putredini.
Ergo, inquit, inimicus factus sum vobis, verum praedicans (Galat.
IV, 14-16)? Ecce et accepit de lacte ovium, sicut paulo ante
commemoravimus, et indutus est lanis ovium; sed tamen oves non
neglexit. Non enim sua quaerebat, sed quae Jesu Christi.
8. Pastores ne vitiis parcant, multitudinis conciliandae causa.
Absit ergo ut dicamus vobis: Vivite ut vultis, securi estote, Deus
neminem perdet, tantummodo fidem christianam tenete; non perdet ille
quos redemit, non perdet pro quibus sanguinem fudit. Et si
spectaculis volueritis oblectare animos vestros, ite; quid mali est?
Et festa ista quae celebrantur per universas civitates in laetitia
convivantium, et publicis mensis se ipsos ut putant jucundantium, re
vera magis perdentium, ite, celebrate: magna est Dei misericordia,
quae totum ignoscat. Coronate vos rosis, antequam marcescant (Sap.
II, 8). In domo Dei vestri quando volueritis, convivamini;
implemini cibo et vino cum vestris: ad hoc enim data est ista
creatura, ut ea perfruamini; non enim impiis et Paganis eam dedit
Deus, et vobis non dedit. Haec si dixerimus, forte congregabimus
turbas ampliores: et si sunt quidam qui nos sentiant haec dicentes non
recte sapere, paucos offendimus, sed multitudinem conciliamus. Quod
si fecerimus, non verba Dei, non verba Christi dicentes, sed
nostra; erimus pastores nosmetipsos pascentes, non oves.
9. De mactantibus oves pingues. Exempla mala praepositorum. Cum
autem dixisset quae diligant isti pastores, dicit et quae negligant.
Vitia enim ovium late patent; sanae atque crassae oves perpaucae
sunt, id est, solidae in cibo veritatis, utentes pascuis bene de
munere Dei. Sed mali illi pastores non parcunt talibus. Parum est
quod illas languentes et infirmas et errantes et perditas non curant;
etiam istas fortes et pingues necant, quantum in ipsis est. Illae
vivunt de misericordia Dei: tamen quantum ad pastores malos attinet,
occidunt. Quomodo, inquis, occidunt? Male vivendo, malum exemplum
praebendo. An frustra dictum est servo Dei, eminenti in membris
summi pastoris, Circa omnes te ipsum bonorum operum praebe exemplum
(Tit. II, 7); et, Forma esto fidelibus (I Tim. IV,
12). Attendit enim ovis etiam fortis plerumque praepositum suum
male viventem: si declinet oculos a regulis Domini, et in tendat in
hominem, incipit dicere in corde suo, Si praepositus meus sic vivit,
ego quis sum qui non faciam quod ille facit? Occidit ovem fortem. Si
fortem ergo occidit ovem; jam de caeteris quid faciet, qui illud quod
non ipse fortificaverat, sed forte aut robustum invenerat, male
vivendo interfecit? Dico Charitati vestrae, iterum dico: etsi
vivunt oves, etsi fortes sunt oves in verbo Domini, et tenent illud
quod audierunt a Domino suo, Quae dicunt, facite; quae autem
faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3); tamen qui in
conspectu populi male vivit, quantum in illo est, eum a quo attenditur
occidit. Non sibi ergo blandiatur, quia ille non est mortuus. Et
ille vivit, et ille homicida est. Quomodo cum lascivus homo intendit
in mulierem ad concupiscendum eam; ecce illa casta est, et moechus est
iste. Domini enim vera et aperta sententia est: Quisquis viderit
mulierem ad concupiscendum eam, jam maechatus est eam in corde suo
(Matth. V, 28). Non pervenit ad illius cubiculum, et in
interiore jam suo cubiculo volutatur. Sic omnis qui male vivit in
conspectu eorum quibus praepositus est, quantum in ipso est, occidit
et fortes oves. Qui ergo imitatur praepositum malum, moritur; qui
non imitatur vivit: tamen quantum ad illum pertinet, ambos occidit.
Et quod crassum est, inquit, interficitis, et oves meas non
pascitis.
10. Ovis infirma, unde confortanda. Jam audistis quid diligant,
audite quid negligant. Quod infirmum est, non confortastis; et quod
male habuit, non corroborastis; et quod contribulatum est, id est,
confractum, non colligastis; et quod errabat, non revocastis; et
quod periit, non inquisistis; et quod forte fuit, confecistis, id
est, interfecistis et occidistis. Infirmum quippe animum gerit ovis,
quando tentationes sibi futuras non credit. Pastor negligens, quando
sic credit talis infirmus, non illi dicit: Fili, accedens ad
servitutem Dei, sta in justitia et timore, et prepara animam tuam ad
tentationem (Eccli. II, 1). Qui enim hoc loquitur, confortat
infirmum, et ex infirmo facit firmum, ut non ille cum crediderit,
prospera hujus saeculi speret. Si autem doctus fuerit sperare prospera
hujus saeculi, ipsa prosperitate corrumpitur: supervenientibus enim
adversitatibus sauciatur, aut fortassis exstinguitur. Non ergo eum
aedificat super petram qui sic aedificat, sed super arenam. Petra
autem erat Christus (I Cor. X, 4). Christi passiones
imitandae sunt, non a christiano deliciae conquirendae. Confortatur
infirmus, cum ei dicitur: Spera quidem tentationes hujus saeculi,
sed ab omnibus eruet te Dominus, si ab illo non recesserit retro cor
tuum. Nam ad confortandum cor tuum venit ille pati, venit ille mori,
venit sputis illiniri, venit spinis coronari, venit opprobria audire,
venit postremo ligno configi: omnia haec ille pro te; tu nihil pro
illo, sed pro te.
11. In arena aedificant, qui felicitatem terrenam promittunt.
Quales autem sunt, qui timentes eos laedere quibus loquuntur, non
solum non praeparant ad imminentes tentationes, sed etiam promittunt
felicitatem hujus saeculi, quam Deus ipsi saeculo non promisit. Ille
praedicit labores super labores usque in finem venturos ipsi saeculo,
et tu vis ab istis laboribus exceptum esse christianum? qui quia
christianus est, aliquid plus passurus est in hoc saeculo. Etenim ait
Apostolus: Omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem
patientur. Jam si tibi placet, o pastor tua quaerens, non quae Jesu
Christi, ille dicat, Omnes qui volunt in Christo pie vivere,
persecutionem patientur (II Tim. III, 12): et tu dic, Si
volueris in Christo pie vivere, abundabunt tibi omnia bona; et si
filios non habes, suscipies, et enutries omnes, nemo tibi morietur.
Haeccine est aedificatio tua? Attende quid facias, ubi ponas: super
arenam est quem constituis, venturus est imber, influxurus est
fluvius, flaturus est ventus, et impingent in domum istam, et cadet,
et fiet ruina ejus magna. Leva de arena, pone supra petram (Matth.
VII, 24-27): in Christo sit quem vis esse christianum.
Attende ad passiones Christi, attende ad illum sine ullo peccato,
quae non rapuit, exsolventem (Psal. LXVIII, 5): attende
Scripturam dicentem tibi, Flagellat autem omnem filium quem recipit
(Hebr. XII, 6). Et para te flagellari, aut certe non quaeras
recipi. Flagellat autem, inquit, omnem filium quem recipit; et tu
forte exceptus eris? Si exceptus a passione flagellorum, exceptus a
numero filiorum. Itane, inquies, flagellat omnem filium? Prorsus
ita flagellat omnem filium, ut et Unicum. Unicus ille de Patris
substantia natus, aequalis Patri in forma Dei, Verbum per quem
facta sunt omnia, non habebat unde flagellaretur: ad hoc carne indutus
est, ut sine flagello non esset. Qui ergo flagellat Unicum sine
peccato, numquid relinquit adoptivum cum peccato? In adoptionem
vocatos nos esse Apostolus dicit. Adoptionem filiorum accepimus
(Galat. IV, 5), ut essemus Unici cohaeredes, essemus etiam
haereditas ejus. Postula, inquit, a me, et dabo tibi gentes
haereditatem tuam (Psal. II, 8). Exemplum nobis proposuit in
passionibus suis.
12. Infirmus quomodo confirmandus. Sed ne in futuris tentationibus
deficiat infirmus; nec falsa spe decipiendus est, nec terrore
frangendus. Dic ei, Praepara animam tuam ad tentationem. Sed forte
incipit labi, contremiscere, nolle accedere; habes aliud: Fidelis
Deus, qui non vos sinat tentari supra quam ferre potestis (I Cor.
