|
1. Symbolum regula fidei. Reddidistis quod creditis, audite quid
oretis. Quoniam invocare non possetis, in quem non credidissetis,
Apostolo dicente, Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt
(Rom. X, 14)? ideo prius Symbolum didicistis, ubi est regula
fidei vestrae brevis et grandis: brevis, numero verborum; grandis
pondere sententiarum. Oratio autem quam hodie accipitis tenendam, et
ad octo dies reddendam, sicut audistis cum Evangelium legeretur, ab
ipso Domino dicta est discipulis ipsius, et ab ipsis pervenit ad nos;
quoniam in omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII, 5).
2. Omnium unus pater. Ergo nolite inhaerere terrenis, qui Patrem
invenistis in coelis. Dicturi enim estis, Pater noster, qui es in
coelis. Ad magnum genus pertinere coepistis. Sub isto Patre fratres
sunt dominus et servus: sub isto Patre fratres sunt imperator et
miles: sub isto Patre fratres sunt dives et pauper. Omnes
Christiani fideles diversos in terra habent patres, alii nobiles,
alii ignobiles: unum vero Patrem invocant, qui est in coelis. Si
ibi est Pater noster, ibi nobis praeparatur haereditas. Talis est
autem iste Pater, cum quo possideamus quod donat. Dat enim
haereditatem, sed non moriens illam nobis derelinquit. Non enim ipse
discedit, sed ille permanet, ut nos accedamus. Quia ergo audivimus a
quo petamus, sciamus et quid petamus, ne forte talem Patrem male
petendo offendamus.
3. Prima petitio. Quid ergo nos docuit Dominus Jesus Christus
petere a Patre, qui est in coelis? Sanctificetur nomen tuum. Quale
beneficium est, quod petimus a Deo, ut sanctificetur nomen ejus?
Nomen Dei semper est sanctum: quare ergo petimus ut sanctificetur,
nisi ut nos per ipsum sanctificemur? Quod ergo semper sanctum est, ut
in nobis sanctificetur oramus. Sanctificetur in vobis nomen Dei,
quando baptizamini. Utquid hoc orabitis, cum baptizati fueritis,
nisi ut quod accipietis perseveret in vobis?
4. Secunda petitio. Sequitur alia petitio: Veniat regnum tuum.
Sive petamus, sive non petamus, venturum est regnum Dei. Quare
ergo petimus, nisi ut veniat et nobis, quod venturum est omnibus
sanctis; ut et nos Deus in numero sanctorum suorum habeat, quibus
venturum est regnum ejus?
5. Tertia petitio. Dicimus tertia petitione, Fiat voluntas tua,
sicut in coelo, et in terra. Quid est hoc? Ut quomodo tibi serviunt
Angeli in coelo, et nos tibi serviamus in terra. Angeli autem ipsius
sancti obediunt illi, non illum offendunt; faciunt jussa amando eum.
Hoc ergo oramus, ut et nos praecepta Dei charitate faciamus.
Iterum verba ista aliter intelliguntur. Fiat voluntas tua, sicut in
coelo, et in terra. Coelum in nobis anima est, terra in nobis corpus
est. Quid est ergo, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in
terra? Sicut et nos audimus praecepta tua, sic nobis consentiat caro
nostra; ne dum contendunt caro et spiritus, praecepta Dei minus
implere possimus.
6. Quarta petitio. Sequitur in Oratione: Panem nostrum
quotidianum da nobis hodie. Sive exhibitionem corpori necessariam
petamus a Patre, in pane significantes quidquid nobis est
necessarium, sive quotidianum panem illum intelligamus, quem accepturi
estis de altari, bene petimus ut det nobis eum. Quid est enim quod
oramus, nisi ne mali aliquid admittamus, unde a tali pane separemur?
Et verbum Dei quod quotidie praedicatur, panis est. Non enim quia
non est panis ventris, ideo non est panis mentis. Cum autem vita ista
transierit, nec panem illum quaeremus quem quaerit fames; nec
Sacramentum altaris habemus accipere, quia ibi erimus cum Christo,
cujus corpus accipimus; nec verba nobis ista dici habent, quae dicimus
vobis, nec codex legendus est, quando ipsum videbimus quod est Verbum
Dei, per quod facta sunt omnia, quo pascuntur Angeli, quo
illuminantur Angeli, quo sapientes fiunt Angeli, non quaerentes
verba locutionis anfractuosae; sed bibentes unicum Verbum, unde
impleti ructuant laudes, et non deficiunt in laudibus. Beati enim,
ait Paslmus, qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum
laudabunt te (Psal. LXXXIII., 5).
7. Quinta petitio. Ergo in hac vita petimus quod sequitur:
Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris. In Baptismo omnia debita, id est, peccata prorsus
dimittuntur nobis. Sed quia nemo hic potest vivere sine peccato, et
si non magno crimine unde separetur ab illo pane, tamen nemo potest
sine peccatis esse in hac terra, et non possumus accipere nisi unum
Baptismum semel; in Oratione accipimus, unde quotidie lavemur, ut
nobis peccata nostra quotidie dimittantur: sed si faciamus quod
sequitur, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Itaque,
fratres mei, moneo vos, in Dei gratia filios meos, et sub illo
Patre fratres meos, moneo vos, ut quando aliquis offendit et peccat
in vos, et venit et confitetur, et petit a vobis veniam, ignoscatis
illi, et continuo ex corde dimittatis; ne vobis a Deo veniam
venientem prohibeatis. Si enim non dimittitis vos, nec ille dimittet
vobis. Ergo et hoc in ista vita petimus: quia et hic possunt
dimitti, ubi possunt haberi peccata. In illa autem vita non
dimittuntur, quia nec habentur.
8. Sexta petitio. Deinde petimus dicentes, Ne nos inferas in
tentationem; sed libera nos a malo. Et hoc in ista vita nobis
necessarium est petere, ne inferamur in tentationem, quia hic sunt
tentationes; et liberemur a malo, quia hic est malum. Ac per hoc
omnes istae petitiones septem, tres ad vitam aeternam pertinent,
quatuor ad vitam praesentem. Sanctificetur nomen tuum: semper erit.
Veniat regnum tuum: hoc regnum semper erit. Fiat voluntas tua,
sicut in coelo, et in terra: semper erit. Panem nostrum quotidianum
da nobis hodie: non semper erit. Dimitte nobis debita nostra: non
semper erit. Ne nos inferas in tentationem: non semper erit. Sed
libera nos a malo: non semper erit; sed ubi est tentatio, et ub est
malum, ibi necessarium est ut petamus.
|
|