|
1. Symbolum et Dominica oratio. Symbolum reddidistis, quo
breviter comprehensa continetur fides. Jam et antea dixi vobis, quod
ait apostolus Paulus, Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt
(Rom. X, 14)? Quia ergo quomodo credatur in Deum, et
accepistis, et tenuistis, et reddidistis: accipite hodie quomodo
invocetur Deus. Ipse Filius sicut audistis, cum Evangilium
legeretur, docuit discipulos suos et fideles suos hanc Orationem.
Spem habemus obtinendae causae nostrae, quando talis jurisperitus
nobis Preces dictavit. Assessor Patris, sicut confessi estis, qui
sedet ad dexteram Patris: ipse est advocatus noster, qui futurus est
judex noster. Inde enim venturus est judicare vivos et mortuos.
Tenete ergo et hanc Orationem, quam reddituri estis ad octo dies.
Quicumque autem vestrum non bene Symbolum reddiderunt, habent
spatium, teneant: quia die sabbati audientibus omnibus qui aderunt
reddituri estis, die sabbati novissimo, quo die baptizandi estis. Ad
octo autem dies ab hodierno die reddituri estis hanc Orationem, quam
hodie accepistis.
2. Omnium unus pater. Cujus caput est, Pater noster, qui es in
coelis. Invenimus Patrem in coelis: attendamus quemadmodum vivamus
in terris. Sic enim debet vivere, qui invenit talem Patrem, ut
dignus sit venire ad ejus haereditatem. Dicimus autem communiter,
Pater noster. Quanta dignatio? Hoc dicit imperator, hoc dicit
mendicus; hoc dicit servus, hoc dicit dominus ejus. Simul dicunt,
Pater noster, qui es in coelis. Intelligunt ergo se esse fratres,
quando unum habent Patrem. Sed non dedignetur fratrem habere servum
suum dominus ejus, quem fratrem voluit habere Dominus Christus.
3. Prima et secunda petitio.---Sanctificetur nomen tuum,
dicimus, Veniat regnum tuum. Sanctificatio nominis Dei est, qua
efficimur nos sancti. Nam nomen ejus semper est sanctum. Optamus
etiam venire regnum ejus: veniet, et si nolumus; sed optare et orare
ut veniat regnum ejus, nihil est aliud quam optare ab illo, ut dignos
nos faciat regno suo, ne forte, quod absit, veniat, et non nobis
veniat. Multis enim non est venturum, quod tamen venturum est. Eis
enim venturum est, quibus dicetur, Venite, benedicti Patris mei,
percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Illis non
veniet quibus dicetur. Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum
(Matth. XXV, 34, 41). Cum ergo dicimus, Veniat regnum
tuum, oramus ut nobis veniat. Quid est, ut nobis veniat? Ut bonos
nos inveniat. Hoc ergo oramus, ut bonos nos faciat: tunc enim nobis
veniet regnum ejus.
4. Tertia petitio. Hujus petitionis interpretatio triplex.
Addimus, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra.
Serviunt tibi Angeli in coelo, nos serviamus tibi in terra. Non te
offendunt Angeli in coelo, non te offendamus in terra. Quomodo illi
faciunt voluntatem tuam, sic faciamus et nos. Et hic quid oramus,
nisi ut boni simus? Quando enim facimus voluntatem Dei (nam ipse
sine dubio facit suam), tunc fit voluntas ejus in nobis. Et aliter
bene intelligimus, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in
terra. Accipimus praeceptum Dei, et placet nobis, placet menti
nostrae. Condelectamur enim legi Dei secundum interiorem hominem
(Rom. VII, 22). Tunc fit voluntas ejus in coelo. Coelo
enim comparatur spiritus noster, terrae autem caro nostra. Quid est
ergo, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Ut
quomodo menti nostrae placet tua jussio, sic ei consentiat caro
nostra; et tollatur rixa illa de medio, quae describitur ab
Apostolo: Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem
adversus carnem (Galat. V, 17). Quando contra carnem
concupiscit spiritus, jam facta est voluntas ejus in coelo: quando
contra spiritum non concupiscit caro, jam facta est voluntas ejus in
terra. Erit autem plena concordia, quando ipse voluerit: sit mundo
pugna, ut possit esse victoria. Etiam sic bene intelligi potest,
Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra: ut coelum
ponamus Ecclesiam, quia portat Deum; terram autem infideles, quibus
dictum est, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19).
