|
1. Tractanda quaestio proposita in die natali Christi.
Spectaculorum dies. Exspectationem Charitatis vestrae ille impleat,
qui excitavit. Etsi enim quae dicenda sunt vobis, non nostra, sed
Dei esse praesumimus; tamen multo magis nos dicimus, quod humiliter
dicit Apostolus : Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ut
eminentia virtutis Dei sit, et non ex nobis (II Cor. IV,
7). Non dubitamus itaque meminisse vos pollicitationis nostrae. In
ipso promisimus, per quem nunc reddimus. Nam et cum promitteremus,
ab ipso petebamus: et cum reddimus, ab ipso accipimus. Meminit autem
Charitas vestra nos matutina Natalis Domini distulisse quam solvendam
proposuimus quaestionem; quia multi nobiscum, etiam quibus solet esse
onerosus sermo Dei, solemnitatem illam diei debitam celebrabant.
Nunc vero puto neminem convenisse, nisi qui audire desiderat. Non
itaque loquimur cordibus surdis, non fastidientibus animis. Haec
autem vestra exspectatio, pro me oratio est. Accessit aliquid; quia
et dies Muneris multos hinc ventilavit, pro quorum quidem salute
quantum satagimus, tantum fratres ut satagatis hortamur; et pro his
qui nondum intenti sunt spectaculis veritatis, sed dediti sunt
spectaculis carnis, intenta mente deprecemini Deum. Novi enim, et
certe scio esse modo in numero vestro eos qui hodie contempserunt: sed
rumpunt ea quae consuerunt. Mutantur enim homines, et in melius et
in deterius. Quotidianis hujuscemodi experimentis vicissim et laetamur
et contristamur; laetamur correctis, contristamur depravatis.
Ideoque Dominus non ait salvum futurum esse qui coeperit; sed, Qui
perseveraverit, inquit, usque in finem, hic salvus erit (Matth.
X, 22).
2. Spectacula Christianorum. Martyrum mortem aliter spectant
carnales, aliter spirituales. Quid autem potuit admirabilius nobis
concedere Dominus Jesus Christus Filius Dei, qui est et filius
hominis, quia et hoc esse dignatus est; quid potuit magnificentius,
quam ut non solum spectatores nugacium munerum aggregaret ovili suo,
sed etiam nonnullos qui illic spectari solent? Non enim tantum
amatores venatorum, sed etiam ipsos venatores venatus est ad salutem:
quia et ipse spectatus est. Audi quomodo. Ipse dixit, ipse antequam
spectaretur praedixit, et tanquam factum esset quod futurum erat
prophetico eloquio praenuntiavit, dicens in Psalmo: Foderunt manus
meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ecce quomodo
spectatus est, ut ossa ejus dinumerarentur. Et dicit apertius ipsum
spectaculum: Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me (Psal.
XXI, 17 et 18.) Spectabatur illudendus, spectabatur ab eis
qui non ei saltem faverent in illo spectaculo, sed saevirent: quomodo
spectari fecit martyres suos primitus, dicente Apostolo, Spectaculum
facti sumus mundo, et Angelis et hominibus (I Cor. IV, 9).
Sed duo genera hominum talia spectacula spectant; unum carnalium,
alterum spiritualium. Carnales spectant, miseros putantes eos
martyres, qui bestiis subjecti sunt, qui capite caesi, qui ignibus
concremati, detestantes eos et exhorrentes. Alii vero sicut et sancti
Angeli spectant, non attendentes corporum laniatus, sed mirantes
fidei integritatem. Magnum spectaculum praebet oculis cordis integer
animus, corpore dissipato. Haec vos cum in ecclesia leguntur,
libenter spectatis oculis cordis. Si enim nihil spectaretis, nihil
audiretis. Videtis ergo quod hodie spectacula non contempsistis, sed
elegistis. Adsit itaque Deus, dans ut amicis vestris quos doletis
hodie ad amphitheatrum cucurrisse, et ad ecclesiam venire noluisse,
referatis dulciter vestra spectacula: ut et illis incipiant vilescere
illa, quae amando ipsi viluerunt; et ament vobiscum Deum, de quo
nemo potest amator erubescere, quia illum amat qui non potest vinci.
Ament vobiscum Christum, qui eo ipso quo videbatur victus, vicit
orbem terrarum. Vicit enim orbem terrarum sicut videmus, fratres:
subjecit omnes potestates, subjugavit reges, non superbo milite, sed
irrisa cruce; non saeviens ferro, sed pendens ligno; patiendo
corporaliter, faciendo spiritualiter. Illius corpus erigebatur in
cruce: ille mentes cruci subdebat. Denique quae gemma pretiosior in
diademate, quam crux Christi regnantium in fronte? Hunc vos amando,
nunquam erubescitis. Quam multi enim de amphitheatro victi
revertuntur, victis eis pro quibus insaniunt? Qui magis vincerentur,
si vincerent. Subderentur enim vanae laetitiae, subderentur
exsultationi pravae cupiditatis: qui hoc ipso quo illuc currunt, victi
sunt. Quam multos enim putatis, fratres, dubitasse hodie, utrum huc
irent, an illuc? Et qui in ipsa dubitatione considerantes Christum,
ad ecclesiam cucurrerunt, vicerunt non quemlibet hominem, sed diabolum
ipsum, totius mundi pessimum venatorem. Qui autem in illa dubitatione
elegerunt potius ad amphitheatrum currere, ab illo utique victi sunt,
quem isti vicerunt. Vicerunt autem in illo qui ait: Gaudete, quia
ego vici mundum (Joan. XVI, 33). Quia propterea tentari se
passus est Imperator, ut doceret militem dimicare.
3. Christus de femina nasci cur voluerit. Per feminam venenum, per
feminam salus. Hoc ergo ut faceret Dominus noster Jesus Christus,
utique nascendo de femina, filius hominis factus est. At enim si non
nasceretur de Maria virgine, quid esset minus? Dicit aliquis: Homo
esse voluit: esset homo, non tamen de femina nasceretur: non enim et
primum hominem quem fecit, ex femina fecit. Ad hoc vide quid
respondeatur. Tu dicis, ad nascendum utquid elegerit feminam.
Respondetur tibi: Imo ad nascendum cur fugeret feminam? Puta me non
posse ostendere quid elegerit, ut de femina nasceretur: tu ostende
quid fugere in femina debuit. Sed aliquando jam dicta sunt, quia
utique si fugeret feminae uterum, velut significaret se ex illa
contaminari potuisse. Quanto autem erat per substantiam suam
immaculabilior, tanto non debuit formidare uterum carnis, quasi posset
inde maculari: sed natus de femina, ostendere nobis debuit magni
aliquid sacramenti. Nam revera, fratres, et nos fatemur, quod si
vellet Dominus sic fieri homo, ut non ex femina nasceretur, erat
utique facile Majestati. Quomodo enim potuit ex femina sine viro;
sic posset nec per feminam nasci. Sed hoc nobis ostendit, ut scilicet
in nullo sexu de se desperaret humana creatura. Sexus enim humanus
marium est et feminarum. Si ergo vir existens, quod utique esse
deberet, non nasceretur ex femina; desperarent de se feminae, memores
primi peccati sui, quia per feminam deceptus est primus homo; et
omnino nullam se spem habere in Christo arbitrarentur. Venit ergo vir
sexum praeeligere virilem, et natus ex femina sexum consolari
femineum, tanquam alloquens et dicens: Ut noveritis quod non Dei
creatura mala est, sed voluptas prava pervertit eam, in principio cum
feci hominem, masculum et feminam feci. Non creaturam damno, quam
feci. Ecce natus sum vir, ecce natus ex femina. Non ergo creaturam
damno, quam feci; sed peccata, quae non feci. Uterque sexus videat
honorem suum, et uterque confiteatur iniquitatem suam, et uterque
speret salutem. Decipiendo homini propinatum est venenum per feminam:
reparando homini propinetur salus per feminam. Compenset femina
decepti per se hominis peccatum, generando Christum. Inde et
resurgentem Deum priores feminae Apostolis nuntiarunt. Nuntiavit
viro suo mortem femina in paradiso: nuntiaverunt et feminae salutem
viris in Ecclesia. Resurrectionem Christi Apostoli erant gentibus
nuntiaturi: Apostolis feminae nuntiarunt. Nemo ergo calumnietur
Christo nato ex femina, de quo sexu Liberator maculari non posset,
et quem sexum Creator commendare deberet.
4. Evangelii fides toto orbe recepta. Sed, inquiunt, quomodo
credituri sumus natum ex femina Christum? Respondeam: Ex Evangelio
quod praedicatum est et praedicatur universo orbi terrarum. Sed rei
jam creditae per omnem terram quaestionem conantur ingerere caeci,
excaecare alios affectantes, et non videntes quod videndum est, dum
convellere conantur quod credendum est. Respondent enim, et dicunt:
Noli nos auctoritate orbis terrarum premere; ipsam Scripturam
consideremus. Noli populariter agere: multitudo tibi seducta favet.
