|
1. Symbolum et Oratio christianis traditur. Beatus Apostolus
tempora ista, quando futurum erat ut omnes gentes in Deum crederent,
praenuntiata ostendens fuisse a Prophetis, hoc testimonium posuit quod
scriptum est, Et erit: omnis homo qui invocaverit nomen Domini,
salvus erit (Joel. II, 32). Antea enim apud solos Israelitas
invocabatur nomen Domini, qui fecit coelum et terram: caeterae gentes
idola muta et surda invocabant, a quibus non audiebantur; aut
daemones, a quibus malo suo audiebantur. At ubi venit plenitudo
temporis, impletur quod praedictum est, Et erit: omnis qui
invocaverit nomen Domini, salvus erit. Deinde quia invidebant ipsi
Judaei Gentibus Evangelium, etiam illi qui crediderunt in
Christum, et dicebant non debere annuntiari Evangelium Christi eis
qui circumcisi non fuissent; quia contra istos posuit hoc testimonium
apostolus Paulus, Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen
Domini, salvus erit: subjunxit statim ad illos convincendos, qui
nolebant evangelizari Gentibus, et ait, Quomodo autem invocabunt,
in quem non crediderunt? aut quomodo credent, quem non audierunt?
Quomodo autem audient sine praedicante? aut quomodo praedicabunt, si
non mittantur (Rom. X, 13-15)? Quia ergo dixit, Quomodo
invocabunt, in quem non crediderunt: ideo non accepistis prius
Orationem, et postea symbolum; sed prius symbolum ubi sciretis quid
crederetis, et postea Orationem, ubi nossetis quem invocaretis.
Symbolum ergo pertinet ad fidem, Oratio ad precem: quia qui credit,
ipse exauditur invocans.
2. Duo cavenda invocanti. Multi autem petunt quod petere non
deberent, ignorantes quid eis expediat. Duas ergo res, qui invocat,
cavere debet: ne petat quod non debet, et ne ab illo petat a quo non
debet. A diabolo, ab idolis, a daemonibus non est petendum aliquid:
a Domino Deo nostro Jesu Christo, Deo Patre Prophetarum,
Apostolorum et martyrum, a Patre Domini nostri Jesu Christi, a
Deo qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, ab
illo petendum est, si quid petendum est. Sed cavendum est, ne et ab
illo petatur quod petere non debemus. Vitam humanam quia petere
debemus, si petas ab idolis surdis et mutis, quid tibi prodest? Item
a Deo Patre, qui est in coelis, si optas mortem inimicorum tuorum,
quid tibi prodest? Non audisti vel legisti in Psalmo, in quo
praedictus est damnabilis traditor Judas, quomodo prophetia dixit de
illo, Oratio ejus fiat illi in peccatum (Psal. CVIII, 7)?
Si ergo surgis et oras mala inimicis tuis, oratio tua fiet in
peccatum.
3. Non optanda mala malis, sed ut boni fiant orandum. In Psalmis
sanctis legistis, veluti multa imprecari mala inimicis suis, eum qui
loquitur in Psalmis. Et utique, ait aliquis, qui loquitur in
Psalmis, justus est: quare tam mala optat inimicis suis? Non
optat, sed praevidet: prophetia est praenuntiantis, non votum male
dicentis. In spiritu enim illi noverant quibus habebat evenire male,
quibus bene: et per prophetiam dicebant, tanquam optarent quod
praevidebant. Tu autem unde scis, ne melior te futurus sit, cui
hodie male petis? Sed scio illum malignum, dicis. Et te scis
malignum. Quamvis forte audeas et de corde alterius judicare quod
nescis: sed et te scis malignum. Non audis Apostolum dicentem, Qui
prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed misericordiam
consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate (I Tim. I,
13)? Quando Paulus apostolus persequebatur Christianos, ligans
ubi inveniebat, audiendos ad sacerdotes et puniendos attrahebat; quid
putatis, fratres, Ecclesia contra illum orabat, an pro illo?
Utique Ecclesia Dei, quae didicerat a Domino suo, qui pendens in
cruce dixit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt
(Luc. XXIII, 34), talia precabatur pro Paulo, imo adhuc
pro Saulo, ut hoc in illo fieret, quod et factum est. Nam quia
dicit, Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae quae sunt in
Christo; tantum autem audiebant quia ille qui aliquando nos
persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat, et in
me magnificabant Deum (Galat. I, 22 24): quare magnificabant
Deum, nisi quia antequam esset factum, rogabant Deum?