X, 13). Illud autem promittere, et praedicare futuras
passiones, infirmum confirmare est. Timenti autem nimium, et ex hoc
deterrito, cum polliceris misericordiam Dei, non quia tentationes
deerunt, sed quia non permittit tentari supra quam ferre potest,
fractum colligare est. Sunt enim qui cum audierint venturas
tribulationes, armant se magis, et quasi potum suum sitiunt: parvam
enim sibi putant fidelium medicinam, sed quaerunt et martyrum gloriam.
Sunt autem alii qui auditis futuris et necessario venientibus
tentationibus, quas proprie oportet venire christiano; quas nemo
sentit, nisi qui voluerit esse vere christianus: imminentibus ergo
sibi aliquibus, franguntur et claudicant. Affer consolationis
alligamentum, alliga quod fractum est: dic, Ne timeas, non deserit
in tentationibus ille in quem credidisti; fidelis Deus, qui te non
sinit tentari supra quam potes ferre. Non hoc a me audis, Apostolus
dicit: qui etiam dicit, An vultis experimentum ejus accipere, qui in
me loquitur Christus. (II Cor. XIII, 3)? Haec ergo cum
audis, ab ipso Christo audis: audis et ab illo pastore qui pacit
Israel. Illi enim dictum est, Potabis eos in lacrymis, in mensura
(Psal. LXXIX, 6). Quod enim ait Apostolus, Non sinit
tentari supra quam ferre potestis; hoc ait Propheta, In mensura.
Tantum tu noli dimittere corripientem et hortantem, terrentem et
consolantem, percutientem et sanantem.
13. Infirmus et aegrotus, in quo differrant. Christiana
firmitas.---Quod infirmum est, inquit, non confortastis.
Pastoribus malis dicit, pastoribus falsis, pastoribus sua
quaerentibus, non quae Jesu Christi, ex commodo lactis et lanae
gaudentibus, oves omnino non curantibus, et quod male habuit non
corroborantibus. Inter infirmum, id est, non firmum: nam dicuntur
infirmi etiam aegrotantes: sed inter infirmum et aegrotum, id est,
male habentem, hoc mihi videtur interesse. Etenim ista, fratres,
quae distinguere utcumque conamur; forte et nos possumus majore
diligentia melius distinguere, et alius peritior vel lumine cordis
plenior: interim ne fraudemini, quantum ad verba attinet Scripturae,
quod sentio loquor. Infirmo ne accidat tentatio, et eum frangat,
timendum est: languens autem jam cupiditate aliqua aegrotat, et
cupiditate aliqua impeditur ab intranda via Dei, a subeundo jugo
Christi. Attendite illos homines volentes bene vivere, jam
statuentes bene vivere, et minus idoneos mala pati, sicut parati sunt
bona facere. Pertinet autem ad christianam firmitatem, non solum
operari quae bona sunt, sed et tolerare quae mala sunt. Qui ergo
videntur fervere in operibus bonis, sed imminentes passiones tolerare
nolle, aut non posse, infirmi sunt. Qui vero aliqua cupiditate mala
amatores mundi ab ipsis bonis operibus revocantur, languidi et aegroti
jacent: quippe qui ipso languore, tanquam sine ullis viribus, nihil
boni possunt operari. Talis in anima paralyticus ille fuit, quem cum
ad Dominum inferre non possent, qui eum portabant, tectum
aperuerunt, et deposuerunt (Marc. II, 3, 4): id est,
tanquam si in anima hoc velis facere, ut tectum aperias, et deponas ad
Dominum animam paralyticam, dissolutam omnibus membris, et vacantem
ab omni opere bono, gravatam utique peccatis suis, et languentem morbo
cupiditatis suae. Si ergo dissoluta sunt membra omnia, et est
paralysis interior, ut pervenias ad medicum (forte enim latet
medicus, et intus est; hoc est, iste verus intellectus in Scripturis
occultus est), exponendo quod occultum est aperi tectum, et depone
paralyticum. Quod qui non faciunt, et qui facere negligunt, audistis
quae audiant: Quod male habuit, non corroborastis; et quod
contribulatum est, non colligastis. Jam hinc diximus. Fractus enim
erat terrore tentationum: accidit aliquid unde quod fractum est,
colligetur, consolatio illa, Fidelis Deus qui non vos sinat tentari
supra quam potestis ferre; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut
possitis sustinere.
14. Errantes oves revocare tenentur pastores. Donatistarum stulta
objectio.---Et quod errabat, non revocastis. Ecce unde inter
haereticos periclitamur. Et quod errabat, non revocastis; et quod
periit, non inquisistis. Hinc inter manus latronum et dentes luporum
furentium utcumque versamur: et pro his periculis nostris ut oretis,
oramus. Et contumaces sunt oves, quia quaeruntur errantes, alienas
se a nobis dicunt errore suo et perditione sua. Quid nos vultis ?
quid nos quaeritis? Quasi non ipsa causa sit quare eas velimus, et
quare quaeramus, quia errant et pereunt. Si in errore, inquit,
sum, si in interitu, quid me vis? quid me quaeris? Quia in errore
es, revocare volo: quia peristi, invenire volo. Sic volo errare,
sic volo perire. Sic vis errare, sic vis perire! Quanto melius ego
nolo? Prorsus audeo dicere, importunus sum. Audio enim dicentem
Apostolum, Praedica verbum, insta opportune, importune (II
Tim. IV, 2). Quibus opportune? quibus importune? Opportune
utique volentibus, importune nolentibus. Prorsus importunus sum,
audeo dicere. Tu vis errare, tu vis perire: ego nolo. Non vult
postremo ille qui me terret. Si voluero, vide quid dicat, vide quid
increpet: Quod errabat, non revocastis; et quod periit, non
inquisistis. Te magis timebo quam ipsum? Oportet nos omnes exhiberi
ante tribunal Christi (II Cor. V, 10). Non te timeo; non
enim potes evertere tribunal Christi, et constituere tribunal
Donati. Revocabo errantem, requiram perditam: velis nolis, id
agam. Et si me inquirentem lanient vepres silvarum, per omnia angusta
me coarctabo; omnes sepes excutiam; quantum mihi virium terrens
Dominus donat, omnia peragrabo: revocabo errantem, requiram
pereuntem. Si me pati non vis, noli errare, noli perire.
15. Errantes oves non sine sanarum periculo negliguntur. Parum est
quod doleo te errantem atque pereuntem; timeo ne negligens te, etiam
quod forte est occidam. Vide enim quid sequitur: Et quod forte
fuit, confecistis. Si neglexero errantem atque pereuntem, et eum qui
fortis est delectabit errare atque perire. Cupio lucra exteriora, sed
timeo plus damna interiora. Si indifferentem habuero errorem tuum,
attendit qui fortis est, putat nihil esse ire in haeresim. Quando
aliquod commodum de saeculo reluxerit unde mutetur, statim mihi dicit
fortis ille periturus, cum te perditum non requiro: Et hac et hac
Deus est; quid interest? Homines inter se litigantes hoc fecerunt,
ubicumque colendus est Deus. Si forte illi dixerit aliquis
Donatista, Non tibi dabo filiam meam, nisi fueris de parte mea:
illi opus est ut attendat, et dicat, Si nihil mali esset esse de
parte eorum. non contra illos tanta dicerent pastores nostri, non pro
illorum errore satagerent. Si ergo cessemus et taceamus, contraria
locuturus est: Utique si malum esset esse in parte Donati,
loquerentur contra, redarguerent eos, satagerent lucrari illos: si
errant, revocarent illos; si pereunt, quaererent illos. Non
frustra ergo, cum jam dixisset superius, Quod crsasum est,
interfecistis; hic iterum in novissimo posuit, Et quod forte fuit,
confecistis. Ipsa est enim repetita sententia, nisi ex his quae supra
dixit nata est, Quod errabat, non revocastis; et quod periit, non
requisistis: et hoc faciendo, quod forte est, interfecistis.
16. Ovium errantium infelicitas. Proinde audi quid sequatur de
ista negligentia malorum, imo falsorum pastorum: Et dispersae sunt
oves meae, eo quod non sit pastor; et factae sunt in comesturam
omnibus bestiis agri. Furantur lupi insidiantes, rapiunt leones
frementes, cum oves non haerent pastori. Nam praesens est pastor,
sed male agentibus non est pastor. Et inhaerent pastoribus non
pastoribus; se ipsos, non oves pascentibus: et lethalis error
consequitur. Eunt in bestias depraedantes se, et de illarum morte se
satiari cupientes. Tales enim sunt omnes qui gaudent de erroribus
alienis; bestiae sunt pastae mortibus dispersarum.