Primo hic respondeo: Multitudo seducta mihi favet? Haec multitudo,
paucitas fuit. Unde crevit haec multitudo quae in istis incrementis
tanto ante nuntiata est? Non enim crescere visa est, quae non est
praevisa. Non dico, Paucitas erat: unus erat Abraham.
Considerate, fratres, unus erat Abraham per totum mundum illo
tempore, per totum orbem terrarum inter omnes homines, inter omnes
gentes, cui homini dictum est, In semine tuo benedicentur omnes
gentes (Gen. XXII, 18). Quod credidit unus de sua
singularitate, exhibitum est multis de seminis multitudine. Tunc non
videbatur, et credebatur; nunc videtur, et impugnatur: et quod uni
tunc dicebatur et ab uno credebatur; nunc oppugnatur a paucis, quando
exhibetur in multis. Ille qui discipulos suos fecit piscatores
hominum, intra retia sua omne genus auctoritatis inclusit. Si
multitudini credendum est; quid copiosius Ecclesia toto orbe diffusa?
Si divitibus credendum est; attendant quot divites cepit: si
pauperibus credendum est, attendant pauperum millia: si nobilibus;
intus est jam pene tota nobilitas: si regibus; videant omnes subditos
Christo: si eloquentioribus, doctioribus, prudentioribus;
intueantur quanti oratores; quanti periti, quanti philosophi hujus
mundi ab illis piscatoribus irretiti sint, ut ad salutem de profundo
attraherentur; cogitantes eum qui magnum malum animae humanae, id
est, superbiam, suae humilitatis exemplo sanare descendens, infirma
mundi elegit, ut confunderet fortia; et stulta hujus mundi elegit, ut
confunderet sapientes; non qui essent, sed qui esse viderentur: et
ignobilia hujus mundi elegit, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt
evacuaret (I Cor. I, 27).
5. Dissonantia Evangeliorum nulla esse secure creditur, donec
intelligatur. Utilitas secreti. Vela appensa in domo. Quidquid
velis dicas, inquiunt, nos deprehendimus ubi legitis natum Christum,
dissonare inter se Evangelia, et non posse utrumque verum esse quod
dissonat. Cum enim ostendero, inquit, dissonantiam, recte improbo
fidem, aut tu qui accipis fidem, ostende concordiam. Quam quaeso
dissonantiam demonstrabis? Apertam, inquit, cui nemo potest
contradicere. Quam securi auditis, quia fideles estis. Attendite,
dilectissimi, et videte quam salubriter Apostolus moneat, dicens:
Sicut ergo accepistis Christum Jesum Dominum nostrum, in ipso
ambulate, radicati et superaedificati in ipso, et confirmati in fide.
Ipsa enim simplici et certa fide, in illo firmiter permanere debemus,
ut ipse aperiat fidelibus quod in se absconditum est: quia sicut idem
dicit apostolus, In illo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae
absconditi (Coloss. II, 6, 7, 3). Quos non propterea
abscondit, ut neget, sed ut absconditis excitet desiderium. Haec est
utilitas secreti. Honora in eo quod nondum intelligis; et tanto magis
honora, quanto plura vela cernis. Quanto enim quisque honoratior
est, tanto plura vela pendent in domo ejus. Vela faciunt honorem
secreti: sed honorantibus levantur vela. Irridentes autem vela, et a
velorum vicinitate pelluntur. Quia ergo transimus ad Christum,
aufertur velamen (II Cor. III, 16).
6. Pia fides Scripturarum. Augustinus ad divinas Scripturas non
piam mentem afferens aliquando, decipitur. Proferunt calumnias suas
quidam, et dicunt: Matthaeus certe evangelista est? Respondemus,
ita, pio ore, corde devoto, in nullo omnino dubitantes: respondemus
plane, Evangelista est Matthaeus. Credis ei, inquiunt? Quis non
respondeat, Credo? Quomodo de murmure vestro pio insonuit? Ita,
fratres, si secure creditis, non est unde erubescatis. Loquor
vobis, aliquando deceptus, cum primo puer ad divinas Scripturas ante
vellem afferre acumen discutiendi, quam pietatem quaerendi: ego ipse
contra me perversis moribus claudebam januam Domini mei: cum pulsare
deberem, ut aperiretur; addebam, ut clauderetur. Superbus enim
audebam quaerere, quod nisi humilis non potest invenire. Quanto vos
beatiores estis modo! quam securi discitis, quam tuti, quicumque
adhuc parvuli estis in nido fidei, et spiritualem escam accipitis!
Ego autem miser, cum me ad volandum idoneum putarem, reliqui nidum;
et prius cecidi, quam volarem. Sed Dominus misericors me, a
transeuntibus ne conculcarer et morerer, levavit, et in nido
reposuit. Haec enim me perturbaverunt, quae modo vobis securus in
nomine Domini et propono, et expono.
7. Christus quomodo filius Abraham et David. Ut ergo dicere
coeperam, ita illi calumniantur: Matthaeus, inquiunt, evangelista
est, et creditis ei? Consequenter utique quem fatemur evangelistam,
huic necessario credimus. Attendite generationes Christi, quas
posuit Matthaeus: Liber generationis Jesu Christi, filii David,
filii Abraham. Quomodo filii David, quomodo filii Abraham? Nisi
enim per successionem generis, ostendi non potest. Constat quippe cum
Dominus nasceretur de virgine Maria, neque Abraham, neque David in
rebus humanis fuisse. Et tu eumdem dicis filium David, eumdemque
dicis filium Abraham? Tanquam dicamus Matthaeo, Proba ergo quod
dicis. Exspecto enim successionem generis Christi. Abraham,
inquit, genuit Isaac, Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem
genuit Judam, et fratres ejus. Judas autem genuit Phares et Zaram
de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram.
Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson.
Naasson autem genuit Salmon. Salmon autem genuit Booz ex Rahab.
Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Jesse. Jesse
autem genuit David regem. Jam hinc attendite quemadmodum a David
perveniatur ad Christum, qui dictus est filius Abraham et filius
David. David autem, inquit, genuit Salomonem ex ea quae fuit
Uriae. Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam.
Abias autem genuit Asa. Asa autem genuit Josaphat. Josaphat autem
genuit Joram. Joram autem genuit Oziam. Ozias autem genuit
Joatham. Joatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit
Ezechiam. Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit
Amon. Amon autem genuit Josiam. Josias autem genuit Jechoniam et
fratres ejus, in transmigratione Babylonis. Et post transmigrationem
Babylonis, Jechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit
Zorobabel. Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit
Eliachim. Eliachim autem genuit Azor. Azor autem genuit Sadoc.
Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud. Eliud autem
genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit
Jacob. Jacob autem genuit Joseph, virum Mariae: de qua natus est
Jesus, qui vocatur Christus. Sic ergo per ordinem successionemque
parentum et progenitorum invenitur Christus filius David, filius
Abraham.
8. Generationes ab Abraham usque ad Christum. Cui rei fideliter
enarratae, istam calumniam primam movent, quia sequitur idem
Matthaeus, et dicit: Omnes generationes ab Abraham usque ad
David, generationes quatuordecim: et a David usque ad
transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim: et a
transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes
quatuordecim. Deinde subjecit, ut narraret quomodo natus est
Christus de Maria virgine, subjungens, et dicens: Christi autem
generatio sic erat. Etenim ordine parentum enumeravit quare dicatur
Christus filius David, filius Abraham.
Quomodo autem natus sit, et inter homines apparuerit, narrari jam
debet; et consequens est ipsa narratio, per quam credimus Dominum
nostrum Jesum Christum non solum natum de Deo sempiterno, coaeternum
ei qui genuit ante omnia tempora, ante omnem creaturam, per quem facta
sunt omnia; sed etiam jam natum de Spiritu sancto ex virgine Maria,
quod pariter confitemur. Reminiscimini enim et nostis (Catholicis
quippe loquor fratribus meis) hanc esse fidem nostram, hoc nos
profiteri et confiteri. Pro ista fide interfecta sunt millia
martyrum, toto orbe terrarum.
9. Conceptio Christi de Spiritu sancto. Justitia Joseph
sincera, non saeva. Hoc enim quod sequitur volunt illi ridere, qui
volunt fidem derogare Libris evangelicis: ut nos veluti ostendant
temere credidisse quod dicitur: Cum esset desponsata mater ejus Maria
Joseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu
sancto. Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam
traducere, voluit eam occulte dimittere. Quia enim de se gravidam non
esse sciebat, jam velut consequenter adulteram existimabat. Cum esset
justus, sicut Scriptura dicit, et nollet eam traducere, id est
divulgare, nam hoc etiam multi codices habent; voluit eam occulte
dimittere. Turbatur quidem maritus, sed non saevit justus. Tanta
enim justitia tribuitur huic viro, ut nec vellet habere adulteram, nec
auderet punire vulgatam. Voluit eam, inquit, occulte dimittere:
quia non solum eam punire noluit, sed nec prodere. Attendite sinceram
justitiam. Non enim propterea parcere volebat, quod habere cupiebat.
