|
1. Symbolum prius, tum Oratio tradenda. Ordo est aedificationis
vestrae, ut discatis prius quid credatis, et postea quid petatis.
Sic enim dicit Apostolus, Erit: omnis qui invocaverit nomen
Domini, salvus erit. Hoc testimonium beatus Paulus posuit de
propheta: quia praedicta sunt per prophetam ista tempora, quando omnes
invocaturi erant Deum: Qui invocaverit nomen Domini, salvus erit.
Et adjunxit: Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut
quomodo credent, quem non audierunt? Quomodo autem audient, sine
praedicante? aut quomodo praedicabunt, si non mittantur (Joel.
II, 32; Rom. X, 13-15)? Missi sunt ergo
praedicatores, praedicaverunt Christum. Illis praedicantibus populi
audierunt, audiendo crediderunt, credendo invocaverunt. Quia ergo
rectissime et verissime dictum est, Quomodo invocabunt, in quem non
crediderunt? ideo prius didicistis quod crederetis: hodie didicistis
cum invocare, in quem credidistis.
2. Filius Dei fratres suos nos esse voluit. Filius Dei Dominus
noster Jesus Christus docuit nos orationem: et cum sit ipse
Dominus, sicut in Symbolo accepistis et reddidistis, Filius Dei
unicus, tamen noluit esse unus. Unicus est, et unus esse noluit:
fratres habere dignatus est. Quibus enim dicit, Dicite, Pater
noster, qui es in coelis? Quem voluit a nobis appellari Patrem
nostrum, nisi Patrem suum? Numquid invidit nobis? Parentes
aliquando cum genuerint unum filium, duos, tres; jam timent
generare, ne faciant alios mendicare. Sed quia talis est haereditas
quam nobis promittit, quam multi obtineant, et angustias nemo
patiatur; ideo in suam fraternitatem vocavit populos gentium, et habet
Unicus innumerabiles fratres qui dicant, Pater noster qui es in
coelis. Dixerunt ista qui fuerunt ante nos: dicturi sunt qui erunt
post nos. Videte quantos fratres habeat Unicus in sua gratia,
communicans cum illis hereditatem, pro quibus pertulit mortem.
Habebamus patrem et matrem in terra, ut nasceremur ad labores et
mortem: invenimus alios parentes, Deum Patrem et matrem Ecclesiam,
a quibus nascamur ad vitam aeternam. Cogitemus, charissimi, cujus
filii esse coepimus: et sic vivamus, quomodo decet eos qui talem
habent Patrem. Videte, quia Creator noster dignatus est esse Pater
noster.
3. Quid a Patre petendum. Audivimus quem invocare debeamus, qua
spe haereditatis aeternae Patrem in coelis habere coepimus: audiamus
quid ab illo petamus. A tali Patre quid petituri sumus? Numquid non
ab illo et hodie et heri et nudiustertius pluviam petimus? Nihil
magnum est quod a tali Patre quaesivimus: et tamen videtis cum quanto
gemitu, cum quanto desiderio pluviam petamus, cum mors timetur, et
hoc timetur quod evadere nullus potest. Omnis enim homo citius serius
moriturus est: et gemimus, rogamus, parturimus, clamamus ad Deum,
ut paulo serius moriamur. Quanto magis ad illum debemus clamare, ut
veniamus ubi nunquam moriamur?
4. Prima petitio. Ideo, Sanctificetur nomen tuum, dictum est.
Hoc etiam ab illo petimus, ut sanctificetur nomen ejus in nobis: nam
semper est sanctum. Quomodo autem sanctificatur nomen ejus in nobis,
nisi dum nos efficit sanctos? Nos enim fuimus non sancti, et per
nomen ejus efficimur sancti: ipse autem semper sanctus, et nomen
ipsius semper sanctum. Pro nobis rogamus, non pro Deo. Non enim
bene optamus Deo, cui nihil mali potest aliquando evenire. Sed
optamus nobis bonum, ut sanctificetur sanctum nomen ejus: quod semper
sanctum est, sanctificetur in nobis.