17. Mali montes et colles, in quibus oves errant. Boni
montes.---Et dispersae sunt, et erraverunt oves meae in omnem
montem, et in omnem collem altum. Bestiae a montibus et collibus,
tumor terrenus et superbia saeculi. Extulit se superbia Donati,
fecit sibi partem: subsequens eum Parmenianus, illius confirmavit
errorem. Ille mons est, ille collis est. Sic omnis cujuslibet
auctor erroris terrena elatione intumescens, promittit ovibus requiem,
pascua bona: et aliquando inveniunt ibi oves pascua de pluvia Dei,
non de duritia montis: habent enim et ipsi Scripturas, habent
Sacramenta. Non sunt ista montium: sed cum inveniuntur in montibus;
male remanetur in montibus. Errando enim in montibus et in collibus,
deserunt gregrem; deserunt unitatem, deserunt munitas cohortes
adversus leones et lupos. Inde ergo revocet Deus, ipse revocet.
Modo audietis ipsum revocantem: Erraverunt, inquit, oves meae in
omnem montem, et in omnem collem altum; hoc est, in omnem tumorem
terrenae superbiae. Sunt enim et montes boni: Levavi oculos meos in
montes, unde veniet auxilium mihi. Et vide quia non tibi in montibus
spes est: Auxilium, inquit, meum a Domino, qui fecit coelum et
terram (Psal. CXX, 1, 2). Noli putare injuriam te facere
montibus sanctis, quando dixeris, Auxilium meum non a montibus, sed
a Domino, qui fecit coelum et terram. Ipsi montes hoc tibi clamant.
Mons erat qui clamabat: Audio in vobis schismata fieri, et
unusquisque vestrum dicit, Ego sum Pauli, ego Apollo, ego
Cephae, ego autem Christi. Leva oculos in istum montem, audi quid
dicat; et nec in ipso monte remaneas. Audi enim quid sequatur:
Numquid Paulus crucifixus est pro vobis (I Cor. I,
11-13)? Ergo posteaquam levaveris oculos in montes, unde veniet
auxilium tibi, id est, in auctores Scripturarum divinarum, attende
omnibus medullis suis, omnibus ossibus clamantem, Domine, quis
similis tibi (Psal. XXXIV, 10)? ut securus sine ulla
injuria montium dicas, Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et
terram. Non solum tunc tibi non succensebunt montes; sed tunc
amabunt, tunc magis favebunt: si in ipsis spem tuam posueris,
contristabuntur. Angelus multa divina et mira ostendens homini, ab
homine adorabatur, tanquam levante oculos in montem. At ille a se
revocans ad Dominum : Noli, inquit, facere; illum adora: nam ego
conservus tuus sum, et fratrum tuorum (Apoc. XXII, 9).
18. Errantes per totam faciem terrae.---In omnem montem, et in
omnem collem, et in omnem faciem terrae dispersae sunt? Quid est,
In omnem faciem terrae dispersae sunt? Omnia terrena sectantes, ea
quae in facie terrae lucent, ipsa amant, ipsa diligunt. Nolunt
mori, ut abscondatur vita ipsorum in Christo. Super omnem faciem
terrae: dilectione terrenorum ; et quia errantes oves sunt per totam
faciem terrae. Non omnes haeretici per totam faciem terrae: sed tamen
haeretici per totam faciem terrae. Alii hic, alii ibi, nusquam tamen
desunt: ipsi se non norunt. Alia secta in Africa, alia haeresis in
Oriente, alia in Aegypto, alia in Mesopotamia, verbi gratia.
Diversis locis sunt diversae: sed una mater superbia omnes genuit;
sicut una mater nostra Catholica omnes Christianos fideles toto orbe
diffusos. Non ergo mirum, si superbia parit discissionem, charitas
unitatem. Tamen ipsa Catholica mater, ipse pastor in ea ubique
quaerit errantes, confortat infirmos, curat languidos, alligat
confractos, alios ab istis, alios ab illis non se invicem scientibus.
Sed tamen illa omnes novit, quia cum omnibus fusa est. Verbi
gratia, est in Africa pars Donati, Eunomiani non sunt in Africa;
sed cum parte Donati est hic Catholica. Sunt in Oriente
Eunomiani, ibi autem non est pars Donati; sed cum Eunomianis ibi
est Catholica. Illa sic est, tanquam vitis, crescendo ubique
diffusa: illi sic sunt, tanquam sarmenta inutilia, agricolae falce
praecisa merito sterilitatis suae; ut vitis putaretur, non ut
amputaretur. Sarmenta ergo illa ubi praecisa sunt, ibi remanserunt.
Vitis autem crescens per omnia, et sarmenta sua novit quae in illa
manserunt, et juxta se quae de illa praecisa sunt. Inde tamen revocat
errantes: quia et de ramis fractis dicit Apostolus, Potens est enim
Deus iterum inserere illos (Rom. XI, 23), Sive dicas oves
errantes a grege, sive dicas ligna praecisa de vite; nec ad revocandas
oves, nec rursus ad inserenda ligna minus idoneus est Deus; quia ille
summus pastor, ille verus agricola. Et in omnem faciem terrae
dispersae sunt; et non fuit qui requireret, non fuit qui revocaret.
Non fuit, sed in illis pastoribus malis: non fuit, sed homo, qui
requireret.
19. Malis pastoribus oves unde securae.---Propterea,
pastores, audite verbum Domini: Vivo ego, dicit Dominus Deus.
Videte unde coepit. Tanquam juratio est Dei, testificatio vitae
suae. Vivo ego, dicit Dominus. Mortui sunt pastores: sed securae
sunt oves, vivit Dominus. Vivo ego, dicit Dominus Deus. Qui
autem pastores mortui sunt? Sua quaerentes, non quae Jesu Christi
(Philipp. II, 21). Erunt ergo, et invenientur pastores non
quae sua sunt quaerentes, sed quae Jesu Christi? Erunt plane, et
invenientur; plane nec desunt, nec deerunt. Videamus ergo quid dicat
Dominus, qui se dicit vivere: utrum dicat ablaturum se oves a
pastoribus malis, pascentibus seipsos, non oves; et daturum se eas
pastoribus bonis, pascentibus oves, non se. Vivo ego, dicit
Dominus Deus, nisi pro eo quod factae sunt oves meae in comesturam
omnibus bestiis campi, eo quod non esset pastor. Rursus pastorem
dicit, et paulo ante, et nunc. Non ait, Ex eo quod non sint
pastores. Ovibus enim talibus male errantibus, male pereuntibus non
est pastor, et si praesens est pastor: quia et cum praesens est lux,
non est caecis lux. Et non quaesierunt pastores oves meas, et
paverunt pastores se ipsos, oves autem meas non paverunt.
20. Ovium interitus quomodo pastori imputatur.---Propter
istud, pastores, audite verbum Domini. Sed qui pastores audite?
Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super pastores, et inquiram oves
meas de manibus eorum. Audite et discite, oves Dei: a malis
pastoribus inquirit Deus oves suas, et de manibus eorum inquiret
mortem earum. Dicit enim alio in loco per eumdem prophetam: Fili
hominis, speculatorem dedi te domui Israel: audies ex ore meo
sermonem, et praemonstrabis eis ex me. In eo cum dixero peccatori,
Morte morieris, et non fueris locutus, ut caveat impius a via sua;
ille facinorosus in suo facinore morietur, sanguinem autem ejus de manu
tua exquiram. Tu autem si praenuntiaveris facinoroso viam ejus, ut
avertatur ab ea, et non fuerit aversus a via sua; iste in facinore suo
morietur, et tu animam tuam liberabis. Quid est, fratres? Videtis
quam sit tacere periculosum? Moritur ille, et recte moritur: in
impietate sua et peccato suo moritur; negligentia enim ejus occidit
eum. Nam pastorem inveniret viventem, qui ait, Vivo ego, dicit
Dominus: sed cum fuerit negligens, non admonente illo qui ad hoc est
praepositus et speculator, ut admoneat, et ille juste moritur, et
iste juste damnatur. Si autem dixeris, inquit, impio, Morte
morieris, cui ego gladium fuero comminatus, et ille neglexerit vitare
imminentem gladium, et venerit gladius, et interfecerit eum; ille in
peccato suo morietur, tu autem animam tuam liberasti (Ezech.
XXXIII, 2-9). Propter hoc, ad nos quidem pertinet non
tacere; ad vos autem, etiamsi taceamus, de Scripturis sanctis verba
pastoris audire.
