|
NUM. 1. Superioris sermonis mentio. Lectiones sanctas plures,
cum recitarentur, audivimus, et de his nos oportet dicere, quod
Dominus fuerit donare dignatus. Sed lectionum omnis auditor quod
recentius lectum est magis meminit, et ut inde aliquid a tractatore
verbi dicatur exspectat. Cum ergo ultimum sit sanctum Evangelium
recitatum, non dubito exspectare Charitatem vestram, ut de ista
vinea, et de conductis, et de mercede denarii aliquid audiatis. Sed
ego memini superiore Dominico quid promiserim. Cum enim de sancto
Propheta quod lectum fuerat aliquid exponere voluissem; lectum autem
fuerat, quaerenti homini quibus sacrificiis placaret Deum,
renuntiatum esse, nihil ab illo Deum quaerere, nisi facere judicium
et justitiam, et diligere misericordiam, paratumque esse ire cum
Domino Deo suo: tractavi, quantum potui, de judicio; tantumque
sermo productus est, ut non remaneret temporis spatium, quo possem de
caeteris disputare. Unde me promisi hodierno die de justitia esse
dicturum. Sed qui exspectabatis, ut de Evangelio loquerer, nolite
vos putare fraudatos. Opus enim in illa vinea, ipsa est justitia.
2. Conducti in vinea. Opus indictum, justitia. Credere, est
opus Dei, et eadem ipsa justitia, Fides a facto et dicto. Putate
ergo vos esse conductos. Qui pueri venerunt, prima hora se adductos
putent; qui adolescentuli, tertia; qui juvenes, sexta; qui
graviores, nona; qui decrepiti, undecima. De tempore nolite
causari. Opus quod faciatis audite, mercedem securi exspectate. Et
si attenditis Dominus vester qualis est, nolite invidere, si merces
aequalis est. Quod est opus, nostis: sed tamen commemorabo. Audite
quod nostis, et facite quod audistis. Diximus, opus Dei esse
justitiam. Interrogatus autem Dominus Jesus quod esset opus Dei,
respondit: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit
(Joan. VI, 29). Poterat dicere, Justitia est opus Dei.
Numquid ergo nos praesumere aliquid conducti contra patremfamilias ausi
sumus? Si justitia est opus Dei, sicut ego dixi; quomodo erit opus
Dei quod Dominus dixit, ut credatur in eum, nisi ipsa sit justitia
credere in eum? Sed ecce, inquis, a Domino audivimus, Hoc est
opus Dei, ut credamus in eum; a te audivimus quod opus Dei sit
justitia: proba nobis credere in Christum, hanc esse justitiam.
Videtur mihi, quoniam jam respondeo quaerenti, et justa flagitanti,
videtur tibi credere in Christum non esse justitiam? Quid est ergo?
Impone huic operi nomen. Procul dubio si bene consideras quod
audisti, responsurus es mihi: Ista fides vocatur; credere in
Christum, fides vocatur. Accipio quod dicis, credere in Christum,
fides vocatur. Audi et tu alium Scripturae locum, Justus ex fide
vivit (Habacuc II, 4; Rom. I, 17). Facite justitiam,
credite: Justus ex fide vivit. Difficile est ut male vivat, qui
bene credit. Credite ex toto corde, credite non claudicantes, non
haesitantes, non contra ipsam fidem humanis suspicionibus
argumentantes. Fides appellata est ab eo quia fit quod dicitur. Duae
syllabae sonant, cum dicitur fides: prima syllaba est a facto,
secunda a dicto. Interrogo ergo te utrum credas. Dicis, Credo.
Fac quod dicis, et fides est. Ego enim respondentis vocem audire
possum, cor credentis videre non possum. Sed numquid ego ad vineam
conduxi, qui cor videre non possum? Nec ego conduco, nec ego opus
indico, nec ego denarium mercedem praeparo. Cooperarius vester sum;
pro viribus quas ille donare dignatur, in vinea laboro: quo autem
animo laborem, qui me conduxit videt. Mihi enim, ait Apostolus,
minimum est, ut a vobis judicer (I Cor. IV, 3). Et vos vocem
meam potestis audire, non potestis cor meum videre. Omnes cor nostrum
Deo videndum proponamus, et opus ex animo faciamus. Conducentem non
offendamus, ut libera fronte mercedem accipiamus.
