|
1. Quomodo Deus Moysi apparuit.---Cum sanctae lectiones
legerentur, in ea quae scripta sunt in prima lectione, quae nobis
recitata est, animo intendimus, et ea quae Dominus suggerit,
breviter cum vestra Sanctitate participare curamus: ne carnaliter
accipientes divina mysteria, non solum non proficiatis, sed etiam
deficiatis. Occurrit enim primo aspectibus nostris ex illa lectione
divina, quod Deus apparuit Moysi. Apparere autem per substantiam
suam, sicuti est, nonnisi mundis cordibus dignatur. Sic enim
scriptum est in Evangelio: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum
videbunt (Matth. V, 8). Oculis autem corporalibus sanctorum si
quando Deus voluit apparere, non per se ipsum, sed per creaturam
visibilem atque sensibilem, quantum ista carne sentiri potest,
apparuit; vel per vocem sonantem auribus, vel per ignem oculis, vel
per angelum in aliqua visibili specie apparentem, sed personam Dei
gestantem. Sic intelligimus, fratres, apparuisse Moysi Deum. Non
enim majestas illa, quae fecit coelum et terram, et quae regit
universum mundum, cui semper inhaerent Angeli contemplando ejus
pulchritudinem puris mentibus, oculis mortalibus hominis potuit
apparere, nisi assumpta visibili et sensibili creatura, quae ad istos
oculos visibiles corporis pertinet: quandoquidem et ipsa Sapientia
Dei, per quem facta sunt omnia, humanis oculis non appareret, nisi
humanam carnem assumeret.
2. Moysi Deus per angelum apparuit. Quomodo ergo Verbum Dei, id
est, Filius Dei, ut appareret oculis, carnem assumpsit; sic semper
Deus, ut appareret oculis hominum, in aliqua creatura visibili
apparere dignatus est. Nam apertissime habes in Actibus
Apostolorum, quia angelus apparuit Moysi in rubo (Act. VII,
30). Numquid ista Scriptura vera, et illa falsa est? aut illa
vera, et ista falsa est? Sed quid? Si christiani sumus, si bene
credimus; ambae sunt verae. Si ergo ambae sunt verae, quomodo hic
Deus apparuit, quomodo ibi angelus dicitur apparuisse, nisi quia ille
Spiritus, qui in Actibus Apostolorum dixit apparuisse angelum,
exposuit hanc lectionem quomodo apparuit Deus? Illa declaratio,
expositio est obscuritatis hujus: ne intelligeres Deum per se ipsum
apparuisse, illic tibi expositum est quemadmodum apparuerit Deus per
creaturam, angelum. Sic quid miraris quia dicitur, cum apparet
angelus, Dixit Deus; et vocavit Deus Moysen, et accessit ad
locum; et dixit Dominus ad Moysen? Quia non attenditur templum
angelus, sed inhabitator angeli. Ipse enim angelus templum Dei
erat. Si enim dignatur in homine habitare et loqui, ut quando
propheta loquitur, dicatur, Dixit Deus; quanto magis per angelum?
Et cum dicitur, Dixit Deus per Isaiam, quid erat Isaias? Nonne
homo portans carnem, natus de patre et matre, sicuti omnes nos? Et
tamen loquitur, et quid dicimus in eloquiis ipsius? Haec dicit
Dominus (Isai. L, 1). Quomodo ergo Deus, si Isaias, nisi
quia Deus per Isaiam? Sic et hic loquente angelo dicitur Deus
loqui. Quare, nisi quia per angelum Deus?
3. Dei apparitio quare in rubo facta. Advertite itaque soluta
quaestione etiam istud, in cujus rei signum videtur factum, quod in
rubo apparuit: et rubus non comburebatur, non incendebatur: et
apparebat tanquam ignis, et non incendebat rubum. Putamus rubum bonum
aliquid significare, cum sint spinae? Si enim consumpsisset ignis
spinas, significaret quia et verbum Domini quod dictum est Judaeis,
consumpsisset peccata illorum, et Lex illa finiret iniquitates
ipsorum. Si enim sic ignis in rubo, quomodo Lex in Judaeis; sic
sunt spinae rubi, quomodo peccata Judaeorum: sic ignis hic non
cremavit spinas, quomodo Lex non cremavit peccata.
4. Nomen Dei. Loquitur autem Dominus ad Moysen (jam illa
nostis, et non diutius vos tenere debemus, propter angustias
temporis): Ego sum qui sum: Misit me qui est. Cum enim quaereret
nomen Dei, hoc dictum est: Ego sum qui sum. Haec dices filiis
Israel: Qui est, misit me ad vos. Quid est hoc? o Deus, o
Domine noster, quid vocaris? Est vocor, dixit, Quid est, Est
vocor? Quia maneo in aeternum, quia mutari non possum. Ea enim quae
mutantur, non sunt, quia non permanent. Quod enim est, manet.
Quod autem mutatur, fuit aliquid, et aliquid erit: non tamen est,
quia mutabile est. Ergo incommutabilitas Dei isto vocabulo se dignata
est intimare, Ego sum qui sum.
