|
1. In hujus mundi tribulatione consilium a Christo capiendum.
Omnis homo in tribulatione aliqua constitutus, et in sua causa
deficiens, prudentem aliquem quaerit, a quo consilium accipiat, et
norit quid agat. Existimemus ergo, universum mundum quasi esse
hominem unum. Evadere mala quaerit, et facere bona piget: ac per hoc
crebrescentibus tribulationibus suis in sua causa deficiens, quem
potest ad accipiendum consilium prudentiorem invenire, quam Christum?
Certe meliorem inveniat, et quod vult agat. Si autem non habet ubi
meliorem inveniat, ad hunc veniat, quem ubicumque inveniat,
consulat, accipiat consilium, servet mandatum bonum, evadat magnum
malum. Praesentia enim mala temporalia, quae multum homines
exhorrent, sub quibus plurimum murmurant, et murmurando offendunt
emendatorem, ne inveniant Salvatorem: praesentia ergo mala sine dubio
transitoria sunt; aut illa per nos transeunt, aut nos per illa
transimus; aut transeunt nobis viventibus, aut dimittuntur nobis
morientibus. Non est in tribulatione magnum, quod tempore breve est.
Quisquis cogitas crastinum diem, non revocas hesternum diem. Minente
die perendino, hesternus erit et crastinus. Verumtamen si curis
tantis homines aestuant ad evadendas temporales et transcurrentes, vel
potius transvolantes tribulationes; quid est cogitandum ut homo evadat
manentes et sine fine durantes?
2. Vita hic laboriosa. Consilium vanitatis, quo hic
thesaurizatur. Dura causa est vita mortalis. Quid est aliud hic
nasci, nisi ingredi laboriosam vitam? De labore futuro nostro,
testis est ipse fletus infantis. Ab isto molesto convivio nemo est
excusatus. Bibendum fuit quod propinavit Adam. Facti quidem sumus
manibus veritatis: sed propter peccatum projecti in dies vanitatis.
Facti sumus ad imaginem Dei (Gen. I, 27): sed detrivimus eam
transgressione peccati. Ideo Psalmus nos admonet, quomodo facti
fuerimus, et quo pervenerimus. Ait enim: Quanquam in imagine Dei
ambulet homo. Ecce quod factus est. Quo pervenit? Audi quod
sequitur: Tamen vane conturbabitur. In imagine ambulat veritatis,
et conturbatur in consilio vanitatis. Denique vide conturbationem
ejus; vide, et tanquam in speculo displice tibi. Quanquam, inquit,
in imagine Dei ambulet homo; et ideo magna res sit homo: tamen vane
conturbabitur. Et quasi quaereremus, Unde, rogo te, unde vane
conturbabitur? Thesaurizat, inquit, et ignorat cui congreget ea
(Psal. XXXVIII, 7). Ecce ille homo, id est, universum
genus humanum, quasi unus homo, qui in causa sua defecit, consilium
perdidit, de via sanae mentis erravit: Thesaurizat, et nescit cui
congreget ea. Quid dementius? quid infelicius? Certe enim sibi?
Non. Quare sibi non? Quia moriturus est, quia brevis vita hominis
est ; quia thesaurus durat, et cito transit qui cengregat. Ideo
miseratus hominem in imagine Dei ambulantem, vera fatentem, vana
sectantem: Vane, inquit, conturbabitur. Doleo: thesaurizat, et
ignorat cui congregat ea. Sibi ea? Non: quia moritur homo,
perdurante thesauro. Cui ergo? Consilium habes; da et mihi. Non
habes consilium quod mihi des; nec tu ergo tenes. Proinde si ambo non
habemus, ambo quaeramus, ambo accipiamus, ambo tractemus.
Conturbatur, thesaurizat, cogitat, laborat, curis invigilat. Per
diem vexaris laboribus, per noctem agitaris timoribus. Ut saccellus
tuus impleatur nummis, anima tua febrit curis.