5. Secunda petitio. Veniat regnum tuum. Petamus, non petamus,
venire habet. Habet quidem regnum Deus sempiternum. Quando enim non
regnavit? Quando regnare coepit? Quando regnum ejus initium non
habet, nec finem habebit. Sed ut sciatis quia et hoc pro nobis
oramus, non pro Deo (non enim sic dicimus, Veniat regnum tuum,
quasi optantes, ut regnet Deus); regnum ipsius nos erimus, si in
illum credentes in eo profecerimus. Omnes fideles redempti sanguine
Unici ipsius, erunt regnum ipsius. Venturum est autem ipsum regnum,
cum facta fuerit resurrectio mortuorum: tunc enim veniet ipse. Et cum
resurrexerint mortui, dividet eos, sicut ipse dicit, et ponet alios
ad dexteram, alios ad sinistram. Dicet eis qui ad dexteram erunt:
Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum. Hoc est quod
optamus et rogamus, quando dicimus, Veniat regnum tuum, ut nobis
veniat. Nam si nos reprobi fuerimus, illud regnum aliis venturum
est, non nobis. Si autem in eo numero fuerimus, qui pertinent ad
membra unigeniti Filii ejus, nobis veniet regnum ejus: et non
tardabit. Numquid enim saecula tanta restant, quanta transierunt?
Apostolus Joannes dixit: Filioli, novissima hora est (I Joan.
II, 18). Sed pro ipso die magno longa est hora: et ipsa hora
novissima videte quot annos ducat. Tamen sic vobis sit quasi qui
vigilet, dormiat, surgat et regnet. Modo vigilemus, morte
dormiemus, in fine resurgemus, sine fine regnabimus.
6. Tertia petitio. Hujus petitionis interpretatio
multiplex.---Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra.
Tertio petimus, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in
terra. Et hoc nobis bene optamus. Nam voluntas Dei necesse est ut
fiat. Voluntas Dei est ut regnent boni, damnentur mali. Numquid
potest ista voluntas non fieri? Sed quid nobis bene optamus, quando
dicimus, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra?
Audite. Multis enim modis haec petitio intelligi potest, et multa
sunt cogitanda in ista petitione; quando rogamus Deum, Fiat voluntas
tua, sicut in coelo, ita et in terra. Quomodo te non offendunt
Angeli tui, sic te non offendamus et nos. Iterum quomodo
intelligitur, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra?
Sancti omnes Patriarchae, omnes Prophetae, omnes Apostoli,
spirituales omnes tanquam coelum sunt Deo: nos autem in comparatione
ipsorum terra sumus. Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in
terra: sicut in illis, ita et in nobis. Item, Fiat voluntas tua,
sicut in coelo, ita et in terra. Ecclesia Dei coelum est, inimici
ejus terra sunt. Bene optamus inimicis nostris, ut credant et ipsi,
et fiant christiani: et fiat voluntas Dei, sicut in coelo, ita et in
terra. Item, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra.
Spiritus noster coelum est, caro terra, quomodo innovatur spiritus
noster credendo, sic caro innovetur resurgendo: et fiat voluntas
Dei, sicut in coelo, ita et in terra. Item, mens nostra qua
videmus veritatem, et condelectamur ipsi veritati, coelum est. Ecce
coelum: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Quid est
terra? Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis
meae (Rom. VII, 22, 23). Quando ista pugna transierit,
et concordia plena carnis et spiritus facta fuerit, fiet voluntas
Dei, sicut in coelo, ita et in terra. Quando petitionem istam
dicimus, omnia ista cogitemus, et omnia ista a Patre petamus. Omnia
autem ista, charissimi, tria quae diximus, tres petitiones istae ad
vitam aeternam pertinent. Quod enim sanctificatur in nobis nomen Dei
nostri, aeternum erit. Quod regnum ipsius veniet, ubi semper
vivemus, aeternum erit. Quod voluntas ejus fit, sicut in coelo, ita
et in terra, omnibus modis, quos exposui, aeternum erit.
7. Quarta petitio. Panis quotidianus duplex est, corporalis et
spiritualis. Eucharistia. Sermones, lectiones et hymni sacri,
quotidianus panis. Restant petitiones pro ista vita peregrinationis
nostrae: ideo sequitur, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.
