|
1. Manichaeorum in veteres scripturas calumnia. De Aggaeo propheta
Manichaei calumniantur, invidiose accusantes quod dixerit ex persona
Dei loquentis, Meum est aurum, et meum est argentum: et quia
Evangelium veteri Legi student pugnaciter comparare, ut sibi utraeque
Scripturae velut adversariae contrariaeque videantur, ita proponunt
quaestionem: In Aggaeo, inquiunt, propheta scriptum est, Meum est
aurum, et meum est argentum; in Evangelio autem, Salvator noster
mammona hujusmodi iniquitatis speciem appellavit (Luc. XVI,
9). De cujus usu beatus Apostolus ad Timotheum scribens: Radix
autem omnium malorum, inquit, est avaritia: quam quidam appetentes,
aversi sunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis (I Tim.
VI, 10). Haec ipsorum est propositio quaestionis; vel potius
veterum Scripturarum, per quas Evangelium praenuntiatum est, ex ipso
Evangelio quod per eas praenuntiatum est, accusatio. Nam si
quaestionem proponerent, forsitan quaererent: si autem quaererent,
forsitan invenirent.
2. Aurum et argentum res est non hominis sed Dei. Cur non autem
miseri intelligunt, quod apud Aggaeum loquens Dominus, propterea
dixerit, Meum est aurum, et meum est argentum, ut et ille qui non
vult cum indigentibus communicare quod habet, cum audit praecepta
faciendae misericordiae, intelligat Deum non de re illius cui jubet,
sed de re sua jubere donari; et ille qui aliquid porrigit pauperi, non
se arbitretur de suo facere, ne forte non tam confirmetur misericordiae
nomine, quam infletur superbiae vanitate? Meum est, inquit, aurum,
et meum est argentum, non vestrum, o divites terrae. Quid ergo
dubitatis pauperi dare de meo, aut quid extollimini cum datis de meo?
3. Quia id Deus non modo condidit, sed pro nutu administrat aliis
ad subsidium et probationem, aliis ad supplicium. Et vis videre,
quam justi judicis res est aurum et argentum? Avarus inde torquetur,
unde misericors adjuvatur. Rem suam divina distribuente justitia, et
recte facta inde manifestantur, et peccata inde puniuntur. Namque
aurum et argentum atque omnis terrena possessio et exercitatio
humanitatis est, et supplicium cupiditatis. Cum talia Deus bonis
hominibus tribuit, ostendit in eis quanta contemnat animus, cujus
divitiae sunt ipse qui tribuit. Non enim potest quisque apparere
contemptor, nisi ejus rei cujus possessor effectus est. Nam et qui
non habent, possunt ista contemnere: sed utrum fingant, an vere
contemnant, Deus videt qui cordis inspector est; hominibus autem, ut
imitari possint, cogitatio contemnentis nonnisi in manibus erogantis
inspicitur. Cum autem malis hominibus Deus ista concedit, ostendit
in eis quomodo et in ipsis bonis quae Deus largitur, crucietur
animus, cui viluit qui tanta largitur. Bonis enim subministrat
occasiones beneficiorum: malos torquet timore damnorum. Et ideo si
amittant utrique aurum et argentum, isti coelestes divitias laeto corde
retinebunt; illis autem et bonis temporalibus inanis domus, et bonis
aeternis inanior conscientia remanebit.
4. Aurum ejus proprie est, qui illo bene utitur, adeoque verius est
Dei. Illius est ergo aurum et argentum, qui novit uti auro et
argento. Nam etiam inter ipsos homines, tunc quisque habere aliquid
dicendus est, quando bene utitur. Nam quod juste non tractat, jure
non tenet. Quod autem jure non tenet, si suum esse dixerit, non erit
vox justi possessoris, sed impudentis incubatoris improbitas.