4. Multiloquium in oratione vitandum. Ad quid oratio nostra.
Desideriorum forma in Dominica oratione. Dominus ergo noster primo
amputavit multiloquium, ne multa verba afferas ad Deum, quasi velis
multis verbis docere Deum. Quando ergo rogas, pietate opus est, non
verbositate. Scit enim Pater vester quid vobis necessarium sit,
priusquam petatis ab eo. Nolite ergo multum loqui: quia novit quid
vobis necessarium sit. Sed ne forte hic aliquis dicat: Si novit quid
nobis sit necessarium, utquid vel pauca verba dicimus? utquid oramus?
Ipse scit: det quod scit nobis necessarium. Sed ideo voluit ut
ores, ut desideranti det, ne vilescat quod dederit: quia et ipsum
desiderium ipse insinuavit. Verba ergo quae Dominus noster Jesus
Christus in Oratione docuit, forma est desideriorum. Non tibi licet
petere aliud, quam quod ibi scriptum est.
5. Prima petitio.---Vos ergo, inquit, dicite: Pater noster,
qui es in coelis. Ubi vos (videtis) Deum Patrem habere coepistis.
Sed habebitis, cum nati fueritis. Quanquam et modo antequam
nascamini, illius semine concepti estis, tanquam utero Ecclesiae in
fonte pariendi. Pater noster, qui es in coelis. Mementote, vos
Patrem habere in coelis. Mementote, vos de patre Adam natos in
mortem, de Patre Deo regenerandos ad vitam. Quae et dicitis, in
cordibus vestris dicite. Sit orantis affectus, et erit exaudientis
effectus. Sanctificetur nomen tuum. Quid rogas ut sanctificetur
nomen Dei? Sanctum est. Quid rogas, quod jam sanctum est ?
Deinde cum rogas ut sanctificetur nomen ipsius, nonne quasi pro illo
illum rogas, et non pro te? Intellige, et pro te rogas. Hoc enim
rogas, ut quod semper sanctum est in se, sanctificetur in te. Quid
est, sanctificetur? Sanctum habeatur, non contemnatur. Ergo vides
quia cum optas, tibi bonum optas. Tibi enim malum est si contempseris
nomen Dei, non Deo.
6. Secunda petitio. Veniat regnum tuum. Cui dicimus? Et si non
petamus, non est venturum regnum Dei? De illo enim regno dicitur
quod erit post finem saeculi. Nam regnum semper habet Deus; et
nunquam est sine regno, cui servit universa creatura. Sed quod regnum
optas? De quo scriptum est in Evangelio, Venite, benedicti Patris
mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio saeculi. Ecce
de quo dicimus, Veniat regnum tuum. Ut in nobis veniat, optamus;
ut in illo inveniamur, optamus. Nam ecce veniet: sed quid tibi
prodest, si ad sinistram te inveniet? Ergo et hic tibi bene optas,
pro te oras. Hoc desideras, hoc cupis orando, ut sic vivas, quomodo
ad regnum Dei, quod est omnibus sanctis dandum, pertineas. Ergo,
ut bene vivas, tibi oras cum dicis, Veniat regnum tuum. Pertineamus
ad regnum tuum: veniat et nobis quod venturum est sanctis et justis
tuis.
7. Tertia petitio.---Fiat voluntas tua. Si non illud tu
dicas, non faciet Deus voluntatem suam? Memento quod in symbolo
reddidisti : Credo in Deum Patrem omnipotentem. Si omnipotens
est, cur oras ut fiat voluntas ejus? Quid est ergo, Fiat voluntas
tua? Fiat in me, ut non resistam voluntati tuae. Ergo et hic pro te
oras, et non pro Deo. Fiet enim voluntas Dei in te, etsi non fit a
te. Nam et quibus dicturus est, Venite, benedicti Patris mei,
percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi, fiet in illis
voluntas Dei, ut justi et sancti accipiant regnum: et quibus dicturus
est, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus
(Matth. XXV, 34, 41); fiet in illis voluntas Dei, ut
mali damnentur in ignem sempiternum. Aliud est, ut fiat a te. Ut
ergo fiat in te, non sine causa oras, nisi ut bene sit tibi. Sive
ergo bene sit tibi, sive male sit tibi, fiet in te: sed fiat et a
te. Quare ergo dico, Fiat voluntas tua in coelo et in terra: et non
dico, Fiat voluntas tua a coelo et a terra? Quia quod fit a te,
ipse facit in te. Nunquam fit a te, quod non ipse facit in te. Sed
aliquando facit in te, quod non fit a te: nunquam autem aliquid fit a
te, si non facit in te.
