|
1. Deus Trinitas in baptismo Christi commendatur. Evangelica
lectio proposuit nobis unde loquamur ad Charitatem vestram, tanquam
Domini imperio, et vere Domini imperio. Ab illo enim exspectavit
cor meum tanquam jussionem proferendi sermonis, ut hinc eum
intelligerem loqui me velle, quod recitari ipse voluisset. Audiat
ergo studium et devotio vestra, et adjuvet apud ipsum Dominum Deum
nostrum laborem meum. Videmus enim et tanquam proposito divino
spectaculo contuemur, apud flumen Jordanis commendari nobis Deum
nostrum in Trinitate. Cum enim veniret Jesus, et baptizatus esset a
Joanne, Dominus a servo (quod fecit ad humilitatis exemplum; in
ipsa quippe humilitate ostendit impleri justitiam, quando dicente sibi
Joanne, Ego debeo a te baptizari, et tu venis ad me; respondit,
Sine modo, ut impleatur omnis justitia): cum ergo baptizatus esset,
aperti sunt coeli, et descendit super eum Spiritus sanctus in specie
columbae; deinde vox desuper consecuta est, Hic est Filius meus
dilectus, in quo bene sensi. Habemus ergo distinctam quodam modo
Trinitatem: in voce Patrem, in homine Filium, in columba Spiritum
sanctum. Hoc quidem commemorare opus erat; nam videre facillimum
est. Evidenter enim, nec ullo dubitationis scrupulo commendatur haec
Trinitas. Nam ipse Dominus Christus in forma servi veniens ad
Joannem, utique Filius est: non enim dici potest quod Pater est,
aut dici potest quod Spiritus sanctus est. Venit, inquit, Jesus:
utique Filius Dei. De columba quis dubitet; aut quis dicat, Quid
est columba cum ipsum Evangelium testetur apertissime, Descendit
super eum Spiritus sanctus in specie columbae? De voce autem illa
similiter nulla dubitatio quod Patris sit, cum dicit, Tu es Filius
meus (Marc. I, 11). Habemus ergo distinctam Trinitatem.
2. De Trinitate inseparabili difficultas. Et si consideremus
loca, audeo dicere (quamvis timide id dicam, tamen audeo) quasi
separabilem Trinitatem. Cum Jesus venit ad fluvium, ex alio loco in
alium locum; columba de coelo descendit ad terram, de alio loco ad
alium locum; vox ipsa Patris, nec de terra, nec de aqua sonuit, sed
de coelo: tria haec quasi separantur locis, separantur officiis,
separantur operibus. Dicat mihi aliquis: Ostende inseparabilem
Trinitatem. Memento catholicum te loqui, catholicis loqui. Fides
enim nostra, id est, fides vera, fides recta, fides catholica, non
opinione praesumptionis, sed testimonio lectionis collecta, nec
haeretica temeritate incerta, sed apostolica veritate fundata, hoc
insinuat; hoc novimus, hoc credimus. Hoc etsi non videmus oculis,
nec adhuc corde quamdiu fide mundamur; ipsa tamen fide rectissime, ac
robustissime retinemus Patrem, Filium, Spiritum sanctum,
inseparabilem esse Trinitatem, unum Deum, non tres deos. Ita tamen
unum Deum, ut Filius non sit Pater, ut Pater non sit Filius, ut
Spiritus sanctus nec Pater sit, nec Filius, sed Patris et Filii
Spiritus. Hanc ineffabilem divinitatem apud se ipsam manentem, omnia
innovantem, creantem, recreantem, mittentem, revocantem,
judicantem, liberantem; hanc ergo Trinitatem ineffabilem simul
novimus et inseparabilem.
3. Auxilii divini necessitas ad solvendum nodum difficultatis. Quid
ergo agimus? Ecce seorsum venit Filius in homine, seorsum Spiritus
sanctus de coelo descendit in specie columbae, seorsum vox Patris de
coelo sonuit, Hic est Filius meus. Ubi est inseparabilis
Trinitas? Fecit vos per me Deus intentos. Orate pro nobis, et
quasi aperientes sinum : donet ipse unde quod aperuistis impleatur.
