|
1. Oves pascuae et manuum Dei sumus. Verba quae cantavimus,
continent professionem nostram, quia oves Dei sumus: nec importune
poscimus cum lacrymis ejus misericordiam, cujus oves sumus. Diximus
enim: Ploremus ante Dominum, qui fecit nos; quoniam ipse est
Dominus Deus noster. Ne quisquam plorans se exaudiri posse
desperet, commemorata est necessitudo quaedam exaudiendi nos Deo:
Quoniam ipse est Dominus Deus noster, qui fecit nos. Ille Deus
noster: nos populus pascuae ejus et oves manuum ejus (Psal.
XCIV, 6 et 7). Pastores homines, vel etiam patresfamilias
domini pecorum, oves quas habent, non ipsi fecerunt; oves quas
pascunt, non ipsi creaverunt: noster autem Dominus Deus, quia Deus
et creator est, fecit sibi oves quas habeat, et quas pascat; nec
alter instituit, quas ipse pascit; nec quas ipse instituit, alter
pascit. Ploremus ergo ante illum. Neque enim in bono sumus, cum in
hoc saeculo sumus. Cum enim placebimus Domino in regione vivorum,
tunc detergentur lacrymae nostrae; et dicemus ei laudes, qui nos
exemit de vinculis mortis, pedes nostros a lapsu, oculos nostros a
lacrymis, ut placeamus Domino in regione vivorum (Psal. CXIV,
8 et 9): quia difficile est ut ei placeatur in regione mortuorum.
Est autem et hic unde illi placeamus, ejus misericordiam in nos
deprecando, a peccatis nos, quantum possumus, abstinendo, in quantum
autem non possumus, confitendo atque plangendo. Ita in hac vita sumus
sperantes aliam vitam, plorantes in spe: imo plorantes in re,
gaudentes in spe.
2. Pastoris vox cum tremore audienda. Professi ergo in hoc
cantico, quia oves ejus sumus, populus pascuae ejus, oves manuum
ejus; audiamus quid ad nos loquatur, tanquam ad oves suas. Pridem
pastoribus loquebatur superiore lectione: praesenti autem et hodierna
ovibus loquitur. In illis ergo ejus verbis nos cum tremore
audiebamus, vos cum securitate: quid ergo in istis verbis hodiernis?
Numquid vicissim nos cum securitate, vos cum tremore? Non utique.
Primo, quia etsi pastores sumus, pastor non solum quod dicitur ad
pastores, cum tremore audit, sed etiam quod dicitur ad oves. Si enim
securus audit quod ad oves dicitur, non est illi cura de ovibus.
Deinde jam et tunc diximus Charitati vestrae, duo quaedam in nobis
esse consideranda: unum, quod christiani sumus; alterum quod
praepositi sumus. Quod ergo praepositi sumus, inter pastores
deputamur, si boni sumus: quod autem christiani sumus, et nos
vobiscum oves sumus (In superiore sermone, n. 2). Sive ergo
Dominus pastoribus loquatur, sive ovibus, nos omnia cum tremore
oportet audire: nec recedat sollicitudo de cordibus nostris, ut
ploremus ante Dominum qui fecit nos.
3. Gregis Dei securitas. Audiamus itaque, fratres, unde Dominus
oves improbas corripiat, et quid promittat ovibus suis. Et vos,
inquit, oves meae, haec dicit Dominus Deus. Primo, quanta
felicitas est, esse gregem Dei, si quis cogitet, fratres, etiam in
istis lacrymis et in istis tribulationibus magnum gaudium concipit.
Neque enim in ejus grege est, quem lupi possunt flagellare, aut cujus
somnum possunt captare praedones. Illi enim dictum est, Qui pascis
Israel (Psal. LXXIX, 2); de quo dictum est, Non dormiet,
neque dormitabit, qui custodit Israel (Psal. CXX, 4).
Vigilat ergo ille super nos vigilantibus nobis, vigilat et
dormientibus nobis. Si ergo de pastore homine securum est pecus
hominis; quanta debet esse nostra securitas pascente Deo, non tantum
quia pascit nos, sed etiam quia fecit nos?
4. Vox pastoris nunc temporis audienda. Una est nostra
sollicitudo, quae nobis imponitur, audire vocem pastoris: et est nunc
tempus audiendi, quia ille nondum assumpsit tempus judicandi. Qui
loquitur, modo tacet. Loquitur enim in praecepto, tacet in judicio.
Ideo dicit quodam in loco: Tacui; numquid semper tacebo (Isai.
XLII, 14)? Quomodo tacuit, cum hoc ipsum loquendo dixerit?
Qui dicit, Tacui, non tacet quia et hoc ipsum dicere, Tacui, non
tacere est. Audio ergo te loquentem in tot praeceptis, in tot
sacramentis, in tot paginis, in tot libris: audio denique in hoc ipso
quod dicis, Tacui, numquid semper tacebo? Quomodo ergo tacuisti?
Quia nondum dico, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum;
et nondum dico aliis, Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui
praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 34,
41): et haec ipsa ita nondum dico, ut jam praedicam. Ultimam
sententiam, quam dicturus est judex, in tabella scripturus manu sua,
ultra quam sententiam nihil jam judicaturus est, partes non audiunt:
illis foras exeuntibus scribitur. Attonitae sunt ambae partes atque
suspensae, contra quam vel pro qua sententia illius procedat. Magnum
secretum judicis, unde secretarium nominatur. Magnus timor eorum qui
in causa sunt; quid ille cogitet, et quid scribat ignoratur: et homo
est, et illi de quibus ille judicat, utique homines sunt. Ille autem
Deus noster est, et nos populus pascuae ejus et oves manuum ejus. Et
cum sit ille Creator, nos creatura; ille immortalis, nos mortales;
ille invisibilis, nos visibiles; noluit nos in hac vita latere, quam
ultimam sententiam in fine dicturus sit. Nemo ante dicit, Damno,
qui vult damnare: nemo ante dicit, Ferio, qui vult ferire.
5. Dei patientia ne abutamur. Magna ergo lenitas, magna
misericordia, magna mansuetudo: sed si non abutamur patientia ejus ad
nostram nequitiam; et illo nostra portante peccata, nos quasi ad
faciendum ei onus augeamus peccata peccatis; quasi ut ille plus
portet, qui non laborat cum portat: peccata nostra, quibus adhuc
parcit, quia adhuc sustinet, illius ostendunt patientiam, nostram
cumulant sarcinam. Ignoras, inquit, quia patientia Dei ad
poenitentiam te adducit? Patientia illa est, quam taciturnitatem
vocat, de qua dicit, Tacui; numquid semper tacebo? Ergo cum
argueret quosdam, et diceret, Qui praedicas non furandum, furaris;
qui dicis non adulterandum, adulteras, etc. ait, An divitias
bonitatis ejus et longanimitatis contemnis? Quia ille bonus est, quia
longanimis, quia videt et tacet, quia videt et sustinet, putas illum
iniquum? Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Et
vide si semper tacebit, qui modo tacet? Tu autem, inquit, secundum
duritiam cordis tui et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die
irae et revelationis justi judicii, Dei, qui reddet unicuique
secundum opera sua (Rom. II, 4, 21, 5, 6). Ergo tacet;
numquid semper tacebit? Item dicit post quaedam enumerata peccata:
Haec fecisti, et tacui; id est, haec fecisti, et non vindicavi:
suspicatus es iniquitatem, quod ero tui similis. Et revera hoc
cogitant multi, cum fecerint multa mala, et mali sibi accidere nihil
viderint; non tantum placent eis facta sua mala, sed etiam Deo
placere putant: in tantum procedit impietas, ut et Deum sibi similem
existimet impius contemptor. Et cum Deus eum adducat monendo,
docendo, hortando, corripiendo, ad similitudinem suam; non solum non
sequitur similitudinem Dei, sed Deum vult ducere ad similitudinem
suam. Haec est iniquitas major, quam ipsa peccata, a quibus se non
corrigit. Suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis? Et
quid sequitur? Arguam te (Psal. XLIX, 21). Quare hoc?
Tacui; numquid semper tacebo? Itaque, fratres, quoniam sermo iste
qui de Dei ore procedit, et me terret, et vos (omnes enim unam spem
bonam habemus in illo, et omnes pariter timere debemus, ne illo
offenso non inveniamus quod sperabamus, sed experiamur quod
contempsimus); audiamus omnes tanquam oves Dei, dum loquitur qui
tacet, dum monet nos, et nondum judicat nos qui fecit nos, dum vacat
audire, dum licet et legere.