8. De eadem petitione. Quid est autem, in coelo et in terra,
vel, sicut in coelo et in terra? Faciunt Angeli voluntatem tuam,
faciamus et nos. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Mens coelum est, caro terra est. Quando dicis, si tamen dicis,
quod ait Apostolus, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati
(Rom. VII, 25); fit voluntas Dei in coelo, sed nondum in
terra. Cum vero caro menti consenserit, et absorpta fuerit mors in
victoriam (I Cor. XV, 54), ut nulla desideria carnalia
remaneant cum quibus mens confligat; cum transierit rixa in terra, cum
transierit bellum cordis, cum transierit quod dictum est, Caro
concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; haec enim
invicem adversantur, ut non ea quae vultis faciatis (Galat. V,
17): cum ergo hoc bellum transierit, omnisque concupiscentia in
charitatem fuerit commutata, nihil in corpore remanebit quod spiritui
resistat, nihil quod dometur, nihil quod frenetur, nihil quod
calcetur; sed totum per concordiam perget ad justitiam; fiet voluntas
Dei in coelo et in terra. Fiat voluntas tua in coelo et in terra.
Perfectionem optamus, quando hoc oramus. Item, Fiat voluntas tua,
sicut in coelo, et in terra. In Ecclesia spirituales coelum sunt,
carnales terra sunt. Fiat ergo voluntas tua, sicut in coelo et in
terra: ut quomodo tibi serviunt spirituales, sic tibi mutati in melius
serviant et carnales. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Est et alius sensus pius valde. Moniti enim sumus orare pro inimicis
nostris. Ecclesia, coelum est: inimici Ecclesiae, terra sunt.
Quid est ergo, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra?
Credant inimici nostri, quomodo et nos in te credimus: fiant amici,
finiant inimicitias. Terra sunt, ideo nobis adversantur: coelum
fiant, et nobiscum erunt.
9. Quarta petitio. Omnes sumus mendici Dei.---Panem nostrum
quotidianum da nobis hodie. Et hic jam manifestum est quod pro nobis
oramus. Quando dicis, Sanctificetur nomen tuum; exponendum est tibi
quia pro te oras, non pro Deo. Quando dicis, Fiat voluntas tua,
et hoc exponendum tibi est, ne putes quod Deo bene optas, ut fiat
voluntas ipsius, et non potius pro te oras. Quando dicis, Veniat
regnum tuum; et hoc exponendum est, ne putes quia Deo bene optas, ut
regnet. Ab isto autem loco et deinceps usque in finem Orationis,
apparet quia pro nobis rogamus Deum. Quando dicis, Panem nostrum
quotidianum da nobis hodie, profiteris te mendicum Dei. Sed noli
erubescere: quantumlibet quis sit dives in terra, mendicus Dei est.
Stat mendicus ante domum divitis: sed et ipse dives stat ante domum
magni divitis. Petitur ab illo, et petit. Si non egeret, aures
Dei oratione non pulsaret. Et quid eget dives? Audeo dicere, ipso
pane quotidiano eget dives. Quare enim abundant illi omnia? unde,
nisi quia Deus dedit? Quid habebit, si Deus subtrahat manum suam?
Nonne multi dormierunt divites, et surrexerunt pauperes? Et quod
illi non deest, misericordiae Dei est, non potentiae ipsius.
10. Panis quotidianus, sermo Dei. Eucharistia. Sed istum
panem, charissimi, quo venter impletur, quo caro quotidie reficitur;
istum ergo panem videtis Deum dare, non solum laudatoribus suis, sed
etiam blasphematoribus: qui facit solem suum oriri super bonos et
malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45).
