|
1. Omnes volunt esse beati Pauper spiritu quis. Solemnitate
sanctae virginis, quae testimonium dixit de Christo, et
testimoniummeruit a Christo, palam occisae, occulte coronatae,
admonemur Charitati vestrae de illa exhortatione loqui, quam modo
Dominus ex Evangelio proferebat, dicens multas causas beatae vitae,
quam nemo est qui non velit. Nemo quippe inveniri potest, qui beatus
esse nolit. Sed o si homines quomodo desiderant mercedem, sic opus
mercedis non recusarent! Quis non alacriter currat, cum ei dicitur,
Beatus eris? Libenter audiat et cum dicitur, Si hoc feceris. Non
recusetur certamen, si diligitur praemium; et accendatur animus ad
alacritatem operis commendatione mercedis. Quod volumus, quod
desideramus, quod petimus, post erit: quod autem jubemur ut
faciamus, propter illud quod post erit, modo sit. Ecce incipe divina
dicta recolere, et ipsa evangelica praecepta vel munera. Beati
pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Postea erit
tuum regnum coelorum, modo esto pauper spiritu. Vis ut postea regnum
coelorum tuum sit? Vide modo tu ipse cujus sis. Esto pauper
spiritu. Quaeris a me fortasse quid sit esse pauperem spiritu. Omnis
inflatus non est pauper spiritu: ergo humilis pauper est spiritu.
Altum est regnum coelorum: sed, Qui se humiliat, exaltabitur
(Luc. XIV, 11).
2. Mitis quis. Attende quod sequitur: Beati, inquit, mites,
quoniam ipsi haereditate possidebunt terram. Jam vis possidere
terram: vide ne possidearis a terra. Possidebis mitis, possideberis
immitis. Nec cum audis praemium propositum, ut possideas terram,
extendas avaritiae sinum, qua vis possidere modo terram, excluso etiam
utcumque vicino tuo: non te ista fallat opinio. Tunc vere possidebis
terram, quando inhaeseris ei qui fecit coelum et terram. Hoc enim est
esse mitem, non resistere Deo tuo: ut in eo quod bene facis, ipse
tibi placeat, non tu tibi; in eo quod mala juste pateris, ipse tibi
non displiceat, sed tu tibi. Neque enim parum est quia placebis ei,
displicens tibi; displicebis autem ei, placens tibi.
3. Lugentes. Attende tertium: Beati lugentes, quoniam ipsi
consolabuntur. In luctu opus est, in consolatione merces est. Nam
qui lugent carnaliter, quas consolationes habent? Molestas,
metuendas. Ibi consolatur lugens, ubi timet rursus ne lugeat.
Verbi gratia, contristat filius elatus, laetificat natus: illum
extulit, hunc suscepit; in illo tristitia, in isto timor: in nullo
ergo consolatio. Ergo illa erit vera consolatio, qua dabitur quod non
amittatur; ut illi se postea gaudeant consolari, qui modo se lugent
peregrinari.
4. Esurientes. Accedat quartum et opus et munus: Beati qui
esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Saturari
vis. Unde? Si caro saturitatem concupiscit, digesta saturitate,
famem iterum patieris. Et qui biberit, inquit, ex hac aqua, sitiet
iterum (Joan. IV, 13). Medicamentum quod ad vulnus ponitur,
si sanaverit, jam non dolet: quod autem ponitur contra famem, hoc
est, esca, ita ponitur ut ad modicum relevet. Transacta enim
saturitate, redit fames. Accedit quidem quotidie remedium
saturitatis, sed non est sanatum vulnus infirmitatis. Esuriamus ergo
sitiamusque justitiam, ut ipsa justitia saturemur, quam nunc esurimus
et sitimus. Inde enim saturabimur, quod esurimus et sitimus.
Interior homo noster esuriat et sitiat: habet enim cibum suum, habet
potum suum. Ego sum, inquit, panis qui de coelo descendi (Joan.
VI, 41). Habes panem esurientis, desidera et potum sitientis:
Quoniam apud te est fons vitae (Psal. XXXV, 10).