6. Non evellenda zizania ante messem, nec haedi ante judicium
separandi.---Et vos, inquit, oves meae, haec dicit Dominus
Deus: Ecce ego judico inter ovem et ovem, et arietes et hircos.
Quid hic faciunt hirci in grege Dei? In eisdem pascuis, in eisdem
fontibus, et hirci tamen sinistrae destinati dextris miscentur, et
prius tolerantur qui separabuntur; et hic exercetur ovium patientia,
ad similitudinem patientiae Dei. Separatio enim ab illo erit,
aliorum ad sinistram, aliorum ad dexteram. Nunc autem ipse tacet, tu
vis loqui. Sed unde dico, Tu vis loqui? Unde ipse tacet. A
vindicta judicii, non a verbo correptionis. Ipse nondum separat, tu
vis separare. Ipse mixta tolerat, qui seminavit. Si ante
ventilationem frumentum vis esse purgatum, tuo vento pessime
ventilaberis. Licuerit servis dicere, Vis, imus, et colligimus
ea? Stomachati enim sunt videndo zizania, et doluerunt segeti bonae
permixta zizania; et dixerunt, Nonne bonum semen seminasti? Unde
ergo apparuerunt zizania? Ille rationem reddidit unde apparuerunt;
non tamen permisit ut ante tempus evellerentur. Quamvis et ipsi servi
stomachati adversus zizania; consilium tamen et praeceptum a domino
expetiverunt. Displicebant illa inter segetem: sed videbant servi,
quia si vel in ipsis zizaniis evellendis aliquid sua sponte facerent,
ipsi zizaniis annumerarentur. A Domino exspectaverunt praeceptum,
jussionem regis sui quaesierunt: Vis, imus, et colligimus ea? Et
ille: Non. Et reddidit inde causam: Ne forte, cum vultis
colligere zizania, eradicetis simul et triticum. Sedavit ab
indignatione, nec reliquit in dolore. Grave enim videbatur servis
esse zizania inter frumentum; et vere grave erat. Sed alia est
conditio agri, alia quies horrei. Tolera; ad hoc enim natus est:
tolera, quia forte toleratus es. Si semper bonus fuisti, habeto
misericordiam: si aliquando malus fuisti, noli perdere memoriam. Et
quis est semper bonus? Facilius, si te Deus diligenter discutiat,
inveniet te etiam nunc malum, quam tu te semper bonum. Ergo toleranda
sunt zizania haec inter frumentum, hirci inter arietes haedi inter
oves. Quid autem ille de frumento? In tempore, inquit, messis,
dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate in fasciculos
ad comburendum ea; triticum autem meum recondite in horreo. Transiet
ergo agri concretio, veniet messis discretio. Exigit de nobis modo
Dominus patientiam, quam proponit in se, dicens tibi: Ego certe si
modo voluero judicare, numquid inique judicabo? Ego si modo voluero
judicare, numquid falli potero? Si ego qui semper recte judico, et
qui falli non possum, differo judicium meum; tu ignorans quemadmodum
judicandus sis audes tam praepropere judicare? Videte, fratres,
quemadmodum illis servis volentibus ante tempus eradicare zizania, hoc
opus nec in messe concessit. Ait enim, In tempore messis dicam
messoribus: non ait, Dicam vobis. Sed quid, si ipsi servi messores
erunt? Non. Nam exponens omnia singillatim: Messores, ait,
Angeli sunt (Matth. XIII, 24-30, 37-43). Homo
ergo carne septus, carnem portans, aut forte caro totus, id est,
caro corpore, carnalis animo, audes ante usurpare officium alienum,
quod nec in messe erit tuum? Hoc de separandis zizaniis: de hircis
quid? Cum venerit Filius hominis, et omnes Angeli cum eo, sedebit
in sede gloriae suae; et congregabuntur ante eum omnes gentes, et
separabit eas, sicut pastor separat oves ab haedis (Id. XXV,
31, 32). Et veniet, et separabit: veniet messis, et
separabuntur. Modo ergo tempus separationis non est, sed
tolerationis. Nec ideo ista dicimus, fratres, ut corripiendi dormiat
diligentia: imo vero ne in illud judicium incauti veniamus, et caeci
negligentes caecitatem nostram subito nos ad sinistram inveniamus,
disciplina exerceatur, judicium non praecipitetur.
7. Dei judicium securi boni, trementes mali exspectant. Quid ergo
Dominus? Ecce ego judico inter ovem et ovem, et arietes et hircos.
Ego judico: magna securitas, ipse judicat, securi sint boni.
Judicem ipsorum nullus adversarius corrumpit, nullus advocatus
circumvenit, nullus testis illudit. Sed quantum securi sunt boni,
tantum timeant mali. Non talis judicat, cui aliquid abscondatur.
Numquid enim Deus judicans quaesiturus est testes, per quos discat
quis sis? Unde potest falli quis sis, qui noverat quis esses
futurus? Te interrogat, non alium de te. Dominus, inquit,
interrogat justum et impium (Psal. X, 6). Interrogat autem te,
non ut discat a te, sed ut confundat te. Habentes ergo judicem
talem, quem nemo contra nos fallit, nemo pro nobis; sic agamus, ut
ejus judicium venturum non timeamus, sed exspectemus et desideremus.
Numquid enim frumenta timent, ne mittantur in horreum? Imo optant
vehementer et desiderant. Numquid oves timent, ne ponantur ad
dexteram? Imo nihil eis tam tardum est, quam donec fiat. Hi vero ex
animo et tota sinceritate dicunt, eum orant, Veniat regnum tuum.
Mali vero hominis in his verbis et cor trepidat, et lingua titubat.
Quomodo enim dicis, Veniat regnum tuum? Ecce veniet: qualem te
inveniet? Sic ergo age, ut securus ores. Et si quid forte inest in
conscientia errati atque peccati, habes in ipsa oratione medicinam:
Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris (Matth. VI, 10, 12). Voluit enim Deus sic te esse
debitorem, ut habeas debitorem. Peccando quippe inimicum te facis
Deo : sed attende ne forte tu habeas inimicum. Dimitte, et
dimittetur tibi. Quod facis qui potes in peccato inveniri, hoc in te
faciet qui de nullo peccato poterit judicari. Si autem ut homo in
peccato positus, peccatori tuo non parcis, nec tuam in illo
conditionem respicis, nec de caetero lapsum tuae fragilitatis
horrescis; quid tibi facturus est, qui tam securus judicat, quomodo
qui nunquam peccat?
8. Conscientia cito mundanda. Danda ergo opera est purae
conscientiae: et si forte aliquis inest scrupulus, praeveniamus faciem
ejus in confessione. In Psalmo nunc, cum cantaretur, audivimus,
Praeveniamus faciem ejus in confessione (Psal. XCIV, 2).
Praeveniamus eum, ne nos ipse praeveniat. Post confessionem non
afferet ultionem, si et tu post confessionem non repetas iniquitatem.
Praeveni antequam praeveniaris. Quia enim venturus est, certum est:
perdes, si non desideras quod futurum est. Nam et te nolente venturus
est. Numquid eum dilaturus es, recusando ne veniat? Sicut noverat
horam qua judicari debuit, sic novit et horam qua debeat judicare.
Veniet ille, tu vide qualis futurus sis. Hodie inest scrupulus,
hodie sit confessio, hodie renuntietur scrupulo; hodie dimittitur,
hodie laxatur. Non est ut dicas, Differt Deus veniam: tu noli
differre medicinam tuam. Habes enim aliquid in animo quod te angat:
et si angit, et sollicitat. Utique si in domo tua esset lapis
offendens oculos tuos, juberes eum auferri de medio; maxime si aliquem
paulo majorem hospitem in domo tua esses recepturus. Cum ergo Deum
invocas, in te vocas; quomodo veniet in te, cui locum quo recipias,
non mundasti? Sed minus idoneus es auferre de corde tuo, quod tibi
ipse fecisti? Ipsum invoca, ut mundet; ipsum invita, ut intret:
dum tamen quod facturus es, modo facias, cum loquitur monendo, et
tacet judicando.
9. Doctrina accepta non amaro corde communicanda. Dixit hic
hircos, dixit arietes, et judicat inter eos. Et quid eis dicit?
Numquid non sufficit vobis, quia bonam pascuam pascebatis? et
reliquias pascuae vestrae conculcabatis pedibus vestris; et potabatis
aquam, quae subsidebat, id est, quae pura et tranquilla erat, et
reliquam pedibus vestris turbabatis: et oves meae conculcationes pedum
vestrorum depascebant, et conturbatam pedibus vestris aquam potabant.
