SERMO LIV. De eo quod scriptum est in Evangelio Matthaei, cap. V, 16. Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est: et contra, cap. VI, 1, Attendite ne justitiam vestram faciatis coram homibus, ut videamini ab eis.

1. Praecepta in speciem contraria. Solet multos movere, charissimi, quod Dominus noster Jesus Christus in Sermone evangelico, eum prius dixisset, Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est, postea dixit, Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. Turbatur enim mens parum intelligentis, et praecepto utique obaudire cupientis, et per diversa et adversa distenditur. Tam enim nemo potest quamvis uni domino obtemperare repugnantia jubenti, quam nemo potest etiam duobus dominis servire: quod eodem Sermone Salvator ipse testatus est (Matth. VI, 24). Quid ergo faciet animus nutans, cum se obtemperare non posse existimat, et non obtemperare formidat? Si enim bona opera sua in luce posuerit hominibus intuenda, ut faciat quod praeceptum est, Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est; reum se teneri arbitrabitur, quia contra praeceptum fecit, ubi dicitur, Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. Rursusque si hoc timens et cavens, ea quae bene facit absconderit, non se putabit servire imperanti et dicenti, Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra.

2. Utrumque praeceptum implet Apostolus. Qui recte autem intelligit, utrumque implet, et serviet universissimo Domino, qui servum pigrum non damnaret, si ea quae fieri nullo modo poterant, imperaret. Audite enim Paulum servum Christi Jesu, vocatum Apostolum, segregatum in Evangelium Dei, utrumque et facientem et docentem. Videte quemadmodum luceat lumen ejus coram hominibus, ut videant bona opera ejus. Commendamus, inquit, nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum in conspectu Dei (II Cor. IV, 2): et iterum, Providemus enim bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus (Id. VIII, 21): et iterum, Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo (I Cor. X, 33). Videte rursus quemadmodum attendat, ne faciat justitiam suam coram hominibus, ut videatur ab eis. Opus autem suum probet, inquit, unusquisque; et tunc in semetipso habebit gloriam, et non in altero (Galat. VI, 4): et iterum, Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12): et illud quod nihil est manifestius, Si adhuc, inquit, hominibus placerem, Christi servus non essent (Galat. I, 10). Sed ne quisquam eorum qui de praeceptis quasi repugnantibus ipsius Domini moventur, multo magis Apostolo ejus ingerat quaestionem, et dicat, Quomodo tu dicis, Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo: et tu idem dicis, Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem? Adsit ipse Dominus, qui etiam in servo suo et Apostolo loquebatur, et aperiat nobis voluntatem suam, et tribuat obediendi facultatem.

3. Conciliantur duo illa praecepta. Ipsa quippe verba evangelica secum portant expositiones suas; nec intercludunt ora esurientium, quia pascunt corda pulsantium. Intentio quippe cordis humani quo dirigatur, et quo spectet, intuendum est. Si enim qui vult videri ab hominibus bona opera sua, gloriam et utilitatem suam ponit ante homines, et hanc in conspectu hominum quaerit; nihil eorum, quae de hac re Dominus praecepit, implevit: quia et attendit facere justitiam suam coram hominibus, ut videretur ab eis; et non sic eluxit lumen ejus coram hominibus, ut ad hoc viderent bona opera ejus, ut glorificarent Patrem qui in coelis est. Se quippe voluit glorificari, non Deum; et suam quaesivit utilitatem, non dilexit Domini voluntatem. De qualibus dicit Apostolus: Omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21). Itaque non illic sententia terminata est, ubi ait, Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra: sed continuo subjunxit cur faciendum sit, ut glorificent, inquit, Patrem vestrum, qui in coelis est: ut homo cum bene faciens videtur ab hominibus, intentionem boni facti habeat in conscientia sua, intentionem vero innotescendi non habeat nisi in laudibus Dei, propter eorum quibus innotescit utilitatem; quibus hoc prodest, ut Deus placeat, qui hoc praestitit homini; atque ita non desperent, etiam sibi si voluerint hoc posse praestari. Itaque aliam sententiam, ubi ait, Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, non alibi terminavit, quam ubi dixit, ut videamini ab eis: nec addidit, Et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est; sed potius addidit, Alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est. Hinc enim ostendit eos qui tales sunt, quales fideles suos esse non vult, in eo ipso mercedem quaerere, quod videntur ab hominibus, ibi constituere bonum suum; ibi oblectare vanitatem cordis sui, ibi exinaniri et inflari, ibi tumescere et contabescere. Cur enim non sufficit, ut diceret, Attendite ne faciatis justitiam vestram coram hominibus; sed addidit, ut videamini ab eis: nisi quia sunt quidam, qui sic faciunt justitiam suam coram hominibus, non ut videantur ab eis, sed ut ipsa opera videantur, et glorificetur Pater qui est in coelis, qui ea justificatis impiis donare dignatus est?

4. Quisnam vere praeceptum utrumque implevit. Qui tales sunt, nec suam justitiam deputant, sed ejus ex cujus fide vivunt. Unde et Apostolus dicit, Ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo, non habens meam justitiam, quae ex Lege est, sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex Deo, justitia ex fide (Philipp. III, 8 et 9): et in alio loco, Ut nos simus justitia Dei in illo (II Cor. V, 21). Unde et Judaeos ita reprehendit: Ignorantes, inquit, Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3). Quisquis ergo ita vult videri hominibus opera sua, ut ille glorificetur, a quo ea quae in illo videntur accepit, et sic ad imitandum bonum iidem ipsi qui vident pietate fidei provocentur, vere lumen ejus lucet coram hominibus: quia lux de illo charitatis radiatur, non superbiae fumus evomitur: et in eo ipso cavet, ne justitiam suam faciat coram hominibus, ut videatur ab eis; quia nec suam deputat illam justitiam, nec ideo facit ut ipse videatur; sed ut ille intelligatur, qui laudatur in homine justificato, ut faciat et in laudante quod laudatur in altero, id est, ut laudantem faciat esse laudabilem. Attendite et Apostolum, cum dixisset, Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo; quomodo non ibi remansit, quasi ibi constituerit finem intentionis suae, ut placeret hominibus; alioquin falsum dixisset, Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem: sed statim subjunxit quare hominibus placeret. Non quaerens, inquit, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. X, 33). Ita et non placebat hominibus propter suam utilitatem, ne Christi servus non esset; et placebat hominibus propter illorum salutem, ut Christi esset dispensator idoneus: quia et illi coram Deo conscientia sufficiebat, et de illo coram hominibus quod imitarentur, elucebat.