Laudas, pascit te: blasphemas, pascit te. Ut poenitentiam agas,
exspectat te: sed si non te mutaveris, damnat te. Quia ergo panem
istum accipiunt a Deo et boni et mali, putas non est aliquis panis
quem petunt filii, de quo dicebat Dominus in Evangelio, Non est
bonum tollere panem filiorum, et mittere canibus (Matth. XV,
26)? Est plane. Quis est iste panis? et quare dicitur
quotidianus? Et iste necessarius est: etenim sine illo vivere non
possumus; sine pane non possumus. Impudentia est ut a Deo petas
divitias: non est impudentia ut petas panem quotidianum. Aliud est
unde superbias, aliud est unde vivas. Tamen quia iste panis visibilis
et tractabilis datur et bonis et malis; est panis quotidianus quem
petunt filii. Ipse est sermo Dei, qui nobis quotidie erogatur.
Panis noster quotidianus est: inde vivunt non ventres, sed mentes.
Necessarius est nobis etiam nunc operariis in vinea; cibus est, non
merces. Operario enim duas res debet, qui illum conducit ad vineam,
cibum, ne deficiat; et mercedem, unde gaudeat. Cibus noster
quotidianus in hac terra, sermo Dei est, qui semper erogatur
Ecclesiis: merces nostra post laborem vita aeterna nominatur. Iterum
in isto pane nostro quotidiano si intelligas quod fideles accipiunt,
quod accepturi estis baptizati; bene rogamus et dicimus, Panem
nostrum quotidianum da nobis hodie: ut sic vivamus, ne ab illo altari
separemur.
11. Quinta petitio. Omnes hic sumus debitores. Peccata
quotidiana baptizatorum.---Et dimitte nobis debita nostra, sicut
et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ista petitio non est
exponenda quia pro nobis petimus. Nobis enim debita demitti
postulamus. Debitores enim sumus, non pecuniarum, sed peccatorum.
Dicis modo forte: Et vos? Respondemus: Et nos. Et vos,
episcopi sancti, debitores estis? Et nos debitores sumus. Et vos?
Absit, domine, noli tibi facere injuriam. Non injuriam mihi facio,
sed verum dico: debitores sumus. Si dixerimus quia peccatum non
habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan.
I, 8). Et baptizati sumus, et debitores sumus. Non quia aliquid
remansit quod nobis in Baptismo non dimissum fuerit: sed quia vivendo
contrahimus quod quotidie dimittatur. Qui baptizantur et exeunt, sine
debito ascendunt, sine debito pergunt. Qui autem baptizantur et
tenentur in hac vita, de fragilitate mortali contrahunt aliquid, unde
et si non naufragatur, tamen oportet ut sentinetur. Quia si non
sentinatur, paulatim ingreditur unde tota navis mergatur. Et hoc
orare, sentinare est. Non tantum autem debemus orare, sed et
eleemosynam facere: quia quando sentinatur ne navis mergatur, et
vocibus agitur et manibus. Vocibus agimus, cum dicimus, Dimitte
nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Manibus autem agimus, cum facimus, Frange esurienti panem tuum, et
egenum sine tecto induc in domum tuam (Isai. LVIII, 29).
Include eleemosynam in corde pauperis, et ipsa pro te exorabit ad
Dominum (Eccli. XXIX, 15).
12. Peccatorum quotidianorum mundatio. Minuta peccata non
contemnenda, quia plura. Dimissis ergo peccatis omnibus per lavacrum
regenerationis, in magnas angustias contrusi fuerimus, si non nobis
daretur quotidiana mundatio sanctae orationis. Eleemosynae et
orationes mundant peccata; tantum ne talia committantur, unde necesse
sit separari nos a pane quotidiano; vitantes debita, quibus debetur
certa et severa damnatio. Nolite vos justos dicere, quasi non
habeatis unde dicatis, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos
dimittimus debitoribus nostris. Abstinentes ab idololatria, a
constellationibus mathematicorum, a remediis incantatorum;
abstinentes a deceptionibus haereticorum, a conscissionibus
schismaticorum; abstinentes ab homicidiis, ab adulteriis et
fornicationibus, a furtis et rapinis, a falsis testimoniis; et si qua
forte alia, non dico quae exiriales exitus habent, unde necesse sit
praecidi ab altari, et ligari in terra ut ligetur in coelo, valde
periculose et mortifere, nisi solvatur in terra quod solvatur in
coelo: istis ergo exceptis, non deest unde homo peccet. Quod non
oportet videndo libenter, peccat. Et quis teneat oculi velocitatem?