Quando ergo oramus pro inimicis nostris, inimicis Ecclesiae,
inimicis nomini Christiano, hoc oramus, ut fiat voluntas ejus, sicut
in coelo, ita et in terra, id est, sicut in tuis fidelibus, sic et
in tuis blasphematoribus; ut omnes coelum fiant.
5. Quarta petitio. Quotidianus panis, victus, Eucharistia.
Verbum Dei. Sequitur, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.
Potest simpliciter accipi orationem istam nos fundere pro victu
quotidiano, ut abundet nobis; et si non abundat, non desit nobis.
Quotidianum autem dixit, quamdiu hodie vocatur (Hebr. III,
13). Quotidie vivimus, quotidie surgimus, quotidie saturamur,
quotidie esurimus. Det nobis panem quotidianum. Quare non dixit et
tegumentum? Victus enim noster in cibo est et potu, tegumentum in
vestitu et tecto. Nihil homo plus desideret. Quandoquidem dicit
Apostolus: Nihil intulimus in hunc mundum; sed nec auferre aliquid
possumus: victum et tegumentum habentes, his contenti simus (I
Tim. VI, 7 et 8). Pereat avaritia, et dives est natura.
Ergo si ad quotidianum victum pertinet, quia et hoc bene
intelligitur, quod dicimus, Panem notrum quotidianum da nobis hodie;
non miremur, si nominato pane et caetera necessaria intelligantur.
Quomodo quando Joseph invitavit fratres suos: Homines illi,
inquit, hodie mecum manducabunt panem (Gen. XLIII, 16).
Quare panem solum manducari erant? Sed a solo pane intellecta sunt
caetera. Sic quando rogamus panem quotidianum, quidquid nobis propter
carnem nostram in terra necessarium est, postulamus. Sed quid ait
Dominus Jesus? Quaerite primum regnum Dei et justitiam, et haec
omnia apponentur vobis (Matth. VI, 33). Intelligitur etiam
hoc valde bene, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie,
Eucharistiam tuam, quotidianum cibum. Norunt enim fideles quid
accipiant, et bonum est eis accipere panem quotidianum huic tempori
necessarium. Pro se rogant, ut boni fiant, ut in bonitate et fide
et vita bona perseverent. Hoc optant, hoc orant: quia si non
perseveraverintin vita bona, separabuntur ab illo pane. Ergo, Panem
nostrum quotidianum da nobis hodie, quid est? Sic vivamus, ut ab
altari tuo non separemur. Et verbum Dei quod quotidie vobis
aperitur, et quodam modo frangitur, panis quotidianus est. Et
quomodo illum panem ventres, sic istum esuriunt mentes. Et hunc ergo
petimus simpliciter, et quidquid animae nostrae et carni nostrae in hac
vita necessarium est, quotidiano pane concluditur.
6. Quinta petitio.---Dimitte nobis debita nostra, dicimus, et
dicamus; quia verum dicimus. Quis enim hic vivit in carne, et non
habet debita? Quis est homo sic vivens, ut ei non sit ista Oratio
necessaria? Inflare se potest, justificare non potest. Bonum est
illi ut imitetur Publicanum, nec tumescat sicut Pharisaeus, qui
ascendit in templum, et jactavit merita sua, texit vulnera sua. Ille
autem scivit quare ascenderit, qui dicebat, Domine, propitius esto
mihi peccatori (Luc. XVIII, 10-13). Hoc Dominus
Jesus: considerate, fratres mei: hoc Dominus Jesus orare docuit
discipulos suos, illos magnos primos Apostolos suos, arietes
nostros. Si ergo pro peccatis suis dimittendis arietes orant, agni
quid debent facere, de quibus dictum est, Afferte Domino filios
arietum (Psal. XXVIII, 1)? Hoc ergo scitis vos in Symbolo
reddidisse, quia inter caetera nominastis remissionem peccatorum.
