|
1. Confessio duplex est, peccatoris et laudatoris. Tundere pectus
quid. Sanctum Evangelium cum legeretur, audivimus exsultasse
Dominum Jesum in Spiritu, et dixisse: Confiteor tibi, Pater,
Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et
prudentibus, et revelasti ea parvulis. Hucusque interim verba
Domini, si digne, si diligenter, si quod primum est, pie
consideremus; invenimus primitus, non semper cum in Scripturis
legimus confessionem, debere nos intelligere vocem peccatoris. Maxime
autem hoc dicendum fuit, et hinc admonenda Charitas vestra: quia mox
ut hoc verbum sonuit in ore Lectoris, secutus est etiam sonus
tunsionis pectoris vestri, audito scilicet quod Dominus ait,
Confiteor tibi, Pater. In hoc ipso quod sonuit, Confiteor,
pectora tutudistis. Tundere autem pectus quid est, nisi arguere quod
latet in pectore, et evidenti pulsu occultum castigare peccatum?
Quare hoc fecistis, nisi quia audistis, Confiteor tibi, Pater?
Confiteor, audistis: qui confitetur, non attendistis. Nunc ergo
advertite. Si, Confiteor, Christus dixit, a quo longe est omne
peccatum; non solius est peccatoris, sed etiam aliquando laudatoris.
Confitemur ergo, sive laudantes Deum, sive accusantes nos ipsos.
Pia est utraque confessio, sive cum te reprehendis, qui non es sine
peccato; sive cum illum laudas, qui non potest habere peccatum.
2. Peccatoris confessio etiam ipsa est Dei laudatio. Lazari
suscitatio, peccatoris resurgentis figura. Si autem bene cogitemus,
reprehensio tua, laus ipsius est. Quare enim jam confiteris in
accusatione peccati tui? in accusatione tui ipsius quare confiteris,
nisi quia ex mortuo vivus factus es? Scriptura quippe ait: A
mortuo, quasi qui non sit, perit confessio (Eccli. XVII,
26). Si perit a mortuo confessio, qui confitetur vivit: et si
peccatum confitetur, utique a morte revixit. Si peccati confessor
revixit a morte, quis eum suscitavit? Nullus mortuus est sui ipsius
suscitator. Ille se potuit suscitare, qui mortua carne non mortuus
est. Etenim hoc suscitavit quod mortuum fuerat. Ille se suscitavit,
qui vivebat in se, in carne autem sua suscitanda mortuus erat. Non
enim Pater solus Filium suscitavit, de quo dictum est ab Apostolo,
Propter quod et Deus eum exaltavit (Philipp. II, 9): sed
etiam Dominus se ipsum, id est, corpus suum; unde dicit, Solvite
templum hoc, et in triduo suscitabo illud (Joan. II, 19).
Mortuus est autem peccator, maxime ille quem moles consuetudinis
premit, quasi sepultus est Lazarus. Parum enim erat, quia mortuus;
etiam sepultus. Quisquis igitur malae consuetudinis, malae vitae,
terrenarum scilicet cupiditatum mole premitur, ita ut in illo jam
factum sit, quod in quodam psalmo miserabiliter dicitur, Dixit
stultus in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII, 1); fit
talis, de quali dictum est, A mortuo, velut qui non sit, perit
confessio. Quis eum suscitabit, nisi qui remoto lapide clamavit,
dicens: Lazare, prodi foras? Quid est autem foras prodire, nisi
quod occultum erat foras prodere? Qui confitetur, foras prodit.
Foras prodire non posset, nisi viveret: vivere non posset, nisi
resuscitatus esset. Ergo in confessione sui accusatio, Dei laudatio
est.
3. Ecclesia peccatores solvendo quid eis prosit. Dicit ergo
aliquis, Quid prodest Ecclesia, si jam confessor voce dominica
resuscitatus prodit? Quid prodest Ecclesia confitenti, cui Dominus
ait: Quae solveritis in terra, soluta erunt et in coelo (Matth.
XVI, 19)? Ipsum Lazarum attende: cum vinculis prodit. Jam
vivebat confitendo; sed nondum liber ambulabat, vinculis irretitus.
Quid ergo facit Ecclesia, cui dictum est, Quae solveritis, soluta
erunt; nisi quod ait Dominus continuo ad discipulos, Solvite illum,
et sinite abire (Joan. XI, 14, 17, 43, 44)?
4. Laudare Deum. Accusare nos ipsos. Sive ergo nos accusemus,
sive Deum laudemus, bis Deum laudamus. Si pie nos accusamus,
Deum utique laudamus. Quando Deum laudamus, tanquam eum qui sine
peccato est praedicamus: quando autem nos ipsos accusamus, ei per quem
resurreximus, gloriam damus. Hoc si feceris, nullam occasionem
invenit inimicus, qua te circumveniat ante judicem. Cum enim tu ipse
fueris accusator, et Dominus liberator; quid erit ille, nisi
calumniator? Merito ille hinc sibi tutelam providit adversus
inimicos, non conspicuos, carnem et sanguinem, miserandam potius,
quam cavendam; sed adversus illos inimicos contra quos Apostolus nos
hortatur ut armemur: Non est nobis colluctatio adversus carnem et
sanguinem: id est, adversus homines quos videtis saevire in vos.