3. Varie conturbatur qui thesaurizat. Cui colligat, nescit.
Video, doleo: conturbaris, et sicut dicit qui fallere nescit, vane
conturbaris. Thesaurizas enim: ut bene proveniat quidquid agis, ut
damna taceamus, ut tanta pericula et in singulis lucris singulas
mortes: mortes dico non corporum, sed malarum cogitationum; ut
accedat aurum, perit fides; ut foris vestiaris, intus exspoliaris:
ut ista omittamus, ut alia taceamus, ut adversa praetereamus,
prospera sola cogitemus; ecce thesaurizas, ecce undique lucra
confluunt, et more fontium nummi currunt; ubique ardet inopia,
undique fluit copia. Non audisti, Divitiae si affluant, ne
apponatis cor (Psal. LXI, 11)? Ecce acquiris, non
infructuose conturbaris, tamen vane conturbaris. Quare, inquis,
vane conturbor? Ecce saccos impleo, parietes mei vix capiunt quod
acquiro: quare ego vane conturbor? Thesaurizas, et ignoras cui
congreges ea. Aut si scis cui; obsecro te, dic et mihi. Audiam
te; cui? Si non vane conturbaris, dic cui thesaurizas. Mihi,
inquis. Hoc audes dicere moriturus? Filiis meis, inquis. Hoc
audes dicere de morituris? Magna pietas, quod thesaurizat pater
filiis: imo magna vanitas; thesaurizat moriturus morituris. Si
propter te, quia moriturus dimittis, quid colligis? Haec causa et
filiorum; successuri sunt, non permansuri. Omitto dicere qualibus
filiis, ne forte quod congregavit avaritia, perdat luxuria. Alius
fluendo perdit, quod tu laborando congregasti. Sed omitto hoc.
Forte boni erunt filii, luxuriosi non erunt; servabunt quod
dimisisti, augebunt quod servasti, non perdent quod congregasti.
Filii tui tecum sunt pariter vani, si hoc faciunt, si te patrem in
hoc imitantur. Illis dico quod tibi dicebam. Filio tuo dico cui
servas, illi dico, Thesaurizas, et ignoras cui congreges ea. Sicut
enim tu nescisti, sic et ille nescit. Si in illo permansit vanitas,
numquid ad ipsum defecit veritas?
4. Furi forte thesaurizat. Omitto dicere, quia forte dum vivis,
thesaurizas furi. Una nocte venit, et tot diebus ac noctibus
congregatum paratum invenit. Thesaurizas forte latroni, forte
praedoni. Nolo amplius dicere, ne commemorem et refricem perpessorum
dolorem. Quam multa quae congregavit inanis vanitas, parata invenit
hostilis crudelitas? Non est enim meum optare, sed omnium est
timere. Avertat hoc Deus. Sufficiant flagella ipsius. Omnes
oremus, avertat hoc Deus. Parcat nobis, quem rogamus. Sed si
dicat quibus, quid respondemus? Tu ergo, o homo, o omnis homo, tu
qui vane thesaurizas, unde mihi respondes tractanti tecum, et tecum
quaerenti consilium in causa communi? Dicebas enim et respondebas:
Thesaurizo mihi, filiis meis, posteris meis. Dixi quanta sint et in
ipsis filiis metuenda. Sed omitto poenaliter victuros filios, sicut
optat inimicus: sic vivant sicut optat pater. Quam multi in hos casus
inciderunt, dixi, commemoravi: horruisti, et non correxisti. Quid
enim responsurus es, nisi hoc dicas: Forte non? Et ego sic sum
locutus: Forte, inquam, furi, forte latroni, forte praedoni. Non
dixi, Certe; sed, Forte. Inter forte fiet, forte non fiet:
nescis ergo quid fiet; vane conturbaris. Vides quam verum dixerit
veritas, quam inaniter conturbetur vanitas. Audisti, tandem
aliquando sapuisti, quia hoc ipsum cum dicis, Forte filiis meis; non
autem audes dicere, Certus sum quia filiis meis; nescis cui congreges
ea. Ecce ergo ut video, et ut ante dicebam, defecisti in causa tua;
non invenis quod mihi respondeas: sed nec ego quid tibi.
5. Consilium a Christo petendum. Ambo itaque quaeramus, ambo
consilium petamus. Habemus copiam, non sapientis, sed ipsius
Sapientiae. Audiamus ambo Christum: Judaeis scandalum, Gentibus
stultitiam; ipsis autem vocatis Judaeis et Graecis Christum Dei
Virtutem et Dei Sapientiam (I Cor. I, 23, 24). Quid
paras munimenta divitiis tuis? Audi Virtutem Dei: nihil fortius.
Quid paras argumenta divitiis tuis? Audi Sapientiam Dei: nihil
prudentius. Forte enim cum dixero, scandalizaberis, Judaeus eris;
quia Christus Judaeis scandalum. Forte cum dixero, stultum tibi
videbitur, Gentilis eris; quia Christus Gentibus stultitia.