Quapropter si homo non importune dicit aliquid suum, non quod iniqua
et stulta cupiditate occupaverit, sed quod prudentissima potestate et
justissima moderatione tractaverit; quanto magis Deus vere ac proprie
suum esse dicit aurum et argentum, quod et largissima bonitate
condidit, et justissimo administrat imperio; ut sine ipsius nutu atque
dominatu, nec mali ad avaritiae supplicium, nec boni ad usum
misericordiae possint habere aurum et argentum? Quod tamen et
instituere ut sit, et ut alteri adsit, alteri desit, distribuere
atque ordinare, non possunt.
5. Aurum bonis et malis cur datur. Si autem solis malis in
potestatem daretur aurum et argentum, recte putaretur malum; si solis
bonis, recte putaretur magnum aliquod bonum. Rursus si solis malis
deesset, videretur magna poena paupertas: si autem solis bonis
deesset, videretur summa beatitudo paupertas. Nunc vero si scire vis
aurum posse bene haberi, habent et boni: si scire vis non eos per
aurum bonos esse, habent et mali. Item si scire vis quam non sit
miseria paupertas, sunt quidam pauperes beati: si scire vis quam non
sit beatitudo paupertas, sunt quidam pauperes miseri. Ita ergo aurum
et argentum distribuit hominibus conditor rerum et administrator Deus,
ut ipsum per se natura et genere suo bonum sit, quamvis non summum et
magnum bonum, et pro gradu sui ordinis laudabilem Conditorem
universitatis ostendat; copia vero ejus non extollat bonos, nec elidat
inopia; malos autem et cum offertur excaecet, et cum aufertur
excruciet.
6. Aurum non recte vituperari posse. Mammona iniquitatis.
Divitiae aliae verae, aliae falsae. Res ergo condita et ad
Conditoris laudem, et ad bonorum probationem, malorumque supplicium,
recte vituperari nullo modo potest: et eam verissime Deus dicit suam,
quam non solum condidit affluentissima bonitate, sed etiam
providentissima moderatione dispensat. Cum autem hoc genus rerum
Dominus in Evangelio mammona iniquitatis appellat, significat esse
alterum mammona, id est, alias divitias, quas nisi justi et boni
possidere non possunt, ut ideo mammona iniquitatis vocetur, quia
iniquitas eas vocat divitias. Justitia vero novit esse alias
divitias, quibus homo adornatur interior: sicut beatus Petrus dicit,
Qui est ante Deum dives (I Petr. III, 4). Illae justae
dicuntur divitiae, quia bonis meritis justisque tribuuntur. Illae
verae dicuntur divitiae, quia quisquis eas habuerit non egebit. Istae
vero injustae divitiae, non quia injustum est aurum et argentum; sed
quia injustum est eas putare divitias, quae non auferunt egestatem.
Tanto enim magis quisque ardebit egestate, quanto magis eas diligens
majores habuerit. Quomodo ergo sunt divitiae, quibus crescentibus
crescit inopia: quae amatoribus suis quanto fuerint ampliores, non
afferunt satietatem, sed inflammant cupiditatem? Divitem tu putas,
qui minus egeret, si minus haberet? Nam videmus quosdam, cum
haberent parvam pecuniam, parvis lucris fuisse laetatos: sed
posteaquam coepit eis abundare, verum quidem corpus auri et argenti,
sed tamen falsae divitiae, cum parva obtuleris, jam recusant.
Credis eos jam esse satiatos: sed falsum est. Nam major pecunia
fauces avaritiae non claudit, sed extendit; non irrigat, sed
accendit. Poculum respuunt, quia fluvium sitiunt. Utrum ergo
ditior, an egentior dicendus est, qui cum ideo voluit habere aliquid
ne indigeret, ideo plus habet ne minus indigeat?