Collaborate nobis. Videtis enim quid susceperimus; non solum quid,
verum etiam qui; unde volumus dicere, ubi positi, quomodo positi in
corpore quod corrumpitur et aggravat animam, et deprimit terrena
inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Quando
ergo istum sensum a multis extraho, et ad unum Deum Trinitatem
inseparabilem colligo, ut aliquid videam quod dicam; putasne in hoc
corpore quod aggravat animam, ut aliquid vobis digne loquar, potero
dicere, Quoniam ad te, Domine, animam meam levavi (Psalm.
LXXXV, 4)? Adjuvet me, levet eam mecum. Nam infirmus sum
illi, et gravis est mihi.
4. Opera Patris et Filii inseparabilia. Solet haec quaestio ab
studiosissimis fratribus proponi, solet in amatorum verbi Dei sermone
versari, solet pro hac multum pulsari ad Deum, dicentibus hominibus:
Facit aliquid Pater, quod non facit Filius; aut facit aliquid
Filius quod non facit Pater? Interim de Patre et Filio dicamus.
Cum autem hinc expedierit conatum nostrum, cui dicimus, Adjutor meus
esto, ne derelinquas me (Psal. XXVI, 9); intelligitur etiam
Spiritus sanctus ab operatione Patris et Filii nequaquam discedere.
De Patre ergo et Filio, fratres, audite. Facit aliquid Pater
sine Filio? Respondemus, Non. An dubitatis? Quid enim facit
sine illo, per quem facta sunt omnia? Omnia, inquit, per ipsum
facta sunt. Et satiate inculcans tardis, duris, litigiosis,
addidit, Et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3).
5. Pater omnia per Filium et fecit et regit. Quid igitur,
fratres? Omnia per ipsum facta sunt; intelligimus utique universam
creaturam factam per Filium, fecisse Patrem per Verbum suum, Deum
per Virtutem et Sapientiam suam: numquid dicturi sumus, Omnia
quidem, quando creata sunt, per ipsum facta sunt, sed nunc non omnia
per ipsum facit Pater? Absit. Recedat haec cogitatio a fidelium
cordibus, abigatur a sensu devotorum, ab intellectu piorum. Fieri
non potest ut per ipsum creaverit, et non per ipsum gubernet. Absit
ut sine ipso regatur quod est, quando per ipsum factum est ut esset.
Sed et hoc testimonio Scripturae doceamus, non solum per ipsum facta
et creata omnia, sicut ex Evangelio commemoravimus, Omnia per ipsum
facta sunt, et sine ipso factum est nihil: sed per ipsum etiam regi et
disponi quae facta sunt. Agnoscitis ergo Christum Dei Virtutem et
Dei Sapientiam: agnoscite dictum et de Sapientia, Attingit a fine
usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII,
1). Non ergo dubitemus per ipsum regi omnia, per quem facta sunt
omnia. Nihil itaque Pater sine Filio, nihil Filius sine Patre
facit.
6. Difficultas: an Filii nativitas et passio sit etiam Patris.
Patripassianorum haeresis. Occurrit itaque quaestio, quam in nomine
Domini et ejus voluntate solvendam suscepimus. Si nihil facit Pater
sine Filio, et nihil Filius sine Patre; nonne quasi consequens erit
ut et Patrem dicamus natum de virgine Maria, Patrem passum sub
Pontio Pilato, Patrem resurrexisse et in coelum ascendisse?
Absit. Non hoc dicimus, quia non hoc credimus. Credidi enim
propter quod locutus sum: et nos credimus propter quod et loquimur
(Psal. CXV, 10, et II Cor. IV, 13). Quid est in
fide ? Quia Filius de Virgine natus est, non Pater. Quid est in
fide? Quia Filius passus est sub Pontio Pilato, et mortuus, non
Pater. Excidit nobis, quosdam male intelligentes vocari
Patripassianos, qui dicunt ipsum Patrem natum ex femina, ipsum
Patrem passum, ipsum esse Patrem qui est Filius, duo esse nomina,
non res duas. Et removit istos Ecclesia catholica a communione
sanctorum, ne aliquem deciperent, ut separati litigarent.