5. Misericordes. Attende quod sequitur: Beati misericordes,
quoniam ipsorum miserebitur Deus. Fac, et fiet: fac cum altero, ut
fiat tecum. Quia abundas et eges: abundas temporalibus, eges
aeternis. Mendicum hominem audis, mendicus ipse Dei es. Petitur a
te, et petis. Quod egeris cum petitore tuo, hoc aget Deus cum suo.
Et plenus et inanis es: imple inanem de plenitudine tua, ut de Dei
plenitudine impleatur inanitas tua.
6. Mundicordes. Attende quod sequitur: Beati mundicordes, hoc
est, qui mundi corde sunt; quoniam ipsi Deum videbunt. Hic est
finis amoris nostri; finis quo perficiamur, non quo consumamur.
Finitur cibus, finitur vestis: cibus, quia consumitur edendo;
vestis, quia perficitur texendo. Et illud finitur, et illud: sed
finis iste pertinet ad consumptionem, ille ad perfectionem. Quidquid
agimus, quidquid bene agimus, quidquid nitimur quidquid laudabiliter
aestuamus, quidquid inculpabiliter desideramus, ad Dei visionem cum
venerit, plus non requiremus. Quid enim quaerat, cui adest Deus?
aut quid sufficiat ei, cui non sufficit Deus? Videre Deum volumus,
videre Deum quaerimus, videre Deum inardescimus. Quis non? Sed
vide quid dictum est: Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum
videbunt. Hoc para, unde videas. Ut enim secundum carnem loquar,
quid desideras ortum solis cum oculis lippis? Sani sint oculi, et
erit lux illa gaudium: non sint oculi sani, erit lux illa tormentum.
Non enim corde non mundo videre permitteris, quod non videtur nisi
corde mundo. Repelleris, aufereris, non videbis. Beati enim
mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt. Quoties beatos jam
numeravit? quas beatitudinis causas, quae opera, quae munera, quae
merita, quae praemia? Nusquam dictum est, Ipsi Deum videbunt.
Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati
mites: ipsi haereditate possidebunt terram. Beati lugentes: ipsi
consolabuntur. Beati esurientes et sitientes justitiam: ipsi
saturabuntur. Beati misericordes: ipsi misericordiam consequentur.
Nusquam dictum est, Ipsi Deum videbunt. Ventum est ad
mundicordes, ibi visio Dei promissa est. Non sine causa, nisi quia
ibi sunt oculi, unde videtur Deus. De his oculis Paulus apostolus
loquens ait: Illuminatos oculos cordis vestri (Ephes. I, 18).
Modo ergo oculi isti pro sua infirmitate illuminantur fide: postea pro
sua firmitate illuminabuntur specie. Quamdiu enim sumus in corpore,
peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, non per speciem
(II Cor. V, 6 et 7). Quamdiu autem in hac fide sumus, quid
de nobis dicitur? Videmus nunc per speculum in aenigmate; tunc autem
facie ad faciem (I Cor. XIII, 12).
7. Dei facies et manus et pedes quid. Non hic corporea facies
cogitetur. Nam si accensus desiderio videndi Deum, faciem tuam
praeparaveris corporalem ad videndum; talem faciem desiderabis et
Dei. Si autem jam saltem spiritualiter de Deo sapis, ut Deum non
cogites esse corporeum (unde diutius heri egimus, si tamen aliquid
peregimus); si in corde vestro, tanquam in templo Dei, formae
humanae fregimus simulacrum; si jam vobis bene venit in mentem, et
viscera vestra interiora possedit, ubi detestatur Apostolus eos qui
dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt; et immutaverunt gloriam
incorruptibilis Dei et similitudinem imaginis corruptibilis hominis
(Rom. I, 22, 23).
Si jam tale malum detestamini, si adversamini, si Creatori mundatis
templum suum, si vultis ut veniat et mansionem apud vos faciat:
Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite
illum (Sap. I, 1). Videte cui dicatis, si tamen dicitis, si
vere dicitis: Tibi dixit cor meum, Quaeram faciem tuam. Dicat et
cor tuum, et adde, Vultum tuum, Domine, requiram (Psal.