7. Divitiarum pius usus. Dementia est crimen male utentium in res
ipsas transferre. Sed non est haec auri culpa et argenti. Fac enim
misericordem aliquem invenisse thesaurum: nonne operante misericordia
praebetur hospitalitas peregrinis, aluntur famelici, nudi vestiuntur,
inopes adjuvantur, captivi redimuntur, construuntur ecclesiae,
reficiuntur lassi, pacantur litigiosi, reparantur naufragi, curantur
aegroti, corporales opes dispertiuntur in terra, spirituales
reconduntur in coelo? Quis haec facit? Misericors et bonus. Unde
facit? De auro et argento. Cui serviens haec facit? Ei qui dixit,
Meum est aurum, et meum est argentum. Videtis jam, ut arbitror,
fratres, quam magno errore magnaque dementia in res ipsas quibus
homines male utuntur, crimen male utentium transferatur. Nam si
propterea vituperatur aurum et argentum, quia homines avaritia
depravati, neglectis praeceptis omnipotentissimi Creatoris, in ea
quae condidit detestabili cupiditate rapiuntur; vituperetur etiam omnis
Dei creatura, quia, sicut Apostolus dicit, perversi quidam homines
coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est
benedictus in saecula (Rom. 1, 25). Vituperetur etiam iste
sol: quem certe iidem Manichaei, quoniam non intelligunt esse
creaturam, tanquam ipsum Creatorem, vel tanquam ejus aliquam partem
colere atque adorare non desinunt. Cur ergo ipsum non vituperant, cum
plerumque homines de usu solis et luminis in aedificiis suis lites
injustissimas concitant; et ut fenestris suis radii liberiores
aliquanto largius infundantur, domos alienas dejicere saepe moliuntur;
et eos qui contradixerint, etiamsi jure certissimo contradicant,
inimicitiis acerbissimis insectantur? Si quem igitur infirmorum
potentior aliquis injuste ac nefarie propter usum solis oppresserit,
diripuerit, in exsilium etiam mortemve compulerit, solis est crimen,
quo ille abundantius uti desiderat, an potius male utentis iniquitas,
qui dum cupit corporis oculis temporale lumen largius acquirere,
cubiculum cordis luci non aperit aequitatis?
8. Aurum a Manichaeis injuria accusari. Auri cupiditas damnatur,
rectus usus a Domino commendatur. Ex quo isti, si possunt,
intelligant, aut aurum et argentum se accusare non oportere, quamvis
de auro et argento saepe homines cupidissimi dimicent; aut accusationes
suas de terra in coelum, et de metallis fulgentibus in sidera, atque
in ipsum solem se debere transferre; quando iniqui homines inexpiabili
saepe discordia de possidenda solis luce confligunt. Simul etiam
discant quid intersit inter hanc lucem visibilem, lucemque justitiae.
Siquidem fieri potest ut quanto majori aviditate frui quisque hac luce
voluerit, tanto majori caecitate a justitiae luce deficiat. Nulla
enim creatura homo justificari potest: sed ut creaturis omnibus juste
uti possit, a Creatore justificandus est. Itaque ipse Dominus,
quamvis avaritiam sicut justus judex ubique condemnet; usum tamen
copiarum terrenarum tanquam verus magister ostendit, in eo ipso loco,
quem isti tanquam contrarium Prophetae objicere voluerunt. Ait enim,
Facite vobis amicos de mammona iniquitatis: hoc est dicere, Quae
mammona iniquitatis est, vestra mammona esse non debet. Tunc enim
juste poteritis uti rerum copia terrenarum, et amicos inde facere, qui
vos recipiant in tabernacula aeterna, si mammona vobis ista non
fuerit, id est, si non ex ea vos divites fieri putaveritis. Quoniam
divitiae vestrae, quae sunt verae divitiae, quae ab omni vos
indigentia liberabunt, non sunt terrenis facultatibus comparandae.
Sed ut illis frui merito possitis, prius istis bene utendum est, quae
non sunt divitiae verae, nec vestrae: quia injuste dicuntur divitiae
; non enim auferunt egestatem, et eas divitias iniqui putant. Istis
enim se ab indigentia liberari arbitrantur: vos autem alias, id est
veras et vestras debetis desiderare divitias. Sed si in injusto
mammona fideles non fuistis, verum quis dabit vobis? Et si in alieno
fideles non fuistis, vestrum quis dabit vobis (Luc. XVI,
9-12)?