Quandoquidem dicitur oculus inde accepisse nomen, a velocitate. Quis
teneat aurem vel oculum? Oculi, cum volueris, claudi possunt, et
cito clauduntur: aures cum conatu claudis, manum levas, pervenis ad
illas: et si tibi aliquis manus teneat, patent; nec potes eas
claudere adversus verba maledica, impura, blandientia et decipientia.
Cum aliquid, quod non oportet, audieris, etsi non feceris, nonne
aure peccas? Audis mali aliquid libenter. Lingua mortifera quanta
peccata committit? Aliquando talia, quibus homo ab altari separetur.
Ad illam pertinet materies blasphemiarum: et multa etiam inania
dicuntur, quae ad rem non pertinent. Nihil mali faciat manus; non
currat pes ad aliquid mali; non dirigatur oculus in lasciviam; non
auris libenter pateat turpitudini; non moveatur lingua ad id quod non
decet: dic, cogitationes quis tenet?
Fratres mei, plerumque oramus, et aliunde cogitamus, quasi obliti
ante quem stemus, aut ante quem proni jaceamus. Ista omnia si
colligantur contra nos, num ideo non premunt, quia minuta sunt? Quid
interest, utrum te plumbum premat, an arena? Plumbum una massa est,
arena minuta grana sunt, sed copia te premunt. Minuta sunt peccata:
non vides de guttis minutis flumina impleri, et fundos trahi? Minuta
sunt, sed multa sunt.
13. Pactum donandi debita. Quotidie ergo dicamus; et corde vero
dicamus, et quod dicimus faciamus: Dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Sponsionem facimus cum
Deo, pactum et placitum. Hoc tibi dicit Dominus Deus tuus:
Dimitte, et dimitto. Non dimisisti: tu contra te tenes, non ego.
Sane, charissimi filii mei, quoniam scio quid vobis expediat in
oratione dominica, et maxime in tota oratione ista sententia, Dimitte
nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris:
audite me. Baptizandi estis, omnia dimittite: quisque quod habet
adversus aliquem in corde suo, dimittat ex corde. Sic intrate, et
certi estote omnia prorsus vobis dimitti quae contraxistis, et ex
parentibus nascendo secundum Adam cum originali peccato, propter quod
peccatum cum parvulis curritis ad gratiam Salvatoris, et quidquid
vivendo addidistis, dictis, factis, cogitationibus, omnia
dimittuntur: et exibitis inde tanquam a conspectu Domini vestri, cum
securitate omnium debitorum.
14. Hortatur ad dilectionem inimicorum. Jam propter illa
quotidiana peccata, de quibus locutus sum, quia necessarium est vobis
dicere, velut quotidiana mundatione ista, Dimitte nobis debita
nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; quid facietis?
Habetis inimicos: Quis enim vivat in hac terra non habens inimicum?
Intendite vobis, diligire illos. Nullo modo tibi potest nocere
saeviens inimicus, quantum tibi noces, si non diligis inimicum. Ille
enim nocere potest aut villae tuae, aut pecori tuo, aut domui tuae,
aut servo tuo, aut ancillae tuae, aut filio tuo, aut conjugi tuae;
aut, ut multum, si illi data fuerit potestas, carni tuae? Numquid,
quomodo tu, animae tuae? Extendite vos ad istam perfectionem,
charissimi, exhortor vos. Sed numquid ego illud donavi vobis? Ille
vobis donavit, cui dicitis, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita
et in terra. Tamen non vobis videatur impossibile: ego scio, ego
novi, ego probavi esse homines christianos, qui diligunt inimicos
suos. Si vobis impossibile visum fuerit, non faciatis. Primo
credite posse fieri: et orate, ut fiat in vobis voluntas Dei. Quid
enim tibi prodest malum inimici tui? Si malum nullum haberet, nec
inimicus tuus esset. Bonum illi opta, finiat mala, et non erit tibi
inimicus. Non enim inimica est tibi in illo natura humana, sed
culpa. Numquid ideo tibi est inimicus, quod habet animam et carnem?