Multi enim amore carnali adulteris uxoribus parcunt, volentes eas et
adulteras habere, ut eis per carnalem concupiscentiam perfruantur.
Hic autem vir justus habere eam non vult: ergo non carnaliter
diligit. Et tamen punire non vult: ergo misericorditer parcit.
Qualis hic justus est? Nec tenet adulteram, nec propterea parcere
videtur, quia libidinose diligeret: et tamen nec punit, nec prodit.
Merito plane testis electus est virginitatis uxoris. Qui ergo humana
infirmitate turbabatur, divina auctoritate firmatus est.
10. Interpretatio nominis Jesu. Sequitur enim, et dicit
Evangelista: Haec eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis
apparuit ei dicens: Joseph, noli timere accipere Mariam conjugem
tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Pariet
autem filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Quare Jesum? Ipse
enim, inquit, salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth.
I, 1-21). Intelligitur ergo Jesum hebraea lingua, latine
interpretari Salvatorem, quod ex ipsa nominis expositione advertimus.
Tanquam enim quaereretur, quare Jesum? continuo subjecit, rationem
vocabuli aperiens, Ipse enim, inquit, salvum faciet populum suum a
peccatis eorum. Hoc pie credimus, hoc firmissime retinemus, natum
Christum de Spiritu sancto ex virgine Maria.
11. Utilitas haereticorum. Utilitas per Judam proditorem. Illi
ergo quid dicunt? Si invenero, inquit, mendacium, totum certe non
credis. Inveni, videamus. Numero generationes. Illi enim per
calumnias suas ad id nos invitant, et adducunt. Si pie vivamus, si
Christum credamus, si non de nido ante tempus cupiamus volare, ad id
nos adducunt, ut mysteria cognoscamus. Intendat itaque Sanctitas
vestra utilitatem haereticorum; et utilitatem quidem secundum Deum,
etiam malis bene utentem. Secundum ipsos vero hoc redditur, quod
voluerunt ; non hoc quod de ipsis Deus bene facit. Sicut de Juda
quantum boni fecit? Passione Domini salvae factae sunt gentes. Sed
ut pateretur Dominus, Judas eum tradidit. Deus ergo et gentes
liberat passo Filio, et Judam punit pro scelere suo. Sacramenta
enim quae illic latent, nemo discuteret, simpliciore contentus fide;
et ideo nemo inveniret, quia nemo discuteret, nisi pulsantibus
calumniatoribus. Cum enim haeretici calumniantur, parvuli
perturbantur: cum perturbantur, inquirunt: inquisitio eorum, quasi
percussio est de capite in ubera matris, ut tantum manent, quantum
parvulis sat est. Illi turbati quaerunt; qui autem norunt et
didicerunt, quia scrutati sunt, et aperuit illis pulsantibus Deus,
aperiunt et ipsi turbatis. Et sic fit ut illi sint utiles ad
inveniendam veritatem, dum calumniantur ad seducendum in errorem.
Negligentius enim veritas quaereretur, si mendaces adversarios non
haberet. Oportet enim, inquit, et haereses esse. Et quasi
quaereremus causam, subjecit statim, Ut probati manifesti fiant inter
vos (I Cor. XI, 19).
12. Generationes ter quatuordecim apud Matthaeum inveniuntur,
Jechonia bis numerato. Quid ergo illi dicunt? Ecce Matthaeus
numerat generationes, et dicit ab Abraham usque ad David esse
quatuordecim, et a David usque ad transmigrationem Babylonis
quatuordecim, et a transmigratione in Babyloniam usque ad Christum
quatuordecim. Duc in se ter quatuordecim, fiunt quadraginta duo.
Numerant autem, et inveniunt quadraginta et unam generationem, et
movent calumniam, et irridentes insultant. Quid sibi ergo vult, cum
dicatur in Evangelio ter esse quatuordecim, tamen omnes numeratae
inveniuntur non quadraginta duae, sed quadraginta et una? Sine dubio
magnum sacramentum est. Et gaudemus gratias agentes Domino, quia et
per occasionem calumniantium invenimus aliquid quod quanto magis
tegebatur quaerendum, tanto magis delectet inventum. Sicut enim
praelocuti sumus, edimus spectaculum mentium. Ab Abraham igitur
usque ad David, quatuordecim sunt. Inde incipit numerus a
Salomone: David enim genuit Salomonem. Incipit autem numerus a
Salomone, et pervenit ad Jechoniam, qui cum viveret facta est
transmigratio in Babyloniam; et sunt aliae quatuordecim generationes,
annumerato Salomone a capite alterius intervalli, annumerato etiam
Jechonia, ad quem clauditur ipse numerus, ut impleantur
quatuordecim. Tertium vero intervallum ab ipso Jechonia incipit.
13. Cur Jechonias bis numeretur. Intendat Sanctitas vestra rem
mysticam et dulcem: fateor vobis gustatum cordis mei; unde credo quia
cum protulero, et gustaveritis, idipsum renuntiabitis. Intendite
ergo. A Jechonia ipso incipiente numero tertii intervalli, usque ad
Dominum Jesum Christum fiunt quatuordecim: quia Jechonias ille et
finalis superioris intervalli, et initialis sequentis intervalli bis
numeratur. Sed dixerit aliquis: Quare Jechonias bis numeratur?
Nihil gestum est antea in populo Israel, quod non esset mysterium
futurorum. Jechonias quidem non irrationabiliter bis numeratur: quia
et si sit terminus inter duos agros, vel lapis, vel discretio aliqua
maceriae, et ille qui est ex hac parte, usque ad ipsam maceriam
metitur, et ille qui ex altera parte est, ab ipsa iterum sumit
exordium metiendi. Sed quare hoc non factum est in prima connexione
intervalli, ubi ab Abraham numeramus quatuordecim generationes usque
ad David, et alias quatuordecim non repetito David, sed a Salomone
incipimus numerare, reddenda causa est, quae magnum continet
sacramentum. Intendat Sanctitas vestra. Tunc facta est
transmigratio in Babyloniam, quando in locum patris sui defuncti
Jechonias rex constitutus est. Ablatum est ei regnum, et alius
constitutus est in locum ejus. Sed tamen vivente Jechonia facta est
transmigratio ad Gentes. Nulla enim culpa Jechoniae dicitur, quare
sit regno privatus: sed magis illorum peccata inducuntur, qui ei
successerunt. Sequitur ergo captivitas, itur in Babyloniam. Non
eunt soli mali; sed cum his pergunt etiam sancti. In illa captivitate
erat Ezechiel propheta, in illa erat Daniel; ibi erant tres pueri
inter flammas nobilitati. Ierunt autem secundum prophetiam Jeremiae
prophetae.
14. Transitus Evangelii ad Gentes figuratus in transmigratione
Babylonis. Mementote Jechoniam sine ulla culpa improbatum, inde
destitisse regnare, et fecisse transitum ad Gentes, cum transmigratum
est in Babyloniam: et attendite praemonstratam imaginem rerum
futurarum in Domino Jesu Christo. Noluerunt enim Judaei sibi
regnare Dominum nostrum Jesum Christum, in quo nullam culpam
invenerunt. Reprobatus est in se, reprobatus etiam in servis suis;
et transitum est in Gentes, tanquam in Babyloniam. Hoc enim et
Jeremias prophetabat, jubere Dominum ut irent in Babyloniam. Et
quicumque alii Prophetae dicebant populo ut non irent in Babyloniam,
Jeremias pseudoprophetas arguebat. Qui Scripturas legunt,
recordentur nobiscum: qui non legunt, credant nobis. Minabatur ergo
Jeremias ex persona Domini eis qui nolebant ire in Babyloniam: eis
autem qui irent, promittebat ibi quietem, et quamdam felicitatem in
novellandis vineis et plantandis hortis et ubertate fructuum (Jerem.
XXVII). Quomodo ergo jam non in figura, sed in veritate populus
Israel transit in Babyloniam? Unde erant Apostoli? Nonne de gente
Judaeorum? Unde ipse Paulus? Nam et ego, inquit, Israelita
sum, ex semine Abrahae, ex tribu Benjamin (Rom. XI, 1).