9. Manichaei Prophetarum calumniatores. Quanquam Manichaeos
proprio more propheticis dictis calumniari manifestum sit. Quisquis
enim ejusdem Scripturae circumstantiam vel mediocriter inspexerit,
inveniet non de hoc argento vel auro, quo avaritia imprudenter
insanit, dixisse Prophetam; sed de illo potius, cujus etiam
Apostolus meminit, dicens, Si quis autem aedificat supra
fundamentum, aurum et argentum, lapides pretiosos (I Cor. III,
12). Quo auro et argento dives est ille thesaurus, quem in agro
ipse Dominus inventum, et a quodam mirabiliter laudabiliterque avaro
venditis omnibus suis emptum esse testatur (Matth. XIII,
44). Nam ipsum Dominum praenuntians, et novi saeculi, hoc est,
Ecclesiae tempora figurate, ut solet, designans Propheta, sic
dicit: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo coelum et terram, et
mare et aridam, et movebo omnes gentes: et veniet Desideratus cunctis
gentibus, et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum.
Meum est aurum, et meum est argentum, dicit Dominus exercituum.
Magna erit gloria domus istius novissimae plus quam primae, dicit
Dominus exercituum; et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus
exercituum (Aggaei II, 710).
10. Aggaei locus vindicatur. Si vellent isti non esse canes et
porci, quibus sanctum dare et margaritas projicere prohibemur; sed
petentes accipere, et quaerentes invenire, et pulsantes aperiri sibi
desiderarent (Matth. VII, 6-8); quam possent fortasse etiam
sine ullo interprete, duce ipso sancto Spiritu sentire quae dicta
sunt, ad novi populi, hoc est, ad christiani populi, cujus sacerdos
magnus est Jesus Filius Dei; sine ulla caligine pertinere: certe
vel eo loco ubi dictum est, Adhuc unum modicum est, et ego commovebo
coelum et terram, et mare et aridam, et movebo omnes gentes; et
veniet Desideratus cunctis gentibus. De novissimo enim Domini, id
est, secundo adventu, quo in claritate venturus est, versus iste
prolatus est, cum ait Propheta, Et veniet Desideratus cunctis
gentibus. Quando enim primo in carne mortali per Mariam virginem
venit, nondum desiderabatur a cunctis gentibus; quia nondum
crediderant. Disseminato autem Evangelio per omnes gentes, in
omnibus gentibus desiderium ejus accenditur. Per omnes enim gentes et
sunt, et erunt electi ejus, qui toto corde in oratione dicant,
Adveniat regnum tuum (Matth. VI, 10). Sed primus adventus
misericordiam praeseminavit judicio: in quo judicio secundi adventus
claritas eminebit. Prius ergo oportebat moveri coelum, cum eum
Angelus concepturae Virgini nuntiavit, cum Magos ad eum adorandum
stella perduxit, cum rursus Angeli natum pastoribus indicarunt:
moveri terram, cum ejus miraculis turbaretur: moveri mare, cum iste
mundus persecutionibus fremeret: moveri aridam, cum in eum credentes
esurirent sitirentque justitiam: moveri denique omnes gentes, cum
Evangelium ejus usquequaque discurreret. Tunc deinde veniret
Desideratus omnibus gentibus, sicut Propheta pronuntiante, venturus
est. Et implebitur domus ista gloria, id est, Ecclesia.