Remissio peccatorum una est, quae semel datur; alia, quae quotidie
datur. Remissio peccatorum una est, quae semel datur in sancto
Baptismate; alia, quae quamdiu vivimus hic, datur in Dominica
oratione. Propter quod dicimus, Dimitte nobis debita nostra.
7. De eadem petitione. Et induxit nobiscum Deus pactum et
placitum, firmumque chirographum, ut dicamus, Sicut et nos
dimittimus debitoribus nostris. Qui vult dicere efficaciter, Dimitte
nobis debita nostra; dicat veraciter, Sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris. Si hoc quod est posterius, aut non dicit, aut
fallaciter dicit; illud quod prius est, inaniter dicit. Maxime vobis
dicimus, Dimittite omnia de cordibus vestris, qui ad sanctum
Baptisma acceditis. Et vos, fideles, qui per hanc occasionem
auditis hanc Orationem et nostram expositionem, dimittite totum
quidquid adversus aliquem habetis de cordibus vestris: ibi dimittite,
ubi Deus videt. Aliquando enim homo dimittit ore, et tenet corde:
dimittit ore propter homines, et tenet corde, non timens oculos Dei.
Prorsus dimittite; quidquid est quod usque ad istos dies tenuistis,
saltem his diebus dimittite. Non debuit occidere sol super iracundiam
vestram, et multi soles transierunt. Transeat aliquando et iracundia
vestra, dies magni solis modo celebramus: illius solis de quo dicit
Scriptura, Orietur vobis sol justitiae, et sanitas in pennis ejus
(Malach. IV, 2). Quid est, in pennis ejus? In protectione
ejus. Unde in Psalmo dicitur, Sub umbra alarum tuarum protege me
(Psal. XVI, 8). Alii autem, qui in die judicii futuri sunt
sero poenitentes, et infructuose dolentes, praedicti a Sapientia,
quid tunc dicturi sunt poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus
gementes? Quid nobis profuit superbia? et divitiarum jactantia quid
contulit nobis? Transierunt illa omnia tanquam umbra. Et inter
caetera: Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit
nobis, et sol non est ortus nobis (Sap. V, 3, 9). Ille sol
justis oritur: istum autem solem visibilem facit Deus quotidie oriri
super bonos et malos (Matth. V, 45). Ad illum videndum solem
justi pertinent: modo in cordibus nostris habitat sol iste per fidem.
Si ergo irasceris; ne occidat sol iste in corde tuo super iracundiam
tuam: Non occidat sol super iracundiam vestram (Ephes. IV,
26); ne forte irascaris, et occidat tibi sol justitiae, et in
tenebris remaneas.
8. Contra iram et odium. Ne putetis autem quia nihil sit
iracundia. Turbatus est, inquit propheta, prae ira oculus meus.
Utique cui turbatur oculus, solem videre non potest: et si conatus
fuerit videre, poena illi est, non voluptas. Quid est ira? Libido
vindictae. Libet hominem vindicari; et nondum est Christus
vindicatus, nondum sunt sancti martyres vindicati! Adhuc exspectat
patientia Dei. ut convertantur inimici Christi, convertantur
martyrum inimici: nos qui sumus, ut vindictam quaeramus? Si
quaereret illam Deus de nobis, ubi remaneremus? Ille qui nihil nos
laesit, non vult se vindicare de nobis: et nos quaerimus vindicari,
qni pene quotidie Deum offendimus! Ergo dimittite: dimittite ex
corde. Iratus es, noli peccare: Irascimini, et nolite peccare
(Psal. IV, 5). Irascimini quasi homines, si vincimini; et
nolite peccare, ut iram in corde teneatis (quia si tenetis, contra
vos tenetis ), ne in illud lumen intretis. Ergo dimittite. Quid
est ira? Libido vindictae. Quid est odium? Ira inveterata. Ira
inveterata si facta est, jam odium dicitur. Quod videtur confiteri
ille, qui cum dixisset, Turbatus est prae ira oculus meus; addidit,
Inveteravi in omnibus inimicis meis (Psal. VI, 8). Quod erat
ira, cum esset nova, odium factum est; quia in vetustatem conversum
est. Ira festuca est, odium trabes est. Aliquando reprehendimus
irascentem, et odium tenemus in corde; et dicit nobis Christus,
Festucam in oculo fratris tui vides, et trabem in oculo tuo non vides
(Matth. VII, 3). Unde crevit festuca, ut trabem faceret?