Hoc est quod tu: animam habes, animam habet; carnem habes, carnem
habet. Consubstantialis tuus est: simili de terra facti estis ; a
Domino animati estis. Hoc est ille quod tu: respice fratrem tuum.
Primi duo parentes nostri erant, Adam et Eva; ille pater, illa
mater: ergo nos fratres. Omittamus originem primam: Deus pater,
Ecclesia mater: ergo nos fratres. Sed inimicus meus Paganus est,
Judaeus est, haereticus est; et unde jamdudum dixi, Fiat voluntas
tua, sicut in coelo, ita et in terra. O Ecclesia, inimicus tuus
est Paganus, Judaeus, haereticus: terra est. Si coelum es,
invoca Patrem qui est in coelis, et pro inimicis tuis ora: quia et
Saulus inimicus erat Ecclesiae; sic oratum est pro illo, factus est
amicus. Non solum destitit esse persecutor, sed laboravit ut esset
adjutor. Et si verum quaeras, oratum est contra illum: sed contra
ejus malitiam, non naturam. Ora et tu contra malitiam inimici tui:
illa moriatur, et ille vivat. Si enim mortuus fuerit inimicus tuus,
quasi inimico caruisti, sed nec amicum invenisti. Si autem mortua
fuerit malitia ejus: et inimicum amisisti, et amicum invenisti.
15. Inimicos diligere paucorum est, sed tamen ab omnibus id
praestandum. Adhuc dicitis: Quis potest? quis illud fecit? Deus
illud faciat in cordibus vestris. Et ego scio, pauci illud faciunt,
magni sunt qui faciunt, spirituales faciunt. Numquid tales sunt omnes
in Ecclesia fideles ad altare accedentes, corpus et sanguinem Christi
sumentes? numquid tales sunt omnes? Et tamen omnes dicunt, Dimitte
nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Si
respondeat illis Deus: Quid a me petitis ut faciam quod promisi,
quando vos non facitis quod praecepi? Quid promisi? Dimittere debita
vestra. Quid praecepi? Ut et vos dimittatis debitoribus vestris.
Quomodo potestis hoc facere, si non diligatis inimicos? Quid ergo
facturi sumus, fratres? Ad tantam paucitatem redigitur grex
Christi? Si soli illi debent dicere, Dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, qui diligunt inimicos;
nescio quid faciam, nescio quid dicam. Dicturus enim vobis sum: Si
non diligitis inimicos vestros, nolite orare? Non audeo: imo ut
diligatis, orate. Sed numquid vobis dicturus sum: Si non diligitis
inimicos vestros, nolite in oratione dominica dicere, Dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? Puta quia
dico, Nolite dicere. Si non dixeritis, non dimittuntur: si
dixeritis, et non feceritis, non dimittuntur. Ergo dicendum est et
faciendum, ut dimittantur.
16. Inimico saltem petenti detur venia. Video aliquid unde
possum, non paucitatem christianam, sed multitudinem consolari: et
scio quia hoc desideratis audire. Dimittite, ut dimittatur vobis,
Christus dixit (Luc. VI, 37). Et vos in oratione quid
dicitis? unde modo tractamus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et
nos dimittimus debitoribus nostris. Sic dimitte, Domine, quomodo
dimittimus. Hoc dicis: Sic dimitte, Pater, qui es in coelis,
debita nostra, quomodo et nos dimittimus debitoribus nostris. Hoc
enim facere debetis: quod si non feceritis, peribitis. Quando
inimicus veniam petit, continuo dimittatis. Et hoc multum ad vos?
Multum ad te erat, inimicum diligere saevientem: multum est ad te,
hominem diligere supplicantem? Quid dicis? Saeviebat, et oderas.
Mallem nec tunc odisses: mallem tunc, cum saevientem patereris,
Dominum recordareris dicentem, Pater, ignosce illis, quia nesciunt
quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Hoc ergo magnopere vellem,
ut etiam eo tempore, cum in te saeviebat inimicus, respiceres Dominum
Deum tuum ista dicentem. Sed forte dicturus es: Fecit ille, sed ut
Dominus, quia Christus, quia Dei Filius, quia Unigenitus, quia
Verbum caro factum. Quid ego malus et invalidus homo? Si multum est
ad te Dominus tuus, cogitetur a te conservus tuus. Stephanus sanctus
lapidabatur: et inter lapides genu fixo pro inimicis orabat, et ait,
Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII, 59). Illi
lapides mittebant, non veniam postulabant: et ille pro eis orabat.