3. Nunc tenebrae, postea lux. Dies sunt fideles. Et nos,
charissimi, videbimus invicem corda nostra, sed postea: nunc autem
adhuc tenebras mortalitatis hujus circumferimus, et ad lucernam
Scripturae ambulamus; sicut dicit apostolus Petrus, Habemus
certiorem propheticum sermonem, cui benefacitis intendentes tanquam
lucernae in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in
cordibus vestris (II Petr. I, 19). Proinde, charissimi,
propter ipsam fidem qua credimus in Deum, in comparatione infidelium
dies sumus. In infidelitate nox cum ipsis fuimus, modo lux, dicente
Apostolo, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino
(Ephes. V, 8). Tenebrae in vobis, lux in Domino. Item in
alio loco: Omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non
sumus noctis, neque tenebrarum (I Thess. V, 5). Sicut in die
honeste ambulemus (Rom. XIII, 13). Dies ergo in
comparatione infidelium. In comparatione vero illius diei, quando
resurgent mortui, et corruptibile hoc induetur incorruptione, et
mortale hoc induetur immortalitate (I Cor. XV, 53), adhuc nox
sumus. Nobis tanquam jam in die, dicit apostolus Joannes,
Dilectissimi, nunc filii Dei sumus. Et tamen quia adhuc nox est,
quid sequitur? Et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum
apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I
Joan. III, 2). Sed ista merces est, non opus. Videbimus eum
sicuti est, ipsa merces est. Tunc erit dies, quo clarior esse non
possit. Nunc ergo in isto jam die honeste ambulemus: in ista adhuc
nocte non de invicem judicemus. Videte enim et ipsum apostolum
Paulum, qui dixit, Sicut in die honeste ambulemus, non resultare,
neque dissonare a coapostolo suo Petro, qui dicit, Cui benefacitis
intendentes, sermoni scilicet divino, tanquam lucernae in obscuro
loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris.
4. Amicus et inimicus nunc vix dignoscitur. Videte hoc ipsum
dicentem apostolum Paulum: Itaque nolite ante tempus quidquam
judicare. Et quando erit tempus? Donec veniat Dominus, et
illuminet abscondita tenebrarum et manifestet cogitationes cordis; et
tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). Quid est,
ante tempus, nisi antequam corda invicem videatis? Intendite si hoc
est quod dixi: omnia verba ipsius sententiae paulisper attendite.
Nolite ante tempus quidquam judicare. Et quando erit tempus? Donec
veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit
cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo. Quomodo te
reprehendent tenebrae, quando a luce laudaberis? Tunc patebunt
corda, modo latent. Suspectus est nescio quis quasi inimicus, et
forte est amicus: videtur alter quasi amicus, et est forsitan occultus
inimicus. O tenebrae! Saevit, et amat; blanditur, et odit. Si
ex vocibus judico, tranquillum vitans scopulum incurro; fugio amicum,
haereo inimico. Hoc fecit cor latens. Ibi credendum est, ibi
intus, ubi latet, ubi occultum est. Ad hoc excolendum conductus es.
Ibi credendo cooperare, ubi non te videt cooperarius tuus, sed videt
te Dominus tuus. Justus ex fide vivit. Hoc age.
5. Scriptura sancta speculum. Jam de judicio priore Dominico
disputavi (Supra, Serm. 48), ut judicares te ipsum; et cum te
invenires perversum, non tibi blandireris, sed corrigeres te, et
fieres rectus, et tibi placeret Deus rectus. Nam rectus Deus
perverso non placet. Vis ut tibi placeat rectus Deus? Esto rectus.