7. Difficultatis nodus. Revocemus ergo difficultatem quaestionis
sensibus vestris. Dicat aliquis mihi: Tu dixisti, nihil Patrem
facere sine Filio, neque Filium sine Patre; et testimonia de
Scripturis adhibuisti, nihil facere Patrem sine Filio, quia omnia
per ipsum facta sunt; nec quod factum est regi sine Filio, quia ipse
est Sapientia Patris, attingens a fine usque ad finem fortiter, et
disponens omnia suaviter. Modo mihi dicis quasi contra te ipsum
loquens: Filius natus est de virgine, non Pater; Filius passus
est, non Pater; Filius resurrexit, non Pater. Ecce teneo aliquid
facere Filium, quod non facit Pater. Aut ergo confitere, facere
aliquid Filium sine Patre; aut confitere etiam Patrem natum,
passum, mortuum, resurrexisse. Aut illud, aut illud dic: elige
unum de duobus. Ego neutrum eligo, nec hoc, nec illud dico. Nec
aliquid facere Filium sine Patre dico; quia mentior, si hoc dixero:
nec Patrem natum, passum, mortuum, resurrexisse dico; quia
nihilominus mentior, si hoc dixero. Quomodo, inquit, explicaberis
ab his angustiis?
8. Filii solius est nativitas ex virgine, sed facta est a Patre et
Filio. Placet vobis quaestio proposita: Deus adjuvet, ut placeat
et soluta. Ecce quod dico, ut liberet et me et vos. In una enim
fide stamus in nomine Christi, et in una domo sub uno Domino
vivimus, et in uno corpore membra sub uno capite sumus, et uno spiritu
vegetamur. Ut ergo Dominus ab his angustiis molestissimae quaestionis
liberet, et me qui loquor, et vos qui auditis, hoc dico: Filius
quidem, non Pater, natus est de virgine Maria; sed ipsam
nativitatem Filii, non Patris, de virgine Maria, et Pater et
Filius operatus est. Non est quidem passus Pater, sed Filius:
passionem tamen Filii et Pater et Filius operatus est. Non
resurrexit Pater, sed Filius: resurrectionem tamen Filii et Pater
et Filius operatus est. De quaestione ista videmur jam expediti; sed
forte verbis meis, videamus etiam utrum verbis divinis. Pertinet ergo
ad me sanctorum Librorum testimoniis demonstrare, nativitatem Filii
et Patrem operatum et Filium; ita passionem; ita resurrectionem: ut
cum Filii tantum sit et nativitas et passio et resurrectio; haec tamen
tria quae ad Filium solum pertinent, nec a Patre solo facta sint,
nec a solo Filio, sed a Patre utique et Filio. Probemus singula,
judices auditis, causa proposita est, testes procedant. Dicat mihi
judicium vestrum, quod solet causas agentibus dici: Doce quod
promittis. Doceo plane adjuvante Domino, et coelestis juris recito
lectionem. Intente audistis proponentem, audite intentius jam
probantem.
9. Filii nativitatem esse factam a Patre. Paulus juris divini
consultus. De Christi nativitate mihi primo docendum est, quomodo
eam et Pater fecerit, et Filius fecerit, quamvis nonnisi ad Filium
pertineat quod fecit Pater et Filius. Paulum recito, idoneum juris
divini consultum. Nam et causidici habent hodie Paulum dictantem jura
litigatorum, non Christianorum. Recito, inquam, Paulum dictantem
pacis jura, non litis. Ostendat nobis sanctus Apostolus, quomodo
nativitatem Filii Pater operatus sit. Cum autem venit, inquit,
plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum
sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret (Galat. IV, 4 et
5). Audistis, et quia planum et apertum est, intellexistis. Ecce
Pater fecit Filium nasci de virgine. Cum enim venisset plenitudo
temporis, misit Deus Filium suum, utique Pater Christum. Quomodo
eum misit? Factum ex muliere, factum sub Lege. Fecit ergo eum
Pater ex muliere sub Lege.
10. Locus Apostoli quo dicitur Christus de muliere natus. An
forte hoc movet, quia de virgine dixi, et Paulus dicit ex muliere?
Non moveat, non immoremur: neque enim rudibus loquor. Utrumque
Scriptura dicit, et ex virgine, et ex muliere. Ex virgine quomodo?