21. Oves a malis pastoribus quomodo reducit Deus. Ovis errantem
pastorem sequendo non secura. Videamus ergo, quia sic proposueram,
utrum auferat oves a pastoribus malis, et det eas pastoribus bonis.
Video eum auferentem oves a pastoribus malis. Hoc enim dicit: Ecce
ego ipse super pastores, et inquiram oves meas de manibus eorum, et
avertam ab eis, ut non pascant oves meas; et non pascent adhuc
pastores semetipsos. Cum enim dico, Pascant oves meas; illi se
pascunt, non oves meas. Avertam, ut non pascant oves meas. Quomodo
avertit, ut non pascant oves ipsius? Quae dicunt, facite; quae
autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3). Tanquam
diceret, Mea dicunt, sua faciunt. Si diceret, Facite securi quod
faciunt, ipsos damnabo male viventes; vobis autem parcam, quia secuti
estis praepositos vestros: si hoc diceret, deterreret malos pastores,
pascentes non oves, sed se. Sed quoniam terret non solum caecum
ducentem, sed et caecum sequentem (neque enim ait, Cadit in foveam
ducens, et non cadit sequens: sed, Caecus caecum ducens, ambo in
foveam cadunt (Id. XV, 14); admonuit oves, et ait, Quae
dicunt, facite; quae faciunt, facere nolite. Cum enim non facitis
quae faciunt mali pastores, non vos ipsi pascunt: cum autem facitis
quae dicunt, ego vos pasco: mea enim dicunt, et non faciunt.
Securi, inquiunt, sequimur episcopos nostros. Dicunt hoc saepe
haeretici, quando veritate manifestissima convincuntur: Nos oves
sumus, illi de nobis reddent rationem. Reddent plane malam de morte
vestra. De morte ovis malignae reddet malus pastor malam rationem.
Numquid ideo vivit ovis, quia assignatur pellis ipsius? Increpatur
pastor, quia neglexit ovem errantem, et propterea in fauces lupi
irruit, ut devoraretur. Quid illi prodest, quia affert pellem
signatam? Paterfamilias vitam ovis inquirit. Sed ecce malus pastor
attulit pellem: reddat de pelle rationem. Forte mentiturus est?
Videbat desuper, qui postea judicat. Cui verba ille ficta numerat,
cogitationes inspicit. Reddat pastor malus rationem de pelle ovis
mortuae. Clamavi ei verba tua, et sequi noluit: dedi operam ut a
grege non aberraret, et non obtemperavit. Plane si hoc dicat, et
verum dicat (novit autem ille utrum verum dicat), reddit bonam
rationem de ove mala. Si autem inspicit Deus quia neglexit errantem,
quia non quaesivit pereuntem; quid prodest quod invenit pellem quam
referret? Ipsam revocaret, ne pellem mortuae demonstraret. Si ergo
non bonam rationem reddit, quia non quaesivit errantem; qualem
reddet, qui fecit errantem? Hoc est quod dico: Si in Catholica
episcopus constitutus non bonam rationem reddit de ove, si non
quaesierit errantem a grege Dei; qualem rationem redditurus est
haereticus, qui non solum non revocavit ab errore, sed etiam impulit
in errorem?
22. Pastor malus non in eo quod de suo, sed in eo quod de Dei
profert, audiendus. Sed videamus, ut dixi, quomodo revocet Deus
oves a pastoribus malis. Jam commemoravi: Quae dicunt, facite;
quae autem faciunt, facere nolite. Et non vos ipsi pascunt, sed
Deus; quia velint nolint pastores, ut perveniant ad lac et lanam,
verba Dei dicturi sunt. Qui praedicas non furandum, furaris (Rom.
II, 21), dicit Apostolus ad eos qui bona dicunt et mala
faciunt. Tu audi praedicantem, ne fureris: noli imitari furantem.
Si furantem imitari volueris, ipse te pascit facto suo: tibi venenum
subministrat, non cibum. Si vero hoc ab illo audis, quod non dicit
de suo, sed de Dei; non potest quidem uva de spinis legi (nam et
ipsa Domini sententia est, Nemo colligit de spinis uvam, et de
tribulis ficus [Matth. VII, 16]): nec ideo tamen quasi
calumnieris Domino tuo, et dicas, Domine, noluisti me, quia fieri
non potest, de spinis legere uvam: et rursus dixisti mihi de
quibusdam: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite.
Nempe mala facientes utique spinae sunt. Quomodo vis de spinis me
colligere uvam verbi tui? Respondebitur: Non est illa uva spinarum;
sed aliquando increscens sarmentum implicat se in sepem, et pendet uva
inter densa spinarum, sed non surgit de radice spinarum. Tu si
esurieris, et aliud non habes unde sumas, caute manum mitte, ne
lacereris ab spinis, id est, ne facta imiteris malorum; et lege uvam
inter spinas pendentem, sed de vite nascentem. Ad te perveniat botri
alimentum: spinis servatur ignis tormentum.
23. Ovium curam Deus ipse suscipit.---Et extraham oves meas,
inquit, de ore eorum, et de manibus eorum: et non erunt eis adhuc in
cibum. Hoc et in Psalmo dicitur: Nonne cognoscent omnes qui
operantur iniquitatem, qui devorant populum meum in cibum panis? Et
non erunt eis adhuc in cibum: quoniam haec dicit Dominus Deus, Ecce
ego ipse. Abstuli a malis pastoribus oves meas, monendo, ut dixi,
ne quod faciunt, faciant; id est, ne quod faciunt mali pastores,
faciant incautae et negligentes oves. Et quid ait? Cui dat quod
illis abstulit? Forte bonis pastoribus? Non hoc sequitur. Et quid
dicemus, fratres? Nonne sunt pastores boni? Nonne alio loco
Scripturarum dicitur: Et constituam eis pastores secundum cor meum,
et pascent eas cum disciplina (Jerem. III, 15), Quomodo ergo
oves, quas malis pastoribus tollit, non dat bonis; sed tanquam omnino
nusquam remanserint boni, dicit, Ego pascam? Petro dixerat, Pasce
oves meas. Quid ergo facimus? Cum Petro commendantur oves, non ibi
dixit Dominus, Ego pascam oves meas, non tu: sed, Petre, amas
me? Pasce oves meas (Joan. XXI, 17), An forte quia modo
non invenitur Petrus (jam enim assumptus est in requiem Apostolorum
et martyrum), non est cui dicat securus Dominus ovium, Pasce oves
meas; et quodam modo quasi necessitate descendit ad officium pascendi
oves suas, non habens quibus commendet, nec tamen deserens? Hoc enim
videtur sequi, Haec dicit Dominus Deus, Ecce ego ipse. Cui
dicebamus, qui pascis Israel, intende; qui deducis tanquam oves
Joseph, populum in Aegypto constitutum. Jam diffusus in Gentibus
Israel, ipse est Joseph. Nostis enim quia migravit Joseph in
Aegyptum: vendentibus fratribus factum est (Gen. XXXVII,
28). Vendiderunt Christum Judaei: non sine causa et inter
Apostolos ipse Judas venditor fuit. Coepit esse Christus in
Gentibus, ibi honoratus est, ibi crevit populus ejus, non eum
deserit pastor ejus. Excita, inquit, potentiam tuam, et veni, ut
salvos facias nos (Psal. LXXIX, 2, 3). Plane facit, et
faciet. Ait enim: Ecce ego ipse, et inquiram oves meas; et
visitabo eas, sicut visitat pastor gregem suum. Non curaverunt mali
pastores: non enim suo sanguine redemerunt. Sicut visitat, inquit,
pastor gregem suum in die. In quali die? Cum fuerit nimbus, et
nubes: id est, et in pluvia, et in nebula. Pluvia et nebula, error
saeculi hujus: caligo magna surgens de cupiditatibus hominum, et
nebula valida contegens terram. Et difficile est ut non errent oves in
ista nebula: sed pastor non deserit eas. Inquirit eas, penetrat
nebulam oculis acutissimis, non impeditur caligine nubium: videt,
undique errantem revocat: in tantum ut fiat quod dicit in Evangelio,
Quae sunt oves meae, audiunt vocem meam, et sequuntur me (Joan.
X, 27). In medio ovium dispersarum, sic inquiram oves meas, et
educam eas ab omni loco quo dispersae sunt illic, in die nubis et
nimbi. Quando difficile est eas inveniri, tunc ego inveniam. Crassa
nebula est, pinguis nimbus est: oculos ejus nihil latet.