Quid est hoc? Pascua Dei bona sunt, et fontes Dei puri sunt.
Habemus hoc in Scripturis sanctis. Qui sunt ergo, qui quod
tranquillum est inde bibunt; et quod mundum est inde pascuntur; et
conculcant reliquias et turbant aquam, ut oves aliae conculcatas herbas
accipiant et aquam conturbatam bibant? Et hoc utique videtis
displicere pastori, qui dicit dum fiunt ista, Ego judico inter ovem
et ovem: ad hoc utique ne fiant. Sunt multi qui tranquille discunt,
perturbate docent; et cum habeant doctorem patientem, saeviunt in
discentem. Quam nos enim tranquille doceat ipsa Scriptura, quis
nescit? Venit ergo aliquis, et legit praecepta Dei; legit et
capit, capit tranquillus de tranquillo bibens, et de viridi et mundo
pascens. Venit aliquis audire ab illo aliquid; indignatur,
perturbatur, tarditatem aliquando serius intelligentis accusando,
turbatum facit minus intelligere, quod poterat audire tranquillus.
10. Doctores lividi et amarulenti. Nec hoc ideo dixerim,
fratres, quia non est aliquando corripienda duritia, quam ipsa tanta
veritatis tranquillitas corripit, dicens: O insensati et tardi corde
ad credendum (Luc. XXIV, 25)! si ista fiunt ea dilectione
qua volumus curam incutere hominibus, ad incutiendam diligentiam
intentionis, et ad serenandam forte nubem mentis suae, quam de curis
saeculi contraxerunt; et forte cogitando alia inutilia, quod utile est
audire non possunt. Deinde etiamsi in se quisque videat tarditatem,
non sine causa ille accusatur, ut Deum roget, et solvat tarditatem,
donet veritatem. Aut enim si negligentia nostra minus intelligimus
quod audivimus, utique negligentia corripienda est: aut si tarditas
est, cum fuerit accusata, erit unde rogetur Deus. Nec doctores ergo
tales reprehendendi sunt: sed qui hoc faciunt animo amaro, animo
invido, ipsi conculcant pascua, et turbant fontes; quidquid forte
noverint, ita volunt nosse, ut alii non noverint. Malignae mentis
homines, tartareo zelo pleni, lividi non in corpore, sed in corde,
legerunt et intellexerunt; cum interrogati fuerint, multum est ad te,
ego tibi ista credam? et tu dignus es ista legere vel audire? Quid
turbas aquam? Ambobus fons manat. Quid conculcas herbas communes?
Non tu pluisti, ut nascerentur.
11. Non sufficit bona conscientia, si est negligens coram hominibus
conversatio. Est aliud in his verbis, quod non absurde potest
intelligi. Sunt homines qui putant sibi in bene vivendo sufficere
conscientiam, et non valde curant quid de illis alter existimet;
ignorantes quia cum homo viderit hominem bonae conscientiae negligentius
viventem, passim se cuilibet et ubilibet conjungentem, habentem
scientiam quod nihil sit idolum, et tamen in idolio recumbentem,
conscientia illius cum sit infirma, aedificatur non ad ea quae
perscrutatur, sed ad ea quae suspicatur (I Cor. VIII, 10).
Neque enim homo par tuus, frater tuus, intrare potest in
conscientiam tuam, quam novit Deus. Conscientia tua coram Deo est,
conversatio tua coram fratre tuo: si de te ille aliquid mali
suspicans, perturbatus aedificatur ad aliquid faciendum quod te putat
facere, cum sic vivis; quid prodest quia venter conscientiae tuae
hausit aquam puram, et ille de tua negligenti conversatione bibit
turbatam ?
12. Hominibus placere quatenus studendum. Et audis tales, cum
corripiuntur ne ista faciant, respondere nobis, et dicere: Apostolus
dixit, Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem
(Galat. I, 10). Et hic aquam turbas, pascua conculcas.
Attende melius, ne et tibi aquam turbes. Quod ait Apostolus, Si
hominibus placere vellem, Christi servus non essem, optime accipio,
apostolicam sententiam libenter agnosco. Sed aliud in Apostolo non
legisti: Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia
placeo; non quaerens quod mihi prodest, sed quod multis, ut salvi
fiant? Rursus eumdem apostolum non audisti: Sine offensione estote
Judaeis et Graecis, et Ecclesiae Dei (I Cor. X, 33,
32)? Tertio eumdem apostolum non audisti: Providemus enim bona,
non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus (II Cor.
VIII, 21)? Ait ergo ille, Expone itaque mihi, quomodo
intelligam diversa atque contraria: hac dicentem Apostolum, Si
hominibus placere vellem, Christi servus non essem; hac dicentem,
Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo: hac
dicentem, Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae
(Id. I, 12); hac dicentem, Providemus bona, non solum coram
Deo, sed etiam coram hominibus. Si tranquillus audias, si tibi ipsi
aquam tuae mentis non perturbes, quantum potero, fortassis exponam.
Sunt homines temerarii judices, detractores, susurrones,
murmuratores, quaerentes suspicari quod non vident, quaerentes etiam
jactare quod nec suspicantur: contra tales quid remanet, nisi
testimonium conscientiae nostrae? Neque enim, fratres, etiam in
illis quibus placere volumus, gloriam nostram quaerimus, aut gloriam
nostram quaerere debemus, sed illorum salutem: ut si bene ambulamus,
nos sequendo non errent; imitatores nostri sint, si nos Christi
(Id. IV, 16); si autem nos non Christi, imitatores sint
Christi. Ipse enim pascit gregem suum, et cum omnibus bene
pascentibus ipse solus est: quia omnes in illo sunt. Non ergo
utilitatem nostram quaerimus, quando placere hominibus volumus: sed
gaudemus eis placere quod bonum est, propter ipsorum utilitatem, non
propter nostram dignitatem. Contra quos autem dixerit Apostolus, Si
hominibus placere vellem, Christi servus non essem, manifestum est;
et propter quos dixerit, Placete omnibus per omnia, sicut et ego
omnibus placeo per omnia, manifestum est: utrumque dilucidum,
utrumque tranquillum, utrumque purum, utrumque non perturbatum; tu
tantum pasce et bibe, noli conculcare et turbare.
13. Quando sufficiat conscientia. Nam et Domiminum ipsum Jesum
Christum magistrum Apostolorum utique audisti, Luceant opera vestra
coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem
vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16): id est, qui vos
fecit tales. Nos enim populus pascuae ejus, et oves manuum ejus
(Psal. XCIV, 7). Ille ergo laudetur, qui te fecit bonum,
si bonus es; non tu, qui per te ipsum non poteras esse nisi malus.
Quid vis autem in contrarium ducere veritatem, ut quando boni aliquid
facis, te velis laudari; quando mali aliquid facis, Dominum velis
vituperari? Utique enim qui dixit, Luceant opera vestra coram
hominibus; ipse dixit in eodem sermone, Nolite facere justitiam
vestram coram hominibus. Sed sicut in Apostolo ista tibi contraria
videbantur, sic et in Evangelio. Si autem non perturbes aquam cordis
tui, et hic agnosces pacem Scripturarum, et habebis cum eis et tu
pacem. Si autem tu cum eis habere nolueris pacem, tu in te committis
litem tuam, illae non amittent pacem suam. Propter illos enim qui se
hominibus jactando commendant, et ita ventilant bona opera sua, ut
finem bonorum operum suorum in laude hominum ponant, eamdemque laudem
hominum quasi pro mercede computent bonorum operum suorum; de his
dicitur, Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam. Contra eos
dicitur, Cavete justitiam vestram facere coram hominibus. Proinde
sequitur, Ut videamini ab eis (Matth. VI, 1, 2). Ultra non
porrexit intentionem, hic fecit finem. Nolite sic facere coram
hominibus, quidquid boni facitis, ut videamini ab eis, ut ipse sit
finis operis vestri, videri ab eis. Nolite ergo sic, ut videamini ab
eis. Hac autem non ibi ponit finem, ut videamur ab hominibus, coram
quibus vult esse bona facta nostra: sed ait, Luceant opera vestra
coram hominibus, ut videant bona opera vestra. Non quievit, neque
hic remansit: sed duxit hinc te sursum, et tulit te a te (caderes
enim, si esses in te), et ubi tutus esses, posuit te. Videant,
inquit, bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in
coelis est. Noli irasci, quia ille glorificatur: apud illum esto,
et in illo glorificaberis. Ut non glorietur, ait Apostolus, omnis
caro coram illo. Ergo sine gloria remanebimus? Non: ait enim ipse,
Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 29, 31).
