|
1. Sapientes et prudentes, quibus abscondita sunt mysteria.
Audivimus Filium Dei Cicentem, Confiteor tibi, Pater, Domine
coeli et terrae. Quid ei confitetur? In quo eum laudat? Quia
abscondisti, inquit, haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti
ea parvulis. Qui sunt sapientes et prudentes? Qui parvuli? Quae
ille occultavit sapientibus et prudentibus, et revelavit parvulis?
Sapientes et prudentes illos significat, de quibus Paulus dicit:
Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi? Nonne
stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi (I Cor. I, 20)?
Etiam nunc adhuc fortasse quaeris, qui sunt isti. Forte illi sunt,
qui multum de Deo disputantes, falsa dixerunt; inflati doctrinis
suis, Deum invenire et cognoscere minime potuerunt, et pro Deo,
cujus est incomprehensibilis invisibilisque substantia, putaverunt
Deum esse aerem, aetherem, Deum esse solem, Deum esse aliquid quod
sublimiter eminet in creatura. Attendentes enim magnitudines et
pulchritudines et fortitudines creaturarum, ibi remanserunt,
Creatorem non invenerunt.
2. Non prodest quantalibet scientia si desit scientia Dei. Arguit
illos liber Sapientiae, ubi dicitur: Si enim tantum potuerunt
valere, ut possent aestimare saeculum, quomodo ejus Dominum non
facilius invenerunt (Sap. XIII, 9)? Accusati sunt,
consumentes tempora sua et occupationes disputationum suarum in
perscrutanda et quodam modo metienda creatura: quaesierunt meatus
siderum, intervalla stellarum, itinera coelestium corporum, ita ut
computationibus quibusdam ad eam scientiam pervenirent, ut praedicerent
defectum solis, defectum lunae; et quando praedicerent eveniret, eo
die, et ea hora, tantum et tanta parte, ex quanta parte illi
praedixerant. Magna industria, magna solertia. Sed ibi Creatorem
scrutati sunt positum non longe a se, et non invenerunt. Quem si
invenissent, haberent apud se. Optime itaque et rectissime accusati
sunt, qui potuerunt investigare numeros siderum, intervalla temporum,
defectum luminum cognoscere et praedicere: recte accusati sunt,
quoniam a quo ista facta atque ordinata sunt, non invenerunt, quia
quaerere neglexerunt. Tu autem non valde cura, si gyros siderum et
coelestium terrenorumve corporum numeros ignores. Vide pulchritudinem
mundi, et lauda consilium Creatoris. Vide quod fecit, ama qui
fecit: tene hoc maxime. Ama qui fecit: quia et te ipsum amatorem
suum ad imaginem suam fecit.
3. Non detinenda veritas in iniquitate. Ergo quia est mirum, qui
talibus sapientibus occupatis circa creaturas, qui Creatorem
negligenter quaerere voluerunt, nec invenire potuerunt, abscondita
sunt illa, de quibus dixit Christus, Abscondisti haec a sapientibus
et prudentibus: mirabilius est sapientes et prudentes deprehensos etiam
qui cognoscere potuerunt. Revelatur enim, inquit, ira Dei de coelo
super omnem impietatem et injustitiam hominum, qui veritatem in
iniquitate detinent. Quaeris fortasse quam veritatem detineant in
iniquitate? Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Unde
manifestum est? Sequitur, et dicit: Deus enim illis manifestavit.
Adhuc quaeris quomodo manifestaverit eis, quibus legem non dedit?
Quomodo ergo? Invisibilia enim ejus, a constitutione mundi, per ea
quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Fuerunt ergo quidam, non
sicut Moyses famulus Dei, non sicut multi prophetae ista intuentes et
intelligentes, adjuti Spiritu Dei, quem Spiritum fide hauserunt,
faucibus pietatis biberunt, ore interioris hominis ructuaverunt. Non
ergo tales : sed fuerunt alii dissimiles, qui per istam creaturam
potuerunt pervenire ad intelligendum Creatorem, et dicere de his quae
fecit Deus: Ecce quae fecit, gubernat et continet; ille ipse qui
fecit, implet sua praesentia ista quae fecit. Potuerunt hoc dicere.