Christianus es, vocatus es: vocatis autem Judaeis et Graecis
Christus Dei Virtus est et Dei Sapientia. Nolite contristari,
cum dixero; nolite scandalazari, nolite velut insipientiae meae ore
torto insultare. Audiamus. Quod enim dicturus sum, Christus
dixit. Contemnis praeconem: time judicem. Quid ergo ego dicam?
Jam me propemodum Evangelii lector paulo ante hac cura liberavit.
Non ego lego, sed lecta recolo. Consilium quaerebas in causa tua
deficiens: vide quid dicat fons recti consilii, fons unde quidquid
imples, venenum non times.
6. Thesaurus in coelo condendus.--- Nolite vobis condere
thesauros in terra, ubi tinea et comestura exterminat, et ubi fures
effodiunt et furantur: sed thesaurizate vobis thesauros in coelo, quo
fur non accedit, neque tinea corrumpit. Ubi est enim thesaurus tuus,
ibi erit et cor tuum. Quid exspectas amplius? Res aperta est.
Consilium patet, sed cupiditas latet: imo non latet, sed etiam
ipsa, quod pejus est, patet. Non enim cessat rapina grassari: non
enim cessat fraudare avaritia: non enim cessat perjurare malitia.
Totum ut quid? Ut thesaurizetur. Et ubi ponatur? In terra.
Recte quidem a terra in terram. Homini enim, a quo nobis dixi
laborem fuisse propinatum, peccanti dictum est, Terra es, et in
terram ibis (Gen. III, 19). Merito thesaurus in terra, quia
cor in terra. Ubi est ergo quod habemus ad Deum? Dolete qui
intellexistis: corrigimini, si doluistis. Quamdiu laudare, et non
facere? Verum est, nihil verius. Fiat ergo quod verum est. Unum
Deum laudamus, et non mutamur, ut non etiam in hoc vane
conturbemur.
7. Migrandae e terra in coelum divitiae. Ergo, Nolite vobis
condere thesaurum in terra; sive experti quomodo pereat quod in terra
reconditur, sive non experti, sed et vos saltem metuentes experiri.
Quem non corrigunt verba, corrigant experimenta. Non surgitur, non
proceditur, nisi ut una voce dicatur ab omnibus: Vae nobis, ruit
mundus. Si ruit, quare non migras? Si tibi architectus diceret,
ruituram domum tuam; nonne prius migrares, quam murmurares? Structor
mundi dicit tibi ruiturum mundum, et non credis?
Audi vocem praedicentis, audi consilium commonentis. Vox
praedicentis est, Et coelum et terra transibunt (Matth. XXIV,
35). Vox commonentis est, Nolite vobis condere thesaurum in
terra. Ergo si creditis Deo praedicenti, si non contemnitis
commonentem, fiat quod dicit. Non enim ille te fallit, qui tale
consilium dedit. Non perdes quod dedisti, sed sequeris quo misisti.
Consilium ergo do: Da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo.
Non sine thesauro remanebis: sed quod habes in terra sollicitus,
habebis in coelo securus. Migra ergo. Consilium do servandi, non
perdendi. Habebis, inquit, thesaurum in coelo: et veni, sequere me
(Id. XIX, 21); ut ducam te ad thesaurum tuum. Non est hoc
dispendium, sed compendium. Evigilent homines. Audiant vel experti
quod timeant, faciant unde non timeant, migrent in coelum.
Frumentum ponis in terra; venit amicus tuus, qui novit frumenti et
terrae naturam, docet tuam imperitiam, dicit tibi: Quid fecisti?
Frumentum in terra in inferioribus posuisti: humidus locus est,
putrescit quod posuisti, perdes laborem tuum. Respondes: Quid ergo
faciam? migra inquit, in superiora. Audis ergo amicum consilium
dantem de frumento tuo, et contemnis Deum consilium dantem de corde
tuo? Frumentum tuum times ponere in terra, et cor tuum perdis in
terra? Ecce Dominus Deus tuus, cum dat tibi consilium de corde tuo,
Ubi enim, inquit, fuerit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum.
Leva, inquit, cor in coelum, ne computrescat in terra. Consilium
est ejus qui vult servare, non perdere.