Crediderunt ergo in Dominum multi de Judaeis. Inde electi sunt
Apostoli: inde erant plus quam quingenti fratres, qui Dominum post
resurrectionem videre meruerunt (I Cor. XV, 6): inde erant
centum viginti in domo, quando Spiritus sanctus advenit (Act. I,
15, et II, 1-4). Quid autem dicit Apostolus in Actibus
Apostolorum, cum respuerent verbum veritatis Judaei? Ad vos,
inquit, missi eramus; sed quoniam respuistis verbum Dei, ecce
convertimus nos ad Gentes (Act. XIII, 46). Facta est ergo
transmigratio in Babyloniam secundum spiritualem dispensationem
temporis Incarnationis Domini, quae tunc praesignata est tempore
Jeremiae. Sed quid dicit Jeremias transmigrantibus de his
Babyloniis? Quia in pace ipsorum erit, inquit, pax vestra
(Jerem. XXIX, 7). Cum ergo transmigraret etiam per Christum
et Apostolos Israel in Babyloniam, hoc est Evangelium veniret ad
Gentes, quid dicit Apostolus quasi ex voce tunc Jeremiae? Obsecro
ergo primum omnium fieri deprecationes, orationes, interpellationes,
gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et his qui in
sublimitate sunt constituti; ut quietam et tranquillam vitam agamus,
cum omni pietate et castitate (I Tim. II, 1 et 2). Nondum
erant reges christiani, et orabat pro eis. Orans ergo Israel in
Babylonia, exauditus est. Exauditae sunt voces Ecclesiae, facti
sunt christiani: et videtis impleri quod figuraliter dictum est, In
eorum pace, erit pax vestra. Acceperunt enim pacem Christi, et
destiterunt persequi Christianos; ut jam in securitate pacis
aedificarentur ecclesiae, et plantarentur populi in agricultura Dei,
et fructificarent omnes gentes fide, spe et charitate quae est in
Christo.
15. Christus inter Judaeos et Gentes lapis angularis in Jechonia
adumbratus. Facta est transmigratio in Babyloniam tunc per
Jechoniam, qui non est permissus regnare in Judaeorum gente, typo
Christi, quem Judaei sibi regnare noluerunt. Transitum fecit
Israel ad Gentes, id est praedicatores Evangelii transierunt ad
populos Gentium. Quid ergo miraris quod bis numeratur Jechonias?
Etenim si Christi figuram gerebat a Judaeis transeuntis ad Gentes;
attende quid est Christus inter Judaeos et Gentes. Nonne ipse est
ille lapis angularis? Attende in angulo terminum parietis unius, et
initium parietis alterius. Usque ad ipsum lapidem metiris unum
parietem, et ab ipso alterum. Bis ergo numeratur lapis angularis,
qui connectit utrumque parietem. Jechonias ergo gestans figuram
Domini, tanquam lapis angularis typum praeferebat. Et sicut
Jechonias regnare non est permissus Judaeis, sed itum est in
Babyloniam; sic Christus lapis quem reprobaverunt aedificantes,
factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22), ut
Evangelium perveniret ad Gentes. Noli ergo dubitare bis numerare
caput anguli, et occurrit tibi numerus scriptus; atque ita
quatuordecim sunt, et quatuordecim, et quatuordecim: et non sunt
tamen quadraginta duae generationes, sed quadraginta et una. Quia
sicut ordo lapidum cum per lineam rectam dirigitur, omnes singillatim
numerantur; cum autem detorquetur ordo, ut angulum faciat, illum
lapidem indetorquetur oportet bis numerari; quia et ad illum ordinem
pertinet, qui usque ad ipsum finitur, et ad illum qui ab ipso
incipit: sic ordo generationum quamdiu in illo populo mansit, in bis
septeno, id est, intervallo non fecit angulum; cum autem detortus
ordo est, ut transmigraretur in Babyloniam, velut a Jechonia quidam
factus est angulus; ut eum in typo illius venerandi lapidis angularis
bis numerare oporteret.
16. Cur genealogia Christi deducitur per Joseph. Joseph verus
maritus Mariae. Altera illorum calumniatio est. Per Joseph,
inquiunt, generationes Christi, et non per Mariam numerantur.
Attendat paulisper Sanctitas vestra. Non, inquiunt, per Joseph
debuit. Quare non debuit per Joseph? Numquid non erat maritus
Mariae Joseph? Non, inquiunt. Quis hoc dicit? Scriptura enim
dicit angelica auctoritate quod maritus erat. Noli timere, inquit,
accipere Mariam conjugem tuam. Quod enim in illa natum est, de
Spiritu sancto est. Ei quoque jubetur ut puero nomen imponat,
quamvis non de semine suo nato. Pariet, inquit, filium, et vocabis
nomen ejus Jesum. Sed hoc intendit Scriptura, quod non sit natus de
semine Joseph, cum sollicito unde esset illa gravis utero, dicitur,
De Spiritu sancto est. Et tamen paterna ei non aufertur auctoritas;
cum jubetur puero nomen imponere. Denique et ipsa virgo Maria bene
sibi conscia quod non ex ejus complexu et concubitu conceperit
Christum, tamen eum patrem Christi dicit.
17. Joseph pater Christi a Maria dictus, quomodo. Christus non
se negat filium Joseph. Attendite quemadmodum. Cum esset duodecim
annorum Dominus Jesus Christus secundum hominem, qui secundum Deum
est ante tempora et sine tempore, remansit ab eis in templo, et
disputabat cum senioribus, et admirabantur super doctrina ejus. Illi
autem redeuntes de Jerosolymis quaesierunt illum in comitatu suo,
inter eos scilicet qui secum ambulabant; et non eum invenientes,
turbati redierunt Jerosolymam, eumque disputantem in templo cum
senioribus invenerunt, cum esset, ut dixi, annorum duodecim. Sed
quid mirum? Verbum Dei nunquam tacet: sed non semper auditur.
Invenitur ergo in templo, et dicit ei mater ejus: Quid nobis fecisti
sic? Pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. Et ille: Non
sciebatis quia oportet me in his esse quae Patris mei sunt (Luc.
II, 42-49)? Hoc propterea dixit, quia Filius Dei erat in
templo Dei. Templum enim illud non erat Joseph, sed Dei. Ecce,
inquit aliquis, non se concessit esse filium Joseph. Attendite
aliquanto patientius, fratres, propter angustias temporis, ut sermoni
sufficiant. Cum dixisset Maria, Pater tuus et ego dolentes
quaerebamus te; ille respondit, Non sciebatis quia in his oportet me
esse quae Patris mei sunt? Non enim sic se volebat esse filium
illorum, ut non intelligeretur Filius Dei. Filius enim Dei,
semper Filius Dei, creans illos ipsos. Filius autem hominis ex
tempore, natus de virgine sine semine maritali, parentem tamen habebat
utrumque. Unde hoc probamus? Jam dixit Maria, Pater tuus et ego
dolentes quaerebamus te.
18. Mariae modestia et humilitas imitanda feminis. Maria virgo et
mulier dicta. Symbolum fidei. Primo non est praetermittenda,
fratres, maxime propter disciplinam feminarum, sororum nostrarum, tam
sancta modestia virginis Mariae. Christum pepererat, angelus ad eam
venerat, et dixerat ei, Ecce concipies in utero, et paries filium,
et vocabis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi
vocabitur (Luc. I, 31, 32). Meruerat parere Filium
Altissimi, et erat humillima: nec se marito, nec in ordine nominis
praeferebat, ut diceret, Ego et pater tuus; sed, Pater tuus,
inquit, et ego. Non attendit sui uteri dignitatem: sed attendit
ordinem conjugalem. Non enim humilis Christus matrem suam superbire
docuisset. Pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. Pater tuus,
inquit, et ego: quia caput mulieris vir (Ephes. V, 23).
Quanto minus debent superbire caeterae feminae? Nam et ipsa Maria
mulier dicta est, non corrupta virginitate, sed appellatione propria
gentis suae. Dixit enim de Domino Jesu Christo et Apostolus,
Factum ex muliere (Galat. IV, 4): non tamen interrupit ordinem
et textum fidei nostrae, qua confitemur natum de Spiritu sancto, et
virgine Maria. Illa enim virgo concepit, virgo peperit, virgo
permansit. Sed mulieres omnes feminas illi appellaverunt, proprietate
linguae hebraeae. Audi evidentissimum exemplum. Prima femina, quam
fecit Deus sumptam de latere viri, antequam cum viro concumberet,
quod posteaquam de paradiso exierunt scribitur factum, tamen mulier jam
vocabatur, dicente Scriptura, Formavit eam in mulierem (Gen.
II, 22).
19. Christus patrem Joseph non negat. Obedientia pueri Jesu
imitanda pueris. Quod ergo respondet Dominus Jesus Christus,
Oportebat me esse in his quae Patris mei sunt; non sic indicat
Patrem Deum, ut neget patrem Joseph. Unde hoc probamus? secundum
Scripturam, quae sic ait: Et dixit ad illos: Non sciebatis quia in
his quae Patris mei sunt oportet me esse. Illi autem non
intellexerunt quid illis locutus est. Et cum descendisset cum illis,
venit Nazareth, et erat subditus illis (Luc. II, 49-51).
