|
1. Timor utilis. Sancti Evangelii capitulum, quod modo cum
legeretur audivimus, valde nos terruit, si fidem habemus: eos autem
non terruit, qui fidem non habent. Et quia non terret eos, volunt
esse perverse securi, nescientes distribuere et distinguere tempora
timoris et securitatis. Timeat ergo qui ducit modo vitam cum fine,
quo possit in illa vita habere securitatem sine fine. Ergo timuimus.
Quis enim non timeat loquentem Veritatem et dicentem, Qui dixerit
fratri suo, Fatue, reus erit gehennae ignis? Linguam autem nullus
hominum domare potest. Et homo domat feram, non domat linguam: domat
leonem, et non refrenat sermonem: domat ipse, et non domat se ipsum:
domat quod timebat; et ut se domet, non timet quod timere debebat.
Sed quid fit? Sententia vera, et ista processit de oraculo veritatis
: Linguam autem nullus hominum domare potest (Jacobi III, 7,
8).
2. Divini auxilii necessitas ad domandam linguam. Quid ergo
faciemus, fratres mei? Video me quidem ad multitudinem loqui: sed
quia unum sumus omnes in Christo, tanquam in secreto consilium
capiamus. Nullus nos audit extraneus, unum sumus, quia in unum
sumus. Quid faciemus? Qui dixerit fratri suo, fatue, reus erit
gehennae ignis: Linguam autem nullus hominum domare potest. Ibunt
ergo omnes in gehennam ignis? Absit. Domine, refugium factus es
nobis, a generatione in generationem (Psal. LXXXIX, 1).
Ira tua justa est: neminem in gehennam mittis injuste. Quo ibo a
spiritu tuo, et a te quo fugiam (Psal. CXXXVIII, 7),
nisi ad te? Ergo intelligamus, charissimi, quia si linguam nullus
hominum domare potest, ad Deum confugiendum est, qui domet linguam
nostram. Si enim tu eam domare volueris, non potes, quia homo es?
Linguam nullus hominum domare potest. Attendite similitudinem ab
ipsis bestiis quas domamus. Equus non se domat; camelus non se
domat; elephantus non se domat; aspis non se domat; leo non se
domat: sic et homo non se domat. Sed ut dometur equus, bos,
camelus, elephantus, leo, aspis, quaeritur homo. Ergo Deus
quaeratur, ut dometur homo.
3. Deus linguae domitor. Ergo, Domine, refugium factus es
nobis. Conferimus nos ad te, et bene nobis erit de te. Malum est
enim nobis de nobis. Quia dimisimus te, dimisisti nos nobis.
Inveniamur ergo in te, quia perieramus in nobis. Domine, refugium
factus es nobis. Quid ergo, fratres mei, dubitare debemus, quia
mansuetos nos faciet Dominus, si nos domandos ei praebeamus?
Domuisti leonem, quem non fecisti; non domat te, qui fecit te?
Unde enim bestias tam immanes domare potuisti? Numquid eis aequaris
viribus corporis? Qua ergo virtute ingentes bestias domare potuisti?
Ipsa jumenta quae dicuntur, bestiae sunt. Non enim indomita
tolerantur. Sed quia non eas novit consuetudo, nisi in manibus
hominum et sub frenis hominum et sub potestate hominum, putas eas
mansuetas nasci potuisse? Certe feras immanes attende. Fremit leo,
quis non timeat? Et tamen unde te intelligis fortiorem? Non corporis
virtute, sed mentis ratione interiore. Fortior es leone, unde factus
es ad imaginem Dei. Imago Dei domat feram; et non domat Deus
imaginem suam?