Judica te ipsum, noli tibi placere. Quod tibi in te merito
displicet, castiga, emenda, corrige. Scriptura sancta sit tibi
tanquam speculum. Speculum hoc habet splendorem non mendacem,
splendorem non adulantem, nullius personam amantem. Formosus es,
formosum te ibi vides: foedus es, foedum te ibi vides. Sed cum
foedus accesseris, et foedum te ibi videris, noli accusare speculum:
ad te redi, non te fallit speculum, tu te noli fallere. Judica de
te, contristare de tua foeditate; ut cum abieris et discesseris
tristis, foedus, correctus possis redire formosus. Cum ergo
judicaveris te ipsum sine adulatione, judica et proximum cum
dilectione. Est enim quod judices, quod vides. Fieri enim potest ut
aliquid mali videas, unde sordescas. Fieri potest ut malum suum ipse
proximus tuus tibi confiteatur, et prodat amico quod texerat inimico.
Quod videris, judica: quod non vides, Deo dimitte. Quando autem
judicas, dilige hominem, oderis vitium. Noli propter hominem
diligere vitium, nec propter vitium odisse hominem. Homo proximus
tuus est: vitium inimicum proximo tuo. Tunc amas amicum, si oderis
quod nocet amico. Si credis, facis; quia justus ex fide vivit.
6. In discordia duorum quomodo se gerere debet amicus amborum. Quod
abundat in rebus humanis, hoc dico. Aliquando amico tuo charissimo
inimicus est aliquis, qui erat amicus amborum. Incipiunt esse de
tribus amicis duo inter se inimici, quid faciat medius qui remansit?
Vult, exigit, flagitat a te ut oderis cum illo quem odisse coepit,
et haec verba tibi dicit: Non es amicus meus, quia es amicus inimici
mei. Quae vox hujus est ad te, ipsa est et illius ad te. Tres enim
eratis. Tres eratis, duo coeperunt esse discordes, remansisti tu.
Si huic te junxeris, illum habebis inimicum: si illi, istum: si
ambobus, ambo murmurabunt. Ecce tentatio: ecce spinae in vinea quo
conducti sumus. Exspectas forte a me audire quid facias. Permane
amicus amborum. Qui discordant inter se, concordent per te. Mala si
quae audis ab altero de altero, noli prodere alteri: ne forte sint
postea amici qui modo sunt inimici, et proditores suos prodant sibi.
Sed hoc propter homines dixi, non propter oculos ejus qui nos
conduxit. Ecce nemo te prodit: Deus qui videt, ipse te judicat.
Audisti ab irato verbum, a dolente, a succensente; moriatur in te.
Quare proditur, quare profertur? Non enim si in te fuerit,
disrumpet te. Dic sane amico tuo, qui vult te facere inimicum amici
tui: alloquere, et tanquam aegrotantem animum medicinae lenitate
pertracta. Dic illi: Quare vis ut sim inimicus illius? Respondet:
Quia inimicus meus est. Vis ergo ut sim inimicus inimici tui?
Inimicus esse debeo vitii tui. Iste cui me vis facere inimicum, homo
est: est alius inimicus tuus, cui debeo esse inimicus, si amicus tuus
sum. Respondebit: Quis est alius inimicus meus? Vitium tuum.
Respondebit: Quod vitium meum? Odium quo odisti amicum tuum. Esto
ergo similis medico. Medicus non amat aegrotantem, si non odit
aegritudinem. Ut liberet aegrotum, persequitur febrem. Nolite amare
vitia amicorum vestrorum, si amatis amicos vestros.
7. Justitia. Ira, festuca; odium, trabes. Homicida, qui
fratrem odit. Sed qui dico, putasne facio ipse quod dico? Fratres
mei, facio, si in me prius facio. In me autem facio, si a Domino
accipio, facio. Odi vitia mea, cor sanandum offero medico meo.
Persequor ea, quantum possum, gemo de illis, confiteor quia sunt in
me, et ecce ego accuso me. O qui me reprehendebas, corrige te.