Non dixit, Erat subditus matri; aut, erat subditus ei: sed,
erat, inquit, subditus illis. Quibus subditus erat? Nonne
parentibus? Ambo parentes erant, quibus ille subditus erat, ea
dignatione qua filius hominis erat.
Jamdudum praecepta feminae accipiebant: nunc pueri accipiant, ut
obsequantur parentibus, eisque sint subditi. Christo mundus
subditus, Christus parentibus subditus.
20. Christus et filius et Dominus David. Videtis ergo,
fratres, quod non ita dixerit, Oportet me in his quae Patris mei
sunt esse, ut intelligeremus quasi dictum, Vos non estis parentes
mei. Sed parentes illi temporaliter, Pater ille sempiterne.
Parentes illi filii hominis, Pater ille Verbi et Sapientiae suae,
Pater Virtutis suae, per quam cuncta formavit. Si per illam
formantur universa, quae attingit a fine usque ad finem fortiter et
disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1), per Filium Dei et
illi formati sunt, quibus idem ipse postea filius hominis subderetur.
Et Apostolus dicit eum filium David: Qui factus est ei, inquit,
ex semine David, secundum carnem (Rom. I, 3). Sed tamen ipse
Dominus quaestionem proponit Judaeis, quam in his ipsis verbis solvit
Apostolus. Cum enim diceret, Qui factus est ei ex semine David;
ad hoc addidit, secundum carnem, ut intelligeretur secundum
divinitatem non esse filius David, sed Filius Dei, Dominus
David. Nam et alio loco sic dicit Apostolus, cum commendaret
stirpem Judaeorum: Quorum patres, inquit, ex quibus Christus
secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula
(Id. IX, 5). Quod secundum carnem, inde filius David: quod
autem super omnia Deus benedictus in saecula, inde Dominus David.
Dominus ergo Judaeis hoc dicit: Cujus esse filium dicitis
Christum? Responderunt: David. Hoc enim noverant, quod facile
capiebant ex praedicatione Prophetarum. Et vere ipse erat ex semine
David, sed secundum carnem per virginem Mariam desponsatam Joseph.
Cum ergo responderent Christum filium esse David, ait illis Jesus:
Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens, Dixit
Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, quousque ponam inimicos
tuos sub pedibus tuis? Si ergo David in spiritu vocat eum Dominum,
quomodo filius ejus est? Et non potuerunt respondere Judaei
(Matth. XXII, 42-46). Sic habemus in Evangelio. Non
se negavit filium esse David; ut nescirent Dominum esse David.
Etenim tenebant in Christo quod factus est ex tempore: non in eo
intelligebant quod est in aeternitate. Quapropter docere illos volens
divinitatem suam, quaestionem fecit de humanitate sua: tanquam
diceret, Scitis Christum esse filium David; respondete mihi quomodo
sit et Dominus David. Sed ne illi dicerent, Non est Dominus
David; ipsum David testem interposuit. Et quid dicit ? Verum
utique dicit. Nam et illud habes in Psalmis ad David dicentem, De
fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI,
11). Ecce filius David. Quomodo et Dominus David, qui filius
David? Dixit, inquit, Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam
(Psal. (CIX, 1). Miramini David filium suum Dominum
habere, cum videatis Mariam suum Dominum peperisse? Dominus
David, quia Deus; Dominus David, quia omnium: filius autem
David, quia filius hominis. Idem Dominus, idem filius: Dominus
David, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse
aequalis Deo: filius autem David, quia semetipsum exinanivit,
formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7).
21. Conjugium facit, non commixtio carnalis, sed charitas
conjugalis. Conjugati abstinentes ex consensu. Non itaque propterea
non fuit pater Joseph, quia cum matre Domini non concubuit; quasi
uxorem libido faciat, et non charitas conjugalis. Intendat Sanctitas
vestra. Dicturus erat post aliquantum temporis, Apostolus Christi
in Ecclesia, Reliquum est ut qui habent uxores, tanquam non habentes
sint (I Cor. VII, 29). Et multos novimus fratres nostros
fructificantes in gratia, in nomine Christi ex consensu ab invicem
continere concupiscentiam carnis, non autem continere ab invicem
charitatem conjugalem. Quanto illa reprimitur, tanto ista fortius
confirmatur. Nonne sunt conjuges qui sic vivunt, non quaerentes ab
invicem fructum carnis, non exigentes ab invicem debitum
concupiscentiae corporalis? Et tamen illa subjecta est viro, quia sic
decet; et tanto subjectior, quanto castior: et ille uxorem diligit
vere, ut scriptum est, in honore et sanctificatione (I Thess.
IV, 4), tanquam cohaeredem gratiae, sicut Christus, inquit,
dilexit Ecclesiam (Ephes. V, 25). Ergo si copula est, si
conjugium est, si non ideo non est conjugium, quia non fit illud quod
etiam in non conjuge fieri potest, sed illicite potest: utinam possent
omnes; sed multi non possunt. Non ergo ideo disjungant eos qui
possunt, et propterea negent esse vel illum maritum, vel illam
uxorem, quia non sibi carnaliter miscentur, sed cordibus
connectuntur.
22. Carnalis commixtio nonnisi procreationis causa. Tabulae
matrimoniales. Adulterium unde. Veniale peccatum quando in usu
matrimonii. Hinc intelligite, fratres mei, quid senserit Scriptura
de illis parentibus nostris, qui sic erant conjugati, ut solam prolem
de conjugibus quaererent. Tam caste enim habebant illi, qui pro
tempore et pro more gentis suae etiam plures habebant, ut non
accederent ad carnalem commixtionem, nisi procreationis causa, vere
habentes eas in honore. Caeterum qui uxoris carnem amplius appetit,
quam praescribit limes ille, liberorum procreandorum causa, contra
ipsas tabulas facit, quibus eam duxit uxorem. Recitantur tabulae, et
recitantur in conspectu omnium attestantium, et recitatur, Liberorum
procreandorum causa; et vocantur tabulae matrimoniales. Nisi ad hoc
dentur, ad hoc accipiantur uxores, quis sana fronte dat filiam suam
libidini alienae? Sed ut non erubescant parentes, cum dant,
recitantur tabulae; ut sint soceri, non lenones. Quid ergo de
tabulis recitatur? Liberorum procreandorum causa. Tergitur frons
patris atque serenatur, audita voce tabularum. Videamus frontem viri
accipientis uxorem. Erubescat et maritus aliter accipere, si
erubescit pater aliter dare. Sed si non possunt (aliquando jam ista
diximus), exigant debitum; non progrediantur ultra debitores suos.
Et femina et vir infirmitatem suam in se consolentur. Non eat ille ad
alteram, et illa ad alterum: unde appellatum est adulterium, quasi ad
alterum. Et si egrediuntur metas matrimonialis pacti, non egrediantur
metas conjugalis tori. Numquid hoc non est peccatum, amplius quam
liberorum procreandorum necessitas cogit, exigere a conjuge debitum?
Est quidem peccatum, sed veniale. Apostolus dicit, Hoc autem dico
secundum veniam: cum inde loqueretur, Nolite, inquit, fraudare
invicem, nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum
ad idipsum estote, ne vos tentet Satanas, propter intemperantiam
vestram. Quid est hoc? Ne ultra vires aliquid vobis imponatis; ne
continendo a vobis invicem, in adulteria corruatis. Ne vos tentet
Satanas, propter intemperantiam vestram. Et ne forte quod
permittebat jubere videretur (aliud est enim jubere virtuti, aliud
permittere infirmitati), statim subjunxit, Hoc autem dico secundum
veniam, non secundum imperium. Nam vellem omnes homines esse sicut me
ipsum (I Cor. VII, 5-7). Tanquam diceret: Non impero ut
faciatis; sed ignosco si feceritis.
23. Duobus sustentaculis constat genus humanum. Ergo, fratres
mei, intendite. Qui liberorum procreandorum causa habent uxores magni
viri, quales fuisse Patres legimus, et multis documentis invenimus,
clamantibus omnino sine dubitatione paginis sanctis: si qui ergo viri
propter creationem tantummodo liberorum uxores habent, si eis posset
praestari ut haberent filios sine concubitu; nonne ineffabili gaudio
tantum beneficium amplecterentur? nonne cum ingenti laetitia
susciperent? Duo sunt enim opera carnalia, quibus constat genus
humanum: in quae duo opera prudentes et sancti ex officio descendunt;
imprudentes autem in ea per cupiditatem ruunt. Aliud est enim ad
aliquid officio descendere, aliud in aliquid per cupiditatem cadere.
