|
1. Navigantes in saeculo. De lectione recentissima sancti
Evangelii, donante Domino, alloquor vos, et in illo exhortor, ut
contra tempestates et fluctus saeculi hujus non dormiat fides in
cordibus vestris. Non enim revera Dominus Christus mortem habuit in
potestate, somnum non habuit in potestate; et forte Omnipotentem
navigantem somnus pressit invitum. Hoc si credideritis, dormit in
vobis: si autem in vobis vigilat Christus, vigilat fides vestra.
Apostolus dicit, Habitare Christum per fidem in cordibus vestris
(Ephes. III, 17). Ergo et somnus Christi signum est
sacramenti. Navigantes sunt animae in ligno saeculum transeuntes.
Etiam navis illa Ecclesiam figurabat. Et singuli quippe templa sunt
Dei, et unusquisque in corde suo navigat: nec facit naufragium, si
bona cogitat.
2. Excitandus Christus inter irae tempestates. Audisti convicium,
ventus est: iratus es, fluctus est. Vento igitur flante, fluctu
surgente, periclitatur navis, periclitatur cor tuum, fluctuat cor
tuum. Audito convicio vindicari desideras: et ecce vindicatus es, et
malo alieno cedens, fecisti naufragium. Et quare hoc? Quia dormit
in te Christus. Quid est, dormit in te Christus? Oblitus es
Christum. Excita ergo Christum, recordare Christum, evigilet in
te Christus: considera illum. Quid volebas? Vindicari. Excidit
tibi, quia ipse cum crucifigeretur dixit: Pater, ignosce illis,
quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34)? Qui dormiebat
in corde tuo, noluit vindicari. Excita illum, recole illum.
Memoria ipsius, verbum ipsius: memoria ipsius, jussio ipsius. Et
dices apud te, si vigilat in te Christus: Qualis ego homo, qui volo
vindicari? Qui sum ego, qui in hominem exsero comminationes? Morior
forte antequam vindicer. Et cum anhelans, ira inflammatus, et
sitiens vindictam, exiero de corpore, non me suscipit ille qui noluit
vindicari: non me suscipit ille qui dixit, Date, et dabitur vobis;
dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI, 37, 38). Ergo
compescam me ab iracundia mea, et redibo ad quietem cordis mei.
Imperavit Christus mari, facta est tranquillitas.
3. Imperante Christo fit tranquillitas. Quod autem dixi ad
iracundiam, hoc tenete regulariter in omnibus tentationibus vestris.
Nata est tentatio, ventus est: turbatus es, fluctus est. Excita
Christum, loquatur tecum. Quis est hic, quando et venti et mare
obediunt ei? Quis est hic, cui obaudit mare? Ipsius est mare, et
ipse fecit illud (Psal. XCIV, 5). Omnia per ipsum facta sunt
(Joan. I, 3). Magis imitare ventos et mare: obtempera
Creatori. Sub jussione Christi mare audit, et tu surdus es? Mare
audit, et ventus cessat, et tu sufflas? Quid? Dico, facio,
fingo: quid est aliud nisi sufflare, et sub verbo Christi nolle
cessare? Non vos vincat fluctus in perturbatione cordis vestri. Sed
tamen quia homines sumus, si ventus impulerit, si affectum animae
nostrae moverit, non desperemus: Christum excitemus, ut in
tranquillo navigemus, et ad patriam veniamus. Conversi ad Dominum,
etc.
|
|