Haec est justitia, ne dicatur nobis: Stipulam in oculo fratris tui
vides, et trabem in oculo tuo non vides? Hypocrita, ejice primum
trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris
tui (Matth. VII, 3-5). Ira festuca est; odium, trabes
est. Sed nutris festucam, et fit trabes: ira inveterata fit odium,
festuca nutrita fit trabes. Ut ergo festuca non fiat trabes, non
occidat sol super iracundiam vestram (Ephes. IV, 26). Vides,
sentis te odio liventem, reprehendis irascentem? Tolle odium, et
recte reprehendis. Ira est in oculo ejus, in tuo trabes. Nam si
odisti tu, quomodo vides quod detrahas? Trabes est in oculo tuo.
Quare trabes est in oculo tuo? Quia festucam ibi natam contempsisti.
Cum illa dormisti, cum illa surrexisti: eam in te ipso excoluisti,
falsis suspicionibus irrigasti, verba adulantium et ad te mala verba de
amico deferentium credendo, nutristi. Festucam non avulsisti
diligentia tua, trabem fecisti. Tolle trabem de oculo tuo, noli
odisse fratrem tuum. Expavescis, an non expavescis? Dico tibi,
Noli odisse, securus es : et respondes mihi, et dicis mihi, Quid
est odisse? Et quid mali est, quia odit homo inimicum suum? Odisti
fratrem tuum: sed si odium contemnis, audi quod non attendis: Qui
odit fratrem suum homicida est (I Joan. III, 15). Qui
odit, homicida est. Numquid modo potes dicere, Quid ad me, ut
homicida sim? Qui odit, homicida est. Non venenum parasti, non ad
percutiendum inimicum cum gladio processisti; non ministrum sceleris
praeparasti, non locum, non tempus; postremo ipsum scelus non
fecisti: tantum odisti, et prius te quam illum occidisti. Discite
ergo justitiam, ut non oderitis nisi vitia, homines ametis. Hoc si
tenueritis, et hanc justitiam feceritis, ut homines etiam vitiosos
sanari malitis potius quam damnari, bonum opus in vinea fecistis. Sed
exercete vos in hoc, fratres mei.
8. Debitorum dimissio. Ecce post sermonem fit missa cathecumenis:
manebunt fideles, venietur ad locum orationis. Scitis quo accessuri
sumus, quid prius Deo dicturi sumus? Dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12).
Agite ut dimittatis, agite. Venietis enim ad verba ista orationis:
quomodo ea dicitis? quomodo non dicitis? Postremo interrogo:
Dicitis, an non dicitis? Odisti, et dicis? Respondebis mihi,
Ego non dico. Oras, et non dicis? odisti, et dicis? oras, et non
dicis? Cito respondeo. Ergo si dicis, mentiris: si non dicis,
nihil mereris. Observa te, attende te: modo es oraturus, dimitte ex
toto corde. Litigare vis cum inimico tuo, prius litiga cum corde
tuo. Litiga, inquam, litiga cum corde tuo. Dic cordi tuo, Noli
odisse. Illud autem cor tuum, animus tuus odit adhuc: dic animo,
Noli odisse. Quomodo orabo, quomodo dicam, Dimitte nobis debita
nostra? Possum quidem hoc dicere, sed quod sequitur quomodo dicam?
Sicut et nos. Quid? Sicut et nos dimittimus. Ubi est fides? Fac
quod dicis, Sicut et nos.
9. Exemplum Christi. Sed non vult dimittere anima tua, et
contristatur, quia dicis ei, Noli odisse. Responde illi, Quare
tristis es anima mea, et quare conturbas me? Quare tristis es? Noli
odisse, ne perdas me. Quare conturbas me? Spera in Deum (Psal.
XLI, 6). Langues, anhelas, aegritudine sauciaris; non potes
tibi tollere odium. Spera in Deum, medicus est; pro te pependit in
ligno, et nondum est vindicatus. Quid vis vindicari? Ideo enim
odisti, ut vindiceris. Vide pendentem Dominum tuum, vide
pendentem, et tibi de ligno tanquam de tribunali praecipientem. Vide
pendentem, et tibi languenti de suo sanguine medicamentum facientem.