Nam ipsos et in Actibus Apostolorum commemoravit Paulus: ubi cum
dixisset de Deo, In illo enim vivimus et movemur et sumus; quoniam
apud Athenienses loquebatur, ubi isti doctissimi exstiterant,
adjunxit continuo, Sicut et quidam secundum vos dixerunt (Act.
XVII, 28). Non est leve quod dixerunt: Quoniam in Deo
vivimus et movemur et sumus.
4. Unde inexcusabiles sapientes saeculi. Unde ergo dissimiles?
unde vituperati? unde recte accusati? Audi Apostoli verba, quae
dicere coeperam: Revelatur, inquit, ira Dei de coelo super omnem
impietatem, et eorum scilicet qui legem non acceperunt: super omnem
impietatem et injustitiam hominum, qui veritatem in iniquitate
detinent. Quam veritatem? Quia quod notum est Dei, manifestum est
in illis. Quo manifestante? Deus enim eis manifestavit. Quomodo
manifestavit? Invisibilia enim ejus, a constitutione mundi, per ea
quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus
ejus et divinitas. Quare manifestavit? Ut sint inexcusabiles. Si
manifestavit ut sint inexcusabiles, unde ergo culpabiles? Quia
cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt.
5. Glorificare Deum et gratias agere, idem. Quid est quod dicis,
Non sicut Deum glorificaverunt? Nec gratias egerunt. Hoc est ergo
glorificare Deum, gratias agere Deo? Hoc sane. Quid enim pejus,
si ad imaginem creatus, cognito Deo eris ingratus? Hoc est prorsus,
hoc est, glorificare Deum, gratias agere Deo. Norunt fideles ubi
et quando dicatur, Gratias agamus Domino Deo nostro. Quis autem
gratias agit Deo, nisi qui sursum cor habet ad Dominum? Ergo illi
culpabiles qui sunt inexcusabiles, quia cognoscentes Deum, non sicut
Deum glorificaverunt, nec gratias egerunt. Sed quid? Sed
evanuerunt in cogitationibus suis. Unde evanuerunt, nisi quia superbi
fuerunt? Evanescit et fumus in altum surgendo, et magis ignis lucet
et roboratur humilius apprehendendo. Evanuerunt in cogitationibus
suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Etiam fumus, cum sit
igne altior, obscurus est.
6. Superbis absconduntur mysteria, parvulis autem revelantur.
Denique attende quod sequitur, et vide unde tota causa pendeat:
Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. I,
18-22). Sibi arrogando quod praestiterat Deus, tulit quod
dederat Deus. Ergo superbis ipse abscondit se, qui per creaturam
diligenter scrutantibus Creatorem insinuaverat nonnisi se. Bene ergo
Dominus, Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus: sive ab
illis qui multiplicibus disputationibus et solertissima inquisitione ad
investigationem creaturae pervenerunt, sed Creatorem minime
cognoverunt; sive ab illis, qui cognoscentes Deum, non sicut Deum
glorificaverunt et gratias egerunt, et videre perfecte aut salubriter
non potuerunt, quia superbi fuerunt. Abscondisti ergo haec a
sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Quibus
parvulis? Humilibus. Dic super quem requiescit Spiritus meus?
Super humilem, et quietum, et trementem verba mea (Isai.
LXVI, 2). Haec verba Petrus tremuit; Plato non tremuit.
Teneat piscator, quod perdidit nobilissimus disputator. Abscondisti
haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
Abscondisti superbis, et revelasti humilibus. Quae sunt ipsa? Non
enim cum hoc diceret, coelum et terram attendebat, et quasi manu
demonstrabat, cum diceret haec. Quis enim non videt haec? Vident
boni, vident mali: quia facit solem suum oriri super bonos et malos
(Matth. V, 45). Quae sunt ergo ista? Omnia mihi tradita sunt
a Patre meo (Id. XI, 27).
|
|