24. Montes Israel, ubi pascua bona.---Et educam eas de
gentibus, et colligam eas de regionibus; et inducam eas in terram
earum, et pascam eas super montes Israel. Constituit montes
Israel, auctores Scripturarum divinarum. Ibi pascite, ut securae
pascatis. Quidquid inde audieritis, hoc vobis bene sapiat: quidquid
extra est, respuite. Ne erretis in nebula, audite vocem pastoris:
colligite vos ad montes Scripturae sanctae; ibi sunt deliciae cordis
vestri, ibi nihil venenosum, nihil alienum; uberrima pascua est: vos
tantum sanae venite, sanae pascimini in montibus Israel. Et in
rivis, et in omni habitatione terrae. A montibus enim, quos
ostendimus, manaverunt rivi praedicationis evangelicae, cum in omnem
terram exiit sonus eorum (Psal. XVIII, 5): et facta est
omnis habitatio terrae ad pascendas oves laeta atque fecunda. In
pascua bona pascam eas, et in montibus altis Israel. Erunt stabula
earum illic: hoc est, ubi requiescant, ubi dicant, Bene est; ubi
dicant, Verum est, manifestum est, non fallimur. In gloria Dei
requiescent, tanquam in stabulis illis. Et dormient, hoc est,
requiescent; et requiescent in deliciis bonis.
25. Spes ovium in solo Deo.---Et in pascua pingui pascentur
super montes Israel. Jam dixi montes Israel, montes bonos, quo
levamus oculos, ut nobis inde auxilium veniat. Sed auxilium nostrum a
Domino, qui fecit coelum et terram (Psal. CXX, 1, 2).
Ideo ne vel in montibus bonis esset spes nostra, cum dixisset,
Pascam oves meas super montes Israel; rursus ne tu spem poneres in
montibus, subjecit statim, Ego pascam oves meas. Leva tu oculos
tuos in montes, unde veniat auxilium tibi: sed attende dicentem, Ego
pascam. Auxilium enim tuum a Domino, qui fecit coelum et terram.
26. Ovium sanitas et requies ex Deo.---Et Ego requiescere
faciam eas, dicit Dominus Deus. Sed ut requiescere faciat, primo
curavit. Quod enim primo curavit, posterius dicit: Haec dicit
Dominus Deus, Quod periit, requiram; et quod erravit, revocabo;
et quod comminutum est, colligabo; et quod exanime est, confortabo;
et quod pingue est et quod forte est, custodiam. Quod non faciebant
mali pastores, se ipsos pascentes, non oves. Non ait Dominus,
Constituam alios bonos pastores, qui faciant haec: sed, Ego,
inquit, faciam; oves meas nulli committam. Securi vos, fratres;
securae vos, oves: nobis videtur timendum; quasi desit pastor bonus?
27. Pascere cum judicio. Claudit sic : Et pascam eas cum
judicio. Vide quia sic solus pascit cum judicio. Quis enim homo
judicat de homine? Temerariis judiciis plena sunt omnia. De quo
desperaverimus, subito convertitur, et fit optimus: de quo multum
praesumpserimus, subito deficit, et fit pessimus. Nec timor noster
certus est, nec amor noster certus est. Quid sit hodie quisque homo,
vix novit ipse homo: tamen utcumque ipse quid hodie; quid autem eras,
nec ipse. Pascit ergo ille cum judicio, dispertiens propria
propriis; haec istis, illa illis, debita eis quibus debetur hoc aut
illud. Novit enim quid agat: cum judicio pascit, quos judicatus
redemit. Pascit ergo ipse cum judicio.
28. Perdix sine judicio congregans, diabolus. In propheta enim
Jeremia ait: Clamavit perdix, congregavit quae non peperit, faciens
divitias suas non cum judicio. Contra istum perdicem facientem
divitias suas non cum judicio, pascit iste pastor cum judicio. Quare
ille sine judicio? Quia congregavit quae non peperit. Quare iste cum
judicio? Quia fovet quod peperit. De pastore tamen bono loquimur.
Pastores boni aut non sunt, aut latent. Si non sunt, quid agimus?
Si latent, quare de illis tacetur? Perdix quidem ille a quibusdam
majoribus et ante nos Scripturarum tractatoribus diabolus intellectus
est, congregans quae non peperit. Non enim ille creator, sed
deceptor est, faciens divitias suas non cum judicio. Non enim ad eum
pertinet, quis isto, quis illo modo erret: omnes errantes vult,
quibuslibet erroribus. Quam diversae sunt haereses, quam diversi
errores, ille in omnibus vult errare homines. Non dicit diabolus,
Donatistae sint, non sint Ariani: sive hic sint, sive illic, ad
eum pertinent congregantem sine judicio. Idola, inquit, adoret,
meus est: in Judaeorum superstitione remaneat, meus est: deserta
unitate in illam vel in illam haeresim pergat, meus est. Congregat
ergo sine judicio faciens divitias suas. Sed quid sequitur? In
dimidio dierum ejus derelinquent eum, et in novissimis suis erit
insipiens (Jerem. XVII, 11). Venit ille congregans undique
oves suas. In dimidio dierum ejus, priusquam sperabat, antequam
putabat, derelinquent eum, et erit insipiens in novissimis suis.
Quare in primis suis sapiens erat, et in novissimis suis fit
insipiens? Audite, fratres. Dicitur aliquando in Scripturis
sapientia pro astutia, abusione verbi, non proprietate. Inde enim
dicitur: Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi?
Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi (I Cor. I,
20)? Et iste perdix, idem draco, idem serpens, tanquam sapiens
erat, quando Adam per Evam decepit: verum dicere putatus est, bonum
consilium dare existimatus est, contra Deum creditus est. Quod vero
dicitur sapientia abusione verbi et in malo, consuetudine quidem
Scripturarum nostrarum, (nam quemadmodum loquantur auctores mundi,
quid ad nos?) habes in eodem libro, Erat ibi serpens sapientior
omnibus bestiis (Gen. III, 1-6). Iste sapientior omnibus
bestiis, astutus et acutus ad decipiendum agnoscitur. Postea non ei
creditur; et dicitur ei, Renuntiamus tibi, sufficit quod incautos
primo decepisti. Ergo ita in novissimis suis erit insipiens; apertae
erunt fraudes ejus; et ideo jam fraudes non erunt. In novissimis suis
erit insipiens, qui congregavit quae non peperit, et fecit divitias
suas non cum judicio. Pascit contra illum Redemptor noster cum
judicio.
29. Perdix contentiosa avis. In Donatistas. Existat et aliquis
haereticus, etsi non frater diaboli, certe adjutor et filius: et
ipsum dixerim perdicem contentiosum animal. Hoc enim animal, ut
aucupes norunt, etiam contendendi studio capitur. Contendunt isti
contra veritatem, et contenderunt ex quo se diviserunt. Modo dicunt,
Contendere nolumus: quia jam capti sunt. Non habet quod dicat:
Nolo contendere. O capte, aliquando certe tu eras qui primis
temporibus seditionis tuae traditores arguebas, innocentes damnabas,
judicium Imperatoris quaerebas, judicio episcoporum non consentiebas,
victus toties appellabas, apud ipsum Imperatorem studiosissime
litigabas, congregabas quae non peperisti. Ubi est nunc cervix tua?
ubi est lingua tua? ubi sibilus tuus? Certe in novissimis tuis factus
es insipiens, pavisti sine judicio. Non enim verum vis, vel de
errore tuo, vel de veritate judicare. Pascit contra te Christus cum
judicio, discernit oves suas ab ovibus non suis. Quae sunt oves
meae, inquit, audiunt vocem meam, et sequuntur me (Joan. X,
27).
30. Unus pastor bonus, quia boni omnes in uno. Hic invenio omnes
pastores bonos in uno pastore. Non enim vere pastores boni desunt,
sed in uno sunt. Multi sunt, qui divisi sunt: hic unus praedicatur,
quia unitas commendatur. Neque enim vere modo ideo tacentur pastores,
et dicitur pastor, quia non invenit Dominus cui commendet oves suas;
tunc autem ideo commendavit, quia Petrum invenit: imo vero et in ipso
Petro unitatem commendavit. Multi erant Apostoli, et uni dicitur,
Pasce oves meas. Absit ut desint modo boni pastores: absit a nobis
ut desint, absit a misericordia ipsius, ut non eos gignat atque
constituat. Utique si sunt bonae oves, sunt et boni pastores: nam de
bonis ovibus fiunt boni pastores. Sed omnes boni pastores in uno
sunt, unum sunt. Illi pascunt, Christus pascit. Non enim vocem
suam dicunt amici sponsi, sed gaudio gaudent propter vocem sponsi.