Vasa sunt, alius utitur: organa sunt, alius tangit. Immisit se,
inquit, diabolus in cor Judae, ut traderet Dominum (Id.
XIII, 2). Ait aliquis: Quid ergo ego feci? Audi
Apostolum: Neque detis locum diabolo (Ephes. IV, 27). Tu
mala voluntate locum dedisti: intravit, possedit, utitur. Si locum
non dares, non possideret.
5. Inimici nostri invisibiles. Ergo nos admonens ait, Non est
nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes
et potestates. Possit quisque putare adversus reges terrae, adversus
potestates saeculi. Quare? ipsi non caro et sanguis? Semel dictum
est, non adversus carnem et sanguinem. Avertere ab omni homine. Qui
ergo restant inimici? Adversus principes et potestates spiritualis
nequitiae, rectores mundi. Quasi plus dedit diabolo et angelis ejus.
Plus dedit, rectores mundi appellavit. Sed ne male intelligas,
exponit quid sit mundus, cujus sunt illi rectores. Rectores mundi,
tenebrarum harum (Ephes. VI, 12) Quid est, mundi tenebrarum
harum? Quibus est rector, dilectoribus suis et infidelibus, plenus
est mundus. Has Apostolus appellat tenebras. Harum rectores,
diabolus et angeli ejus. Hae tenebrae non naturales sunt, non
incommutabiles sunt: mutantur, et lux efficiuntur; credunt, et
credendo illuminantur. Quod cum in eis factum fuerit, audient,
Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Id.
V, 8). Nam quando tenebrae, non in Domino: iterum quando lux,
non in te, sed in Domino. Quid enim habes quod non accepisti (I
Cor. IV, 7)? Quia ergo sunt invisibiles inimici, invisibiliter
sunt expugnandi. Quippe hostem visibilem vincis feriendo: invisibilem
vincis credendo. Visibilis est hostis homo; visibile est et ferire:
invisibilis est hostis diabolus; invisibile est et credere. Est ergo
pugna invisibilis adversus invisibiles inimicos.
6. Unde praesidium contra inimicos. Ab his inimicis quomodo se
tutum dicit quidam? Hoc enim coeperam dicere, et necesse habui de
istis inimicis aliquanta cum mora tractare. Jam ergo cognitis
inimicis, videamus tutelam. Laudans invocabo Dominum, et ab
inimicis meis salvus ero (Psal. XVII, 4). Habes quid agas.
Laudans invoca: sed Dominum laudans invoca. Si enim te laudaveris,
ab inimicis tuis salvus non eris. Laudans invoca Dominum, et ab
inimicis tuis salvus eris. Quia quid ait ipse Dominus? Sacrificium
laudis glorificabit me; et ibi via est, ubi ostendam illi salutare
meum (Psal. XLIX, 23). Ubi via? In sacrificio laudis.
Noli pedem extra hanc viam mittere. In via esto: a via noli
recedere; a laude Domini nec unguem, nedum pedem. Si enim volueris
ab hac via deviare, et pro Domino te laudare, non eris salvus ab
illis inimicis: quia de ipsis dictum est, Juxta semitam scandala
posuerunt mihi (Psal. CXXXIX, 6). Quidquid ergo putaveris
boni te habere abs te, deviasti a laude Dei. Quid jam miraris, si
te seducit inimicus, quando tui ipsius seductor es? Audi Apostolum:
Qui enim putat se aliquid esse, cum nihil sit, se ipsum seducit
(Galat. VI, 3).
7. Gratia in Christo maxime elucet, et in latrone. Dominum ergo
attende confitentem: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et
terrae. Confiteor tibi, laudo te. Laudo te, non accuso me.
Quantum autem pertinet ad ipsius hominis susceptionem, tota gratia,
singularis gratia, perfecta gratia. Quid meruit homo ille qui
Christus est, si tollas gratiam, et tantam gratiam, qua unum
oportebat esse Christum, et ipsum esse quem novimus? Tolle gratiam
istam, quid Christus, nisi homo? quid nisi quod tu? Suscepit
animam, suscepit corpus, suscepit plenum hominem: coaptat sibi, unam
facit Dominus cum servo personam. Quanta ista gratia? Christus in
coelo, Christus in terra: simul Christus et in coelo et in terra:
nec duo Christi, sed idem Christus et in coelo et in terra.
Christus apud Patrem, Christus in utero virginis: Christus in
cruce, Christus apud inferos subveniens quibusdam: ea autem ipsa die
Christus in paradiso cum latrone confitente. Et ibi latro quid
meruit, nisi quia illam viam tenuit, ubi ostendit salutare suum? A
qua tibi pes non exeat. In eo enim quod se accusavit, Deum
laudavit, et vitam suam beatam fecit. Praesumpsit quidem a Domino,
et ait illi, Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum.