5. Aliud nomen Dei. Quid est ergo, quod postea iterum aliud nomen
sibi dixit, cum diceretur: Et dixit Deus ad Moysen: Ego sum Deus
Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob; hoc mihi nomen est in
sempiternum? Quomodo illac vocor hoc, quia sum; et ecce hac aliud
nomen, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob?
Quia quomodo est Deus incommutabilis, fecit omnia per misericordiam,
et dignatus est ipse Filius Dei mutabilem carnem suscipiendo, manens
id quod Verbum Dei est, venire et subvenire homini. Induit ergo se
carne mortali ille qui est, ut dici posset, Ego sum Deus Abraham,
et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 15).
6. Signa data Moysi. Deinde signa jam attendite, quae signa dedit
Moysi, cum diceret, Si mihi dixerit populus, Non te misit Deus:
quibus signis ostendam quia misisti me? Dictum est, Projice virgam,
quam habes in manu tua: projecitque virgam, et factus est serpens, et
exhorruit Moyses. Ait iterum Dominus, Apprehende caudam ejus,
apprehendit, et facta est virga sicut erat. Dedit et aliud signum:
Mitte manum in sinum: et misit eam. Produc eam: produxit, et facta
est alba sicut nix, id est, leprosa. Color enim albus in cute humana
vitiosus est. Mitte illam in sinum iterum: misit, et recepit colorem
suum. Dedit ei tertium signum: Tolle aquam de flumine, et funde in
aequalem locum: tulit et fudit, et conversa est in sanguinem. In his
signis audiet te populus: si in primo non exaudierit, in secundo autem
et in tertio audiet (Id. IV, 1-9).
7. Quid significet virga: quid serpens. Nos ea quae significant,
quantum Deus adjuvat, tendamus edicere. Virga regnum significat;
serpens, mortalitatem. A serpente enim homini mors propinata est.
Ipsam mortem Dominus dignatus est assumere. Virga ergo veniens in
terram, serpentis speciem habuit; quia regnum Dei, quod est
Christus Jesus, venit ad terram. Mortalitate indutus est, quam
infixit in cruce. Novit autem Sanctitas vestra quia quando populus
ille in eremo cervicatus et superbus murmurasset adversus Deum, coepit
morderi a serpentibus, et ipsis morsibus cadere. Misericordia sua
dedit Deus remedium, quod remedium praesentem quidem sanitatem
afferebat, sed futuram sapientiam praedicabat. Ait Moysi: Suspende
serpentem aeneum in media eremo in ligno, et dic populo, Quicumque
fuerit percussus, serpentem istum intueatur. Et percussi homines
intuebantur serpentem, et sanabantur (Num. XXI, 8, 9). Et
attestatur Dominus in Evangelio tali signo. Nam cum Nicodemo
loqueretur, ait: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita
exaltari oportet Filium hominis; ut omnis qui credit in eum, non
pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 14 et 15).
Sed hoc est, quicumque percussus fuerit a serpentibus peccatorum,
Christum intueatur, et habebit sanitatem in remissionem peccatorum.
Ergo, fratres, ipsa est mortalitas, quae suscepta est a Domino,
quam necesse est habere corpus ejus, cujus est caput homo in coelo.
Ita Ecclesia mortalitatem habet, quod vulnus inflictum est per
suasionem serpentis. Debemus enim mortem peccato primi hominis: sed
per eam ad vitam perveniemus aeternam, per Jesum Christum Dominum
nostrum. Sed quando venit ad vitam, et redit ad regnum? In fine
saeculi. Nam ideo caudam tenuit, ubi finis est, ut ad pristinum
revocaret.
8. Quid manus et sinus Moysi: quid aqua. Quid illa manus?
Certum est quia et illa manus populum ipsum significat. Sinus hominis
quid est? Sinus Moysi secretum Dei. Cum esset homo in secreto
Dei, incolumis erat, et bono colore. Exiit a secreto Dei,
progressus est Adam de paradiso, offenso Deo, et factus est
vitiosus. Facta est ergo manus illa alba: sed rediit ad sinum, per
sinum Domini nostri Jesu Christi, et recepit colorem. Quid autem
illa aqua? Aqua illa significat sapientiam. Saepe enim posita est
aqua in similitudinem sapientiae: et dictum est, Fiet in eo fons
aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 14). Sed aqua
illa sapientia, quae in terra sanguis effecta est, non nobis ostendit
Verbum carnem factum et habitantem in nobis? Utique ostendit. Omnia
ergo futuri populi, signa sunt et mysteria de Domino nostro Jesu
Christo. Et si qua alia sunt in veteribus Libris sacramenta, sive
illa intelligamus; sive non intelligamus, quaerentem desiderant, non
reprehendentem. Petamus ergo, quaeramus et pulsemus, ut aperiatur
nobis. Illis futura praedicta sunt sacramenta: nos praesentia videmus
in Ecclesia.
|
|