Ecce virgo in utero accipet, et pariet Filium (Isai. VII,
14). Ex muliere autem, sicut audistis: non est contrarium.
Proprietas enim locutionis hebraeae mulieres, non corruptas
virginitate, sed feminas appellat. Habes evidentem Scripturam
Geneseos, quando ipsa primo Eva facta est: Formavit eam in mulierem
(Gen. II, 22). Dicit etiam alio loco Scriptura, jubere
Deum separari mulieres, quae non cognoverunt cubile viri (Num.
XXXI, 17, 18, et Judicum XXI, 11). Hoc ergo jam
notum esse debet; nec teneat nos, ut alia, quae merito tenebunt,
Domino adjuvante, explicare possimus.
11. Factam a Filio quoque nativitatem Filii. Probavimus ergo
nativitatem Filii a Patre factam, probemus et a Filio factam. Quid
est nativitas Filii de virgine Maria? Certe assumptio formae servi
in virginis utero. Numquidnam est aliud nasci Filio, nisi accipere
formam servi in virginis utero? Audi quia hoc et Filius fecit: Qui
cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis
Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp.
II, 6 et 7). Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium
suum factum ex muliere; qui factus est ei ex semine David secundum
carnem (Rom. I, 3): videmus ergo nativitatem Filii a Patre
factam; sed quia ipse Filius semetipsum exinanivit, formam servi
accipiens, videmus nativitatem Filii et ab ipso Filio factam.
Probatum est hoc; transeamus hinc: intenti aliud accipite, quod ex
ordine sequitur.
12. Passio etiam Filii a Patre et Filio. Probemus et passionem
Filii, et a Patre factam, et a Filio factam. Faciat Pater
passionem Filii: Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis
omnibus tradidit illum (Id. VIII, 32). Faciat et Filius
passionem suam: Qui me dilexit, et tradidit semetipsum pro me
(Galat. VIII 2, 20). Tradidit Pater Filium, tradidit
Filius se ipsum. Passio haec uni facta est, sed ab utroque facta
est. Sicut ergo nativitatem, ita passionem Christi nec Pater sine
Filio fecit, nec Filius sine Patre. Tradidit Pater Filium,
tradidit Filius se ipsum. Quid hic fecit Judas, nisi peccatum?
Transeamus, et hinc veniamus ad resurrectionem.
13. Idem de Christi resurrectione probatur. Videamus Filium
quidem, non Patrem, resurgentem, sed resurrectionem Filii et
Patrem et Filium facientem. Operetur Pater resurrectionem Filii.
Propter hoc enim exaltavit eum, et donavit ei nomen quod est super
omne nomen (Philipp. II, 9). Resuscitavit ergo Pater
Filium, exaltando eum et excitando eum a mortuis. Numquid et Filius
resuscitavit semetipsum? Resuscitavit plane. In figura sui corporis
de templo dixit: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud
(Joan. II, 19). Postremo sicut ad passionem pertinet animam
ponere, sic ad resurrectionem animam iterum sumere: videamus si
Filius quidem animam suam posuit, et ei animam suam Pater reddidit,
non ipse sibi. Pater enim quia reddidit, manifestum est. Inde enim
Psalmus dicit, Et resuscita me, et reddam illis (Psal. XL,
11). Sed quia et Filius animam suam sibi reddidit, quid a nobis
exspectatis? Ipse dicat: Potestatem habeo ponendi animam meam.
Nondum dixi quod promisi. Ponendi dixi: sed jam clamatis, quia
praevolatis. Eruditi quippe in schola magistri coelestis, tanquam
lectiones intente audientes, pie reddentes, quid sequatur non
ignoratis. Potestatem, inquit, habeo ponendi animam meam, et
potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo tollit eam a me: sed ego
pono eam a me, et iterum sumo eam (Joan. X, 18).