Idem ergo ipse pascit, cum ipsi pascunt: et dicit, Ego pasco; quia
in illis vox ipsius, in illis charitas ipsius. Nam et ipsum Petrum,
cui commendabat oves suas quasi alter alteri, unum secum facere
volebat, ut sic ei oves commendaret; ut esset ille caput, ille
figuram corporis portaret, id est, Ecclesiae, et tanquam sponsus et
sponsa essent duo in carne una. Proinde ut oves commendaret, quid ei
prius dicit, ne illi tanquam alteri commendaret? Petre, amas me?
Et respondit: Amo. Et iterum: Amas me? Et respondit: Amo.
Et tertio: Amas me? Et respondit: Amo. Confirmat charitatem,
ut consolidet unitatem. Ipse ergo pascit unus in his, et hi in uno;
et tacetur de pastoribus: sed non tacetur. Gloriantur pastores: sed
qui gloriatur, in Domino glorietur. Hoc est Christo pascere, hoc
est in Christo pascere, et cum Christo pascere, praeter Christum
sibi non pascere. Neque vero inopia pastorum, tanquam ista futura
mala tempora Propheta praedicaret, dixit, Ego pascam oves meas, non
habeo cui commendem. Etiam cum ipse Petrus erat, et cum adhuc ipsi
Apostoli erant in hac carne, et in hac vita, tunc ait ille unus, in
quo uno omnes unum: Habeo alias oves, quae non sunt de hoc ovili;
oportet me et eas adducere, ut sit unus grex et unus pastor (Ibid.
16). Sint ergo omnes in pastore uno, et dicant vocem pastoris
unam, quam audiant oves, et sequantur pastorem suum, et non illum,
aut illum, sed unum: et omnes in illo unam vocem dicant, diversas
voces non habeant. Obsecro vos, fratres, ut idipsum dicatis omnes,
et non sint in vobis schismata (I Cor. X, 10). Hanc vocem
eliquatam ab omni schismate, purgatam ab omni haeresi, audiant oves,
et sequantur pastorem suum dicentem, Quae sunt oves meae, vocem meam
audiunt, et sequuntur me.
31. Donatistae Catholicos a sua communione repellunt. Nam vis
nosse, haeretice, quam non habeas vocem pastoris, et periculose te
sequantur oves tectum indumento ovium, et intus lupum rapacem
(Matth. VII, 15)? Audiant vocem tuam, videamus an Christi
sit. Ecclesiam quaerit infirma ovis a grege aberrans, nesciens ubi
sit grex; quaerit quo se aggreget, quo intret. Ede vocem:
audiamus, an Christi sit; audiamus, utrum agni sit, an perdicis.
Ovis Dei gregem suum quaerit: puta ovem de Oriente venisse in
Africam, quaerit gregem suum, incurrit in te, in basilicam tuam
intrare vult; commoveris ignota facie, vel tu, vel minister tuus,
stans vel sedens ad ostium, interrogat ovem quaerentem gregem suum,
imo gregem Dei: cum grege suo intrare vult, ubi eum esse putat:
quaeris, Paganus es, an Christianus? Respondet, Christianus:
ovis est enim Dei. Quaeris ne forte catechumenus sit, et irruat
Sacramentis: respondet, Fidelis. Quaeris cujus communionis sit:
respondet, Catholicus. Christianum, fidelem, catholicum reprobas:
qui sunt quos intus tenes? Ita vero projice, reproba. A te
reprobatus, a Christo probatur. Utinam et illi qui sunt apud te,
agnoscant te, et in dimidio dierum tuorum derelinquant te. Quidam
fratres nostri hesterno die ierunt ad basilicam eorum: etsi ad malos
fratres, tamen ad fratres. Attendite, fratres mei, quid intersit
inter fiduciam veritatis, et timorem falsitatis. Quando aliquos eorum
in hoc populo agnoscitis, quomodo gaudetis? Quia in vobis ille est
qui quaerit quod perierat. Suggeritur aliquando vobis, Audiet et
discedet. Et vos, Audiat et discedat. Audiet et irridebit.
Audiat et irrideat. Aliquando sapiet, aliquando cognoscet:
aliquando relinquitur a populo suo; remanet cum corde suo, renuntiat
errori suo, gratias agit Deo suo. Illi autem quid? Qui estis?
Christiani sumus. Non, sed exploratores. Et illi, Catholici
sumus. Conati sunt injuriare: meliore consilio poenituit eos. Atque
utinam sic poeniteat et ibi remanere, quomodo poenituit eos qui
ingressi sunt injuriare. Tamen quos projecerunt? Christianos,
fideles, catholicos. Quos tenuerint, nolo dicere. Quos
projecerint, video: quos tenuerint, ipsi dicant.
32. Donatistarum vox non vox pastoris. Dicant ergo vocem suam:
videamus an Christi sit vox, an pastoris sit vox, quam sequantur
oves. Sive per bonum sit vox ista, sive per malum hominem, utrum
pastoris sit vox, attendamus.
Quaerit infirmus Ecclesiam, quaerit errans Ecclesiam. Tu quid
dicis? Partis Donati est Ecclesia. Ego vocem pastoris inquiro.
Lege hoc mihi de Propheta, lege mihi de Psalmo, recita mihi de
Lege, recita de Evangelio, recita de Apostolo. Inde ego recito
Ecclesiam toto orbe diffusam, et Dominum dicentem, Quae sunt oves
meae, vocem meam audiunt, et sequuntur me. Quae est vox pastoris?
Et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per
omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 47).
Ecce vox pastoris; agnosce et sequere, si ovis es.
33. Nec vox pastoris est quod illi de traditoribus dicunt; neque
quod Ecclesiam dicunt perituram. Sed illi codices tradiderunt, et
illi thus idolis posuerunt, ille et ille. Quid ad me de illo et
illo? Si fecerunt, non sunt pastores: tu vocem pastoris edicito;
quia nec de illis vocem pastoris annuntias. Tu accusas, non
Evangelium; tu accusas, non Propheta, non Apostolus: de quo mihi
vox ista loquitur, de illo credo; aliis non credo. Sed Acta
profers: Acta profero. Credam tuis: crede et tu meis. Non credo
tuis: noli credere meis. Auferantur chartae humanae, sonent voces
divinae. Ede mihi unam Scripturae vocem pro parte Donati: audi
innumerabiles, pro orbe terrarum. Quis eas enumerat? Quis eas
terminat? Tamen ut pauca commemoremus, Legem attende, primum Dei
Testamentum: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen.
XXII, 18). Et in Psalmo, Postula a me, et dabo tibi gentes
haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II,
8). Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines
terrae; et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium:
quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal.
XXI, 28, 29). Cantate Domino canticum novum; cantate
Domino, omnis terra (Psal. XCV, 1). Et adorabunt eum omnes
reges terrae, omnes gentes servient illi (Psal. LXXI, 11).
Quis enumerare sufficiat? Prope omnis pagina nihil aliud sonat quam
Christum, et Ecclesiam toto orbe diffusam. Exeat mihi una vox pro
parte Donati. Quid magnum est quod quaero? Ecclesiam toto orbe
diffusam, perituram fuisse dicunt. Peritura praedicta est tot
testimoniis mansura? Nec una vox ista per Legem, per Prophetas,
per Cantica pastoris est. Neque enim illi verum dicere sine Verbo
Dei potuerunt, quod est Christus.
34. Vox pastoris et ejus grex non latet. Audi vocem Verbi, et ex
ore Verbi. Miratus fidem Centurionis: Amen, inquit, dico vobis,
non inveni tantam fidem in Israel. Propterea dico vobis, quia multi
ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac
et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII, 10, 11). Ab
Oriente et Occidente multi venient: ecce Ecclesia Christi, ecce
grex Christi; tu vide, si ovis es. Non enim te latet grex qui
ubique est. Non habebis quid respondeas judici tuo, quem non vis esse
pastorem tuum: non habebis, inquam, quod respondeas judici tuo,
Nescivi, non vidi, non audivi. Quid est quod nescisti? Nec est
qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7). Quid est
quod non vidisti? Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri
(Psal. XCVII, 3). Quid est quod non audisti? In omnem
terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.
(Psal. XVIII, 5).
35. Locus ex Canticis canticorum a Donatistis frustra prolatus.
Cantica canticorum aenigmata. Sed recte a vobis quaeritur vox
Christi, vox pastoris, quam oves audiant et sequantur. Non
invenitis quid dicatis. vocem pastoris non habetis. Audite, et
sequimini: dimittite vocem lupi, sequimini vocem pastoris; aut date
vocem pastoris.
Damus, inquiunt. Audiamus. Damus et nos vocem pastoris.