Quae sunt ista, quibus constat genus humanum? In nobis ipsis primum
est, quod pertinet ad sumenda alimenta (quae utique non possunt sine
aliqua per carnem delectatione sumi), manducare et bibere: si non
feceris, morieris. Hoc ergo uno sustentaculo stat genus humanum, pro
modo naturae suae, manducandi et bibendi. Sed per hoc sustentaculum
sustentantur homines quod ad se ipsos attinet: successioni autem non
consulunt manducando et bibendo; sed uxores ducendo. Sic enim constat
genus humanum, primo ut vivant homines: sed quia diligentia
quantalibet corpori adhibita non possunt utique semper vivere;
consequens provisio est, ut nascentes succedant morientibus. Quia ita
est genus humanum, sicut scriptum est, quomodo folia in arbore: sed
in arbore olea, vel lauro, vel aliqua hujusmodi, quae nunquam sine
coma est; sed tamen non eadem semper habet folia. Nam quomodo
scriptum est, alia generat, et alia dejicit (Eccli. XIV,
18-19): quia ea quae suboriuntur, succedunt ruentibus aliis.
Semper enim dejicit folia, semper foliis vestita est. Sic et genus
humanum quotidie morientium detrimenta non sentit, per supplementa
nascentium: et sic pro modo suo stat universa species generis humani;
et sicut folia in arbore semper videntur, ita plena hominibus terra
conspicitur. Si autem morerentur tantum, et non nascerentur; velut
arbores quaedam omnibus foliis, ita terra omnibus hominibus nudaretur.
24. Ad vitae necessaria alii libidine, alii ratione ducuntur. Cum
ergo sic subsistat genus humanum, ut necessaria sint duo sustentacula,
de quibus satis dictum est; ad utrumque sapiens et prudens et fidelis
officio descendit, non libidine cadit. Ad manducandum et bibendum
quam multi voraciter irruunt, ibi ponentes totam vitam, quasi ipsam
causam vivendi? Nam cum ideo manducent, ut vivant; ideo se putant
vivere, ut manducent. Istos omnis sapiens reprehendit, et maxime
divina Scriptura, edaces, ebriosos, helluones, quorum Deus venter
est (Philipp. III, 19). Illos ad mensam non ducit, nisi
concupiscentia carnis, non indigentia refectionis. Itaque isti cadunt
in escam et potum. Illi autem qui descendunt ex officio vivendi, non
ideo vivunt, ut comedant; sed ideo comedunt, ut vivant. Itaque
istis prudentibus et temperantibus si offerretur ut sine cibo et potu
viverent; quanto gaudio amplecterentur hoc beneficium, ut quo cadere
non consueverunt, nec descendere cogerentur; sed semper
suspenderentur in Domino, non deponeret eorum intentiones necessitas
fulciendarum corporis ruinarum? Quomodo putatis Eliam sanctum
accepisse, quando accepit calicem aquae et collyridam panis, ut satis
ei esset in alimentum quadraginta dierum (III Reg. XIX,
6-8)? Cum magna utique laetitia: quia propter officium vitae,
non propter servitutem concupiscentiae, manducabat et bibebat. Tenta
hoc praestare, si possis, homini qui beatitudinem totam et felicitatem
in epulis, tanquam pecus in praesepi, constituit. Odit beneficium
tuum, repellit a se, poenam putat. Sic et in illo officio
conjugali, libidinosi homines uxores non propter aliud quaerunt: et
ideo vix tandem ipsis uxoribus contenti sunt. Atque utinam si auferre
non possunt aut nolunt libidinem, non ultra eam progredi sinant, quam
praescribit debitum uxorium, etiam quod infirmitati conceditur. Sed
plane tali homini si diceres, Quare ducis uxorem? responderet tibi
fortasse verecundatus, Propter filios. Si quis ei diceret, cui sine
ulla dubitatione crederet, Potens est dare tibi, et omnino dabit tibi
Deus filios, etiam non operanti opus illud cum uxore: ibi certe
concluderetur atque fateretur quod non propter filios quaerebat uxorem.
Confiteatur ergo infirmitatem: accipiat quod officio se accipere
praetendebat.
25. Patribus concessum habere multas uxores ad hoc tantum ut filios
procrearent. Sic illi priores sancti, homines Dei, filios
quaerebant, filios suscipere volebant. Ad hoc unum jungebantur
feminis; ad hoc feminis miscebantur, ut filios procrearent. Ideo
illis permissum est ut plures haberent. Nam si libido immoderata
placeret Deo, sic permitteretur illo tempore, ut una femina haberet
plures viros, quomodo unus vir plures feminas. Quare omnes feminae
castae non habebant amplius uno viro, vir autem plures feminas: nisi
quia plures habere feminas unum virum, pertinet ad prolis
numerositatem; una autem femina non quo plures habuerit viros, plures
poterit parere filios? Quapropter, fratres, si Patres nostri non ob
aliud quam ad liberos procreandos jungebantur et miscebantur feminis;
magnum illis esset gaudium, si praeter opus illud carnale possent
habere filios, propter quos habendos ad illud non libidine ruebant,
sed officio descendebant. Propter hoc Joseph non erat pater, quia
sine concupiscentia carnis susceperat filium? Absit ut hoc sentiat
castitas Christiana, quod nec Judaica sentiebat. Diligite uxores
vestras, sed caste diligite. Usque ad eum modum carnale opus
expetite, ut filios procreetis. Et quia non aliter potestis habere
filios, ad illud cum dolore descendite. Poena est enim illius Adam,
de quo exorti sumus. Non extollamur de poena nostra. Poena est
illius qui meruit mortaliter gignere; quia peccato mortalis effectus
est. Ipsam poenam non subtraxit Deus; ut meminisset homo unde
revocatur, et quo vocatur; et quaereret illum amplexum, ubi nulla
potest esse corruptio.
26. Dignitas virginalis coepit a matre Domini. Joseph quomodo
vere pater Christi. Adoptio filiorum. Filii naturales et filii
conjugales. In illo ergo populo quia oportebat fieri abundantem
propagationem usque ad Christum, per numerositatem plebis in qua
praefigurarentur omnia quae praefiguranda erant Ecclesiae documenta,
habebant officium ducendarum uxorum per quas populus cresceret, in quo
populo praesignaretur Ecclesia.
At ubi natus est ipse Rex omnium gentium, coepit dignitas virginalis
a Matre Domini, quae et filium habere meruit, et corrumpi non
meruit. Sicut ergo erat illud conjugium, et sine ulla corruptione
conjugium: sic quod caste uxor peperit, cur non caste maritus
acciperet? Sicut enim caste conjux illa, sic ille caste maritus: et
sicut illa caste mater, sic ille caste pater. Qui ergo dicit, Non
debuit dici pater, quia non sic genuerat filium; libidinem quaerit in
procreandis filiis, non charitatis affectum. Melius ille, quod alius
carne implere desiderat, animo implebat. Nam et qui adoptant filios,
castius eos corde gignunt, quos carne non possunt. Videte, fratres,
videte jura adoptionis, quomodo fit homo filius cujus semine natus non
est; ut plus in eo juris habeat voluntas adoptantis, quam natura
gignentis. Ita ergo non solum debuit esse pater Joseph, sed maxime
debuit. Nam et de feminis quae uxores non sunt, generant homines
filios, et dicuntur filii naturales; et praeponuntur eis filii
conjugales. Quantum pertinet ad opus carnis, aequaliter nati sunt:
unde isti praeponuntur, nisi quia castior est uxoris charitas, de qua
liberi procreantur? Non illic attenditui commixtio carnis, quae in
utraque femina par est. Ubi vincit uxor, nisi affectu fidei, affectu
conjugii, affectu sincerioris castiorisque charitatis? Si ergo posset
de uxore quisquam sine concubitu suscipere filios, non tanto debuit
laetius, quanto est illa castior, quam diligit amplius?
27. Duo patres Joseph ad conciliandos Matthaeum et Lucam recte
admittuntur. Hinc jam etiam illud videte posse fieri ut unus homo non
solum duos filios habeat, sed et duos patres. Nominata enim
adoptione, occurrat cogitationibus vestris posse fieri. Dicitur
enim, Duos filios potest habere homo, duos autem patres non potest.
Imo invenitur posse habere etiam duos patres; si unus semine genuit,
alius dilectione adoptavit. Si ergo possunt uni homini esse duo
patres; potuit et Joseph duos patres habere, ab altero generari, ab
altero adoptari. Quod si potuit, quid calumniantur illi, qui dicunt
alias generationes secutum esse Matthaeum, alias Lucam? Et revera
invenimus, quod alias secutus est ille, alias ille. Nam Matthaeus
Jacob patrem dixit Joseph. Lucas autem Heli. Et potest quidem
videri unus homo, cujus filius erat Joseph, habuisse duo nomina.