14. Replicatio doctrinae explicatae. Exsolvimus quae promisimus:
propositiones nostras firmissimis, ut arbitror, testimoniorum
documentis probavimus. Tenete quod audistis. Breviter replico, et
rem utilissimam, quantum existimo, mentibus vestris collocandam
commendo. Pater non est natus de virgine: nativitatem tamen istam
Filii et Pater et Filius operatus est ex virgine. Pater non est
passus in cruce: passionem tamen Filii et Pater et Filius operatus
est. Non resurrexit Pater a mortuis: resurrectionem tamen Filii et
Pater et Filius operatus est. Habetis personarum distinctionem, et
operationis inseparabilitatem. Non ergo dicamus aliquid Patrem
operari sine Filio, aliquid Filium sine Patre. An forte miracula
quae fecit Jesus, movent vos, ne forte aliqua ipse fecerit, quae non
fecit Pater? Et ubi est, Pater autem in me manens, ipse facit
opera (Joan. XIV, 10)? Haec quae diximus plana erant,
tantum dicenda erant: non laborandum ut intelligerentur, sed curandum
ut commemorarentur.
15. Deus ad modum corporis in spatio non cogitandus. Aliquid adhuc
volo dicere, ubi vere et acriorem intentionem vestram requiro, et
devotionem apud Deum. Etenim locis corporalibus non tenentur nec
occupantur nisi corpora. Ultra locos corporales est divinitas: nemo
eam tanquam in spatio requirat. Ubique invisibilis et inseparabiliter
adest: non in parte major, in parte minor; sed ubique tota, nusquam
divisa. Quis videt hoc? quis capit hoc? Compescamus nos:
meminerimus qui, unde loquamur. Illud et illud, quidquid est quod
Deus est, pie credatur, sancte cogitetur; et quantum datur, quantum
potest, ineffabiliter intelligatur. Quiescant verba, cesset lingua;
cor excitetur, cor illuc levetur. Non enim est illud tale, quod in
cor hominis ascendat, sed quo cor hominis ascendat. Attendamus
creaturam: Invisibilia enim ejus, a creatura mundi, per ea quae
facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20): ne forte in
his quae fecit Deus, in quibus habemus quamdam consuetudinis
familiaritatem, inveniamus aliquam similitudinem, unde probemus esse
aliqua tria, quae tria separabiliter proferantur, inseparabiliter
operentur.
16. Deus incomprehensibilis. Eia, fratres, adestote toto animo.
Videte prius quid promittam; ne forte in creatura inveniam, quia
Creator a nobis excelsus est. Et forte verba quisquam nostrum, cui
fulgor veritatis aliqua mentem quasi coruscatione perstringit, potest
dicere verba illa: Ego dixi in ecstasi mea. In ecstasi tua quid
dixisti? Projectus sum a facie oculorum tuorum (Psal. XXX,
23). Etenim videtur mihi iste qui hoc dixit, levasse ad Deum
animam suam, et effudisse super se animam suam, cum ei diceretur
quotidie, Ubi est Deus tuus (Psal. XLI, 4, 11)?
pervenisse spirituali quodam contactu ad illam incommutabilem lucem,
eamque infirmitate conspectus ferre non valuisse; et in suam quasi
aegritudinem atque languorem iterum recidisse, et comparasse se illi,
et sensisse adhuc contemperari non posse aciem mentis suae luci
sapientiae Dei. Et quia hoc in ecstasi fecerat, abreptus a sensibus
corporis et subreptus in Deum; ubi quodam modo a Deo ad hominem
revocatus est, ait, Ego dixi in ecstasi mea. Vidi enim nescio quid
in ecstasi, quod diu ferre non potui; et redditus mortalibus membris,
et multis mortalium cogitationibus a corpore quod aggravat animam,
dixi. Quid? Projectus sum a facie oculorum tuorum. Longe sursum
es, longe deorsum sum. Quid ergo dicamus, fratres, de Deo? Si
enim quod vis dicere, si cepisti, non est Deus: si comprehendere
potuisti, aliud pro Deo comprehendisti. Si quasi comprehendere
potuisti, cogitatione tua te decepisti. Hoc ergo non est, si
comprehendisti: si autem hoc est, non comprehendisti. Quid ergo vis
loqui, quod comprehendere non potuisti?
17. In nobis quaerenda Dei similitudo. Videamus ergo, ne forte
in creatura inveniamus aliquid, ubi probemus aliqua tria et
separabiliter demonstrari, et inseparabiliter operari. Quo ibimus?