8. Laturarii nostri pauperes sunt. Si ergo ita est, quomodo
poenitet eos qui non fecerunt? Modo quid sibi dicunt? In coelo
haberemus quod in terra perdidimus. Invasit hostis domum, numquid
invaderet coelum? Occidit servum custodem, numquid occideret Dominum
servatorem? Quo fur non accedit, neque tinea corrumpit? Quam multi
dicunt: Ibi haberemus, ibi nostros thesauros reconderemus, quo eos
securi post paululum sequeremur? Quare non audivimus Dominum
nostrum? Quare contempsimus Patrem monentem, et hostem sensimus
invadentem? Ergo si consilium est hoc, non simus pigri in tam bono
consilio: et si migranda sunt quae habemus, in eum locum
transferamus, unde non ea perdamus. Quid sunt pauperes quibus damus,
nisi laturarii nostri, per quos in coelum de terra migramus? Da:
laturario tuo das, ad coelum portat quod das. Quomodo, inquis, ad
coelum portat? En video quia manducando consumit. Prorsus, non
tenendo, sed manducando transportat. An excidit tibi, Venite,
benedicti Patris mei, percipite regnum: esurivi enim, et dedistis
mihi manducare; et, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi
fecistis? Si ante te mendicantem non contempsisti, attende ad quem
pervenerit quod dedisti. Cum uni, inquit, ex minimis meis fecistis,
mihi fecistis. Christus accepit quod dedisti. Ille accepit, qui
tibi unde dares dedit: ille accepit, qui in fine tibi se ipsum dabit.
9. Opera misericordiae sola commemoranda sunt in judicio. Nam et
hoc aliquando, fratres, commonui Charitatem vestram, quod me,
fateor, in Scriptura Dei plurimum movet, et saepius debeo
commonere. Rogo vos ut cogitetis, quod ait ipse Dominus noster
Jesus Christus, in fine saeculi, cum venerit ad judicium,
congregaturum se omnes gentes in conspectu suo, et divisurum homines in
duas partes, ad dexteram alios, et ad sinistram alios positurum,
dextrisque dicturum, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum
quod vobis paratum est ab origine mundi. Sinistris autem, Ite in
ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus. Quaere
causas vel tantae mercedis, vel tanti supplicii, percipite regnum;
et, Ite in ignem aeternum. Quare isti percepturi regnum? Esurivi
enim, et dedistis mihi manducare. Quare isti ituri in ignem
aeternum? Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare (Matth
XXV, 31-42). Quid est hoc, rogo? Video de his qui
percepturi sunt regnum, quia dederunt tanquam boni et fideles
Christiani, verba Domini non contemnentes, et cum fiducia promissa
sperantes, fecerunt hoc; quia si non fecissent, vitae ipsorum bonae
sterilitas ista non utique convenisset. Forte enim casti erant, non
fraudatores, non ebriosi, abstinentes se ab operibus malis. Si hoc
non adderent, steriles remanerent. Fecissent enim, Declina a malo:
non fecissent, Et fac bonum (Psal. XXXIII, 15).
Verumtamen etiam ipsis non ait: Venite, percipite regnum; caste
enim vixistis, nulli fraudem fecistis, neminem pauperem oppressistis,
limitem nullius invasistis, neminem jurando fefellistis. Non dixit
haec: sed, Percipite regnum, quia esurivi, et dedistiss mihi
manducare. Quantum hoc excellit, quando caetera tacuit, et hoc solum
Dominus nominavit?
Rursus ad illos: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo
et angelis ejus. Quam multa posset in impios dicere, si quaererent,
Quare imus in ignem aeternum? Quare, quaeris, adulter, homicida,
fraudator, sacrilege, blasphemator, infidelis? Nihil horum: sed,
Quia esurivi, et non dedistis mihi manducare.
10. Ratio cur de eleemosynis tantum agatur in judicio. Video vos
moveri sicut moveor. Et vere mira res. Hujus autem admirabilis rei
rationem colligo ut possum, quam vos non celabo. Scriptum est:
Sicut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna exstinguit peccatum
(Eccli. III, 33). Item scriptum est: Include eleemosynam
in corde pauperis, et ipsa pro te deprecabitur Dominum (Id.
XXIX, 15). Item scriptum est : Consilium meum audi, Rex,
et peccata tua eleemosynis redime (Dan. IV, 24). Et alia
multa sunt divini eloquii documenta, quibus ostenditur multum valere
eleemosynam ad exstinguenda et delenda peccata. Proinde illis quos
damnaturus est, imo plus illis quos coronaturus est, solas eleemosynas
imputabit, tanquam dicens: Difficile est, ut si examinem vos et
appendam vos, scruter diligentissime facta vestra, non inveniam unde
vos damnem: sed ite in regnum, esurivi enim, et dedistis mihi
manducare. Non ergo itis in regnum, quia non peccastis: sed quia
vestra peccata eleemosynis redemistis. Rursus et illis: Ite in ignem
aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Et illi tanquam
noxii, olim rei, sero trementes, attendentes peccata sua, quando
auderent dicere, immerito se damnari, immerito in se hanc depromi a
judice tam justo sententiam? Considerando conscientias suas,
considerando omnia vulnera animae suae, quando auderent dicere,
Injuste damnamur? De quibus ante in Sapientia dictum est:
Traducent eos ex adverso iniquitates eorum (Sap. IV, 20).
