|
1. Timore timor pellendus. Admonent nos eloquia divina, quae lecta
sunt, timendo non timere, et non timendo timere. Advertistis, cum
sanctum Evangelium legeretur, Dominum Deum nostrum antequam pro
nobis moreretur, firmos nos esse voluisse: sed admonendo ne
timeremus, et admonendo ut timeremus. Ait enim: Nolite timere eos
qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Ecce ubi
monuit ne timeremus. Videte ubi monuerit ut timeremus. Sed eum,
inquit, timete, qui potestatem habet et corpus et animam occidere in
gehenna. Ergo timeamus, ut non timeamus. Timor videtur ad ignaviam
pertinere: timor infirmorum videtur esse, non fortium. Sed videte
quid ait Scriptura: Timor Domini spes fortitudinis (Prov.
XIV, 26). Timeamus, ne timeamus: hoc est, prudenter
timeamus, ne inaniter timeamus. Martyres sancti, propter quorum
solemnitatem hoc ex Evangelio recitatum est, timendo non timuerunt:
quia Deum timendo, homines contempserunt.
2. Homini ab homine nil metuendum. Quid enim ab hominibus homini
metuendum est? Et quid est unde alterum terreat, homo hominem?
Terret, et dicit, Occido te: et non timet, ne cum minatur, prius
moriatur. Occido, inquit. Quis dicit? cui dicit? Duos audio:
unum terrentem, alterum metuentem; quorum unus est potens, alter
infirmus, sed ambo mortales. Quid se ergo extendit in honore
inflatior potestas, in carne aequalis infirmitas? Securus minetur
mortem, qui non timet mortem. Si vero unde terret, timet; attendat
se, et ei cui minatur comparet se. Inveniat in eo cui minatur, parem
conditionem; et a Domino simul cum illo petat miserationem. Homo est
enim, et homini minatur, creatura creaturae: sed una inflata sub
Creatore, altera fugiens ad Creatorem.
3. Dei martyrem cur non terreat persecutor. Dicat ergo fortissimus
martyr, stans homo ante hominem: Non timeo, quia timeo. Tu quod
minaris, si ille nolit, non facis: quod autem ille minatur, ut
faciat a nullo impeditur. Deinde tu quod minaris, et si permitteris,
quid facis? Usque ad carnem saevis, anima tuta est. Non occides
quod non vides: visibilis visibilem terres. Habemus ambo invisibilem
Creatorem, quem simul timere debeamus; qui hominem ipsum ex visibili
et invisibili creavit: visibilem de terra fecit, invisibilem flatu suo
animavit. Substantia ergo invisibilis, hoc est, anima quae jacentem
terram erexit de terra, non timet cum percutis terram. Potes ferire
habitaculum, numquid habitatorem? Fugit percusso vinculo colligatus,
et erit in occulto coronatus. Quid ergo minaris, qui animae nihil
facere potes? Per meritum ejus cui facere nihil potes, resurget cui
facere aliquid potes. Per meritum enim animae resurget et caro: et
habitatori reddetur, jam non ruitura, sed mansura. Ecce, verba
martyris dico, ecce nec propter ipsam carnem meam timeo comminantem.
Caro mea subjacet potestati: sed etiam capilli capitis numerati sunt
Creatori (Matth. X, 30). Quid timeo ne carnem perdam, qui
nec capillum perdo? Quomodo non attendit carnem meam, cui sic nota
sunt vilia mea? Ipsum corpus quod percuti et occidi potest, ad tempus
cinis erit, in aeternum immortale erit. Sed cui hoc? Cui reddetur
corpus ad vitam aeternam etiam occisum, peremptum, dissipatum? cui
reddetur? Ei qui non timuit ponere animam suam, cum non timet ne
occidatur caro sua.