Ad coelum ut de sole et luna et sideribus disputemus? Ad terram, ut
forte de frutetis, de arboribus, de animalibus terram implentibus?
An de ipso coelo, an de ipsa terra, quae continent omnia quae sunt in
coelo et in terra? Quamdiu homo circuis creaturam? Ad te redi, te
vide, te inspice, te discute. In creatura quaeris aliqua tria et
separatim demonstranda, et inseparabiliter operantia: si in creatura
quaeris, in te prius quaere. Non enim tu non es creatura.
Similitudinem quaeris. Quaesiturus es in pecore? De Deo enim
loquebaris, cum quaereres quamdam similitudinem. De Trinitate
ineffabilis Majestatis loquebaris; et quia defecisti in divinis,
tuamque infirmitatem debita humilitate confessus es, ad humana
venisti; ibi discute. Quaeris in pecore, quaeris in sole, in
stella? Quid enim horum factum est ad imaginem et similitudinem Dei?
Prorsus familiarius et melius aliquid horum quaeris in te. Hominem
enim Deus fecit ad imaginem et similitudinem suam. In te quaere, ne
forte imago Trinitatis habeat aliquod vestigium Trinitatis. Et
quae? Imago facta longe distans: similitudo tamen et imago longe
distans, non quomodo imago Filius hoc quod Pater. Aliter enim imago
in filio, aliter in speculo. Multum distat. In filio imago tua, tu
ipse es. Hoc est enim filius quod tu natura. Substantia hoc quod
tu, persona alius quam tu. Non ergo homo imago tanquam unigenitus
Filius, sed ad imaginem quamdam et quamdam similitudinem factus.
Quaerat in se aliquid, si possit invenire, et tria quaedam quae
separabiliter pronuntientur, inseparabiliter operentur. Quaeram,
quaerite mecum. Non ego in vobis, sed vos in vobis, et ego in me.
Quaeramus communiter, et communem naturam atque substantiam communiter
pertractemus.
18. Anima nostra ad imaginem Dei facta. Vide, o homo, adverte
si verum est quod dico. Habesne corpus, habes carnem? Habeo,
inquis. Nam unde est, unde in loco sum, unde de loco in locum
moveor? Unde verba loquentis audio, nisi per aurem carnis? Unde os
loquentis video, nisi per oculos carnis? Habes, constat, nec diu
satagendum est de re manifesta. Vide aliquid aliud, vide quod
operatur per carnem. Audis enim aure, sed non ab aure audis. Alius
est intus qui audit per aurem. Vides per oculum, ipsum intuere. An
domum agnovisti, habitatorem neglexisti? Numquidnam videt oculus per
se ipsum? Nonne alius est qui videt per oculum? Non dico, Non
videt oculus mortui, de quo constat corpore habitatorem abscessisse:
sed oculus de re alia cogitantis, non videt faciem praesentis.
Respice ergo interiorem hominem tuum. Ibi enim magis aliqua
similitudo quaerenda est quorumdam trium separatim demonstratorum,
inseparabiliter operantium. Quid habet mens tua? Forte si quaeram,
multa invenio: sed aliquid proximum est, quod facilius intelligitur.
Quid habet anima tua? Intus commemora, recole. Non enim quod
dicturus sum, id posco ut credatur mihi: noli acceptare, si in te non
inveneris. Intuere ergo, sed primo quod exciderat, videamus, si
homo non Filii tantum imago est, aut Patris tantum imago est, sed
Patris et Filii; et utique jam consequenter et Spiritus sancti.
Genesis loquitur: Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et
similitudinem nostram (Gen. I, 26). Non ergo facit Pater sine
Filio, nec Filius sine Patre. Faciamus hominem ad imaginem et
similitudinem nostram. Faciamus; non, Faciam; aut, fac; aut,
faciat ille: sed, faciamus aa imaginem; non, Tuam; aut, meam;
sed, ad nostram.