XXVI, 8). Bene enim requiris, quia corde requiris. Dicitur
Dei vultus, dicitur Dei brachium, dicitur Dei manus, dicuntur Dei
pedes, dicitur Dei sedes, dicitur scabellum pedum ejus: sed noli
membra humana cogitare. Si vis esse templum veritatis, frange idolum
falsitatis. Manus Dei, potentia Dei. Facies Dei, notitia Dei.
Pedes Dei, praesentia Dei. Sedes Dei, si vis, tu es. An forte
negare audebis Deum esse Christum? Non, inquis. Concedis et hoc,
Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 24)?
Concedo, inquis. Audi: Anima justi sedes est sapientiae (Sap.
I). Ubi enim sedem habet Deus, nisi ubi habitat? Ubi autem
habitat, nisi in templo suo? Templum enim Dei sanctum est, quod
estis vos (I Cor. III, 17). Vide ergo quomodo excipias
Deum. Spiritus est Deus; in spiritu et veritate oportet adorare
Deum (Joan. IV, 24). Jam in cor tuum, si placet, intret
arca testamenti, et ruat Dagon (I Reg. V, 3). Audi ergo
nunc, et disce Deum desiderare, disce unde Deum videre possis
praeparare. Beati, inquit, Mundicordes, quoniam ipsi Deum
videbunt.
Quid praeparas oculos corporis? Si sic videbitur, in loco erit quod
videbitur. Non est in loco qui ubique totus est. Munda unde
videatur.
8. Praemia operibus congrua in sententiis beatitudinum. Audi, et
intellige, si ipso juvante potero explicare: adjuvet nos ad
intelligendum omnia supradicta opera et munera, quemadmodum
congruentibus apposita sint. Ubi enim dictum est de praemio, quod non
congrueret operi, quod non consonaret? Quia humiles quasi a regno
videntur alieni: Beati, inquit, pauperes spiritu, quia ipsorum est
regnum coelorum. Quia mites homines facile excluduntur de terra sua:
Beati, inquit, mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram.
Jam caetera aperta sunt, clara, sua sponte cognoscuntur: disputatore
non egent, commemoratore opus habent. Beati qui lugent. Quis lugens
non consolationem desiderat? Ipsi, inquit, consolabuntur. Beati
qui esuriunt et sitiunt justitiam. Quis esuriens et sitiens non
satietatem requirit? Et ipsi, inquit, saturabuntur. Beati
misericordes. Quis misericors, nisi qui optat ex ipso opere reddi
sibi a Deo vicem, ut circa se fiat, quod circa pauperem facit?
Beati, inquit, misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus
Quomodo per ipsa singula singulis propria apposita sunt, et nihil
adhibitum est in praemio, quod non congrueret praecepto? praeceptum
est enim ut sis pauper spiritu: praemium est ut habeas regnum
coelorum. Praeceptum est ut sis mitis: praemium est ut possideas
terram. Praeceptum est ut sis lugens: praemium, ut consoleris.
Praeceptum est ut esurias et sitias justitiam: praemium, ut
satureris. Praeceptum est ut sis misericors: praemium, ut
misericordiam consequaris. Sic praeceptum est ut mundes cor:
praemium, ut videas Deum.
9. Visio Dei quomodo mundicordibus speciatim promissa. Non ergo
ita sapias in his praeceptis et praemiis, ut cum audis, Beati
mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt, putes pauperes spiritu non
visuros, aut non visuros mites, non visuros lugentes, non visuros
esurientes et sitientes justitiam, non visuros misericordes. Non
arbitreris eos tantum quasi visuros qui mundo sunt corde, illis a
visione separatis. Omnia enim haec iidem ipsi sunt. Ipsi videbunt,
et non ideo videbunt, quia pauperes spiritu sunt, quia mites sunt,
quia lugentes, quia esurientes sitientesque justitiam, quia
misericordes: sed quia mundi sunt corde. Quemadmodum si corporalia
opera membris corporalibus coaptarentur, ac diceret, verbi gratia,
quisquam: Beati qui pedes habent, quia ipsi ambulabunt: beati qui
manus habent, quia ipsi operabuntur: beati qui vocem habent, quoniam
ipsi clamabunt: beati qui os et linguam habent, quoniam ipsi
loquentur: beati qui oculos habent, ipsi enim videbunt. Sic tanquam
spiritualia membra componens, docuit quid ad quid pertineat. Apta est
humilitas ad habendum regnum coelorum; apta mansuetudo ad possidendam
terram; aptus luctus ad consolationem; apta fames et sitis justitiae
ad saturitatem; apta misericordia ad impetrandam misericordiam; aptum
mundum cor ad videndum Deum.