Audiamus. In Canticis, inquiunt, canticorum loquitur sponsa ad
sponsum, Ecclesia ad Christum. Novimus Cantica canticorum, sancta
cantica, amatoria cantica, sancti amoris, sanctae charitatis,
sanctae dulcedinis. Plane volo inde audire vocem pastoris, vocem
dulcissimi sponsi. Ede, si quid habes: audiamus. Sponsa,
inquiunt, dicit ad sponsum: Annuntia mihi, quem dilexit anima mea,
ubi pascis, ubi cubas? Et ille, inquiunt, respondet: In meridie.
Manifesta tibi testimonia proferebam, non erat quemadmodum aliter
interpretareris: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem
tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Commemorabuntur et
convertentur ad Dominum universi fines terrae. Quid est quod mihi de
Canticis canticorum profers? Quod forte non intelligis. Etenim illa
Cantica aenigmata sunt, paucis intelligentibus nota sunt, paucis
pulsantibus aperiuntur. Tene et devote accipe aperta, ut merito tibi
pandantur obscura. Quomodo eris penetrator obscurorum, contemptor
manifestorum?
36. Locus ex Canticis contrarius est Donatistis. Ecce tamen ut
possumus, fratres, haec verba discutiamus: aderit Dominus, ut
videatis ibi sanum intellectum. Primo, quod ab omnibus et imperitis
facillime judicatur, verba ipsa male distinguunt: nunc audietis, nunc
probabitis. Etenim sic se habet textus ipse lectionis. Sponsa
loquitur ad sponsum: Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi
pascis, ubi cubas. Quod sponsa sponso dicat, quod Ecclesia Christo
dicat, nec nos dubitamus, nec illi. Sed omnia verba sponsae audi.
Quare verbum quod adhuc sponsae est, vis tribuere jam sponso? Omnia
quae dicit sponsa, dic: tunc respondebit sponsus. Audi evidentius
hanc distinctionem quam dicturus sum, non invenies aliquid plus.
Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in
meridie. Ipsa adhuc dicit, ubi pascis, ubi cubas in meridie. Et
vide quia adhuc ipsa dicit. Sequitur enim: Ne forte fiam sicut
operta super greges sodalium tuorum. Puto omnes peritos imperitosque
discernere genus masculinum et femininum. Operta, quaero cujus
generis sit: ab omni homine quaero, Masculini est, an feminini?
Annuntia, inquit, mihi, quem dilexit anima mea. Quem, cum dicit,
masculum alloquitur, sponsum alloquitur. Quia vero femina virum
alloquitur, consequentia verba indicant, Annuntia mihi, ubi pascis,
ubi cubas in meridie; ne forte fiam sicut operta. Audi tu operta, ut
fiant tibi haec aperta. Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi
pascis, ubi cubas in meridie; ne forte fiam sicut operta super greges
sodalium tuorum Hucusque verba sponsae: jam incipiunt verba sponsi de
manifesto, Nisi cognoveris temetipsam. Agnosce evidenter feminam.
Temetipsam, o pulchra inter mulieres: nisi cognoveris temetipsam, o
pulchra inter mulieres; exi tu in vestigiis gregum, et pasce haedos
tuos in tabernaculis pastorum (Cant. I, 6, 7): non in
tabernaculo pastoris. Vide quomodo comminetur sponsus: vide
quemadmodum in periculo, quamvis ille dulcis, abstulit de medio
blandimenta. Quam blande illa? Annuntia mihi, quem dilexit anima
mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie. Veniet enim medius dies,
quando ad umbraculum concurrant pastores; et forte latebit me ubi tu
pascis et ubi cubas: et volo mihi annunties, ne forte fiam sicut
operta, id est, sicut occulta, et non cognita. Ego enim manifesta
sum: sed ne sicut operta, sicut celata incidam super greges sodalium
tuorum. Omnes enim haeretici a Christo exierunt; omnes qui facti
sunt pastores mali, habentes greges suos sub nomine Christi, illius
sodales fuerunt, illius convivium acceperunt. Sodales enim dicuntur,
tanquam unius convivii. Latina lingua sic dicti sunt sodales, quasi
simul edales, eo quod simul edant. Audi illum in Psalmo arguentem
sodales malos, id est, unius convivii: Si inimicus, inquit, meus
exprobrasset mihi, sustinuissem utique; et si super me magna locutus
fuisset, abscondissem me utique ab eo: tu vero unanimis et notus
meus, dux meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos (Psal.
LIV, 13-15). Ergo multi sodales ingrati mensae dominicae
exierunt foras: mali sodales fecerunt sibi suas mensas, erexerunt
altaria contra altare. In eis ista timet errare.
37. Meridies si Africa intelligatur loco citato, facit contra
Donatistas. Exire haereticorum est. Et si putas quia meridies
Africa est; quanquam possem obtinere magis esse mundi meridiem partes
Aegypti, et illas exustas sole regiones, ubi pluvia non apparet:
quia ipse est meridies, ubi fervet medius dies. Ibi autem eremus
plena millibus servorum Dei. Unde si ad meridiem locorum velimus
advertere, quare non ibi pascat ille magis, et ibi requiescat, quando
ante praedictum est, Ubera erunt deserta eremi (Joel. II,
22)? Sed ecce consentio, meridies Africa sit. Africa sit
meridies: hi sunt sodales mali. Ecclesia transmarina in aliquo suorum
navigante in Africam, sollicita ne erret, invocat sponsum suum, et
dicit ei: Abundare audio haereticos in Africa, abundare audio
rebaptizatores in Africa; esse autem ibi tuos non minus audio: et
illud audio, et hoc audio; sed qui sint tui, a te volo audire.
Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in
meridie. In illo meridie, ubi audio duas partes esse, unam Donati,
alteram universo tuo cohaerentem; tu mihi dic quo eam, ne forte velut
operta, id est, ignota fiam super greges sodalium tuorum, incurram in
greges haereticorum, conantes ponere lapidem super lapidem qui
destruatur, ne irruam in rebaptizatores, annuntia mihi. Et ille qui
commendat unitatem pastoris, qui in hac lectione dixit, Ego pascam;
pastores autem reprobat, qui multi esse voluerunt, unitatem
amiserunt: severissime non blande respondens, sed pro magnitudine
periculi, Nisi cognoveris, inquit, temetipsam, o pulchra inter
mulieres. Pulchra es inter mulieres: sed agnosce te. Ubi te
agnosces? In toto orbe terrarum. Si enim pulchra, unitas est in
te: ubi divisio, foeditas est, non pulchritudo. Nisi cognoveris
temetipsam. In me credidisti, agnosce te. In me quomodo
credidisti? Quomodo et illi mali sodales, consentiunt Verbum carnem
factum, natum ex virgine, crucifixum, resurrexisse, ascendisse in
coelos: in talem me credidisti, talem et illi sonant. Cognosce te
et me; me in coelo, te in toto orbe terrarum. Unum quemlibet ex
Ecclesia tanquam Ecclesiam Christus alloquitur. Nam quomodo
Ecclesia quaerit Ecclesiam? Secundum ipsos loquor. Annuntia mihi,
quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas. Quid quaerit?
Ecclesiam. Et ille tanquam ostendens Ecclesiam dicit, In meridie:
sicut illi volunt. Respondeant mihi, quomodo Ecclesia quaerat
Ecclesiam. Annuntia mihi, quem dilexit anima mea. Quae loquitur?
Ecclesia. Quid sibi vult annuntiari? Ubi pascis, ubi cubas, id
est, ubi sit Ecclesia. Ecclesia loquitur, et interrogat ubi sit
Ecclesia: et respondet ille, ut putant, In meridie. Si in solo
meridie est, ut dicunt, in Africa; quomodo ipsa interrogat ubi ipsa
sit? An vero portio Ecclesiae transmarinae bene interrogat de
meridie, ne hic erret? Alloquitur unumquodque membrorum Ecclesiae
suae Christus, tanquam suam Ecclesiam, et dicit, Nisi cognoveris
temetipsam, o pulchra inter mulieres, exi. Exire, haereticorum
est. Aut cognosce te, aut exi: quia si te non cognoveris, exitura
es. Exitura quo? In vestigiis gregum: sequendo malos greges. Ne
forte putes quia oves sequeris, si exis: audi quid sequitur, Exi tu
in vestigiis gregum, et pasce haedos tuos; jam non oves. Nostis,
fratres, ubi erunt haedi. Ad sinistram erunt omnes qui exierunt ab
Ecclesia. Manenti Petro dicitur, Pasce oves meas (Joan.
XXI, 17): exeunti haeretico, Pasce haedos tuos.