Sine dubio videbunt se juste damnari pro sceleribus et criminibus
suis: et quasi eis diceret, Non, non inde unde putatis; sed quia
esurivi, et non dedistis mihi manducare. Si enim ab illis omnibus
vestris factis aversi, et ad me conversi, illa omnia crimina atque
peccata eleemosynis redemissetis, ipsae eleemosynae modo liberarent
vos, et a reatu tantorum criminum absolverent. Beati enim
misericordes, quoniam ipsis misericordia praestabitur (Matth. V,
7). Modo autem ite in ignem aeternum. Judicium sine misericordia,
ei qui non fecit misericordiam (Jacobi II, 13)
11. Deus egere voluit in pauperibus. Commendaverim vobis, fratres
mei: date panem terrenum, et pulsate ad coelestem. Dominus panis
est: Ego sum panis, inquit, vitae (Joan. VI, 35). Quomodo
dabit tibi, qui non das egenti? Eget ad te alter, eges ad alterum:
et cum eges ad alterum et eget ad te alter, ille ad egentem eget. Nam
ad quem tu eges, nullius eget. Fac quod circa te fiat. Non enim
quomodo inter se solent improperare quodam modo beneficia amici: Ego
tibi praestiti hoc; respondetur, Et ego tibi hoc: vult ut praestemus
ei, quia et ipse praestitit nobis. Nullius indiget, ideo verus est
Dominus. Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non
eges (Psal. XV, 2). Cum ergo sit Dominus et verus Dominus,
et bonorum nostrorum non egeat; tamen ut aliquid etiam erga illum
faceremus, esurire dignatus est in pauperibus suis. Esurivi,
inquit, et dedistis mihi manducare. Domine, quando te vidimus
esurientem? Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.
Breviter ergo audiant homines, digneque considerent quantum sit
meritum, Christum pavisse esurientem; et quale sit crimen, Christum
contempsisse esurientem.
12. Poenitentia sterilis nihil prodest. Mutat quidem homines in
melius poenitentia peccatorum: sed nec ipsa videtur aliquid profutura,
si ab operibus misericordiae sterilis fuerit. Testatur hoc Veritas
per Joannem, qui venientibus ad se dicebat: Generatio viperarum,
quis vobis ostendit fugere ab ira ventura? Facite ergo dignos fructus
poenitentiae. Et ne dicatis, Patrem habemus Abraham. Dico enim
vobis, quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios
Ahrahae. Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo
arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. De
hoc utique fructu superius ait. Facite fructus dignos poenitentiae.
Quisquis itaque istos fructus non fecerit, sine causa putat per
sterilem poenitentiam se mereri veniam peccatorum. Qui sint autem isti
fructus, ipse consequenter ostendit. Nam post haec ejus verba
interrogabant eum turbae, dicentes: Quid ergo faciemus? id est, qui
sunt isti fructus, quos ut faciamus hortaris, et terres? Respondens
autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui
habet escas, similiter faciat (Luc. III, 7-11). Quid
manifestius, fratres mei? quid certius? quid expressius? Quid ergo
aliud sonat, quod superius ait, Omnis arbor non faciens fructum
bonum, excidetur, et in ignem mittetur: nisi quod sinistri audituri
sunt, Ite in ignem aeternum; esurivi enim, et non dedistis mihi
manducare? Parum est itaque recedere a peccatis, si praeterita curare
neglexeris: sicut scriptum est, Fili, peccasti, ne adjicias
iterum. Et ne hoc solo securum se esse putaret: Et de pristinis,
inquit, deprecare, ut tibi dimittantur (Eccli. XXI, 1). Sed
quid proderit deprecari, si te non dignum feceris exaudiri, non
faciendo frutus dignos poenitentiae; ut tanquam sterilis arbor
excidaris, et in ignem mittaris? Si ergo vultis exaudiri, cum
deprecamini pro peccatis vestris, Dimittite, et dimittetur vobis,
date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37 et 38).
|
|