Nam et testimonium conscientiae nostrae ita nobis gloria est, quia in
illo est. Nam si ita est gloria nostra, ut nobis placeamus, et
efficiamur placentes nobis; valde stulto homini placet, qui sibi
placet.
14. Bonae conversationis cura. Curemus ergo, fratres, non tantum
bene vivere, sed etiam coram hominibus bene conversari; nec tantum
habere bonam conscientiam, sed quantum potest nostra infirmitas,
quantum vigilantia fragilitatis humanae, curemus nihil etiam facere
quod veniat in malam suspicionem infirmo fratri: ne forte puras herbas
mandendo, et puras aquas bibendo conculcemus pascua Dei, et oves
infirmae conculcatum manducent, et turbatum bibant. Et vae, propter
istum qui dicit, Ego judico inter ovem et ovem.
15. Oves et hircos nunc discernere solius Dei est.---Pro istis
haec dicit Dominus Deus ad eos: Ecce ego judico inter ovem fortem,
et inter ovem imbecillam. Aliud aliquid dicat. Jam audivimus de his
qui conculcant herbas, et perturbant aquas: audiamus aliud genus
mali, et magnum genus mali. Postea de hircis nullam facit mentionem:
semel illos nominavit, ut sciremus esse. Ipse enim illos bene novit.
Postea sic loquitur, tanquam omnes oves sint. Primo quomodo ipse
videt, postea vero quomodo nos videmus, locutus est. Hirci enim quia
insunt, et quia in fine separabuntur, notum sit ovibus : modo tanquam
inter ovem et ovem discerno. Non scit nisi praedestinatione et
praescientia oves et hircos, ille solus, qui praedestinare potuit,
quia praescire. Modo qui omnes sub signo Christi sunt, et omnes ad
gratiam Dei accedunt, ovem te putas, hircum te forte Deus novit:
sed tanquam ovis audi quod audis, Ecce ego judico inter ovem fortem,
et inter ovem imbecillam.
16. Schismatis Donatistarum auctores superbi.---Quoniam
lateribus et humeris vestris impellebatis, et cornibus vestris
percutiebatis, et omne quod deficiebat comprimebatis, quoadusque
dispergeretis eas foras. Quis hoc non intelligat? quis non
exhorrescat? Si nullae oves foris sunt, non est factum. Si autem
multas oves foras errare plangimus, vae quorum humeris et lateribus et
cornibus factum est. Non enim haec facerent, nisi fortes oves. Quae
sunt fortes? De suis viribus praesumentes. Quae sunt fortes? De
sua justitia gloriantes. Non diviserunt oves, non foras miserunt,
nisi qui se justos esse dixerunt: humeri audaces ad impellendum, quia
non portant sarcinam Dei: latera mala, conspirantes amici, societas
pertinaciae: cornua erecta, elata superbia : impelle lateribus et
humeris, ventila cornibus, mitte foras quod non emisisti : Certe
ipsa tota causa est, quia tu justus et alii injusti, et indignum erat
ut justus esset cum injustis: indignum videlicet, ut frumenta essent
inter zizania; indignum, ut oves inter hircos pascerent, donec pastor
veniret qui in separando non errat. Itane tu angelus eradicans
zizania? Non te agnoscerem angelum eradicantem zizania, nec si jam
messis venisset. Ante messem non tu, sed quisquis fuerit, non est
verus. Qui designavit messores, designavit et tempus. Possent et
homines se angelos dicere. Invenimus fortasse in Scripturis et
homines dictos angelos, sed tamen ego tempus messis attendo. Angeli
tibi nomen potes imponere, tempus messis non potes breviare. Itaque
falsum dicis, quia sis : quia nondum venit quando sis. Proinde cum
venerit, et veri messores missi fuerint, nescio ubi te inveniant,
utrum purgandum qui in horreo recondaris, an alligandum qui in ignem
projiciaris. Ideo enim dico, forte, quia non audeo judicare. Modo
te foris doleo: utrum sis futurus intus, ignoro.
17. Donatistas separationem suam excusare non posse. Interim audi
ex alio Scripturae testimonio de te scriptum esse, cum vivis; et noli
velle zizania eradicare, quando tempus non est; sed tu ipse intro
redi, cum tempus est. Dicit alia Dei Scriptura: Filius malus ipse
se justum dicit (Prov. XXIV, sec. LXX). Hi sunt humeri et
latera et cornua tua. Male fortis, quanto melius esses infirmus?
Male fortis, sed non sanus. Male fortis phreneticus caedit et
medicum. Dicis te perfectum, ut facias defectum. Quanto potius,
quanto utilius esses infirmus, ut ille te perficeret, qui novit
imperfectum tuum ? Apostolus Paulus vas electionis, ne extolleretur
in revelationibus (quod dicere non auderemus, nisi ipsi dicenti
crederemus): In magnitudine, inquit, revelationum ne extollar,
datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me
colaphizet. Ne cornua erigeret, colaphizari se dicebat. Propter
quod, inquit, ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me; et dixit
mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate per ficitur
(II Cor XII, 7-9). Quam est ergo utilior infirmitas quae
perficitur, quam illa firmitas quae impellit oves, quae ventilat ut
excludat. Filius ergo malus ipse es, tu te justum dicis. Filius
malus ipse se justum dicit, exitum autem suum non abluit. Attendite,
fratres mei, sententiam quamdam brevem numero verborum, sed ingentem
pondere veritatis. Justum se dicit, ut exeat et excludat. Justum se
dicit, sed malus est: ideo exitum suum non abluit. Quid est, non
abluit? Non purgat, non defendit, non excusat. Quare enim te
separasti? quare existi? Quare tibi tremit cor, quando audis ex
Libris divinis, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis (I
Joan. II, 19): si tamen illa mala fortitudo, qua oves Dei
impellis, et impingis, et ventilas, permittit tremorem ad cor tuum?
Nam utique cum audis, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis;
ille loquebatur qui in Ecclesia erat. Ecclesia toto orbe diffusa
est, tu quid facis foris? Neque enim ego annuntio Ecclesiam toto
orbe diffusam: Prophetae annuntiaverunt, Apostoli annuntiaverunt,
ipse Dominus annuntiavit Ecclesiam toto orbe diffusam. Modo cum
Psalmus legeretur, audivimus, Non repellit Dominus plebem suam.
Tanquam quaereretur, Quam? Quoniam in manu ejus, inquit, fines
terrae (Psal. XCIV, 4). Ipse non repellit, et tu impellis.
Impellis, ventillas, excludis, jactas traditores, non probas.
Cornua sunt ista ventilantis, non mansuetudo pascentis. Ecce plebs
Dei in finibus terrae: ecce plebs Dei gemens et plorans ante Deum
qui eam fecit, dicit in Psalmo ipsi Domino ante quem plorat, A
finibus terrae ad te clamavi, cum angeretur cor meum. Vide
quemadmodum se humiliat in angore cordis. Et quid sibi praestitum
dicit? In petra exaltasti me (Psal. LX, 3). In petra
Christo exaltasti, non de monte Donato praecipitasti. I nunc, et
jacta cornua, extende latera, infla humeros tuos, et impelle oves;
et dic, Justus sum. Respondebit tibi Scriptura, Malus, non
justus. Filius malus ipse se justum dicit. Si justus es, quid exis
foras? Quid ejicis foras? Quid cum his quos ejicis facis foras?
Tanquam ovis hircos fugisti. Melius ab ipsis a pastore ad dexteram
separaris, quam cum ipsis ad sinistram confutaris. Hirci erant, tu
ovis: pasceres cum hircis. Quid te pascua, quid te fontes
offenderant? Postremo, quid te ipse pastor offenderat? qui ad tempus
gregem utrumque permiscuit; qui etiam sibi quando libet hoc bene
facienti, tamen separationem in finem servavit. Neque enim ille
etiamsi modo separaret, erraret. Ille in finem differt, tu ante
tempus separas. Non exspectas finem, nesciens quando tibi sit finis.
Unde hoc, nisi quia et ipsos quos tanquam hircos accusasti, falso
accusasti? Nam si vere accusasses, non te separasses. Tua
separatio, illorum est purgatio. Si zizania erant, quid ea voluisti
ante tempus separare? Cum ipsis permixtum triticum esses, et eodem
agro radicareris, eadem pluvia rigareris. Quare ergo existi?
