|
1. Lupi oves facti. Audistis, fratres, cum sanctum Evangelium
legeretur, quemadmodum Dominus noster Jesus Christus disciplina sua
martyres suos corroboraverit dicens: Ecce ego mitto vos sicut oves in
medio luporum. Considerate, fratres mei, quid faciat. Si unus
lupus inter multas oves veniat, quantacumque sint ovium millia, uno
lupo in medio turbabuntur: et si non omnes laniantur, omnes tamen
terrentur. Qualis ergo erat ista ratio, quale consilium, qualis
potestas, nec lupum ad oves admittere, sed in lupos oves mittere?
Mitto, inquit, vos sicut oves in medio luporum: non ad limites
luporum, sed in medio luporum. Erat ergo luporum agmen, oves
paucae. Cum enim multi lupi occiderent paucas oves, conversi sunt
lupi, et facti sunt oves.
2. Unde fiducia christiano inter lupos. Audiamus ergo quid monuit,
qui coronas promisit, et agonem praemisit; et qui exspectat
certantes, adjuvat laborantes. Cujusmodi certamen indixit? Estote,
inquit, astuti ut serpentes, et simplices sicut columbae. Hoc qui
intellexerit et tenuerit, securus moritur, quia non morietur. Nemo
enim debet securus mori, nisi qui se noverit sic moriturum, ut mors
in illo moriatur, vita coronetur.
3. Serpentis astutia quomodo imitanda. Quapropter, charissimi,
exponendum est vobis, quamvis hinc jam saepius dixerimus, quid sit
esse simplices ut columbae, astuti ut serpentes. Si jam simplicitas
columbarum indicta est nobis, astutia serpentis quid facit in columbae
simplicitate? Amo in columba quod fel non habet: timeo in serpente
quod venenum habet. Noli ex omni parte horrere serpentem: habet quod
oderis, habet quod imiteris. Serpens enim cum fuerit senectute
praegravatus, et senserit pondus vetustatis, coarctat se per
cavernam, et deponit tunicam veterem, ut novus exultet. Imitare
illum, christiane, qui audis Christum dicentem, Intrate per
angustam portam (Matth. VII, 13). Et Paulus apostolus tibi
dicit: Exuite vos veterem hominem cum actibus suis, et induite novum
(Coloss. III, 9, 10, et Ephes. IV, 22, 24).
Habes ergo quod imiteris in serpente. Noli mori pro vetustate, sed
pro veritate. Qui moritur pro commodo temporali, pro vetustate
moritur. Cum autem exutus fueris omni ista vetustate, imitatus es
astutiam serpentis. Imitare illum et in hoc: serva caput tuum. Quid
est, serva caput tuum? Tene apud te Christum. Si forte aliquis
vestrum advertit aliquando, cum voluerit colubrum occidere, quomodo
pro capite suo totum corpus objicit ictibus ferientis. Illud in se
feriri non vult, ubi se novit vitam habere. Et Christus vita nostra
est. Ipse enim dixit: Ego sum via, et veritas, et vita (Joan.
XIV, 6). Audi et Apostolum: Caput viri Christus est (I
Cor. XI, 3). Qui ergo Christum servat in se, caput suum
servat pro se.
4. Columbae simplicitas imitanda. Jam vero quid opus est commendare
multis verbis simplicitatem columbarum? Cavenda enim erant venena
serpentis; ibi imitatio periclitabatur, ibi erat quod timeretur:
columbam vero securus imitare. Attende columbas in societate gaudere
: ubique simul volant, simul pascuntur, nolunt esse solae,
communione gaudent, charitatem servant, gemitibus amoris murmurant;
osculis filios generant. Nam quando columbae, quod plerumque
advertimus, inter se rixantur de cellulis suis, quodam modo pacata
contentio est. Numquid quia rixantur, separantur? Simul volant,
simul pascuntur, et ipsa inter se pacata est rixa. Videte rixam
columbarum. Apostolus dicit: Si quis verbo nostro non obaudit per
epistolam, hunc notate, et nolite commisceri cum eo. Ecce rixa: sed
attende quoniam columbarum rixa est, non luporum. Continuo subjecit:
Et non ut inimicum existimetis, sed corripite ut fratrem (II
Thess. III, 14, 15). Columba amat et quando rixatur:
lupus odit et quando blanditur. Columbarum ergo simplicitatem
habentes, et astutiam serpentum, solemnia martyrum celebrate in
sobrietate mentis, non in ebrietate ventris, Deo laudes dicite.
Ipse est enim Dominus Deus noster, qui martyrum Deus; ipse
coronator noster. Si bene luctati fuerimus, coronamur ad eo, qui
coronavit eos quos imitari concupiscimus.
|
|