4. Ferendum flagellum Dei domitoris. In illo spes est, ei nos
subdamus, et misericordiam precemur. In illo spem nostram ponamus,
et donec domemur et perdomemur, id est, perficiamur, domitorem
feramus. Plerumque enim profert domitor noster etiam flagella. Si
enim tu ad domanda jumenta tua profers virgam, profers flagellum;
Deus non profert ad domanda jumenta sua, quod sumus nos, qui de
jumentis suis faciet filios suos? Domas equum tuum: quid daturus es
equo tuo, cum te coeperit portare mansuetus, ferre disciplinam tuam,
obedire imperio tuo, esse jumentum, hoc est, adjumentum infirmitatis
tuae? Quid ei retribuis, quem nec saltem sepelis cum mortuus fuerit,
sed discerpendum volatilibus projicis? Domito tibi Deus haereditatem
servat, quod est ipse Deus: et ad tempus mortuum, resuscitat te.
Carnem tuam usque ad numerum capillorum reddet tibi: et constituet te
cum Angelis in aeternum, ubi jam non indigeas domari, sed tantummodo
a piissimo possideri. Erit enim tunc Deus omnia in omnibus (I
Cor. XV, 28): nec erit ulla infelicitas quae nos exerceat, sed
felicitas sola quae pascat. Ipse autem pastor noster, Deus noster:
ipse potus noster, Deus noster; honor noster, Deus noster;
divitiae nostrae, Deus noster. Quaecumque hic varia qnaeris, ipse
tibi unus omnia erit.
5. Quam in spem hic domamur. Ad hanc spem homo domatur, et domitor
intolerabilis habetur? Ad hanc spem homo domatur, et contra istum
utilem domitorem, si forte flagellum proferat, murmuratur? Audistis
exhortantem Apostolum: Si separetis vos a disciplina, ergo nothi,
et non estis filii. Nothi sunt adulteri. Quis enim est filius, cui
non det disciplinam pater ejus? Et carnis quidem nostrae, inquit,
patres habebamus correptores, et reverebamur ; non multo magis
subjiciemur Patri spirituum, et vivemus (Hebr. XII, 7-9)?
Quid enim tibi potuit praestare pater tuus, quia corripuit te, quia
verberavit te, quia flagellum protulit et cecidit te? Numquid
praestare potuit ut viveres in aeternum? Quod non potuit praestare
sibi, quando praestaret tibi? Propter pecuniam suam quantulamcumque,
quam de usuris et labore collegit, erudiebat te flagellis, ne tibi
dimissus labor ejus te male vivente disperderetur. Et cecidit filium,
timens perire labores suos: quoniam reliquit tibi, quod nec tenere hic
poterat, nec auferre. Non enim hic aliquid tibi dimisit quod ipsius
esse possit: cessit, ut sic accederes. Deus autem tuus, redemptor
tuus, domitor tuus, castigator tuus, pater tuus, erudit te. Quo?
Ut accipias haereditatem, ubi non efferas patrem, sed haereditatem
habeas ipsum patrem. Ad hanc spem erudiris, et murmuras? et si quid
triste acciderit, fortasse blasphemas? Quo ibis a spiritu ejus?
Ecce dimittit te, et non flagellat: deserit blasphemantem, non
senties judicantem? Nonne melius est ut flagellet te, et recipiat
te, quam parcat tibi, et deserat te?
6. Refugium nostrum Deus. Dicamus ergo Domino Deo nostro,
Domine, refugium factus es nobis, in generatione et generatione. In
prima generatione et altera generatione, refugium factus es nobis. Tu
refugium ut nasceremur, qui non eramus: tu refugium ut renasceremur,
qui mali eramus: tu refugium ut pasceres desertores tuos: tu refugium
ut erigas et dirigas filios tuos: tu refugium factus es nobis. A te
non recedemus, cum liberaveris nos ab omnibus malis nostris, et
impleveris nos bonis tuis. Bona das, blandiris, ne fatigemur in
via: corripis, caedis, percutis, dirigis, ne aberremus a via.
Sive ergo blandiris, ne fatigemur in via; sive castigas, ne
aberremus a via; Domine, refugium factus es nobis.
|
|