Da aeterna, da temporalia. Promisisti regnum, noli negare
subsidium. Dabis apud te sempiternum ornamentum, da in terra
temporale alimentum. Ideo quotidie, ideo hodie, id est, hoc
tempore. Cum transierit vita ista, numquid petemus panem
quotidianum? Tunc enim non vocabitur quotidie; sed hodie. Nunc
vocatur quotidie, quando transit dies, et venit alius dies. Numquid
vocabitur quotidie, quando erit aeternus unus dies? Sane duobus modis
intelligenda est ista petitio de pane quotidiano: sive pro necessitate
carnalis victus, sive etiam pro necessitate spiritualis alimoniae.
Carnalis cibi necessitas, propter quotidianum victum, sine quo vivere
non possumus. Victus est et tegumentum, sed a parte totum
intelligitur. Quando panem petimus, ibi omnia accipimus. Norunt
etiam spiritualem alimoniam fideles, quam et vos scituri estis,
accepturi de altare Dei. Panis erit et ipse quotidianus, huic vitae
necessarius. Numquid enim Eucharistiam accepturi sumus, cum ad ipsum
Christum venerimus, et cum illo in aeternum regnare coeperimus? Ergo
Eucharistia panis noster quotidianus est: sed sic accipiamus illum,
ut non solum ventre, sed et mente reficiamur. Virtus enim ipsa quae
ibi intelligitur, unitas est, ut redacti in corpus ejus, effecti
membra ejus, simus quod accipimus. Tunc erit vere panis noster
quotidianus. Et quod vobis tracto, panis quotidianus est: et quod in
Ecclesia lectiones quotidie auditis, panis quotidianus est: et quod
hymnos auditis et dicitis, panis quotidianus est. Haec enim sunt
necessaria peregrinationi nostrae. Numquid illuc quando venerimus,
codicem sumus audituri? Ipsum Verbum visuri, ipsum Verbum
audituri, ipsum manducaturi, ipsum bibituri, quomodo Angeli modo.
Numquid Angelis codices sunt necessarii, aut disputatores, aut
lectores? Absit. Videndo legunt: vident enim ipsam Veritatem, et
illo fonte satiantur, unde nos irroramur. Dictum est ergo de pane
quotidiano; quia in ista vita nobis est necessaria haec petitio.
8. Quinta petitio.---Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos
dimittimus debitoribus nostris. Numquid necessaria est nisi hic? Ibi
enim debita non habebimus. Debita enim quid sunt, nisi peccata?
Ecce baptizabimini, omnia ibi vestra peccata delebuntur: nullum
omnino ibi remanebit. Si quid mali aliquando gessistis, fecistis,
dixistis, concupistis, cogitastis, totum delebitur. Et tamen si in
ista vita posteriori securitas esset, talem orationem non disceremus,
ubi diceremus, Dimitte nobis debita nostra. Sed plane faciamus quod
sequitur, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Maxime ergo
vos qui intraturi estis ad accipiendam plenam indulgentiam debitorum
vestrorum, videte ne aliquid in cordibus vestris adversus alterum
teneatis, ut procedatis inde securi, quasi liberi et ab omnibus
debitis absoluti; et incipiatis vos velle vindicare de inimicis
vestris, qui vobis ante injurias fecerunt. Dimittite, quomodo vobis
dimittitur. Deus nulli fecit injuriam, et tamen dimittit qui nihil
debet. Quomodo debet dimittere cui dimittitur, quando ille omnia
dimittit, qui non debet quod ei dimittatur?
9. Sexta petitio. Tentatio duplex. Deserente Deo continuo
possidet tentator. Concupiscentiae remanent post Baptismum.---Ne
nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo. Numquid et hoc
necessarium erit in illa vita? Non dicitur, Ne nos inferas in
tentationem, nisi ubi potest esse tentatio. In sancti Job libro
legimus, Numquid non tentatio est vita humana super terram (Job.
VII, 1)? Quid ergo rogamus? Quid, audite. Apostolus
Jacobus dicit, Nemo cum tentatur dicat quod a Deo tentatur (Jacobi
I, 13). Tentationem istam malam dixit, qua quisque decipitur,
et diabolo subjugatur; ipsam dixit tentationem. Est enim alia
tentatio, quae appellatur probatio: de ipsa tentatione scriptum est,
Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum (Deut.
