|
1. Praedicator verbi operatur in auribus, Deus in corde.
Lectiones divinorum eloquiorum, cum recitarentur, audivimus. Ea
nobis est materies loquendi proposita; inde sapere debemus, inde
seminare quod sapimus, adjuvante illo, in cujus manu sunt, sicut
scriptum est, et nos et sermones nostri (Sap. VII, 16). Nec
frustra alio loco scriptum est, In Domino laudabo sermonem, in
Domino laudabo verbum (Psal. LV, 11). Hoc laudatur in
Domino, quod dat Dominus. Quamvis ergo infirmi simus, vasa tamen
sumus ejus: capimus quantum possumus, communicamus sine livore quod
capimus. Suppleat ille in cordibus vestris, quod nos minus
fecerimus: quia et quod operamur in auribus vestris, quid est, nisi
ille totum agat in cordibus vestris?
2. Sacrificium Deo nos ipsi. Judicium et justitiam facere.
Perversum judicium non est judicium. Lectio prima prophetica quid
nobis commendaverit, me commemorante recolite. Quid dignum, inquit,
offeram Domino? Quaerebat homo sacrificium quo placaret Deum, vel
quo placeret Deo : Curvabo, inquit, genu Deo excelso, placabo eum
in millibus taurorum, aut in denis millibus caprarum pinguium, aut
offeram Deo fructum ventris mei pro peccato animae meae?
Primogenita, inquit, mea offeram Deo meo pro peccato animae meae ?
Respondetur tibi, o homo. O homo, a quo respondetur, nisi a quo
factus est homo? Respondetur ergo tibi, o homo, quaerenti quid
offeras Deo, et unde places Deum, vel unde placeas Deo.
Respondetur tibi quid sit bonum; aut quid aliud Dominus exquirat a
te, nisi ut facias judicium et justitiam, et diligas misericordiam,
paratusque sis ire cum Domino Deo tuo. Quaerebas quid offerres pro
te: offer te. Quid enim Dominus quaerit a te, nisi te? Quia in
omni creatura terrena nihil melius fecit te. Quaerit te a te, quia tu
perdideras te. Si autem facias quod jussit, invenit in te judicium et
justitiam: judicium primo in te ipso, justitiam ad proximum tibi.
Quomodo judicium in te ipso? Ut displiceas tibi quod eras, et possis
esse quod non eras. Judicium, inquam, de te ipso in te ipso sine
acceptione personae tuae, ut non parcas peccatis tuis, nec ideo tibi
placeant, quia tu facis: nec te laudes in bonis tuis, et Deum
accuses in malis tuis. Hoc enim est perversum judicium; et ideo nec
judicium. Ut enim ostenderet Deus perversum judicium non esse
judicium, non ait, Quid Dominus quaerit a te, nisi facere rectum
judicium; sed, facere, inquit, judicium. Si enim rectum, tunc
judicium; si autem perversum, non judicium, sed vitium. Quid ergo
faciebas, quando te perdideras, et post tuam perditionem ibas; ibas,
et non redibas? Quid faciebas ? Scio quid faciebas: in bonis tuis
te laudabas, in malis tuis Deum blasphemabas. Hoc est perversum
judicium; et ideo, ut dixi, nec judicium. Vis ergo facere rectum
judicium, hoc est judicium? Illud quod faciebas, corrige;
praepostera, et rectum erit. Quid est, Corrige? Deum lauda in
bonis tuis, te accusa in malis tuis. Cum tibi ergo perversus
displicueris, teque illo qui creavit adjuvante correxeris, rectus
servabis justitiam. Placebit enim tibi Deus, si rectus fueris. Non
discrepabis a recto, nisi pravus atque perversus: rectus autem recto
convenies, et sine dubio tibi placebit Deus. Quando enim
displicebat, perverstati tuae displicebat.
3. Non recti corde, qui de malorum felicitate scandalizantur. Audi
sanctum Psalmum: Quam bonus Israel Deus rectis corde! Iste qui
hoc dicit in Psalmo, displicuerat illi Deus? Absit a me ut arguam,
et non potius confitenti credam. Ecce audite mecum, et considerate
quid dixerit. Quam bonus Deus, inquit, Israel! Quibus? Rectis
corde. Mei autem, inquit, quando non eram rectus corde, mei autem
pene commoti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei. Quod
est, commoti sunt pedes; hoc est, effusi sunt gressus mei. Quod
est, pene; hoc est, paulo minus. Quid itaque ait, pene, paulo
minus commoti sunt pedes mei, effusi sunt gressus mei? Pene,
inquit, lapsus sum, pene cecidi. Unde in tantum periculum
pervenisti? Quia zelavi, inquit, in peccatoribus, pacem peccatorum
intuens. Zelavi, inquit, in peccatoribus, intuens pacem
peccatorum: hoc est, malos homines videndo felices, titubavi sub
Deo, pene cecidi a Deo. Ecce unde illi displicuerat Deus, quare
mali habent bona.
4. Quantum propinquant casui. Denique videte verba titubantis,
quae apud se dixerit: Ecce ipsi peccatores. In ipso psalmo verba
sunt titubantis: Ecce ipsi peccatores in saeculo obtinuerunt
divitias. Et dixi: Quomodo scivit Deus? Ipse dicit in Psalmo,
ipse loquitur, cui nondum recto Deus displicuerat, quod mali
abundarent bonis. Quomodo, inquit, scivit Deus, et si est scientia
in Altissimo? Videte adhuc quid adjungat; videte quemadmodum
ritubando propinquet casui, et sit vicinus perditioni; videte,
inquam, quid adjungat: Numquid vane justificavi cor meum, et lavi in
innocentibus manus meas? Perdidi, inquit, totum quod bene vixi.