10. Fide cor mundatur ad videndum Deum. Si ergo desideramus
videre Deum, oculus iste unde mundabitur? Quis enim non curet, quis
non quaerat unde mundet, quo videre possit quem toto affectu
desiderat? Expressit hoc divina testatio: Fide, inquit, mundans
corda eorum (Act. XV, 9). Mundat cor fides Dei, mundum cor
videt Deum. Sed quia ipsa fides aliquando ab hominibus, qui se ipsos
fallunt, talis determinatur, quasi sufficiat tantummodo credere
(promittunt enim sibi quidam etiam conspectum Dei regnumque coelorum
credentes et male viventes); contra hos succensus et spirituali
charitate quodammodo stomachans Jacobus apostolus in Epistola sua
dicit, Tu credis quoniam unus est Deus. Plaudis tibi de fide:
attendis enim multos impios aestimare multos esse deos, et tu tibi
gaudes credendo quia unus est Deus. Bene facis. Et daemones
credunt, et contremiscunt (Jacobi II, 19). Numquid et ii
Deum videbunt? Videbunt qui mundo sunt corde. Quis antem
mundicordes dicat spiritus immundos? Et tamen credunt, et
contremiscunt.
11. Fides Christianorum discernenda a fide daemonum. Fidei
comites spes et charitas. Discernenda est fides nostra a fide
daemonum. Fides enim nostra mundat cor: fides autem illorum reos
facit. Male quippe operantur, et ideo Domino dicunt: Quid nobis et
tibi est? Cum audis hoc daemones dicere, putas eos non agnoscere?
Scimus, inquiunt, qui sis. Tu es Filius Dei (Luc. IV,
34). Dicit hoc Petrus, et laudatur (Matth. XVI, 16,
17): dicit hoc daemon, et damnatur. Unde hoc, nisi quia vox
par, et cor impar? Discernamus ergo fidem nostram, nec credere
sufficiat. Non est talis fides quae mundat cor. Fide, inquit,
mundans corda eorum. Sed qua fide, quali fide, nisi quam definit
Paulus apostolus, ubi ait: Fides quae per dilectionem operatur
(Galat. V, 6)? Ista fides discernit a fide daemonum, discernit
ab hominum flagitiosis ac perditis moribus. Fides, inquit. Quae
fides? Quae per dilectionem operatur, sperat quod Deus pollicetur.
Nihil ista definitione perpensius, nihil perfectius. Ergo tria sunt
illa. Necesse est ut in quo est fides, quae per dilectionem
operatur, speret quod Deus pollicetur. Comes est ergo fidei spes.
Necessaria quippe spes est, quamdiu non videmus quod credimus; ne
forte non videndo et desperando deficiamus. Contristat nos, quia non
videmus: sed consolatur nos, quia visuros nos speramus. Adest ergo
spes, et est comes fidei. Deinde et charitas, qua desideramus, qua
pertingere conamur, qua inardescimus, qua esurimus et sitimus.
Adhibetur ergo et haec: et erit fides, spes et charitas. Quomodo
enim non erit ibi charitas, cum nihil sit aliud charitas quam
dilectio? Ipsa autem fides definita est, quae per dilectionem
operatur. Tolle fidem, perit quod credis; tolle charitatem, perit
quod agis. Fidei enim pertinet ut credas; charitati, ut agas. Si
enim credis, et non amas, non te moves ad bonum opus: et si moves,
ut servus moves, non ut filius: timendo poenam, non amando
justitiam. Illa ergo, inquam, fides mundat cor, quae per
dilectionem operatur.