XIII, 3). Quid est, ut sciat? Ut scire vos faciat: nam ipse
novit. In illa tentatione qua quisque decipitur et seducitur, neminem
tentat Deus: sed plane judicio suo alto et occulto quosdam deserit.
Cum ille deseruerit, invenit quid faciat tentator. Non enim invenit
adversus se luctatorem, sed continuo illi se exhibet possessorem, si
deserat Deus. Ne deserat ergo nos, ideo dicimus, Ne nos inferas in
tentationem. Unusquisque enim tentatur, ait idem apostolus Jacobus,
a concupiscentia sua abstractus et illectus: deinde concupiscentia cum
conceperit, parit peccatum; peccatum autem cum consummatum fuerit,
generat mortem (Jacobi, I, 14 et 15). Quid nos docuit? Ut
pugnemus contra concupiscentias nostras. Etenim in Baptismo sancto
peccata dimissuri estis: concupiscentiae remanebunt, cum quibus
regenerati pugnetis. Restat enim conflictus in vobis ipsis. Nullus
hostis metuatur extrinsecus : te vince, et mundus est victus. Quid
tibi facturus est tentator extraneus, sive diabolus, sive minister
diaboli? Quicumque homo proponit lucrum, ut seducat, avaritiam in te
non inveniat: quid facit propositor lucri? Si autem avaritia in te
inventa fuerit, viso lucro inardescis, vitiosae escae caperis laqueo.
Si autem non in te invenerit avaritiam, remansit frustra extenta
muscipula. Proponit tibi tentator pulcherrimam feminam: adsit intus
castitas, victa est foris iniquitas. Ut ergo non te capiat proposita
pulchritudine mulieris alienae, cum tua libidine intus pugna. Non
sentis hostem tuum, sed sentis concupiscentiam tuam. Diabolum non
vides, sed quid te delectet, vides. Vince intus quod tu sentis.
Pugna, pugna; quia qui te regeneravit, judex est: proposuit
luctam, parat coronam. Sed quia sine dubio vinceris, si illum
adjutorem non habueris, si te deseruerit; ideo proponis in Oratione,
Ne nos inferas in tentationem. Ira judicis donavit quosdam
concupiscentiis suis: et dicit illud Apostolus, Tradidit illos Deus
in concupiscentiam cordis illorum (Rom. I, 24). Quomodo
tradidit? Non cogendo, sed deserendo.
10. Liberatio a malo.---Libera nos a malo: potest ad eamdem
ipsam sententiam pertinere. Ideo sic est, ut intelligas unam
sententiam, Ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo.
Ideo addidit sed: ut ostenderet hoc totum ad unam sententiam
pertinere, ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo.
Quomodo? Singula illa proponam: Ne nos inferas in tentationem; sed
libera nos a malo. Liberando nos a malo, non nos infert in
tentationem: non nos inferendo in tentationem, liberat nos a malo.
11. Magna tentatio, horrenda tentatio, velle vindicari. Magna
vero tentatio est, charissimi, magna tentatio est in hac vita, quando
illud nostrum tentatur, quo meremur veniam, sicubi tentati lapsi
fuerimus. Horrenda tentatio est, quando nobis tollitur, unde ab
aliarum tentationum vulneribus sanari possimus. Scio nondum vos
intellexisse: adeste animo, ut intelligatis. Puta, tentat
avaritia, victus est quisquam (quia et luctator aliquando et bonus
praeliator vulneratur) in aliqua una tentatione: vicit hominem
avaritia, etiam bonum luctatorem; et fecit nescio quid avarum.
Transiit libido, non adduxit ad stuprum, non pervenit ad adulterium.
