|
1. Unde hic labor. Audivimus in Evangelio Dominum exhilaratum
spiritu dixisse Deo Patri: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli
et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et
revelasti ea parvulis. Ita, Pater, quoniam sic placitum est coram
te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo: et nemo agnoscit Filium,
nisi Pater; neque Patrem quis agnoscit, nisi Filius, et cui
voluerit Filius revelare. In clamando laboramus, in audiendo
laboratis. Audiamus ergo eum qui sequitur, et dicit: Venite ad me,
omnes qui laboratis. Quare enim omnes laboramus, nisi quia sumus
homines mortales, fragiles, infirmi, lutea vasa portantes, quae
faciunt invicem angustias? Sed si angustantur vasa carnis, dilatentur
spatia charitatis. Quid ergo dicit, Venite ad me, omnes qui
laboratis, nisi ut non laboretis? Denique promissio ejus in promptu
est: quoniam laborantes vocavit, quaererent forte qua mercede vocati
sunt: Et ego vos, inquit, reficiam.
2. Humilitas fundamentum aedificii spiritualis.---Tollite jugam
meum super vos, et discite a me: non mundum fabricare, non cuncta
visibilia et invisibilia creare, non in ipso mundo miracula facere, et
mortuos suscitare; sed quoniam mitis sum et humilis corde. Magnus
esse vis, a minimo incipe. Cogitas magnam fabricam construere
celsitudinis, de fundamento prius cogita humilitatis. Et quantam
quisque vult et disponit superimponere molem aedificii, quanto erit
majus aedificium, tanto altius fodit fundamentum. Et fabrica quidem
cum construitur, in superna consurgit: qui autem fodit fundamentum,
ad ima deprimitur. Ergo et fabrica ante celsitudinem humiliatur, et
fastigium post humiliationem erigitur.
3. Visio nobis promissa Dei videntis. Quod est fastigium
construendae fabricae, quam molimur? Quo perventurum est cacumen
aedificii? Cito dico, usque ad conspectum Dei. Videtis quam
excelsum est, quanta res est, conspicere Deum. Qui desiderat, et
quod dico, et quod audit intelligit. Promittitur nobis conspectus
Dei, veri Dei, summi Dei. Hoc enim bonum est, videntem videre.
Nam qui colunt falsos deos, facile illos vident: sed eos vident, qui
oculos habent et non vident. Nobis autem promittitur visio Dei
viventis et videntis, ut illum Deum videre concupiscamus, de quo
dicit Scriptura: Qui plantavit aurem, nonne audiet? qui finxit
oculum, nonne considerat? Non ergo audit, qui tibi fecit unde
audias? et non videt, qui creavit unde videas? Bene in ipso Psalmo
praeloquitur et dicit, Intelligite ergo, qui insipientes estis in
populo; et stulti, aliquando sapite (Psal. XCIII, 9, 8).
Multi enim propterea mala faciunt, dum putant quod non videantur a
Deo. Et difficile est quidem ut eum credant videre non posse: sed
putant nolle. Pauci inveniuntur tantae impietatis, ut impleatur in
eis quod scriptum est, Dixit stultus in corde suo, Non est Deus
(Psal. XIII, 1). Insania ista paucorum est. Sicut enim
magna pietas, paucorum est; ita et magna impietas, nihilominus
paucorum est. Hoc autem quod dico, turba dicit: Ecce modo inde
cogitat Deus, ut sciat quid facio in domo mea, et curat Deus quid
velim agere in lecto meo? Quis dicit ? Intelligite, qui insipientes
estis in populo; et stulti, aliquando sapite. Tu homo cum sis, quia
laboras si omnia domus tuae noveris et pertineant ad te omnia verba,
omnia facta servorum tuorum, putas et Deum sic laborare ut attendat ad
te, qui non laboravit ut crearet te? Oculum in te non intendit suum,
qui fecit tuum? Non eras, et creavit te ut esses: non te curat, cum
jam sis, qui vocat ea quae non sunt, tanquam sint (Rom. IV,
17)? Non ergo tibi hoc promittas. Velis, nolis, videt te; et
ab ejus oculis non est ubi abscondas te. Si enim ascenderis in
coelum, ibi est; si descenderis in infernum, adest (Psal.
CXXXVIII, 8). Laboras, nolens recedere a factis malis, et
volens non videri a Deo. Magnus labor. Facere vis mala quotidie,
suspicaris te non videri? Audi Scripturam dicentem, Qui plantavit
aurem, nonne audiat? qui finxit oculum, nonne considerat? Ubi mala
facta tua abscondis ab oculis Dei? Si non vis recedere ab ipsis,
multum laboras.
4. Peccatori fugiendum ad Deum. Audi dicentem, Venite ad me,
omnes qui laboratis. Non finis laborem fugiendo. Ab illo eligis
fugere, non ad illum? Inveni quo, et fuge. Si autem propterea non
potes ab illo fugere, quia ubique praesens est; de proximo fuge ad
Deum, qui praesens est, ubi stas. Fuge. Ecce fugiendo excessisti
coelos, ibi est: descendisti ad inferos, ibi est: quascumque
terrarum solitudines elegeris, ibi est qui dixit, Coelum et terram
ego impleo (Jerem. XXIII, 24). Ergo si coelum et terram
ipse implet, et quo fugere ab illo non est; noli laborare: fuge ad
praesentem, ne sentias venientem. Praesume te visurum bene vivendo,
a quo videris et male vivendo. Male enim vivendo videri potes, videre
non potes: bene autem vivendo et videris, et vides. Quanto enim te
familiarius videbit qui coronat dignum, qui misericorditer vidit ut
vocaret indignum? Nathanael ait Domino, quem nondum sciebat: Unde
me nosti? Ait ei Dominus: Cum esses sub arbore fici, vidi te
(Joan. I, 48). Videt te Christus in umbra tua: non te
videbit in luce sua? Quid est enim, Cum esse sub arbore fici, vidi
te? Quid sibi hoc vult? quid significat? Recordare originale
peccatum Adae, in quo omnes morimur. Quando primo peccavit, de
foliis ficulneis succinctoria sibi fecit (Gen. III, 7),
significans in illis foliis pruritum libidinis, quo peccando pervenit.
Inde nascimur, sic nascimur, in carne peccati nascimur, quam sola
sanat similitudo carnis peccati. Ideo misit Deus filium suum in
similitudinem carnis peccati (Rom. VIII, 3). Inde venit,
sed sic non venit. Non enim eum virgo libidine, sed fide concepit.
Venit in virginem, qui erat ante virginem. Quam creavit elegit,
quam eligeret creavit. Attulit virgini fecunditatem, non abstulit
integritatem. Qui ergo sine pruritu foliorum ficus venit ad te, cum
esses sub arbore fici, vidit te. Para te videre sublimiter, a quo
visus es misericorditer. Sed quia magnum fastigium est, de fundamento
cogita. Quo, inquis, fundamento? Disce ab illo, quoniam mitis
est, et humilis corde. Hoc in te fodi fundamentum humilitatis, et
pervenies ad fastigium charitatis. Conversi ad Dominum, etc.
|
|