Quia non statim evulsa est. Quia passus es exire et intrare solem
toties super iracundiam tuam, fecisti illam veterem; attraxisti malas
suspiciones, et rigasti festucam, rigando nutristi, nutriendo trabem
fecisti. Expavesce vel quando dicitur, Qui odit fratrem suum,
homicida est (I Joan. III, 15). Gladium non eduxisti, non
vulnus in carne fecisti, non corpus plaga aliqua trucidasti: cogitatio
sola odii in corde tuo est, et teneris homicida; reus es ante oculos
Dei. Ille vivit, et tu occidisti. Quantum ad te pertinet,
occidisti quem odisti. Emenda te, corrige te. Si in domibus vestris
scorpiones essent aut aspides, quantum laboraretis, ut domus vestras
purgaretis, et securi habitare possetis? Irascimini, et inveterantur
irae in cordibus vestris, fiunt tot odia, tot trabes, tot scorpii,
tot serpentes; et domum Dei, cor vestrum, purgare non vultis? Ergo
facite quod dictum est, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris:
et securi dicite, Dimitte nobis debita nostra. Quia sine debitis in
hac terra vivere non potestis. Sed alia sunt illa magna crimina, quae
vobis bonum est in Baptismo dimitti, et a quibus semper alieni esse
debetis: alia quotidiana peccata, sine quibus hic homo vivere non
potest, propter quae necessaria est quotidiana oratio, cum suo pacto,
cum suo placito: ut quomodo hilariter dicitur, Dimitte nobis debita
nostra; sic veraciter dicatur, Sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris. Deinde ista diximus de peccatis praeteritis, quid de
caetero?
9. Concupiscentiae resistendum.--- Ne nos inferas in
tentationem: dimitte quae fecimus, et da ut alia non committamus.
Quicumque enim tentatione vincitur, peccatum ipse committit.
Etenim, inquit apostolus Jacobus, Nemo cum tentatur, dicat quoniam
a Deo tentatur. Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem
tentat. Unusquisque autem tentatur a concupiscentia sua abstractus et
illectus. Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum:
peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem (Jacobi I,
13-15). Ergo ne abstraharis a concupiscentia: noli consentire
concupiscentiae tuae. Non est unde concipiat, nisi de te.
Consensisti: quasi concubuisti in corde tuo. Surrexit
concupiscentia: nega te illi, noli eam sequi. Illicita est, lasciva
est, turpis est, alienat te a Deo. Noli dare consensionis
amplexum, ne plangas partum: quia si consenseris, id est, cum
amplexatus fueris, concipit. Cum concupiscentia conceperit, parit
peccatum. Nondum times? Peccatum generat mortem: vel mortem time.
Si peccatum non times, time quo perducit peccatum. Dulce est
peccatum: sed amara est mors. Ipsa est infelicitas hominum: propter
quod peccant, morientes hic dimittunt, et ipsa peccata secum portant.
Peccas propter pecuniam, hic dimittenda est: peccas propter villam,
hic dimittenda est: peccas propter mulierem, hic dimittenda est: et
quidquid est propter quod peccas, quando oculos in mortem clauseris,
hic dimittis, et ipsum peccatum quod committis tecum portas.
10. Peccata minuta non contemnenda. Alae duae orationis geminae
eleemosynae. Dimittantur peccata: dimittantur praeterita, cessent
futura. Sed non potes hic vivere sine ipsis: vel minora vel minuta
sint, vel levia sint. Sed ipsa levia et minuta non contemnantur. De
minutis guttis flumina implentur. Non contemnantur vel minora. Per
angustas rimulas navis insudat aqua, impletur sentina, et si
contemnatur sentina, mergitur navis. Sed non cessatur a nautis
ambulant manus: ambulant, ut quotidie sentinae exhauriantur. Sic et
tuae manus ambulent, ut quotidie sentines. Quid est, ambulent
manus? Dent, fac opera bona, ambulent manus tuae. Frange
esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam: si
videris nudum, vesti (Isai. LVIII, 7). Fac quantum potes,
fac unde potes, fac hilariter, et securus mitte orationem. Habebit
alas duas, geminas eleemosynas. Quid est, geminas eleemosynas?