Illud enim quando fuerit, et ab adulterio homo prohibendus est. Sed
vidit mulierem ad concupiscendum, cogitavit aliquid delectabilius quam
debuit; accepit pugnam, etiam optimus praeliator percussus est: sed
non consensit, repercussit motum lascivum, doloris amaritudine
castigavit, repercussit et vicit. Tamen eo ipso quod lapsus erat,
habet unde dicat, Dimitte nobis debita nostra. Sic de caeteris
omnibus tentationibus, difficile est ut non sit unde dicamus, Dimitte
nobis debita nostra. Quae est ergo illa, quam posui, horrenda
tentatio, molesta, tremenda, omnibus viribus, omni virtute vitanda?
quae est ista? Quando nobiscum agitur, ut vindicemus nos. Ira
exasperatur; et frendet homo vindicari: horrenda tentatio. Unde
accepturus enim veniam fueras pro caeteris delictis, hoc perdis. Si
quid aliis sensibus, aliis cupiditatibus peccaveras, hinc erat
sanandum, quia dicturus eras, Dimitte nobis debita nostra sicut et
nos dimittimus debitoribus nostris. Qui te instigat ut vindiceris,
perdet tibi quod dicturus eras, Sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris. Illo perdito, cuncta tenebuntur: omnino nihil dimittitur.
12. Commendatio charitatis erga inimicos. Debita quotidiana.
Hanc periculosam tentationem in ista vita sciens Dominus, Magister
et Salvator noster cum doceret nos in hac Oratione sex vel septem
petitiones, nullam sibi assumpsit unde tractaret, et quam nobis
vehementius commendaret, nisi hanc unam. Numquid non diximus, Pater
noster, qui es in coelis, et caetera subsequentia? Quare post
finitam Orationem non aliquid nobis inde tractavit, vel quod a capite
posuit, vel quod in fine conclusit, vel quod in medio collocavit? Si
enim non in vobis sanctificatum fuerit nomen Dei, aut si non
pertinueritis ad regnum Dei, aut si non in vobis facta fuerit voluntas
Dei sicut in coelo, aut si non vos Deus custodierit ne intretis in
tentationem: quare nihil horum? Sed quid? Amen dico vobis, quia si
dimiseritis peccata hominibus (Matth. VI, 14): propter illud,
Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris. Praetermissis omnibus petitionibus quas nos docuit, illam
maxime docuit. Non multum fuerant illa commendanda, in quibus si
peccator est, unde curetur agnocat: commendandum, in quo si
peccaveris, caetera non est unde sanari. Hoc enim debes dicere,
Dimitte nobis debita nostra. Quae debita? Non deest: homines
sumus. Paulo plus locutus sum quam debui, dixi aliquid quod non
debui, risi plus quam debui, bibi amplius quam debui, comedi amplius
quam debui, audivi libenter quod non debui, vidi libenter quod non
debui, cogitavi libenter quod non debui: Dimitte nobis debita
nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Peristi, si hoc
perdidisti.
13. Hortatio. Videte, fratres mei; videte, filii mei; videte
filii Dei; videte, quia dico vobis. Pugnate cum corde vestro,
quantum potestis. Et si videritis iram vestram stare adversus vos,
rogate contra illam Deum: faciat te Deus victorem tui; faciat te
Deus victorem, non inimici forinsecus tui, sed intrinsecus animi
tui. Aderit enim et faciet. Plus vult ut hoc ab illo petamus, quam
pluviam. Videtis enim, charissimi, quot petitiones docuit nos
Dominus Christus, et vix illic invenitur una quae sonet de pane
quotidiano: ut omnia quae cogitamus, propter vitam futuram cogitemus.
Quid enim timemus ne non nobis exhibeat ille qui promisit, et dixit:
Quaerite primum regnum et justitiam Dei, et haec omnia apponentur
vobis? Novit enim Pater vester, quia ista necessaria sunt vobis,
priusquam petatis ab eo. Quaerite primum regnum et justitiam Dei, et
haec omnia apponentur vobis (Matth. VI, 33, 32, 8). Nam
multi etiam fame tentati sunt, et aurum inventi, et a Deo non
deserti. Perirent fame, si desereret cor eorum panis interior
quotidianus. Ipsum maxime esuriamus. Beati enim qui esuriunt et
sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Id. V, 6).
Potest autem infirmitatem nostram misericorditer intueri, et videre
nos, quomodo dictum est: Memento quia pulvis sumus (Psal. CII,
14). Qui de pulvere hominem fecit et animavit, pro isto figmento
Unicum ad mortem dedit. Quantum nos amet, quis potest explicare,
quis potest saltem digne cogitare?
|
|