38. Locus ex Habacuc male usurpatus a Donatistis. Est,
inquiunt, et aliud testimonium. Nihilominus contra te: dic,
audiamus. Erit sic contra te, quomodo hoc quod putabas pro te. Si
meridiem, inquiunt, interpretaris Aegyptum. Multis quidem modis
interpretamur meridiem, et Aegyptum possumus ad locum mundi, et ipsam
Africam sic intelligere. Audi quid intelligam per meridiem:
intelligo fervorem spiritualium, flagrantem igne charitatis,
splendentem lumine veritatis. Nam dicitur in quodam psalmo: Dexteram
tuam notam fac mihi, et eruditos corde in sapientia. Dexteram, non
haedos: et eruditos corde in sapientia, ipsi sunt meridies. Unde
dicitur a propheta: Et tenebrae tuae sicut meridies erunt (Psal.
LXXXIX, 10). Multis ergo modis possumus intelligere
meridiem: sed prorsus Africam intelligo, omnino Africam intelligo.
Accipio a te aliquid forte melius quam saperem, nisi a te
commemorarer: Africa sit meridies. Timet Ecclesia transmarina
incidere in rebaptizatores timet incidere tanquam ignota in greges
sodalium, quaerit ab sponso suo ut annuntiet illi ubi pascat, ubi
cubet in meridie. Quia in ipso meridie in aliis pascit, in aliis non
pascit: in aliis cubat, in aliis non cubat. Audiat consilium,
veniat ad catholicam Ecclesiam; non incurrat in greges sodalium, non
pascat haedos suos. Sed dic aliud quod te dicebas esse dicturum.
Propheta, inquit, ait: Deus ab Africo veniet. Et jam ubi
Africus, utique Africa. O testimonium! Deus ab Africo veniet.
Ab Africa veniet Deus? Alterum Christum in Africa nasci, et ire
per mundum haeretici annuntiant. Rogo quid est, Deus ab Africo
veniet? Si diceretis, Deus in Africa remansit, utique turpiter
diceretis: nunc autem etiam, Ab Africa veniet, dicitis. Novimus
ubi sit natus Christus, ubi sit passus, ubi in coelum ascenderit,
unde discipulos miserit, ubi eos Spiritu sancto repleverit, ubi per
totum mundum evangelizare jusserit : et obtemperarunt ei, et impletur
orbis terrarum Evangelio; et tu dicis, Deus ab Africa veniet?
39. In Donatistas non quadrat testimonium Habacuc.---Ergo tu
mihi, inquit, expone quid est, Deus ab Africo veniet. Dic totum,
et fortassis intelliges. Deus ab Africo veniet, et sanctus de monte
umbroso. Tu mihi expone, si jam ab Africa, quomodo de monte
umbroso? De Numidia nata est pars Donati: ipsi missi sunt primo in
dissensionem, et tumultum, et scandalum, quaerentes ingens vulnus,
Numidae miserunt: Secundus Tigisitanus misit; ubi sit Tigisi,
notum est. Qui missi sunt clerici, extra congregaverunt ab
Ecclesia, ad clericos Carthaginis accedere noluerunt, visitatorem
posuerunt, a Lucilla suscepti sunt. Auctor totius hujus mali
Numida haereticus fuit. In Numidia, unde ventum est huc cum tanto
malo, muscarium vix invenitur, in cupsonibus habitant. Quomodo mons
umbrosus Numidia? Dic mihi ergo: noli huc usque recitare, Deus ab
Africo; exigo et sequentia, Et sanctus de monte umbroso. Sed
ostende mihi partem Donati a Numidia, de monte umbroso venire.
Invenis nuda omnia, pingues quidem campos, sed frumentarios: non
olivetis fertiles, non caeteris nemoribus amoenos. Unde ergo mons
umbrosus in Numidiae partibus, unde hoc scandalum venit?
40. Interpretatio verior prophetae Habacuc. Tu mihi, inquit,
ergo expone quid est, Deus ab Africo veniet, et sanctus de monte
umbroso. Vide quam facile exponam. Primo illud audi quod ait
Dominus: Oportebat Christum pati, et resurgere tertio die, et
praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per
omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46,
47). Ecce unde veniet. Incipientibus cum dixit, inde utique se
in sanctis suis ad alias gentes venturum esse praedixit. Lege
divisionem terrae filiorum Israel in omnibus tribubus in libro Jesu
Nave: aperte ibi dictum est, Jebus ab Africo, quae est Jerusalem
(Josue XV, 8). Lege, quaere, et invenies. Utinam cum
inveneris, credas; utinam animositatem deponas. Jebus ab Africo,
quae est Jerusalem. Et Dominus, Incipientibus ab Jerusalem: hoc
est, Deus ab Africo veniet. Quomodo ergo a monte umbroso?
Evangelium jam lege. De monte Oliveti Christus ascendit in coelum.
Sequere. Et quid dilucidius? Audis, ab Africo: audisti, de
monte umbroso. Legem recitamus, Evangelium recitamus. Audisti,
Incipientibus ab Jerusalem: audi, Per omnes gentes, in eodem
propheta. Sequere verba illa quae contempsisti, verba illa quae
praetermisisti: Deus ab Africo veniet, et sanctus de monte umbroso:
cooperiet montes umbra ejus, et gloria ejus plena est terra (Habac.
III, 3). Per omnes ergo gentes, incipientibus ab Jerusalem :
Deus ab Africo veniet, et sanctus de monte umbroso et condenso; id
est, a monte Oliveti, unde ascendit in coelum, unde misit discipulos
suos, ubi etiam ascensurus ait: Non enim vestrum est scire tempora,
quae Pater posuit in sua potestate; sed accipietis virtutem ex alto,
et eritis mihi testes. Videte quomodo incipit Evangelium: Et eritis
mihi testes in Jerusalem, et in Judaea et Samaria, et usque in
totam terram (Act. I, 7, 8). Ergo Deo veniente Christo, et
nomen ejus, et praedicatio Evangelii ejus ab Jerusalem, id est, ab
Africo; et a monte umbroso, id est, a monte Oliveti: quia per
omnes gentes diffamatum est Evangelium. Operiet montes umbra ejus,
id est refrigerium ejus, protectio ejus; et laudis ejus plena est
terra. Cantate ergo cum tota terra canticum novum; non canticum vetus
cum angulo terrae.
41. Donatistae Simonis Cyrenaei factum pro se interpretantes.
Dicunt et aliud: Cyrenaeus, inquiunt, quidam Simon angariatus
est, ut tolleret crucem Domini (Matth. XXVII, 32).
Legimus: sed quid te adjuvet, volo scire. Cyrenaeus, inquit,
Afer est: quare ipse angariatus est qui crucem tolleret. Ubi sit
Cyrene, forte nescis: Lybia est, Pentapolis est, contigua est
Africae, ad Orientem magis pertinet. Vel in distributione
provinciarum Imperatorum cognosce: Imperator orientalis mittit
judicem ad Cyrenen. Breviter respondeo: Ubi est pars Donati, non
invenitur Cyrene; ubi est Cyrene, non invenitur pars Donati.
Manifesta veritas convincit errorem. Det mihi Cyrenen, ubi est pars
Donati; det mihi partem Donati, ubi est Cyrene. Manifestum est
enim, fratres, in Pentapoli Ecclesiam esse catholicam, partem
Donati ibi non esse. Sed securi irrideamus flendos, et fleamus
irridendos. Quid dicis? Meritum Cyrenensis hujus magnum
commemoras, quia tulit crucem Domini, et Afrum dicis. Orientalis
est. Lybia enim duobus modis dicitur, vel ista quae proprie Africa
est, vel illa Orientis pars, quae contigua est Africae, et omnino
collimitanea. Sed Afer fuerit Cyrenensis. Beatum putas, quod
angariatus crucem tulerit? Quanto melius forte diceret alius in
Arimathaea remansisse Ecclesiam Christi? Quia Joseph ille dives ab
Arimathaea, habens ante oculos regnum Dei, non angariatus, non
coactus venit ad crucem Domini: cum caeteri formidarent, petiit a
Pilato sepeliendum corpus Domini, de ligno deposuit, obsecutus est
funeri, in sepulcro condidit, laudatus est in Evangelio (Matth.
XXVII, 57-60). Quia ergo de Arimathaea fuit iste pius
tantum exhibens obsequium corpori Domini, in Arimathaea remansit
Ecclesia? Aut si magis vos delectat angariatus, id est, qui cogitur
tollere crucem: recte ergo faciunt imperatores catholici, qui vos
cogunt ad unitatem.
|
|