Dimittile, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc.
VI, 37, 38). Una eleemosyna est, quae fit de corde, quando
fratri tuo dimittis peccatum. Altera eleemosyna est, quae fit de
substantia, quando pauperi panem porrigis. Ambas fac, ne sine una
ala remaneat oratio tua.
11. Liberatio a malo. Ergo cum dixerimus. Ne nos inferas in
tentationem; sequitur, Sed libera nos a malo. Qui vult liberari a
malo, testatur quia in malo est. Ideo dicit Apostolus, Redimentes
tempus, quoniam dies mali sunt (Ephes. V, 16). Sed quis est
qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? Quando omnis homo in
hac carne non habet nisi dies malos; quis non vult? Fac quod
sequitur, Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur
dolum; declina a malo, et fac bonum; quaere pacem, et sequere eam
(Psal. XXXIII, 13, 14, 15): et caruisti diebus
malis, et impletur quod orasti, Libera nos a malo.
12. Petitionum discrimen. Oratio Dominica quotidie dicitur ad
altare. Tres ergo petitiones superiores Sanctificetur nomen tuum,
Veniat regnum tuum, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in
terra, aeternae sunt. Quatuor autem sequentes ad istam vitam
pertinent. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: numquid
quotidie petituri sumus panem quotidianum, quando ad illam satietatem
venerimus? Dimitte nobis debita nostra: numquid in illo regno
dicemus, quando debita non habebimus? Ne nos inferas in tentationem:
numquid tunc dicere poterimus, quando nulla erit tentatio? Libera nos
a malo: numquid dicemus, quando nullum erit unde liberemur? Quatuor
ergo ista propter vitam nostram quotidianam nobis necessaria sunt, tria
vero illa propter aeternam. Sed omnia petamus, ut ad illam
perveniamus; et hic rogemus ne ab illa separemur. Oratio quotidie
dicenda est vobis, cum baptizati fueritis. In ecclesia enim ad altare
Dei quotidie dicitur ista Dominica oratio, et audiunt illam fideles.
Non ergo timemus, ne minus diligenter eam teneatis: quia et si quis
vestrum non poterit tenere perfecte, audiendo quotidie tenebit.
13. Symbolum memoria tenendum. Tanquam speculum quotidie
inspiciatur. Ideo die sabbati, quando vigilaturi sumus in Dei
misericordia, reddituri estis, non Orationem, sed Symbolum. Modo
enim nisi teneatis Symbolum, in ecclesia, in populo Symbolum
quotidie non auditis. Cum autem tenueritis, ut non obliviscamini,
quotidie dicite; quando surgitis, quando vos ad somnum collocatis,
reddite Symbolum vestrum, reddite Domino, commemorate vos ipsos,
non pigeat repetere. Bona est enim repetitio, ne subrepat oblivio.
Ne dicatis: Dixi heri, dixi hodie, quotidie dico, teneo illud
bene. Commemora fidem tuam, inspice te: sit tanquam speculum tibi
Symbolum tuum. Ibi te vide, si credis omnia quae te credere
confiteris, et gaude quotidie in fide tua. Sint divitiae tuae, sint
quotidiana ista quodam modo indumenta mentis tuae. Numquid non quando
surgis vestis te? Sic et commemorando Symbolum tuum vesti animam
tuam, ne forte eam nudet oblivio, et remaneas nudus, et fiat quod ait
Apostolus, quod absit a te: Si tamen exspoliati, non nudi
inveniamur (II Cor. V, 3). Vestiti enim erimus fide nostra;
et ipsa fides et tunica est et lorica: tunica, contra confusionem;
lorica, contra adversitatem. Cum autem venerimus ad illum locum ubi
regnabimus, non opus est ut dicamus Symbolum: Deum videbimus, ipse
Deus nobis visio erit; visio Dei fidei hujus merces erit.
|
|