Talem te esse volo: extende te. Quid trahis semper cor in terra?
Audi, Sursum cor: extende, dilige inimicos. Si non potes diligere
saevientem, dilige vel petentem. Dilige hominem qui tibi dicit:
Frater, peccavi, ignosce mihi. Tunc si non ignoveris, non dico,
deles orationem de corde tuo; sed deleberis de libro Dei.
17. Disciplina sine odio. Inimico veniam negans nihil ipsi nocet,
sed sibi. Si autem vel tunc ignoveris, vel tunc ex corde dimiseris
odium: odium dico dimittas ex corde, non disciplinam. Quid si ille
qui petit veniam, castigandus est a me? Fac quod vis: puto enim quod
filium tuum diligis et quando caedis. Lacrymas vapulantis non curas;
quia ei haereditatem servas. Ego hoc dico, ut de corde dimittas
odium, quando a te veniam petit inimicus. Sed forte dicis:
Mentitur, fingit. O judex cordis alieni, dic mihi cogitationes
patris tui, dic mihi hesternas tuas. Rogat, veniam petit: dimitte,
prorsus dimitte. Si non dimiseris, non illi noces, sed tibi. Nam
ille scit quid est facturus. Non vis tu dimittere conservus conservo
tuo: ibit ad Dominum vestrum, et dicet ei, Domine, rogavi
conservum meum, ut dimitteret mihi, et noluit dimittere; tu mihi
dimitte. Numquid non licet Domino debita relaxare servi sui? Ille
accepta venia a Domino recedit absolutus, tu remanes obligatus.
Quomodo obligatus? Venturum est tempus orationis, venturum est ut
dicas, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris: respondebit tibi Dominus, Serve nequam, cum
tanta mihi deberes, rogasti me, et dimisi tibi; nonne oportebat et te
misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum (Matth.
XVIII, 32, 33). De Evangelio sunt verba ista, non de
corde meo. Si autem rogatus dimiseris veniam postulanti, jam potes
dicere orationem istam. Et si nondum idoneus es diligere saevientem,
tamen orationem istam potes dicere, Dimitte nobis debita nostri,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Transeamus ad reliqua.
18. Sexta petitio.---Et ne nos inferas in tentationem.
Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris, propter praeterita peccata dicimus, quae non possumus
facere, ut facta non sint. Potes agere, ut non facias quod fecisti:
quid agis, ut non sit factum quod fecisti? Propter illa quae jam
facta sunt, ista tibi sententia orationis subvenit: Dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Propter
illa in quae potes incidere, quid facies? Ne nos inferas in
tentationem; sed libera nos a malo. Ne nos inferas in tentationem;
sed libera nos a malo; hoc est, ab ipsa tentatione.
19. Petitiones tres aeternam vitam, et tres hujus vitae
necessitates respiciunt. Et erunt petitiones illae tres,
Sanctificetur nomen tuum. Veniat regnum tuum, Fiat voluntas tua,
sicut in coelo et in terra: tres istae petitiones sunt propter vitam
humanam. Semper enim sanctificatum in nobis debet esse nomen Dei,
semper in regno ejus esse debemus, semper voluntatem ejus facere
debemus. Hoc in aeternum erit. Panis quotidianus modo est
necessarius. Jam ab hoc articulo caetera quae oramus, ad praesentis
vitae necessitatem pertinent. Panis quotidianus in hac vita
necessarius est; dimitti debita nostra in hac vita necessarium est.
Nam cum ad illam veniemus, debita finimus. In hac terra tentatio
est, in hac terra periculose navigatur, in hac terra per rimas
fragilitatum subintrat aliquid, quod debeat sentinari. Cum autem
facti fuerimus aequales Angelis Dei, absit ut dicamus, absit ut
rogemus Deum, ut dimittat debita nostra, quae nulla erunt. Hic ergo
panis quotidianus, hic ut debita dimittantur, hic ut non intremus in
tentationem; quia in illa vita tentatio non intrat: hic ut liberemur a
malo; quia in illa vita malum nullum, sed bonum sempiternum
permanebit.
|
|