12. Deus non cogitandus ut corpus. Et modo ipsa fides quid agit?
Tantis testimoniis Scripturarum, tam multiplici lectione, tam varia
copiosaque exhortatione quid agit, nisi ut videamus nunc per speculum
in aenigmate, postea facie ad faciem? Sed non iterum tu redeas ad
istam faciem tuam. Faciem cordis cogita. Coge cor tuum cogitare
divina, compelle, urge. Quidquid simile corporis cogitanti
occurrerit, abjice. Nondum potes dicere, Hoc est: saltem dic,
Non est hoc. Quando enim dices, Hoc est Deus? Nec cum videbis:
quia ineffabile est quod videbis. Raptum se dicit Apostolus in
tertium coelum, et audisse ineffabilia verba (II Cor. XII, 2
et 4). Si sunt ineffabilia verba, quid est cujus sunt verba?
Cogitanti ergo tibi de Deo, occurrit aliqua fortasse in humana specie
mira et amplissima magnitudo: constituisti eam in conspectu
cogitationis tuae, tanquam magnum aliquid, amplissimum, grande,
ingentissima mole diffusum. Finisti alicubi. Si finisti, Deus non
est. Si non finisti, facies ubi est? Cogitas molem, et ut membra
distinguas, definis molem. Aliter enim membra distinguere non potes,
nisi moli dederis finem. Quid agis, stulta et carnalis cogitatio?
Grandem molem fecisti, et tanto grandiorem, quanto te putasti Deum
amplius honorare. Addit alius unum cubitum, et facit majorem.
13. Locus Isaiae in speciem contrarius. Sed legi, inquis. Quid
legisti, qui nihil intellexisti? Et tamen dic, quid legisti? Non
repellamus parvulum corde ludentem. Dic quid legisti? Coelum mihi
thronus est, terra autem scabellum pedum meorum (Isai. LXVI,
6). Aio, Legi et ego: sed tu forte potiorem te putas, quia
legisti et credidisti. Credo et ego quod dixisti. Simul credamus.
Quid dico? Simul quaeramus. Ecce tene quod legisti, et
credidisti: Coelum mihi thronus est, id est, sedes; thronus enim
graece, latine sedes est: terra autem scabellum pedum meorum. Non
legisti et illud: Quis palmo mensus est coelum (Isai. XL,
12)? Puto te legisse: cognoscis, et te credere confiteris. Ibi
enim utrumque legimus, utrumque credimus. Modo jam cogita, et doce
me: adhibeo te doctorem, et me parvulum facio. Doce me, obsecro
te. Quis est qui sedet in palmo suo?
14. Excutitur locus allatus. Coelum, sancti. Terra, terreni.
Sursum cor. Ecce figuras et lineamenta membrorum Dei a corpore
humano duxisti. Sed forte subrepsit tibi, ut secundum corpus putares
nos factos ad imaginem Dei. Interim accipio considerandum,
discutiendum, requirendum, disputando excutiendum. Si placet, audi
me: quia in eo quod tibi placuit, audivi te. Sedet Deus in coelo,
et palmo metitur coelum. Idem coelum fit latum, cum sedet; et
angustum, cum metitur? An ipse Deus tantus est in sedendo, quantus
in palmo? Si hoc ita est, non ad similitudinem suam nos fecit Deus:
nos enim palmum angustiorem valde habemus, quam partem corporis qua
sedemus. Ille autem si tam latus est in palmo suo, quam latus in
sessione sua, disparia membra nobis fecit. Non est ista similitudo.
Erubescat ergo tale idolum in corde christiano. Proinde coelum accipe
pro omnibus sanctis. Quia et terra dicitur pro omnibus qui sunt in
terra: Omnis terra adoret te (Psal. LXV, 4). Si bene
dicimus secundum eos qui habitant in terra, Omnis terra adoret te:
bene dicimus etiam secundum eos qui habitant in coelo, Omne coelum
portet te. Nam et sancti ipsi qui in terra habitant, carne terram
calcant, corde in coelo habitant. Non enim frustra admonentur sursum
habere cor, et cum admoniti fuerint, ita esse respondent: aut frustra
sursum versus ad caput eminet: et ea significatur dicitur, Si
consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus
est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super
terram (Coloss. III, 1 et 2). In quantum ergo ibi
conversantur, et ipsi Deum portant, et coelum sunt; quia Dei sedes
sunt; et cum annuntiant verba Dei, Coeli enarrant gloriam Dei
(Psal. XVIII, 2).