Numquid invenis causam? Quos accusas, non convincis: exeundo autem
ante tempus, et te separando, ipse convinceris. Vide quia filius
malus es; ipse te justum dicis, exitum autem tuum non abluis. Ego
non dico tibi, Tu es potius traditor. Quod si dicam, facile probo:
sed ideo nolo dicere, quia tui fecerunt, non tu fecisti. Non tibi
imputo facta aliena, etiam tuorum: tuum factum attendo; quod foris
es, arguo. Exitum tuum arguo. Prorsus omnia removeo quae in vos
dici possunt. Omitto ebriositates vestras, fenus et usuras super
usuras ; omitto greges et furias Circumcellionum: omitto haec omnia,
et quaecumque alia quae enumerare non possum. Non omnes forte apud vos
ista faciunt. Ille qui ibi ista non facit, ille cui displicent ista
quae ibi fiunt; ipse ergo accedat, ipse loquatur: non ei objicio
crimen alienum, abluat exitum suum. Vides quia recte illi dicitur,
Filius malus ipse se justum dicit. Dominus enim dicit, qui verum
dicit: Filius malus ipse se justum dicit. Non ego, sed ipse. Si
vult ut ego dicam justum, veniat, bonos fructus in catholica pace
afferat, in catholica pace custodiat: quia et fructus non est ubi non
est tolerantia. Et fructum, inquit, afferent cum tolerantia
(Luc. VIII, 15). Vis dicere quemadmodum grandinatus sis?
Audi ex alio loco: Vae his qui perdiderunt tolerantiam (Eccli.
II, 16).
18. Donatistarum schisma prudenti cuiquam Christianismum profiteri
cupienti, non placere. Modo aliquem putate cogitare, quia et saepe
contingit, ubi sit christianus. Motus est ut sit christianus,
attendit in nomen Christi concurrere genus humanum: nulla temporali
proposita commoditate vult esse christianus, non ut majorem amicum
conciliet, non ut ad concupitam uxorem perveniat, non ut aliquam
pressuram hujus saeculi evadat: quanquam multi etiam sic intrantes
corriguntur ingressi. Sed faciamus aliquem cogitantem de anima sua,
et volentem esse christianum: attendit ubi duas partes videt, quaerit
causas, quare se illi ab illis separaverunt. Respondent illi:
Separavimus nos tanquam justi a peccatoribus. Quasi vero caeco
loquantur audienti quid dicant, non videnti quid agant. Si itaque
inspiciens mores ipsorum, et ea quae paulo ante commemoravi, dicat
illis: Rogo vos, justos vos dicitis, et ideo vos recte separasse
contenditis; quare apud vos sunt tales et tales? Et illi fortasse
quia negare non audent, quia ea dicuntur quae oculis objiciuntur:
Sunt quidem apud nos tales, sed numquid omnes sumus tales? optime.
Video ergo te foris cum peccatoribus: quare non intus? Merces enim
separationis tuae esse debuit, cum peccatore non vivere. Si foris sic
esses, ut quales te fingis fugisse non haberes, quoquo modo ferrem
separationem tuam. Attendat ergo iste cupiens esse christianus, ubi
sit christianus: videt illos separatos quasi a peccatoribus, plenos
peccatoribus. Rursus attendat Ecclesiam Christi secundum probabilem
vitam morum generis humani, secundum quos mores potest ipse etiam
veniens de saeculo utcumque judicare : videt et hic aliquos sobrios,
aliquos ebriosos; aliquos pascentes pauperes, aliquos rapinam rerum
alienarum appetentes, et caetera talia: videt hic, videt et ibi.
Attendat jam Deum, quid dicat de Ecclesia sua: invenit Deum
dicentem per omnes gentes Ecclesiam suam; invenit Deum etiam in ista
similitudine zizaniorum dicentem, Ager est hic mundus. Non ager est
Africa; sed hic mundus. Per totum mundum frumentum, per totum
mundum zizania (tamen ager est mundus, seminator Filius hominis,
messores Angeli, non principes Circumcellionum), crescere utrumque
usque ad messem: non crescere zizania, et decrescere frumenta; sed
utrumque crescere usque ad messem. Quam messem? Ipsum audi: Messis
est finis saeculi (Matth. XIII, 38, 39). Audit haec
plane, et recte judicans quid dicit? Non ero in illa concisione; hac
ero, et bonus ero in nomine ejus cujus ero: et bonus ero, non me
ipsum bonum faciens, sed ab illo fieri exspectans; non me ipsum bonum
et justum dicens, sed ab illo dici desiderans. Intrat, fit
catholicus. Ecce ipse abluit ingressum suum, ablue et tu exitum
tuum. Non potes: Filius enim malus ipse se justum dicit, exitum
autem suum non abluit.
19. Oves audita pastoris voce salvantur.---Lateribus et humeris
vestris impellebatis, et cornibus vestris percutiebatis, et omne quod
deficiebat comprimebatis, quoadusque dispergeretis eas foras. Et
salvabo oves meas. Sicut detestanda illorum iniquitas et crudelitas;
ita laudanda pastoris nostri, vere Dei nostri, misericordia:
salvabit oves suas. Forte, fratres mei, quamvis per minimos servos
suos, forte per indignos hoc facit, cum hoc dicimus. Salvet oves
suas: audiant vocem pastoris sui, et sequantur eum. Non quaerant
Ecclesiam ex ore hominum: ex ore Dei quaerant, ex ore Christi
quaerant. Ille quem dicit impium, impius est; quem dicit justum,
justus est; quem dicit ovem, ovis est; quem dicit hircum, hircus
est. Ipse est veritas, ipse loquatur, ab illo Ecclesia quaeratur.
Dic nobis, Domine, ubi est Ecclesia tua? Et ille omnibus: Ubi
ego sim, scitis? Respondeant omnes: In coelo ad dexteram Patris.
Integra fides: hanc docui, hanc seminavi; sed per mundum seminavi.
Cum me, inquit, confitemini in coelo, venit vobis certe in mentem
ille psalmus, Exaltare super coelos, Deus. Ecclesiam quaeritis?
Legite quod sequitur, Et super omnem terram gloria tua (Psal.
CVII, 6). Ibi, fratres, ubi dictum est, Exaltare super
coelos, Deus, de Christo resurgente et ascendente; ibi statim
sequitur, Et super omnem terram gloria tua. Sponsus in coelo est,
sponsa in terra est: ille super omnes coelos, illa super omnem
terram. O haeretice, credis quod in coelo non vides, negas quod in
terra vides. Dicat ergo haec, dicat et audiatur: salvet oves suas.
Et salvabo, inquit, oves meas, et jam non erunt in vastationem: et
judicabo inter ovem et ovem.
20. Prophetia de Christo pastore, docens ipsum esse unum cum
Deo.---Et excitabo super eas pastorem unum. Nonne ipse in
superiori lectione dixerat, Ego pascam? Modo excitat pastorem unum
ille qui pascit. An forte intra tam parvum intervallum lectionis
taedio affectus est pascendo, et excitavit pastorem, cui commendaret
curam ovium, ut esset ipse securus? Audiamus quem pastorem dicit; et
ibi intelligimus, quare et ipse pastor etiam excitato isto pastore ipse
pascat, et solus pascat. Excitabo super eas pastorem unum, et pascet
eas servus meus David; ipse pascet eas. Prophetiam esse de Christo
veniente ad homines ex semine David, cito intelligitis, fratres, si
tempora cognoscatis. Iste propheta Ezechiel tempore captivitatis
fuit, quae facta est ex transmigratione populi in Babyloniam. A
tempore David usque ad tempus hujus transmigrationis, generationes
sunt quatuordecim. Ecce quanto post dicit, Et David pascet eas.
Si hoc diceretur tempore Noe, aut tempore Abraham, aut tempore
Moysi, aut tempore saltem ipsius Saülis, cui successit in regno
David; recte intelligeremus de ipso David filio Jesse dictum esse
hoc, quod ipse futurus esset pastor gregis Dei, cui regnanti populus
ille commissus est: nunc vero jam regnaverat David, jam de vita ista
exierat, jam patribus appositus erat, jam pro merito suo quiescebat:
quid est quod dicit, Excitabo David, et faciam eis eum pastorem
unum, nisi quia David ille est, qui venit ex semine David? Quomodo
ergo erigit nobis pastorem Deus? Quem pastorem unum? Et pascet eas
servus meus David. Jamdudum ipse pascebat nos; Deus pascebat nos :
modo pascit nos servus ejus David. Quare tanquam alter? Nam utique
cum ille pascebat, Deus pascebat: et cum Deus pascebat, Pater et
Filius et Spiritus sanctus pascebat. Modo excitatur, et fit tanquam
alter pastor; sed non alter. Non alter secundum formam Dei; quia in
forma Dei ipse et Pater unus Deus: in forma autem servi tanquam
alter excitatur, ut pascat; quia major est Pater. Audi unum
pascentem, et Christum pascentem: Ego et Pater unum sumus (Joan.