4. Anima modo suo immortalis. Etenim, fratres, anima immortalis
perhibetur, et est immortalis secundum quemdam modum suum: quia est
quaedam vita, quae potest praesentia sua carnem vivificare. Per
animam quippe caro vivit. Haec vita mori non potest: et ideo anima
immortalis est. Quare ergo dixi, Secundum suum modum? Audite
quare. Quoniam est quaedam immortalitas vera, immortalitas quae est
omnimoda incommutabilitas: de qua dicit Apostolus loquens de Deo,
Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; quem
nemo hominum vidit, sed nec videre potest: cui est honor et gloria in
saecula saeculorum. Amen (I Tim. VI, 16). Si ergo Deus
solus habet immortalitatem, certe anima mortalis est. Ecce quare dixi
immortalem esse animam secundum modum suum. Nam potest et mori.
Intelligat Charitas vestra, et nulla quaestio remanebit. Audeo
dicere, anima potest mori, potest occidi. Certe immortalis est.
Ecce audeo dicere, et immortalis est, et potest occidi: et ideo dixi
quoniam est quaedam immortalitas, hoc est, omnimoda incommutabilitas,
quam solus Deus habet, de quo dictum est, Qui solus habet
immortalitatem. Nam si anima non potest occidi, quomodo dixit ipse
Dominus cum terreret nos, Eum timete, qui potestatem habet et corpus
et animam occidere in gehenna?
5. Quomodo mori anima potest. Vita animae, Deus. Adhuc
confirmavi, non solvi quaestionem. Probavi quia potest anima occidi.
Contradici Evangelio non potest, nisi ab anima impia. Ecce mihi
occurrit et hic, et venit in mentem quod dicam. Contradici non potest
vitae, nisi ab anima mortua. Evangelium vita est, impietas et
infidelitas mors animae est. Ecce potest mori, et immortalis est.
Quomodo ergo immortalis est? Quia semper aliqua vita est, quae in
illa nunquam exstinguitur. Quomodo moritur? Non ut non sit vita,
sed amittendo vitam. Etenim anima et vita est alicui rei, et habet
etiam ipsa vitam suam. Ordinem attende creaturarum. Vita corporis
anima est: vita animae Deus est. Sicut adest vita corpori, id est,
anima, ne moriatur corpus: sic debet adesse vita animae, hoc est,
Deus, ne moriatur anima. Corpus quomodo moritur? Anima deserente.
Anima, inquam, deserente moritur corpus: et jacet cadaver paulo ante
appetibile, modo aspernabile. Insunt membra, oculi, aures: sed hae
fenestrae sunt domus, habitator abscessit. Qui plangit mortuum, ad
fenestras habitaculi frustra clamat: non est intus qui audiat. Quanta
dicit plangentis affectus, quanta enumerat, quanta commemorat; et per
quantam, ut ita dixerim, doloris insaniam quasi cum sentiente
loquitur, cum loquatur cum absente? Enumerat mores, enumerat indicia
benevolentiae circa se. Tu es qui mihi illud dedisti; illud et illud
praestitisti: tu es qui sic et sic me dilexisti. Si attendas, si
intelligas, si insaniam doloris premas, qui te dilexit abscessit:
frustra te domus patitur pulsatorem, in qua non potes invenire
mansorem.
6. Mors tum corporis, tum animae quibus indiciis cognoscitur.
Redeamus ad causam quam paulo ante dicebam. Mortuum est corpus.
Quare? Quia discessit vita ejus, hoc est, anima. Vivit corpus,
et impius est, infidelis est, ad credendum durus, ad corrigendos
mores ferreus: vivente corpore mortua est anima, per quam corpus
vivit. Tanta enim res est anima, ut idonea sit vitam praestare
corpori etiam mortua. Tanta, inquam, res est anima, tam excellens
creatura, ut idonea sit etiam mortua carnem vivificare. Nam ipsa
anima impii, anima infidelis, anima perversi, duri, mortua est: et
tamen per ipsam mortuam vivit corpus. Ideo ibi est: movet ad
operandum manus, ad ambulandum pedes, ad videndum intendit obtutum,
ad audiendum auribus inclinatur; sapores dijudicat, dolores refugit,
appetit voluptates. Omnia haec corporis viventis indicia, sed ex
animae praesentia. Interrogo corpus, an vivat. Respondet mihi:
Vides ambulantem, vides operantem, audis loquentem, cernis
appetentem et fugientem, et non intelligis corpus vivere? Per haec
opera animae intus constitutae, intelligo corpus vivere. Et interrogo
ipsam animam, an vivat. Habet et ipsa opera sua, per quae ostendat
vitam suam. Pedes ambulant, intelligo corpus vivere, sed animae
praesentia. Quaero, utrum vivat anima. Pedes isti ambulant. Ecce
de uno motu. De vita interrogo corpus et animam. Ambulant pedes,
intelligo corpus vivere. Sed quo ambulant? Ad adulterium, inquit.