Justificavi cor meum, lavi in innocentibus manus meas, ad hoc ut mali
sint felices, et ego tribuler. Et fui, inquit, flagellatus tota
die. Gaudent illi, et ego flagellor: gaudent qui blasphemant Deum,
flagellor qui colo Deum. Quomodo scivit Deus? Hinc titubavit,
hinc pene cecidit, hinc putavit ad Deum res humanas non pertinere.
5. Gubernatio rerum ad Deum pertinet. Cum ergo hoc putaret, non
recto, sed perverso corde, et quasi verisimili ratione duceretur
propter istam inconvenientiam credere ad Deum gubernationem rerum
humanarum non pertinere; placuerat illi sic praedicare, hoc asserere,
hoc docere: revocatus est sanctorum auctoritate et praedicatione.
Videte enim verba ejus: Si dicebam, inquit; Si dicebam, narrabo
sic, praedicabo sic, docebo sic, dicam hominibus ad Deum curam rerum
humanarum non pertinere. Si dicebam, Narrabo sic: ecce generationem
filiorum tuorum reprobavi. Quomodo ergo narrabo sic? Non sic
narravit Moyses, non sic narravit Abraham, Isaac et Jacob; non
sic narravit Jeremias, non sic Isaias, non sic caeteri Prophetae.
Isti autem omnes filii tui. Ego ergo si narrabo sic, generationem
filiorum tuorum reprobabo.
6. Hoc Psalmista suscepit cognoscere. Quid ergo faciam? Suscepi
cognoscere. Suscepi, inquit, cognoscere: sed magnum est hoc
cognoscere, difficile est cognoscere. Hoc, inquit, posteaquam
dixit, Suscepi cognoscere; hoc labor est ante me: quomodo cognoscam
et justum Deum esse, et res humanas nosse, et perversis bene esse,
rectis aliquando male esse. Quomodo sit justum, suscepi cognoscere,
et labor est ante me.
7. Quomodo vel quamdiu Deus sinat et bene esse malis et male esse
bonis. Quousque labor? Donec introeam in sanctuarium Dei, et
intelligam in novissima. Intra ergo in sanctuarium Dei, anima
fidelis; intra in sanctuarium Dei, anima pia, cui non displicet
Deus in malis tuis, et in bonis malorum cui non displicet Deus. Et
si nescis qua ratione fiat, crede non injuste fieri quod sinit aut
facit Deus. Humana ratione ducebaris, divina auctoritate revocare,
et crede aliquid ibi esse quod te latet. Nam Deum perversum et
iniquum esse non posse, fide certissima credendum est. Sic intrans
fide in sanctuarium Dei, intrans credendo, discis intelligendo. Sic
enim ait: Donec introeam in sanctuarium Dei, quo intrat fides: et
post fidem quid? Et intelligam in novissima. Venient novissima,
quando nulli bono erit male, nulli malo erit bene. Venient, inquam,
novissima, quando discernentur pii ab impiis, justi ab injustis,
laudatores Dei a blasphematoribus Dei: venient quando discernentur,
ut nulli, sicut dictum est, bono sit male, nulli malo sit bene.
Quare ergo modo non sic? Forte et modo sic: sed quod nunc est in
occulto, post erit in manifesto.
8. Malis non revera bene est, nec bonis male. Malum est, malum
pati. Bona quibus facias bene, et quae faciunt bonum. Ingredere
mecum, si potes, in sanctuarium Dei; forte ibi, si possum, docebo
te: imo disce mecum ab eo qui docet me, etiam nunc malis non esse
bene, et melius esse bonis quam malis; quamvis nondum venerit bonorum
plena felicitas, nondumque venerit malorum poena novissima.
Forte intelliges mecum, non esse bene malis. Rogo enim te, et
quaero abs te, tibi quare male est. Responsurus es, Egestas angit,
premit difficultas; dolor fortasse membrorum, timor ab inimico. Tibi
ideo male est, quia pateris mala; et bene est illi, qui est ipsum
malum? Multum interest inter malum esse, et malum pati. Tu quod
pateris non es: malum enim pateris, sed tu malus non es. Malum,
inquam, pateris, sed tu malus non es: ille autem malum non patitur,
et malus est. Noli ergo falli, noli falli: non potest fieri ut tibi
male sit, qui pateris malum; et illi bene sit, qui est malus. Cum
enim est malus, putas quia non patitur malum, cum patitur se ipsum?
Tibi male est, quia malum alienum pateris in corpore tuo; et illi
bene est, qui malum se ipsum patitur in corde suo? Tibi male est,
quia malam habes villam; et bene est illi, qui malam habet animam?
Esto bonus, qui habes bona. Bonae sunt divitiae, bonum est aurum,
bonum est argentum, bonae familiae, bonae possessiones: omnia ista
bona sunt, sed unde facias bene, non quae te faciant bonum. Habeto
bona, quae te faciant bonum. Quae sunt, inquis, ista? Fac
judicium, fac justitiam. Bona sunt quae habes: fac judicium, fac
justitiam; esto et tu bonus inter bona tua. Erubesce bonis tuis:
esto bonus mansurus inter bona peritura. Erubesce bonis tuis: noli
esse malus in eis, ne pereas cum eis. Caetera quomodo se habeant,
fratres mei, quomodo sit servanda justitia, et quomodo diligenda
misericordia, et quomodo debeat quisque paratus esse ire cum Domino
Deo suo, alio tempore, donante Domino, disputabimus vobis. Tenete
me debitorem, ne diu habeatis fatigatorem, sed pro viribus meis
adjutorem.
|
|