Sed quod avos et proavos et alios superius progeneratores diversos
enumerant, inque ipso numero plures alius, alius pauciores; manifeste
ostenditur habuisse duos patres Joseph. Jam remota quaestionis
calumnia, quia fieri posse manifesta ratio demonstravit, alium patrem
esse qui genuit, alium qui adoptavit; duobus patribus constitutis,
non est mirum si avi et proavi et caeteri parentes sursum versus a
diversis patribus diversi numerentur.
28. Adoptio in sacris Litteris. Antiquorum cum ancillis
concubitus quomodo sine adulterio. Nec vobis videatur jus adoptionis a
Scripturis nostris alienum, et quasi in consuetudine humanarum legum
animadversum, illi auctoritati divinorum Librorum non posse
congruere. Antiqua enim res est, et in ipsis eloquiis ecclesiasticis
usitata, ut non sola origo seminis generet filium, sed et gratia
voluntatis. Nam et mulieres de semine virorum suorum ex ancillis
natos, si ipsae non pepererant, filios adoptabant; quin etiam ut eis
gignerentur, maritis imperabant: sicut Sara (Gen. XVI,
1-4), sicut Rachel, sicut Lia (Id. XXX, 1-9). In
quo officio viri adulterium non committebant: quia uxoribus in ea re,
quae ad conjugale debitum pertinet, obediebant; secundum id quod dicit
Apostolus, Mulier non habet potestatem corporis sui, sed vir:
similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier (I
Cor. VII, 4). Moyses etiam natus ex Hebraea matre, et
expositus, a filia Pharaonis est adoptatus (Exod. II). Non
erant quidem ipsae juris formulae quae sunt modo: sed arbitrium
voluntatis pro norma legis habebatur; sicut et alio loco dicit
Apostolus, Quia gentes legem non habentes, naturaliter quae legis
sunt faciunt (Rom. II, 14). Si autem feminis licebat eos
filios facere, quos non ipsae pepererant; cur non et viris, quos non
ipsi genuerant ex semine carnali, sed ex dilectione adoptandi? Nam et
ipsum Jacob patriarcham tantorum filiorum patrem, legimus tamen sibi
filios fecisse nepotes suos, filios Joseph, ita dicentem: Isti duo
mihi erunt, et accipient terram cum fratribus suis; quos alios
genueris tibi sint (Gen. XLVIII, 5, 6). Nisi forte quis
dixerit ipsum adoptionis verbum, non inveniri in Scripturis sanctis.
Quasi vero quidquam interest quo vocabulo appelletur, cum res ipsa
sit, ut habeat filium mulier, quem carne non peperit; aut aliquem
vir, quem carne non genuit. Et me quidem non repugnante non vocet
adoptatum Joseph, dummodo concedat eum filium esse potuisse etiam ejus
de cujus carne non erat natus. Quanquam Paulus apostolus etiam
adoptionis nomen assidue commemoret, et in magno sacramento. Nam cum
Dominum nostrum Jesum Christum unicum Dei Filium Scriptura
testetur, fratres et cohaeredes quos habere dignatus est, adoptione
quadam divinae gratiae fieri dicit. Cum autem venit, inquit,
plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum
sub Lege; ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum
reciperemus (Galat. IV, 4 et 5). Et alio loco: In
nobismetipsis, inquit, ingemiscimus, adoptionem exspectantes,
redemptionem corporis nostri (Rom. VIII, 23). Rursus et de
Judaeis cum diceret: Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro
fratribus meis, cognatis secundum carnem, qui sunt Israelitae:
quorum est, inquit, adoptio, et gloria, et Testamentum, et Legis
constitutio; quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem,
qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Id. IX,
3-5). Ubi ostendit vetustum apud Judaeos fuisse vel nomen
adoptionis, vel ipsam rem; sicut Testamentum et Legis constitutio,
quae simul commemorat.
29. Filii proprio quodam modo apud Judaeos. Generationes Domini
varie ab Evangelistis sine mendacio numeratae. Huc accedit, quia
erat alius modus proprius Judaeorum, quo fieret aliquis filius ejus de
quo non esset carnaliter natus. Propinqui enim propinquorum suorum
sine liberis defunctorum ducebant uxores, ut semen defuncti suscitarent
(Deut. XXV, 5, 6; Matth. XXII, 24). Ita ille qui
nascebatur, et illius erat filius de quo nascebatur, et illius in
cujus successione nascebatur. Haec dicta sunt, ne quisquam existimans
fieri non posse, ut recte unius hominis duo patres commemorentur,
quemlibet Evangelistarum qui generationes Domini narraverunt,
sacrilega calumnia quasi de mendacio criminandum putet: praesertim cum
ipsis eorum verbis nos videamus admonitos. Matthaeus quippe, qui eum
patrem commemorare intelligitur, a quo genitus est Joseph, ita
generationes enumerat, Ille genuit illum, ut ad hoc pervenire possit
quod ait in fine, Jacob genuit Joseph. Lucas vero, quia non
proprie dicitur genitus, qui vel adoptione efficitur filius, vel in
successione mortui ex illa quae uxor ejus fuit nascitur, non dixit,
Heli genuit Joseph; aut, Joseph quem genuit Heli: sed, qui
fuit, inquit, filius Heli (Luc. III, 23); sive adoptando,
sive a propinquo genitus in mortui successione nascendo.
30. Quare per Joseph numerantur, non per Mariam. Jam vero illud
quia movere non debet, quare per Joseph, et non per Mariam
generationes numerentur, satis dictum est: quia sicut illa sine
carnali concupiscentia mater, sic ille sine carnali commixtione pater.
Per illum ergo descendant, et per illum ascendant generationes. Nec
eum propterea separemus, quia defuit carnalis concupiscentia. Major
puritas confirmet paternitatem: ne ipsa sancta Maria nos reprehendat.
Illa enim nomen suum praeponere noluit marito suo; sed dixit, Pater
tuus et ego dolentes quaerebamus te (Luc. II, 48). Non ergo
faciant perversi murmuratores, quod conjux casta non fecit. Numeremus
ergo per Joseph: quia sicut caste maritus, sic caste pater est. Sed
praeponamus virum feminae ordine naturae et legis Dei. Nam si remoto
illo illam constituamus ; dicit ille, et recte dicit, Quare me
separastis? Quare non per me generationes vel ascendunt, vel
descendunt? An dicitur ei, Quia non tu genuisti opere carnis tuae?
Sed respondebit, Numquid et illa opere carnis suae peperit? Quod
Spiritus sanctus operatus est, utrisque operatus est. Cum esset,
inquit, homo justus. Justus ergo vir, justa femina. Spiritus
sanctus in amborum justitia requiescens, ambobus filium dedit. Sed in
eo sexu quem parere decebat, operatus est hoc, quod etiam marito
nasceretur. Itaque ambobus dicit angelus ut puero nomen imponant; ubi
parentum declaratur auctoritas. Nam et Zacharias cum adhuc mutus
esset, filio nato mater nomen imponebat. Et cum illi qui aderant
innuerent patri quid eum vellet vocari, acceptis pugillaribus hoc
scripsit, quod illa jam dixerat (Id. I, 60-63). Dicitur et
Mariae, Ecce concipies filium, et vocabis nomen ejus Jesum
(Ibid., 31): dicitur etiam ad Joseph, Joseph fili David, ne
metueris accipere Mariam conjugem tuam. Quod enim in ea natum est,
de Spiritu sancto est. Pariet autem filium, et vocabis nomen ejus
Jesum: hic salvabit populum suum a peccatis eorum (Matth. I,
20, 21). Dicitur etiam, Et peperit ei filium (Luc. II,
7): ubi omnino pater non carne, sed charitate firmatur. Sic ergo
pater sicuti est. Cautissime enim Evangelistae et prudentissime per
illum numerant, sive Matthaeus descendens ab Abraham usque ad
Christum, sive Lucas ascendens a Christo per Abraham usque ad
Deum. Ille descendens numerat, ille ascendens, ambo per Joseph.
Quare? Quia pater. Quare pater? Quia tanto firmius pater, quanto
castius pater. Aliter quidem putabatur esse pater Domini nostri Jesu
Christi, scilicet sicut caeteri patres carne generantes, non solo
spirituali affectu liberos suscipientes. Nam dixit et Lucas, Qui
putabatur esse pater Jesu (Id. III, 23). Quare putabatur?
Quia humana putatio et existimatio illuc ferebatur, quod solet ab
hominibus fieri. Non ergo de semine Joseph Dominus, quamvis hoc
putaretur: et tamen pietati et charitati Joseph natus est de Maria
virgine filius, idemque Filius Dei.