Considerabat enim facinora sua, et pro magno habebat, si ei vel in
fine parceretur. Dominus autem continuo, cum ille diceret, Memento
mei; sed quando? Cum veneris in regnum tuum: Amen, inquit, dico
tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 42,
43). Misericordia obtulit quod miseria distulit.
8. Fides denegata superbis. Sapientes et prudentes. Parvuli.
Stultus tenebrosus in corde. Audi ergo Dominum confitentem:
Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae. Quid confiteor?
in quo te laudo? Haec enim confessio, ut dixi, laudem habet. Quia
abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea
parvulis. Quid est hoc, fratres? A contrario sensu intelligite.
Abscondisti haec, inquit, a sapientibus et prudentibus: et non
dixit, Revelasti ea stultis et imprudentibus: sed ait, Abscondisti
quidem a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
Sapientibus et prudentibus irridendis, arrogantibus falso grandibus,
vere autem tumentibus, opposuit non insipientes, non imprudentes,
sed parvulos. Qui sunt parvuli? Humiles. Ergo, Abscondisti haec
a sapientibus et prudentibus. Nomine sapientium et prudentium,
superbos intelligi ipse exposuit, cum ait, Revelasti ea parvulis.
Ergo Abscondisti non parvulis. Quid est, non parvulis? Non
humilibus. Quid est, non humilibus, nisi superbis? O via Domini!
aut non erat, aut latebat, ut revelaretur nobis. Unde Dominus
exsultavit? Quia revelatum est parvulis. Debemus esse parvuli; nam
si voluerimus esse magni, quasi sapientes et prudentes, non nobis
illud revelatur. Qui sunt magni? Sapientes et prudentes. Dicentes
se esse sapientes, stulti facti sunt. Habes remedium a contrario.
Si dicendo te esse sapientem stultus factus es; dic te stultum, et
sapiens eris. Sed dic: dic, et intus dic; quia sic est ut dicis.
Si dicis, noli coram hominibus dicere, et coram Deo non dicere.
Prorsus quod ad te ipsum pertinet, quod ad tua, tenebrosus es. Quid
est enim aliud esse stultum, nisi esse tenebrosum in corde? Denique
de illis sic ait, Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt.
Antequam hoc dicerent, quid rursum ? Et obscuratum est insipiens cor
eorum (Rom. I, 22, 21). Dic quia tu tibi lumen non es. Ut
multum, oculus es; lumen non es. Quid prodest patens et sanus
oculus, si lumen desit? Ergo dic, a te tibi lumen non esse; et
clama quod scriptum est, Tu illuminabis lucernam meam, Domine:
lumine tuo, Domine, illuminabis tenebras meas (Psal. XVII,
29). Meae enim nihil nisi tenebrae: tu autem lumen fugans
tenebras, illuminans me: non a me mihi lumen existens; sed lumen non
participans, nisi in te.
9. Joannes non lumen, sed lucerna. Sic et Joannes amicus sponsi,
Christus putabatur, lumen putabatur. Non erat ille lumen; sed ut
testimonium perhiberet de lumine. Quod autem erat lumen? Erat lumen
verum. Quid est verum? Quod illuminat omnem hominem. Si verum
lumen quod illuminat omnem hominem; ergo et Joannem recte dicentem,
recte confitentem, Nos autem de plenitudine ejus accepimus (Joan.
I, 8, 9, 16). Vide si aliud dixit, quam, Tu illuminabis
lucernam meam, Domine. Denique jam illuminatus, testimonium
perhibebat. Propter caecos, lucerna diei testimonium perhibebat.
Vide quia lucerna est: Vos, inquit, misistis ad Joannem, et
voluistis exsultare ad horam in lumine ejus: ille erat lucerna ardens
et lucens (Id. V, 33, 35). Ille lucerna, hoc est, res
illuminata, accensa ut luceret. Quae accendi potest, potest et
exstingui. Sed ut non exstinguatur, ventum superbiae non patiatur.
Ergo, Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia
abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, lumen se putantibus, et
tenebrae erant; et eo quod tenebrae erant, et lumen se putabant, nec
illuminari potuerunt. Illi autem qui tenebrae erant, et tenebras se
esse confitebantur, parvuli erant, non magni; humiles erant, non
superbi. Recte ergo dicebant, Tu illuminabis lucernam meam,
Domine. Se agnoscebant, Dominum laudabant, a via salutari non
recedebant. Laudantes Dominum invocabant, et ab inimicis suis salvi
erant.
10. Oratio ad Dominum. Conversi ad Dominum Deum Patrem
omnipotentem, puro corde ei, quantum potest parvitas nostra, maximas
atque uberes gratias agamus; precantes toto animo singularem
mansuetudinem ejus, ut preces nostras in beneplacito suo exaudire
dignetur, inimicum a nostris actibus et cogitationibus sua virtute
expellat, nobis multiplicet fidem, gubernet mentem, spirituales
cogitationes concedat, et ad beatitudinem suam perducat, per Jesum
Christum Filium ejus, Amen.
|
|