19. Trinitatis similitudo in homine. Ergo interrogo, dissimilem
rem dico. Nemo dicat: Ecce quod comparavit Deo. Jam locutus sum,
et praelocutus, et cautos reddidi, et cautus fui. Longe ista
distant, a summis ima, ab incommutabilibus mutabilia, a creantibus
creata, a divinis humana. Ecce primo hoc commendo, quia quod
dicturus sum longe distat, nemo mihi calumnietur. Ne forte ergo et
ego aures quaeram, et ille dentes paret, hoc me promisi exhibiturum,
aliqua tria demonstrata separatim, operata inseparabiliter. Quam sint
ista similia vel dissimilia Trinitati omnipotenti, non nunc ago: sed
in ipsa creatura ima et mutabili invenimus aliqua tria, quae possint
separabiliter demonstrari, et inseparabiliter operari. O carnalis
cogitatio, et conscientia pertinax atque infidelis! Quid de illa
Majestate ineffabili in ea re dubitas, quam in te invenire potuisti?
Ecce dico, ecce interrogo: Homo, habes memoriam? Si non habes,
quod dixi quomodo tenuisti? Sed forte jam, quod paulo ante dixi,
oblitus es. Hoc ipsum quod dico, Dixi; duas istas syllabas non
teneres, nisi per memoriam. Unde enim scires duas esse, si sonante
secunda oblitus esses primam? Quid ergo diutius immoror? quare sic
urgeor? quare sic cogor convincere? Manifestum est, habes memoriam.
Quaero aliud: Habes intellectum? Habeo, inquis. Si enim non
haberes memoriam, non teneres quod dixi: si non haberes intellectum,
non agnosceres quod tenuisti. Habes et hoc. Intellectum tuum ad id
quod intus tenes, revocas, et vides, et videndo formaris, ut sciens
dicaris. Tertium quaero: Habes memoriam, qua teneas quod dicitur;
habes intellectum, quo intelligas quod tenetur; de his duobus requiro
abs te, volens tenuisti et intellexisti? Volens plane, inquis.
Habes ergo voluntatem. Haec sunt tria, quae me dicturum esse
promiseram auribus et mentibus vestris. Tria haec sunt in te, quae
potes numerare, et non potes separare. Haec ergo tria, memoriam,
intellectum, et voluntatem; haec, inquam, tria animadverte separatim
pronuntiari, inseparabiliter operari.
20. Memoria, intellectus et voluntas, et separabiliter
demonstrantur, et inseparabiliter operantur. Aderit Dominus, et
video quod adsit: ex intellectu vestro intelligo eum adesse. Ex his
enim vocibus vestris, quemadmodum intellexeritis, adverto; praesumo
eum adjuturum, ut omnia intelligatis. Tria promisi separabiliter
demonstrari, inseparabiliter operari. Ecce nesciebam quid esset in
animo tuo, demonstrasti mihi dicendo, Memoria. Hoc verbum, sonus
iste, vox ista processit ad aures meas ab animo tuo. Hoc enim quod
est memoria, tacite cogitabas, et non dicebas. Erat in te, et
nondum venerat ad me. Ut autem quod erat in te proferretur ad me,
dixisti ipsum nomen, id est, Memoria. Audivi: quatuor has syllabas
in nomine memoriae audivi. Quatuor syllabarum nomen est, vox est,
sonuit, ad aurem meam processit, menti aliquid insinuavit. Quod
sonuit transiit, unde insinuatum et quod insinuatum est manet. Sed
hoc quaero, quando dixisti hoc nomen Memoria, vides certe quia hoc
nomen non pertinet nisi ad memoriam. Caetera enim duo habent nomina
sua. Namque aliud vocatur intellectus, aliud voluntas, non memoria:
illud autem unum vocatur memoria. Sed ut hoc diceres, ut quatuor
istas syllabas operareris, unde operatus es? Hoc nomen quod pertinet
ad solam memoriam, operata est in te et memoria, ut teneres quod
dicebas; et intellectus, ut scires quod tenebas; et voluntas, ut
proferres quod sciebas. Gratias Domino Deo nostro. Adjuvit nos,
et in vobis et in nobis. Vere dico Charitati vestrae, hoc
discutiendum et insinuandum trepidissime aggressus eram. Metuebam enim
ne forte laetificarem capacium ingenium, et facerem grave tardioribus
taedium. Nunc autem video vos et attentione audiendi, et celeritate
intelligendi, non solum percepisse dictum, sed praevolasse dicturum:
Gratias Domino.