Ergo mortua est anima. Sic enim veracissima Scriptura dixit:
Mortua est vidua quae in deliciis vivit (I Tim. V, 6). Cum
multum intersit inter delicias et adulterium, quomodo potest anima,
quae in deliciis mortua dicitur, in adulterio vivere? Mortua est.
Sed nec sic quidem agens mortua est. Loquentem audio, vivit corpus.
Non enim lingua in ore moveretur, et percuteret quibusque locis
articulares sonos, nisi intus habitator esset; et quasi ad hoc organum
musicus, qui lingua sua uteretur. Prorsus intelligo. Hoc modo
corpus loquitur, corpus vivit. Sed interrogo, utrum et anima vivat.
Ecce loquitur corpus, vivit. Quid loquitur? Quomodo dicebam de
pedibus, Ambulant, ecce vivit corpus; et quaerebam, Quo ambulant?
ut intelligerem utrum et anima viveret: sic etiam cum audio loquentem,
intelligo quia corpus vivit; quaero quid loquatur, utrum et anima
vivat. Mendacium loquitur. Si mendacium loquitur, ergo mortua est.
Unde hoc probamus? Ipsam veritatem interrogemus, quae ait: Os quod
mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Quaero, Quare mortua
est anima? Quod paulo ante dicebam, quaero, Quare mortuum est
corpus? Quia discessit vita ejus anima. Quare mortua est anima?
Quia deseruit eam vita ejus Deus.
7. Mors animae lugenda et timenda magis quam mors corporis.
Breviter ergo his cognitis, scitote certumque tenete, corpus mortuum
esse sine anima: animam mortuam esse sine Deo. Omnis homo sine Deo
mortuam habet animam. Plangis mortuum: plange peccatorem magis,
plange impium, plange infidelem. Scriptum est: Luctus mortui,
septem dies; fatui autem et impii, omnes dies vitae illorum (Eccli.
XXII, 13). An vero non in te sunt viscera miserationis
christianae, ut plangas corpus a quo recessit anima, et non plangas
animam a qua recessit Deus? Hoc tenens martyr respondeat comminatori
Quid me cogis, ut negem Christum? Cogis ergo ut negem veritatem?
Si noluero, quid facis? Percutis corpus meum, ut recedat inde anima
mea: sed ipsa anima mea ad se habet corpus. Non est imprudens, non
est insipiens. Tu vis ferire corpus meum: vis ut, cum timeo ne
ferias corpus meum, et recedat inde anima mea, ego feriam animam
meam, et recedat inde Deus meus? Non ergo timeas, martyr, gladium
percussoris: linguam tuam time, ne tu te percutias, et occidas non
carnem, sed animam. Animam time, ne moriatur in gehenna ignis.
8. Corporis et animae mors aeterna, quae sit. Inde ergo Dominus,
Qui habet potestatem et corpus et animam occidere in gehenna ignis.
Quomodo? quando mittetur in gehennam impius, ardebit ibi corpus, ibi
anima? Mors corporis, sempiterna poena: mors animae, Dei
absentia. Vis nosse quae sit mors animae? Intellige prophetam
dicentem, Tollatur impius, ut non videat claritatem Domini (Isa.
XXVI, 10). Timeat ergo anima mortem suam, et non timeat
mortem corporis sui. Quia si timuerit mortem suam, et vixerit in Deo
suo, non eum offendendo et a se repellendo, merebitur in fine recipere
corpus suum; non ad poenam aeternam, sicut impii; sed ad vitam
aeternam, sicut justi. Illam mortem timentes, et illam vitam
martyres diligentes, promissa Dei exspectantes, minas persecutorum
contemnentes, et ipsi apud Deum coronari meruerunt, et nobis
celebranda illa solemnia reliquerunt.
|
|