31. Cur Matthaeus descendens numerat, Lucas vero ascendens. Sed
quare ille descendens numerat, quare iste ascendens? Quod, quaeso,
intente, quantum Dominus adjuverit, audiatis, jam securo animo, et
ab omni molestia calumniarum nodosarum libero. Matthaeus descendit per
generationes, ut significet descendentem Dominum nostrum Jesum
Christum ad portanda nostra peccata, ut in semine Abraham
benedicerentur omnes gentes. Propterea non incipit ab Adam: totum
enim genus humanum ab illo. Neque a Noe: quia et ab ipsa familia
post diluvium omne genus humanum exortum est. Neque ad prophetiae
adimpletionem poterat pertinere homo Christus Jesus ex Adam, ex quo
sunt omnes homines; aut ex Noe, ex quo rursus omnes homines: sed ex
Abraham, qui tunc electus est in cujus semine benedicerentur omnes
gentes, cum jam gentibus plena erat terra. Ascendit autem Lucas,
non incipiens ab ipso nati Domini exordio generationes enumerare sed ab
eo loco, ubi eum narrat a Joanne baptizatum. Sicut autem in Domini
incarnatione suscipiuntur ab eo generis humani portanda peccata, sic in
Baptismi consecratione purganda. Itaque ille descendentem significans
ad peccata portanda, generationes descendens enumerat: iste autem
ascendens, significans purgationem peccatorum, non utique suorum, sed
nostrorum, ascendens generationes enumerat. Sed ille descendit per
Salomonem, in cujus matre peccavit David: iste ascendit per
Nathan, alterum filium ejusdem David, per quem a peccato purgatus
est. Legimus enim quod Nathan ad eum missus est, ut eum
redargueret, et per poenitentiam sanaretur (II Reg. XII).
Occurrerunt ambo sibi in David; ille descendens, iste ascendens: et
inde usque ad Abraham, vel ab Abraham usque ad David in nulla
generatione diversi sunt. Ita Christus et filius David, et filius
Abraham, transit ad Deum. Ad Deum quippe nos oportet in Baptismo
renovatos a peccatorum abolitione reduci.
32. De quadragenario numero in generationibus Domini.
Quadragenarii numeri significatus. In generationibus sane quas
enumerat Matthaeus, quadragenarius numerus eminet. Habent enim istum
morem divinae Scripturae, ut quod excesserit certos articulos
numerorum aliquando non computent. Sic etiam quadringenti anni
dicuntur post quos egressus est populus Israel ex Aegypto (Gen.
XV, 13, et Act. VII, 6); cum sint quadringenti triginta.
Sic et una generatio quae quadragenarium numerum excedit, non aufert
huic numero principatum. Hic autem numerus vitam significat, qua in
hac terra laboratur, quamdiu peregrinamur a Domino, in qua necessaria
est dispensatio temporaliter praedicandae veritatis. Denarius enim
numerus, quo significatur perfectio beatitudinis, quater
multiplicatus, propter tempus quadripartitum, et mundum
quadripartitum, quadragenarium numerum facit. Propterea quadraginta
diebus jejunatum est, et a Moyse (Deut. IX, 9), et ab Elia
(III Reg. XIX, 8), et ab ipso Mediatore Domino nostro
Jesu Christo (Matth. IV, 2): quia in hoc tempore necessaria
est a corporalibus illecebris continentia. Quadraginta quoque annos in
eremo populus peregrinatus est (Num. XXXII, 13):
quadraginta diebus diluvium factum est (Gen. VII, 4).
Quadraginta dies post resurrectionem Dominus cum discipulis
conversatus est, persuadens eis resuscitati corporis veritatem (Act.
I, 3): ubi significavit in hac vita, qua peregrinamur a Domino,
quod numerus quadragenarius, sicut dictum est, mystice insinuat
necessariam nobis memoriam Dominici Corporis, quam in Ecclesia
facimus, donec veniat (I Cor. XI, 26). Ad hanc ergo vitam
quoniam descendit Dominus noster, et Verbum caro factum est, ut
traderetur propter delicta nostra, et resurgeret propter
justificationem nostram (Rom. IV, 25); quadragenarium numerum
Matthaeus secutus est: ut una generatio quae ibi excedit
quadragenarium numerum, vel non impediat, sicuti triginta illi anni
non impediunt quadringentorum perfectionem; vel hoc etiam ipsa
significet, quia ipse Dominus quo juncto fiunt quadraginta unum, ita
descendit ad hanc vitam portaturus peccata nostra, ut tamen ab hac
vita, propria et singulari excellentia, qua ita homo est ut etiam
Deus sit, inveniatur exceptus. De hoc enim solo dicitur, quod de
nullo homine sancto, quantalibet sapientia justitiaque perfecto, dici
potuit aut poterit: Verbum caro factum est (Joan. I, 14).
33. Cur generationes septuaginta septem numerat Lucas. Lucas
autem qui ex baptismo Domini per generationes ascendit, septuagenarium
et septimum numerum complet, incipiens ab ipso Domino nostro Jesu
Christo per Joseph ascendere, et perveniens ad Deum per Adam: id
est, quia in hoc numero abolitio significatur omnium peccatorum, quae
fit in Baptismo, non quia ipsi Domino erat quod in baptismo
dimitteretur; sed quia sua humilitate quid nobis esset utile
commendavit. Et quamvis esset illud baptismum Joannis; in eo tamen
sensibiliter apparuit Trinitas Patris et Filii et Spiritus sancti,
qua consecratus est ipsius Christi baptismus, quo baptizandi erant
futuri Christiani: Pater, in voce quae facta est de coelo;
Filius, in ipso homine Mediatore; Spiritus sanctus, in columba
(Matth. III, 16, 17).
34. Numeri septuaginta septem significatus. Quare autem
septuagenarius et septimus numerus omnia peccata contineat quae
dimittuntur in Baptismo, haec probabilis ratio videtur occurrere;
quia denarius numerus perfectionem habet justitiae et beatitudinis, cum
septenaria creatura Creatoris inhaeret Trinitati: unde etiam
decalogus Legis in decem praeceptis consecratus est. Transgressio
autem denarii undenario numero significatur: et intelligitur peccatum
esse transgressio, cum aliquid amplius homo appetens, justitiae
regulam excedit. Unde et avaritiam radicem omnium malorum dicit
Apostolus (I Tim. VI, 10). Et animae a Deo fornicanti, ex
ejusdem Domini persona dicitur: Sperabas si a me discessisses,
aliquid amplius te habituram. Quia ergo transgressionem, id est
peccatum ad se ipsum refert qui peccat, quia privato quodam suo laetari
vult; unde reprehenduntur etiam qui sua quaerunt, non quae Jesu
Christi (Philipp. II, 21), et laudatur charitas non quaerens
quae sua sunt (I Cor. XIII, 5): propterea ipse undenarius
numerus quo significatur transgressio, non decies multiplicatur, sed
septies, et fiunt septuaginta septem. Non enim ad Conditoris
Trinitatem, sed ad ipsam creaturam, id est, ad ipsum hominem
pertinet transgressio, quam creaturam septenarius numerus ostendit.
Tria propter animum, ubi est quaedam imago Trinitatis Creatoris;
ibi enim homo ad imaginem Dei factus est: et quatuor propter corpus.
Notissima enim sunt quatuor primordia quibus corpus constat. Et cui
nota non sunt, potest facile advertere ipsum corpus mundi, in quo
corpus nostrum per loca movetur, quatuor habere quasi principales
partes, quas etiam Scriptura divina assidue commemorat, Orientem et
Occidentem, Meridianum et Aquilonem.
Et quoniam peccata vel animo fiunt, sicut in sola voluntate; vel
etiam operibus corporis, jam visibiliter: propterea Amos propheta
assidue commemorat Deum minantem ac dicentem, In tribus et quatuor
impietatibus non aversabor (Amos I et II), id est, non
dissimulabo. Tribus, propter animi; quatuor, propter corporis
naturam: quibus duobus homo constat.
35. Scripturae quomodo legendae. Itaque undecim septies, sicut
dictum est, transgressio justitiae relata ad hominem peccatorem facit
numerum septuaginta septem; quo peccata omnia contineri significantur,
quae per Baptismum dimittuntur. Unde Lucas per septuaginta septem
generationes ascendit ad Deum; ostendens reconciliari hominem Deo per
abolitionem omnium peccatorum. Inde ipse Dominus Petro interroganti
quoties fratri debeat ignoscere: Dico tibi, inquit, non septies,
sed usque septuagies septies (Matth. XVIII, 22). Et si
quid aliud de his secretis et thesauris mysteriorum Dei, a
diligentioribus et dignioribus erui potest. Nos tamen pro nostro
captu, quantum adjuvit et quantum dedit Dominus, pro angustia quoque
temporis, quae potuimus, diximus. Si quis vestrum amplius capit, ad
illum pulset, a quo et nos quod capere, quod dicere possumus,
sumimus. Illud ante omnia retinete, ut Scripturis sanctis nondum
intellectis non perturbemini; intelligentes autem non inflemini: sed
et quod non intelligitis, cum honore differatis; et quod
intelligitis, cum charitate teneatis.
|
|