21. Ex his tribus illustratur Trinitatis mysterium. Videte ergo,
jam securus commendo quod intellexistis; non inculco incognitum, sed
repetens commendo perceptum. Ecce de tribus illis una res nominata
est, unius rei nomen dictum est: Memoria nomen est unius ex illis
tribus, et tamen nomen unius ex illis tribus tria ipsa operata sunt.
Non potuit dici sola memoria, nisi operante voluntate, intellectu et
memoria. Non potest dici solus intellectus, nisi operante memoria,
voluntate et intellectu: nec potest dici sola voluntas, nisi operante
memoria et intellectu et voluntate. Explicata sunt, ut arbitror,
quae promissa sunt: quod separatim pronuntiavi, inseparabiliter
cogitavi. Unum horum omnium tria fecerunt: sed tamen hoc unum quod
tria fecerunt, non ad tria pertinet, sed ad unum. Tria fecerunt
nomen memoriae: sed hoc non pertinet nisi ad solam memoriam. Tria
fecerunt nomen intellectus: sed non pertinet nisi ad solum
intellectum. Tria fecerunt nomen voluntatis: sed non pertinet nisi ad
solam voluntatem. Ita Trinitas fecit carnem Christi: sed non
pertinet nisi ad solum Christum. Trinitas fecit de coelo columbam:
sed non pertinet nisi ad solum Spiritum sanctum. Trinitas fecit de
coelo vocem: sed non pertinet vox nisi ad solum Patrem.
22. Quid ex illis ad Patrem, quid ad Filium et Spiritum sanctum
pertineat, cogitandum relinquitur. Nemo ergo dicat mihi, nemo
calumniosus me infirmum urgere conetur: Quid ergo in his tribus quae
in mente nostra vel in anima esse ostendisti, quid ex his tribus
pertinet ad Patrem, id est, quasi ad similitudinem Patris, quid
horum ad Filii, quid horum ad Spiritus sancti? Non possum dicere.
non possum explicare. Aliquid cogitantibus relinquamus, aliquid et
silentio largiamur. Redi ad te, et ab omni strepitu tolle te. Intra
te vide, si habes illic aliquod secretarium dulce conscientiae tuae,
ubi non perstrepas, ubi non litiges, aut lites pares, ubi non
dissensiones et pervicaciam mediteris. Esto mansuetus ad audiendum
verbum, ut intelligas. Forte dicturus es, Auditui meo dabis
exsultationem et laetitiam, et exsultabunt ossa, sed humiliata
(Psal. L, 10), non elata.
23. Hinc satis intelligitur Trinitatis personas posse et
separabiliter demonstrari et inseparabiliter operari. Sufficit ergo
quia ostendimus tria quaedam separabiliter demonstrari, inseparabiliter
operari. Si hoc in te invenisti, si hoc in homine, si hoc in quadam
persona in terra ambulante, corpus fragile, quod aggravat animam,
portante; crede Patrem et Filium et Spiritum sanctum per singula
quaedam visibilia, per species quasdam assumptae creaturae posse et
separabiliter demonstrari, et inseparabiliter operari. Sufficit hoc.
Non dico, Pater memoria est, Filius intellectus est, Spiritus
voluntas est: non dico, quomodo libet intelligatur, non audeo.
Servemus majora capientibus, infirmis infirmi quod possumus. Non
dico ista illi Trinitati velut aequanda, quasi ad analogiam, id est,
ad rationem quamdam comparationis dirigenda: non hoc dico. Sed quid
dico? Ecce in te inveni tria separabiliter demonstrata,
inseparabiliter operata; et eorum trium unumquodque nomen a tribus
factum, quod tamen non ad tria, sed ad trium horum unum aliquid
pertineret. Crede jam ibi quod non potes videre, si hic audisti et
vidisti et tenuisti. In te enim quod est, potes nosse: in eo qui te
fecit quod est, quidquid est, quando potes nosse? Et si poteris,
nondum potes. Et tamen cum poteris, numquid sic poteris nosse Deum
tu, quomodo se novit Deus? Sufficiat ergo Charitati vestrae: quod
potuimus, diximus; exigentibus promissa reddidimus: caetera quae
addenda sunt, ut proficiant sensus vestri, a Domino quaerite.
|
|