11. Aurum et argentum allegorice. Consequenter itaque subjecit,
Meum est aurum, et meum est argentum. Omnis enim sapientia quae
nomine auri figurate significatur, et eloquia Domini eloquia casta,
argentum igne probatum terrae, purgatum septuplum (Psal. XI,
7): omne ergo tale argentum et aurum non est hominum, sed Domini;
ut quoniam implebitur domus gloria, qui gloriatur, in Domino
glorietur (II Cor. X, 17). Quia enim sacerdos ille magnus,
domus hujus inhabitator, Dominus noster Jesus Christus, propter
reditum hominis, qui per superbiam de paradiso exierat, se ipsum
exemplum humilitatis praebere dignatus est; quod testatur in Evangelio
clamans, Discite a me quoniam mitis sum, et humilis corde (Matth.
XI, 29): ne quis forte in domo ejus, id est, in Ecclesia, si
quid sapienter potuerit vel sentire vel dicere, quasi sua propria
videri volens extollatur; videte quanta medicina ei dicitur a Domino
Deo, Meum est aurum, et meum est argentum. Sic enim fiet quod
sequitur, ut magna sit gloria domus istius novissimae plus quam
primae. Prima enim domus, id est, cives terrenae Jerusalem, sicut
Apostolus dicit, ignorantes Dei justitiam, et suam justitiam
quaerentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X,
3). Videte si non isti dum suum esse dicunt aurum et argentum, non
potuerunt ad aeternam gloriam domus novissimae pervenire. Tamen cum
dicit Propheta, Magna erit gloria domus istius novissimae plus quam
primae, nec ipsam primam sine aliqua gloria fuisse demonstrat. Nam de
illa loquebatur etiam Apostolus, cum diceret: Si enim quod
evacuatur, per gloriam est; multo magis quod manet, in gloria erit
(II Cor. III, 11).
12. Pax promissa post resurrectionem. Versus autem ultimus, quo
iste Prophetae sermo concluditur, Et in loco isto, inquit, dabo
pacem, dicit Dominus exercituum. Quid est, in loco isto, nisi
terrenum forte aliquid tanquam digito ostendit? Quid enim potest
contineri loco, nisi corpus? Non absurde ergo ultimam resurrectionem
corporis intelligimus, qua beatitudo perfectissima terminatur, quando
jam non concupiscit caro adversus spiritum, nec spiritus adversus
carnem. Hoc enim corruptibile induet incorruptionem, et mortale hoc
induet immortalitatem (I Cor. XV, 53). Non erit alia lex in
membris repugnans legi mentis: quia in loco isto dabo pacem, dicit
Dominus exercituum.
13. Auri contemptus in propheticis litteris commendatus. Nam de
contemptu terreni auri et argenti quae Prophetae dicant, quis adversus
divinas voces tam surdus est, ut ignoret? Sic enim illi ad
decipiendos homines de Apostolo proferunt quod ait, Radix est autem
omnium malorum avaritia: quam quidam sectantes, a fide pererraverunt,
et inseruerunt se doloribus multis (I Tim. VI, 10), quasi
facile invenias aliquem librum veterum Scripturarum, ubi non culpetur
avaritia, et digna exsecratione damnetur. Sed quia de auro et argento
nunc quaestio est, cur non audiunt prophetam dicentem, Sed et
argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae
Domini (Ezech. VII, 19)? Hoc solum si quisquam sitiens
audiat, et animae suae medullis infundat, nonne se totum a
blandimentis falsae felicitatis alienans, in amplexum Dei, vetere
homine exutus ut se immortalitate cooperiat, advocabit? Sed quid jam
diutius de hac quaestione tractemus? Credo esse manifestum Charitati
vestrae, Manichaeorum sectam non veritate, sed fraude agere, cum
imperitis, ut Scripturas non totas totis, novas veteribus
praeferant; sed sententias excerpendo, quas velut adversas sibi esse
conantur ostendere, ut decipiant imperitos. Nulla est autem de ipso
Novo Testamento vel Apostoli Epistola, vel etiam liber Evangelii,
de quo non possint ista fieri; ut quibusdam sententiis ipse unus liber
sibi videatur esse contrarius, nisi ejus tota contextio diligentissima
lectoris intentione tractetur.
|
|