X, 30). Audi excitari Christum pascentem: Pater major me est
(Id. XIV, 28). Unus ergo pascit; quia cum in forma Dei
esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Excitatur
autem, ut pascat; quia semetipsum exinanivit, formam servi
accipiens. Hoc et hic ipsa verba testantur: Pascet eas servus meus
David. Servus, in forma servi. Servus, quia semetipsum
exinanivit, formam servi accipiens; in similitudine hominum factus,
et habitu inventus ut homo: humiliavit semetipsum, factus obediens
usque ad mortem, mortem autem crucis. Excitetur ergo, ut pascat.
Propter quod, inquit, Deus exaltavit eum a mortuis, et donavit ei
nomen quod est super omne nomen. Jam excitato servo suo David, jam
excitata forma servi, quam posuit ad dexteram suam, donavit ei nomen
quod est super omne nomen. Vide quemadmodum pascat, quam late
pascat: Ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium,
terrestrium et infernorum (Philipp. II, 6-10). Ad quam
angustam partem latum possessorem vanitas haeretica impingis? An
tantum fidis superbis humeris et cornibus tuis, ut non congreges ad
pastorem, sed et ipsum pastorem a grege coneris excludere? Pascet eas
servus meus David. Audite oves pascentem vos David: audite vocem
David pastoris vestri, non vocem latronum, non ululatus luporum.
Pascet eas servus meus David. Ipse pascet eas. O commendanda res!
Ipse pascet eas. Nemo se dicat pascere praeter ipsum: Ipse pascet
eas. Qui vult pascere, in illo pascat: quia ipse pascet eas. Deus
paulo ante dicebat, Ego pascam: modo dicit, ipse pascet eas.
Respondeat Filius, et dicat nobis: Utrumque vere dictum est; Ego
et Pater unum sumus. Qui dicit, Ego pascam; non mentitur dicendo;
Ipse pascet: et cum dicit, Ipse pascet; non mentitur dicendo, Ego
pascam. Non credis, inquit, quia ego in Patre, et Pater in me
est? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV,
10, 9). Recte dicitur, Ego pascam: recte dicitur, Ipse
pascet. Distinctio est, non separatio, Ipse pascet eas. Nolite,
oves, expavescere; non relinquet vos qui dixit, Ipse pascet eas.
Deus pascit, Pater et Filius et Spiritus sanctus: ipse Deus
pascit. Sed distinguenda erat forma servi: non separanda et alienanda
et in aliam personam constituenda. Accepit in se Creator creaturam,
non mutatus est Creator in creaturam: assumpsit quod non erat, non
amisit quod erat.
21. Deitatis unitas, et personarum distributio. Mediator
Christus, quomodo.---Pascet eas servus meus David. Ipse pascet
eas, et erit eis in pastorem: et ego Dominus ero illis in Deum.
Attendite, fratres: videte unitatem deitatis, et personarum tamen
distributionem; ne dicamus eum esse Filium qui Pater est, aut eum
esse Patrem qui Filius est. Ecce dixit, Ipse pascet eas; qui
paulo ante dixerat, Ego pascam eas. Et erit eis, inquit, in
pastorem: et ego Dominus ero illis in Deum. Expone nobis,
Domine: nemo aquam turbet; quod purum manat de puro fonte, potemus.
Quid enim quasi singillatim quod dixisti, Erit ipse in pastorem, ego
ero in Deum; tanquam ipse sit pastor noster, tu sis Deus noster?
Quare, Domine, tu non es pastor noster, et ille non est Deus
noster? Tranquille audi, esto mansuetus ad audiendum verbum, ut
intelligas. Forte enim modo audit me aliqua auris diversa sentiens,
et haeretico veneno tabefacta, et irridet me dicentem, Patrem et
Filium unum Deum; cum non irrideat tot millia fratrum habentium
animam unam (Act. IV, 32): et dicit mihi, Ecce aperte Deus
dicit, Erit eis in pastorem servus meus David, quem tu ipse
Christum intellexisti, nec aliter potest intelligi: rationem enim
reddidisti, haec esse dicta, cum jam dormisset David: Christus ergo
erit eis in pastorem; et ego Dominus, ait, ero illis in Deum; ille
in pastorem, ille in Deum. Tu ergo mihi expone quid est, Ego
pascam? Quis dicebat, Ego pascam? Certe Deus loquens dicebat,
Ego pascam. Quomodo non separavit Christum a pascendo, cum
diceret, Ego pascam: sic non separavit Christum a deitate, cum
diceret, Ego Deus. Ecce pastor est Christus, pastor est et
Pater. Sic Deus est Pater, Deus est et Christus. Sicut a
pastore Christo non separas Patrem, sic a Deo Patre non separes
Christum. Habet cum Filio Pater pascendi miserationem, habet cum
Patre Filius divinitatis aequalitatem. Sed nisi ita diceret,
putares eum esse Patrem qui est Filius. Ergo et ad unitatem deitatis
te admonuit, et ad personarum distributionem: ut quod dicit, Ipse
pascet, et ego ero illis in Deum, non se separans a Filio pascente,
nec Filium separans a se dominante, et in Patre intelligas Deum
Filium, et in Filio intelligas pastorem Patrem. Ego, inquit,
Dominus ero illis in Deum, et servus meus David princeps in medio
eorum. Quare in medio eorum? Quia Verbum caro factum est, et
habitavit in nobis (Joan. I, 14). Princeps in medio eorum.
Inde et mediator Dei et hominum; quia Deus cum Patre, quia homo
cum hominibus. Non mediator homo praeter deitatem; non mediator Deus
praeter humanitatem. Ecce mediator: Divinitas sine humanitate non
est mediatrix, humanitas sine divinitate non est mediatrix; sed inter
divinitatem solam et humanitatem solam, mediatrix est humana divinitas
et divina humanitas Christi.
---Et servus meus David princeps in medio
eorum. Ego Dominus locutus sum: non nescio quis haereticus. Ego
Dominus locutus sum.
22. Testamentum pacis. Testamenta schismaticorum irrita per
imperatorum leges. Scripturas se ab igne servasse jactant
Donatistae.---Et disponam ad eos testamentum pacis: per ipsum
utique qui ait, Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis
(Joan. XIV, 27). Hoc est testamentum patris nostri,
testamentum pacis. Quaelibet haereditas dividatur inter consortes,
pacis haereditas dividi non potest. Pax nostra Christus est. Pax
facit utraque unum, non duo de uno. Ipse enim pax nostra, dixit,
qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Testamentum Dei
est, haereditas pax est. A concordibus consortibus possideatur, non
a litigantibus dividatur. Et disponam ad eos testamentum pacis.
Vigilate, haeretici, audite a pastore testamentum pacis, venite ad
pacem. Irascimini christianis imperatoribus, quia testamenta vestra
valere noluerunt in domibus vestris: videte quam digna sit poena. Et
quid est quod testamentum vestrum non valet in domo vestra ? Quid
est? quantum est? Dolor iste admonitio est, nondum damnatio.