15. Latitudo, longitudo, altitudo et profundum. Redi ergo mecum
ad faciem cordis: ipsam praepara. Intus est cui loquitur Deus.
Aures, oculi, caetera membra visibilia, interioris cujusdam vel
habitaculum vel organum sunt. Interior est homo ubi habitat Christus
interim per fidem: ibi habitaturus praesentia divinitatis suae, cum
cognoverimus quae sit latitudo, longitudo, altitudo, profundum;
cognoverimus etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut
impleamur in omnem plenitudinem Dei (Ephes. III, 17-19).
Nunc ergo si tibi intellectus hic non displicet, advoca te
comprehendere latitudinem, longitudinem, altitudinem, profundum.
Non discurras imaginatione cogitationis per spatia mundana, et per
molis hujus tam magnae comprehensibilem granditatem. In te attende
quod dico. Latitudo est in bonis operibus; longitudo est in
longanimitate et perseverantia bonorum operum; altitudo est in
supernorum exspectatione praemiorum; propter quam altitudinem tibi
dicitur ut sursum cor habeas. Bene operare, et in bonis operibus
persevera, propter beneficia Dei. Terrena pro nihilo aestimes, ne
cum tibi aliquo sapientis illius flagello terra ista fuerit perturbata,
dicas te sine causa Deum coluisse, sine causa bona opera fecisse,
sine causa in bonis operibus perseverasse. Faciendo enim bona opera,
quasi habuisti latitudinem: perseverando in eis, quasi habuisti
longitudinem: sed terrena conquirendo, non habuisti altitudinem.
Attende profundum: gratia Dei est in occulto voluntatis ejus. Quis
enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit (Rom.
XI, 34)? Et, Judicia tua sicut multa abyssus (Psal.
XXXV, 7).
16. Crucis quatuor dimensiones. Hanc conversationem bene
operandi, in ea perseverandi, superna exspectandi, gratiam Dei
occulte dandi, sapientia, non stultitia; nec reprehendendi quare
alius sic, alius autem sic; non enim est iniquitas apud Deum (II
Par. XIX, 7, et Rom. IX, 14): hanc ergo
conversationem, si placet, coapta etiam cruci Domini tui. Non enim
frustra talem mortem elegit, in cujus potestate erat vel mori vel non
mori. Si in potestate erat mori et non mori, quare non in potestate
sic vel sic mori? Non frustra ergo crucem elegit, ubi te huic mundo
crucifigeret. Nam latitudo est in cruce transversum lignum, ubi
figuntur manus: propter bonorum operum significationem. Longitudo est
in ea parte ligni, quae ab ipso transverso ad terram tendit. Ibi enim
corpus crucifigitur, et quodam modo stat: et ipsa statio
perseverantiam significat. Altitudo autem in illo ligno est, quod ab
eodem transverso supernorum exspectatio. Ubi profundum, nisi in ea
parte quae terrae defixa est? Occulta est enim gratia, et in abdito
latet. Non videtur, sed inde eminet quod videtur. Post haec si
comprehenderis haec omnia, non solum intelligendo, verum etiam agendo
(intellectus enim bonus omnibus qui faciunt eum [Psal. CX,
10]); tunc jam extende te, si potes, ad agnoscendam agnitionem
charitatis Christi supereminentem scientiae. Cum perveneris,
impleberis in omnem plenitudinem Dei. Tunc erit illud facie ad
faciem. Impleberis autem in omnem plenitudinem Dei, non ut tui
plenus sit Deus, sed ut tu sis plenus Deo. Quaere ibi, si potes,
faciem corporalem. Jam tollantur nugae a mentis aspectu. Abjiciat
puer parvulus ludicra, discat tractare majora. Et nos in multis
parvuli sumus: et cum plus quam sumus essemus, a majoribus tolerati
sumus. Pacem sectamini cum omnibus, et sanctificationem, sine qua
nemo poterit videre Deum (Hebr. XII, 14). Hac enim et cor
mundatur: quia ibi est fides quae per dilectionem operatur. Hinc,
Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt.
|
|