Vide pendentem, si vindicari vis. Vindicari vis; vide pendentem,
audi precantem, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt
(Luc. XXIII, 34).
10. Stephani charitas erga lapidatores suos. Saevit et diligit.
Sed potuit hoc facere, dicis mihi: ego non possum. Ego enim homo
sum, ille Deus: homo ego, homo ille Deus homo. Deus ergo utquid
homo, si non corrigitur homo? Sed ecce tibi loquor: o homo, multum
est ad te imitari Dominum tuum, attende Stephanum conservum tuum.
Certe Stephanus sanctus, homo erat, an Deus? Homo erat. Plane
homo erat: hoc erat quod tu. Sed quod fecit, nonnisi donante illo,
quem rogas et tu. Vide tamen quid fecerit. Loquebatur Judaeis,
saeviebat et diligebat. Utrumque ostendere debeo, quia dixi,
Saeviebat; dixi, Et diligebat: utrumque debeo demonstrare, et
saevientem, et diligentem. Audi saevientem: Dura cervice. Verba
sunt sancti Stephani, quando Judaeos alloquebatur: Dura cervice,
et incircumcisi corde et auribus, vos semper Spiritui sancto
restitistis. Quem Prophetarum non occiderunt patres vestri? Audisti
saevientem: alterum debeo, audi et diligentem. Irati illi facti, et
gravius inardescentes, et mala pro bonis reddentes, ad lapides
cucurrerunt, Dei famulum lapidare coeperunt. Hic proba, sancte
Stephane, dilectionem tuam; hic, hic te videamus, hic spectemus,
hic victorem diaboli triumphatoremque cernamus. Audivimus saevientem
adversus tacentes, videamus si diligis saevientes: saeviebas adversus
tacentes, videamus si diligis lapidantes. Si enim odisti, et odisse
potuisti, nunc est tempus quando lapidaris, tunc maxime odisse debes.
Videamus si reddis duritiam cordis lapidibus duris, lapidibus qui te
lapidant. Lapides enim mittunt lapides, dura duri. Qui in lapide
Legem acceperunt, lapides mittunt.
11. Genu fixo orat pro inimicis. Videamus, charissimi,
videamus, spectemus magnum spectaculum: spectemus et dici crastino
proponendum. Videamus. Ecce Stephanus lapidatur, sit constitutus
quasi ante oculos nostros. Eia membrum Christi, eia athleta
Christi, inspice illum qui pro te pependit in ligno. Crucifigebatur
ille, tu lapidaris. Ille dixit: Pater, ignosce illis, quia
nesciunt quid faciunt. Tu quid dicis, audiam. Videam te, ne forte
possim imitari vel te. Primo beatus Stephanus stans oravit pro se,
et ait: Domine Jesu, accipe spiritum meum. Deinde positis genibus
pro lapidatoribus orans: Domine, inquit, ne statuas illis hoc
peccatum. Hoc dicto obdormivit (Act. VII, 51-59). O
felix somnus, et requies vera! Ecce quid est requiescere, pro
inimicis orare. Sed paululum, quaeso te, sancte Stephane, expone
mihi hoc, nescio quid, quare pro te stans orasti, et pro inimicis
genu fixisti? Respondet fortasse quod intelligimus: Pro me stans
oravi, quia pro me qui recte Deo servivi oravi, orando et impetrando
non laboravi. Qui pro justo orat, non laborat: ideo stans pro se
oravit. Ventum est ut oraret pro Judaeis, pro interfectoribus
Christi, pro interfectoribus sanctorum, pro lapidatoribus suis,
attendit nimiam et magnam esse impietatem ipsorum, quae difficile
donari posset, et genu fixit. Fige genu in hac vinea, o fortis
operarie: fige, inquam, genu in opere hujus vineae, fortissime
operarie. Magnum opus tuum, egregium et laudandum multum. Multum
altum fodisti, qui odium inimicorum de corde exuisti. Conversi ad
Dominum, etc.
|
|