Voluit enim Deus compati testamento pacis suae. Condoles testamento
tuo, si non stet testamentum tuum in domo tua. Certe moriturus es,
et quid agatur in illa domo postea nesciturus. In illa enim die
perient, inquit, omnes cogitationes ejus (Psal. CXLV, 4):
et non cognoscet amplius locum suum (Psal. CII, 16). Non
ergo sciturus quid postea agatur in domo tua, cum mortuus fueris;
doles tamen non stare testamentum tuum in domo tua. Christus mortuus
resurrexit, de coelo respexit, ut stet testamentum ipsius. Evigila
ex dolore tuo, corrigere ex cruciatu tuo. Ligno male curvo nosti
calorem solere adhiberi: corrigat te dolor iste, nondum est flamma
ignis aeterni, tanquam calor foci est admotus curvo cordi tuo, ut hinc
admoneatur et corrigatur. Dole, prorsus recte doles, non stare
testamentum tuum in domo tua. Domus Dei, cor tuum est. Si vis
valere testamentum tuum in domo tua, quare non vis valere testamentum
Dei in domo sua? Dimittis filiis tuis parietes, et si aliter filios
tuos divisuros noveris, quam tu disposueris, doles. De una domo
vilissima, de tecto ruituro, quantam curam habes, quantam
sollicitudinem concipis? Quemadmodum ardentibus febribus, prementi
morbo, ipsi morti urgenti resistis, quantum potes, anhelans verba
extrema, ut impleas testamentum? Quot jurisperitos consulis, quantas
fraudes, ut stet testamentum tuum contra ipsam legem Imperatoris,
inquiris? De proximo tibi respondet Deus, Noli fraudes quaerere,
noli calumniosas formulas aucupari: vis stare testamentum tuum? Stet
in te meum. Doles, quia acquisitionem tuam tollit alius, quem
nolebas: quid de haereditate mea tam lata, tam pia? In semine tuo
benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18): Dixi ego servo
meo, dicit tibi Deus, et credidit cum haec non videret: tu vides,
et negas. Ecce ille factum testamentum servavit, tu apertum
discindis. Tunc enim testamentum servatum est, quando auditum est:
tunc apertum est, quando impletum est. Usque ad manus tuas servatum
est testamentum. Certe haeres vis esse: numquid sic tecum contendit
cohaeres tuus, ut dicat tibi, Tolle istam partem, ego illam; aut,
Tolle tu minorem, et ego majorem? Non dicit, Simul dividamus:
sed, Simul habeamus. Hoc enim voluit qui testatus est. Aperi, et
lege. Et clamas: Ne incenderetur, ego feci; ne incenderetur, ego
servavi. Ne incenderetur, tu servasti? Aperi et vide quia unde
incendereris servasti: quamvis te servasse absit ut credam, quem video
non servare quod jubet. Et ponam ad eos testamentum pacis.
23. Habitatio et quies in eremo conscientiae.---Et exterminabo
bestias malas a terra. Bestias, hostes testamenti pacis. De istis
bestiis dicitur in Psalmo, Increpa feras calami (Psal.
LXVII, 31). Quid est, feras calami? Bestias adversarias
sanctae Scripturae; quia calamo scriptae sunt. Exterminabo bestias
malas a terra: et habitabunt in eremo in spe. Quid est, in eremo?
In solitudine. Quid est, in solitudine? Intus in conscientia.
Magna solitudo, qua non solum nullus hominum transit, sed nec videt.
Ibi habitemus in spe, quia nondum in re. Etenim totum quod foris
est nostrum, fluctuat tempestatibus et tentationibus saeculi. Est
interior eremus, ibi interrogemus fidem nostram: interrogemus, si est
charitas intus; videamus, si non labia sonant, sed et pectus, cum
dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Si verum sonat, si
verum dicimus, ubi nemo hominum videt, ibi est eremus, ubi
requiescimus in spe; quia transit haec omnis tribulatio; et quae spes
erat, fiet res, et erit totum nostrum in requie. Jam conspicui nobis
erimus ; et non erit ovis tanquam abscondita, cogitatio; et non erit
eremus conscientia: quia omnes sibi noti erunt, et cogitationes suas
ignotas non habebunt, cum venerit Dominus, et illuminaverit
abscondita tenebrarum; et manifestabit cogitationes cordis, et tunc
laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). Nunc vero vides
duos homines in tribulatione, cor ipsorum videre non potes. Forte
alius conscientia mordetur, alius in conscientia, tanquam in eremo,
requiescit. Et habitabunt in eremo in spe: et somnum habebunt, id
est, quietem tanquam alienatis sensibus ab omni strepitu saeculi;
intus ibi requiescent, in rivis. In ipsa intus eremo sunt rivi
quidam memoriae manantes, liquores divinos scaturientes ex mente
Scripturam tenentis et recolentis. Etenim quod legisti, quod
audisti, si purum et liquidum et sanctum memoriae mandaveris; cum
coeperis in illa interiore eremo, id est, in bona conscientia
requiescere, eliquatur de interioribus mentis tuae, et manat quodam
modo recordatio verbi Dei, et cum caeteris requiescis in spe, et
dicis: Verum est, bene mihi est, ipsa est spes mea, hoc mihi
promisit Deus, non mentitur, securus sum. Et ista securitas somnus
est in rivis. Et somnum habebunt in rivis.
24. Benedictionis imber.---Et dabo eis in circuitu collis mei
benedictionem. Mons licet sit, collis licet sit, in circuitu ejus
bene sit nobis. Collis ipse Christus est. Sic enim ipse in medio
nostrum, nos sumus in circuitu ejus. Jamdudum enim dixerat, David
princeps in medio eorum. Et quia princeps, ideo collis: lenis, non
arduus et difficilis ascendenti: sed si non de alto pedes ponat. Et
dabo eis in circuitu collis mei benedictionem: et deferam imbrem in
tempore suo, pluviam verbi Dei. Est enim et imber malus, qui
dejicit domum super arenam constitutam, cui magnum est ut resistat
domus supra petram fundata (Matth. VII, 24-27):
tentationis enim imber est, ruinam quaerens, non terram rigans. Non
erit talis imber iste, quem se dicit deferre Dominus. Quid enim
ait? Imbres benedictionis erunt. Suspectum te fecerat nominatus
imber: imbres erunt benedictionis, non tentationis. Imbres
benedictionis erunt.
25. Ligna in campo fructifera allegorice. Et vide quo proficit
ille imber. Et ligna quae in campo sunt, dabunt fructum suum. In
campo, in planitie quadam, non in arduis; in facilitate quadam
vitae. Facilitatem quamdam vitae hujus, nihil in se habentem ardui,
laboriosi, difficilis, campum dixit: qualis est vita multorum
fidelium in Ecclesia Dei, habentium conjuges, filios, domos suas;
velut in campo sunt ligna, arduum nihil ascendere valuerunt. Sed
accipiant imbrem, dabunt et haec ligna fructum suum. Horum lignorum
fructus est, Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc
in domum tuam (Isai. LVIII, 7). Talibus lignis dicebat
Apostolus, Non quia quaero datum, sed requiro fructum (Philipp.
IV, 17). Et ligna quae in campo sunt, dabunt fructum suum:
etsi non habent majorem, habent tamen quemdam suum. Et terra dabit
generationem suam: tota terra. Et inhabitabunt in terra sua. Jam
campi, colles, montes dabunt generationes suas. Quid potest campus?
quid potest collis? quid potest mons? Solus agricola agnoscatur. Et
habitabunt in terra sua in spe. Videtis quia ea promittit, quae hoc
tempore donat nobis. Quamdiu dicit, in spe, adhuc in hoc tempore
intelligo. Cum enim pervenerimus ad promissa, jam non erit spes, sed
res ipsa erit.
26. Contra Donatistas.---Et scient quoniam ego sum Dominus,
in eo cum confregero furcas jugi eorum: furcas quibus premitur collum
eorum. Domine, frange furcas quibus haeretici premunt colla
infirmorum. Quid enim tam angustum et furca compressum, quam, Noli
audire Christum, audi me? Remove furcam, respirare permitte.
Nescio quid dicas. Audio vocem pastoris mei: Per omnes gentes,
incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 47). Sine me sequi
pastorem. Quid premis? Tolle furcam de collo meo, tollam jugum lene
Domini mei. Haec audit, et premit. Domine, non vult haereticus
furcam suspendere; tu furcam frange. Crux Domini sursum levat,
furca haeretici deorsum premit. Sed confringentur: In eo cum
confregero furcas jugi eorum. Dominationem enim suam volunt hominibus
imponere, volentes eos esse sub se, non sub Deo. In eo cum
confregero furcas jugi eorum: et eximam eos de manu eorum, qui eos in
servitutem redigebant. Quid est, in servitutem redigebant? Ad
peccatum eos cogebant. Omnis enim qui facit peccatum, servus est
peccati (Joan. VIII, 34). Videte quid eis persuaserint,
fratres, ut dicant, Illi de nobis reddent rationem: nos oves sumus;
quo duxerint, sequimur. Ovis es? Pastorem audi, non lupum.
27. A luporum dentibus eruuntur qui pastorem audiunt.---Et non
erunt adhuc in vastationem gentibus. In omnibus enim gentibus non
desunt, alii hic, alii ibi: non illi ibi qui hic; sed tamen non
desunt furcis prementes colla fidelium, nec hic, nec ibi.
