|
1. Joannis de Christo testimonium. Lectio sancti Evangelii
quaestionem nobis proposuit de Joanne Baptista. Adjuvet nos Dominus
ut solvamus eam vobis, quomodo eam solvit nobis. Joannes Christi
testimonio laudatus est, ut audistis; et sic laudatus, ut in natis
mulierum non surrexisset major. Sed major illo erat natus ex
Virgine. Quantum major? Ipse praeco dicat, quantum intersit inter
se et judicem suum, cujus praeco est. Antecessit enim Christum
Joannes, et nascendo, et praedicando: sed antecessit obsequendo,
non se praeferendo. Nam et Officium totum ante judicem ambulat; et
qui ambulant priores, ipsi sunt posteriores. Quantum ergo testimonium
perhibuit Joannes Christo? Ita ut diceret non se dignum esse, qui
solveret corrigiam calceamenti ejus. Adhuc quid? Nos, inquit, de
plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 27, 16). Lucernam se
confessus est de illo accensam, et ideo ad pedes ejus confugit, ne ad
alta petens vento superbiae exstingueretur. Tam quippe magnus erat,
ut Christus putaretur: et si non ipse testis suus esset quia non erat
ipse, remaneret error, et putaretur ipse. Qualis humilis?
Deferebatur illi honor a populo, et ipse respuebat. Errabant homines
in ejus magnitudine, et ipse se humiliabat. Nolebat crescere hominum
verbis, quia comprehenderat Dei Verbum.
2. Christi testimonium de Joanne. Ergo hoc Joannes de Christo:
Christus de Joanne quid? Modo audivimus: Coepit dicere ad turbas
de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento moveri?
Utique non; quia Joannes non circumflabatur omni vento doctrinae.
Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Non; quia
Joannes aspera erat veste vestitus: habebat enim vestem de pilis
camelorum, non de plumis. Sed quid existis videre? prophetam?
Ita: et major quam propheta. Quare major quam propheta? Venturum
Dominum praenuntiaverunt, quem videre desideraverunt: et non
viderunt: huic autem praestitum est quod illi quaesierunt. Vidit
Dominum Joannes, vidit; digitum in eum intendit, et ait, Ecce
Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Ibid. 29): ecce
est. Jam venerat, et non agnoscebatur: et ideo et in ipso Joanne
errabatur. Ecce est hic quem desideraverunt videre Patriarchae, quem
praenuntiaverunt Prophetae, quem praesignavit Lex. Ecce Agnus
Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Et ille bonum testimonium
perhibuit Domino, et Dominus illi: In natis mulierum, inquit
Dominus, nemo surrexit major Joanne Baptista: qui autem minor est
in regno coelorum, major est illo; minor tempore, major majestate.
Se ipsum volens intelligi hoc dixit. Valde inter homines Joannes est
magnus, quo solus inter homines major est Christus. Potest et sic
distingui et solvi: In natis mulierum non surrexit major Joanne
Baptista: qui autem minor est in regno coelorum, major est illo.
Non sic quomodo paulo ante dixi. Qui autem minor est in regno
coelorum, major est: regnum coelorum dixit, ubi Angeli sunt; qui
ergo inter Angelos minor est, Joanne major est. Commendavit regnum
quod desideremus: proposuit civitatem, cujus cives esse cupiamus.
Quales ibi cives? quam magni cives! Quisquis ibi minor est, Joanne
major est. Quo Joanne? Quo nemo major surrexit in naris mulierum.
3. Difficultas, an Joannes dubitaverit de Christo. Audivimus
verum et bonum testimonium et Joannis de Christo, et Christi de
Joanne. Quid sibi ergo vult, quod misit ad eum discipulos suos
Joannes, cum inclusus esset in carcere jam occidendus, et ait
discipulis suis: Ite, dicite illi: Tu es qui venturus es, an alium
exspectamus? Ipsa est tota laudatio? Illa laudatio facta est
dubitatio? Quid dicis, Joannes? cui dicis? quid dicis? Judici
dicis, praeco dicis. Tu digitum intendisti, tu eum ostendisti: tu
dixisti, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Tu
dixisti, Nos omnes de plenitudine ejus accepimus: tu dixisti, Non
sum dignus corrigiam calceamenti ejus solvere. Et modo tu dicis, Tu
es qui venis, an alium exspetamus? Ille ipse non est? Tu quis es?
Nonne tu es praecursor ipsius? Nonne tu es de quo praedictum est,
Ecce mitto Angelum meum ante faciem tuam, et praeparabit viam tuam?
Quomodo viam praeparas, et tu erras? Venerunt ergo discipuli
Joannis: et Dominus ad illos, Ite, dicite Joanni: Caeci
vident, surdi audiunt, claudi ambulant, leprosi mundantur, pauperes
evangelizantur: et beatus qui in me non fuerit scandalizatus. Nolite
suspicari Joannem scandalizatum esse in Christo. Et tamen verba
quasi sic sonant: Tu es qui venis? Opera interroga: Caeci vident,
surdi audiunt, claudi ambulant, leprosi mundantur, mortui resurgunt,
pauperes evangelizantur: et quaeris an ego sum? Opera, inquit,
mea, verba mea sunt. Ite, recnuntiate. Illis autem abeuntibus,
Ne forte aliquis dicat, Bonus erat primo Joannes, et Spiritus Dei
deseruit illum: ideo ista dixit post eorum discessum; post discessum
ipsorum quos miserat Joannes, Christus laudavit Joannem.
4. Solvitur difficultas. Quid sibi ergo vult obscura quaestio?
Luceat sol, unde illa lucerna accensa est. Prorsus ita solutio
evidens solutio est. Joannes seorsum habebat discipulos: non
separatus, sed testis paratus. Oportebat enim ut talis perhiberet
testimonium Christo, qui et ipse discipulos colligebat, qui ei
poterat invidere, si non possit videre. Ergo quia pro magno habebant
discipuli Joannis, magistrum suum Joannem; audiebant a Joanne
testimonium de Christo, et mirabantur: moriturus, ab illo eos voluit
confirmari. Sine dubio enim illi dicebant apud se ipsos: Iste de
illo tanta dicit, ipse de se ista non dicit. Ite, dicite illi: non
quia ego dubito, sed ut vos instruamini. Ite, dicite illi: quod ego
soleo dicere, ab ipso audite; audistis praeconem, confirmamini a
judice. Ite, dicite illi: Tu es qui venis, an alium exspectamus?
lerunt, et dixerunt; propter se, non propter Joannem. Et propter
illos dixit Christus, Caeci vident, claudi ambulant, surdi
audiunt, leprosi mundantur, mortui resurgunt, pauperes
evangelizantur. Videtis me, agnoscite me: videtis facta, factorem
agnoscite. Et beatus qui in me non fuerit scandalizatus. Sed de
vobis dico, non de Joanne. Nam ut sciremus quia non de Joanne
dixit: Illis abeuntibus coepit dicere ad turbas de Joanne: dixit
laudes ejus veras verax, veritas.
5. Pauperum cura. Puto satis istam solutam esse quaestionem.
Sufficiat ergo usque ad ejus solutionem perduxisse sermonem. In mente
habete pauperes: facite qui nondum fecistis: credite, non perditis;
imo hoc solum perditis, quod non fertis ad quadrigam. Jam reddendum
est pauperibus quod obtulistis, qui obtulistis: et multum minus
habemus ad summam quam soletis offerre: excutite pigritiam. Ego
factus sum mendicus mendicorum: quid ad me? Ego sim mendicus
mendicorum, ut vos numeremini in numero filiorum.
|
|