Dissentiunt inter se, contra unitatem omnes consentiunt. Unitas
autem non dissentit a se; sed contra omnes dissentientes a se ubique
pugnat, ubique laborat: sed est requies in eremo. Et non erunt adhuc
in vastationem gentibus, et bestiae terrae jam non comedent eos.
Audientes vocem pastoris, eruentur a dentibus luporum. Bestiae illae
calami non comedent eos, volentes ad sensum suum convertere
Scripturas, ab apertis Scripturis avertentes aures; volentes se
audiri, et Scripturas non audiri. Et bestiae terrae non comedent
eos, et inhabitabunt in spe. Videte quoties ostendat quia quod nunc
promittit, hic promittit: Deus de rebus loquitur quas adhuc hic
exhibet. Et non erit qui eos terreat. Quomodo non erit qui eos
terreat? Non erit prorsus. In Domino confido. Jam cum coeperit
dicere homo, In Deo laudabo sermonem, in Domino laudabo verbum non
in me. Illi laudant verbum in se, dicentes, Quod vobis dicimus,
credite: nos laudamus verbum in Domino, dicentes, Quod nobis
dicitur a Domino, credamus. Non erit qui nos terreat; quia, In
Deo laudabo sermonem, in Domino laudabo verbum: in Deo speravi,
non timebo quid faciat mihi homo (Psal. LV, 11): Non erit qui
eos terreat.
28. Plantarium pacis.---Et excitabo eis plantarium pacis.
Testamentum pacis, plantarium pacis. Germinet quod plantat Deus,
et exstirpetur quod seminavit haereticus. Quod plantavit Deus de se,
de Ecclesia sua; de se in coelo, de Ecclesia in terra; de se super
omnes coelos, de Ecclesia per omnes terras: hoc plantavit Deus.
Veni autem huc, esto in parte Donati, in sola Africa est
Ecclesia: non plantavit Deus, non agnosco plantam Dei.
Eradicandum est quod loqueris, non rigandum. Et excitabo eis
plantarium pacis: et jam non erunt qui exterminentur fame in terra.
Vere, fratres, quia fames est; quaerite et videte quantam famem
patiantur: et quod pejus est, circum os habent escam, sed non
manducant; prorsus quomodo aegri fastidio saepe moriuntur, non quia
deest quod comedant, sed quia comedere nolunt et aversantur. Nam
utique et Scripturae ista loquuntur: et hic utique et ibi sonat
Psalmus, Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines
terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium
(Psal. XXI, 28). Ecce esca est posita in vasculo: si sanus
esses et manducares, numquid ibi remaneres? Et jam non erunt qui
exterminentur fame in terra, et jam non portabunt maledictum gentium.
Vere, fratres, in tantum culmen in nomine Christi erecta est
Ecclesia, ut jam confundantur omnes maledici, nec audeant
maledicere. Hoc solum illis remansit, quod contra nos dicant: Quare
inter vos non consentitis? Gentiles pagani qui remanserunt, non
habentes quid dicant contra nomen Christi, dissensionem Christianorum
Christianis objiciunt. Ergo quicumque ab haereticis transierint ad
Catholicam, non habebunt hoc opprobrium gentium; nec portabunt
maledictum dissensionis, quia permanent in radice unitatis, in
plantatione charitatis: No portabunt maledictum.
29. Oves Dei quaenam. Et scient quoniam ego sum Dominus Deus
eorum, et ipsi populus meus domus Israel, dicit Dominus Deus.
Ecce sunt oves, ecce est et vinea. Quomodo cum de vinea loqueretur
Isaias, arguens quamdam vineam malam, ne diceret vitis, Non
intellexi; exposuit in fine dicens, Vinea autem Domini sabaoth,
domus Israel est (Isai, V, 7); ne dicerent, Non nobis dictum
est, sed vineae nescio cui: sed et hic, cum locutus esset de ovibus,
ad extremum ne quis dicat, Forte sunt aliquae oves Dei nescio ubi,
quas curat Deus, et ego illas non novi: quanquam absurdus est nimis
humano sensui qui ista cogitaverit: tamen pastor ille compatiens
infirmis usque ad tales cogitationes descendit, et quae essent oves
ejus, apertissime exposuit. Et vos oves meae, et oves gregis mei,
homines estis. Sed qui homines? omnes homines? Non. Beatus enim
cujus est Dominus Deus spes ejus (Psal. XXXIX, 5): et,
Quam bonus Deus Israel rectis corde (Psal. LXXII, 1)!
Beatus vir cujus est Dominus Deus ipsius (Psal. CXLV, 5).
30. Deus omnium est, et ab omnibus suis non divisus, sed totus
possidetur. Super omnes est Deus: tamen nescio quomodo non facile
quisquam audet dicere, Deus meus, nisi qui in eum credit, et qui eum
diligit; ipse dicit, Deus meus. Tuum tibi fecisti; cujus es, hoc
amat ipse. Prorsus dulcedine affectus tui, et secura et praefidenti
dilectione dic, Deus meus. Securus dicis, verum dicis: quia tuus
est, et non fecisti ut non sit alterius. Non enim sic dicis, Deus
meus; quomodo, Equus meus. Equus enim tuus est, non equus
alterius. Deus et tuus est, et ejus qui sic dixerit, Deus meus,
quomodo tu dicis. Singuli dicunt, Deus meus, et, Deus meus: ille
omnium est, communiter omnibus se ad fruendum praebens, in omnibus
integer, in singulis integer. Non enim qui dicunt, Deus meus,
singuli dividunt inter se. Si sermo iste quem jacto lingua, et sono
constante litteris et syllabis, totus ad singulos pervenit, nec
dividunt illum inter se qui audiunt; si sermo ad aures corporis
corporaliter sonans, in propinquo clarius, in longinquo languidius,
ab omnibus tamen audientibus totus excipitur, non inter se syllabatim
eum dividentibus, sed omnibus totum accipientibus; quanto magis ille
Deus ubique praesens, implens omnia, non propinqua clarius, et
longinqua languidius, sed pertendens a fine usque ad finem fortiter,
et disponens omnia suaviter (Sap. VIII, 1), aequaliter
possidetur ab omnibus? Lux ista, fratres mei, certe corporea, de
coelo fulget; oritur, occidit, circumit, de loco in locum mutatur:
tamen procedunt in eam et diriguntur omnium oculi, et omnium oculi
pariter eam possident, non eam dividunt; nullus in ea dives limitem
fixit, nec prior praeoccupando ut videret, oculos pauperis aut
exclusit, aut angustavit. Dicat pauper, Deus meus; dicat dives,
Deus meus: minus ille habet, plus hic habet; sed argentum, non
Deum. Ut perveniret ad Deum Zacchaeus dives, dedit dimidium
patrimonii sui (Luc. XIX, 8); ut perveniret Petrus, retia et
navem dimisit (Matth. IV, 20); ut perveniret vidua, duo
minuta dedit (Luc. XXI, 2-4); ut perveniret pauperior,
calicem aquae frigidae porrexit (Matth. X, 42); ut perveniret
penitus pauper et egenus, solam bonam voluntatem tribuit (Luc.
XI, 14). Diversa dederunt, sed ad unum pervenerunt, quia non
diversa amaverunt. Sic et vos, homines oves Dei, oves gregis Dei,
nolite perturbari temporalibus diversitatibus vestris, quod alii in
honore, alii sine honore, alii cum pecunia, alii praeter pecuniam,
alii pulchri corpore, alii minus pulchri, alii aetate fessi, alii
juvenes, alii pueri, alii viri, alii feminae: Deus omnibus
aequaliter adest. Ille apud eum plus habet loci, qui plus attulerit,
non argenti, sed fidei. Et vos, inquit, oves meae, et oves gregis
mei, homines estis; et ego Deus vester, dicit Dominus Deus. O
beatos nos tali possessione et tali possessore! Nam et possidet nos,
et possidemus illum: possidet nos, ut colat nos; possidemus illum,
ut colamus illum: sed nos colimus tanquam Deum, ille colit tanquam
agrum: ille nos colit, ut fructum afferamus; nos eum colimus, ut
fructum demus. Totum ad nos recurrit, ille nostri non eget, Dabo
tibi, inquit, haereditatem tuam et possessionem tuam fines terrae
(Psal. II, 8). Ecce possessio ipsius sumus. Dominus,
inquit, pars haereditatis meae et calicis mei (Psal. XV, 5).
Ecce possessio nostra est: sed tamen qua distinctione? Vos homines
estis, ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus noster.
|
|