|
NUM. 1.---Quae advertenda de apparitione in rubo. Cum divina
lectio legeretur, magnum miraculum, quod Moysen famulum Dei
intentissimum fecerat, etiam nos corde exspectavimus; quia intenti
etiam ipsi facti sumus, quomodo in rubo apparebat ignis, et rubus non
cremabatur. Deinde advertimus sacram Scripturam prius dixisse, quod
angelus Domini apparuerit Moysi in rubo (Act. VII, 30).
Deinde Moyses non jam quasi cum angelo, sed tanquam cum Domino
loquebatur. Tertio advertimus, quod cum Moyses nomen Dei
quaereret, ut haberet quid diceret filiis Israel, interrogantibus
quod nomen Dei esset, qui illum ad eos misisset, respondit: Ego sum
qui sum. Neque hoc transeunter, sed repetitione commendans adjecit:
Dices itaque filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Postremo
jam enuntiato nomine suo, adhuc adjunxit: Haec dices eis: Dominus
Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus
Jacob misit me ad vos. Et hoc mihi nomen est in aeternum (Exod.
III). De his, quod Dominus donat, audite. Magna quidem sunt,
tanquam involucra mysteriorum Dei: quae si congruenter et sufficienter
conemur evolvere, nec vires, nec tempus sufficient.
2. Rubus flamma inhaerente non crematus quid significat. Quod ergo
breviter possumus dicere, non frustra, non inaniter, non sine
alicujus significatione secreti, in rubo flamma erat, et rubus non
cremabatur. Rubus enim spinarum est quoddam genus: nec in laude
aliqua poni potuit, quod peccatori terra produxit. Nam primitus
peccanti homini dictum est, Terra spinas et tribulos pariet tibi
(Gen. III, 18). Neque idipsum quod rubus non cremabatur, id
est flamma non comprehendebatur, bonum aliquid putare debemus. Si
enim flamma significat aliquid boni, in qua angelus apparebat, vel
Dominus; unde etiam cum venit Spiritus sanctus, visae sunt illis
linguae divisae velut ignis (Act. II, 3); comprehendi debemus
hoc igne, non autem propter duritiam non cremari. Rubus quem non
cremabat, populus qui Deo reluctabatur. Spinosum igitur populum
Judaeorum significabat rubus, quo Moyses mittebatur. Et ideo rubus
non cremabatur, quia duritia Judaeorum, sicut dixi, legi Dei
reluctabatur. Nam si ille populus spinis non significaretur, non ab
eo spinis Christus coronaretur (Matth. XXVII, 29).
3. Qui Moysi loquebatur, Christum fuisse, quorumdam opinio.
Quod autem idem ipse, qui loquebatur Moysi, et angelus Domini et
Dominus dicitur, magna quaestio est, nec temerarium debet habere
affirmatorem, sed cautum inquisitorem. Duae sunt autem sententiae,
quae hinc proferri possunt, quarum quaelibet vera sit, ambae secundum
fidem sunt. Quod dixi, quaenam earum vera sit; hoc dixi, quidnam
eorum senserit qui scripsit. Nam quando nos inquirentes Scripturas
sentimus aliquid, quod scriptor forte non sensit; non tamen hoc
sentire debemus, quod abhorret a regula fidei, a regula veritatis.
Ergo ambas sententias propono: sit fortassis et tertia, quae me
latet. Ex his autem duabus propositis, eligatis quam volueritis.
Aliqui dicunt ideo et angelum Domini dictum et Dominum, quia
Christus erat, de quo aperte propheta dicit quod sit magni consilii
Angelus (Isai. IX, 6). Angelus enim officii nomen est, non
naturae. Nam angelus graece, qui latine nuntius appellatur. Nuntius
ergo actionis nomen est: agendo, id est, aliquid nuntiando, nuntius
appellatur. Quis neget Christum nuntiasse nobis regnum coelorum?
Deinde angelus, id est nuntius, mittitur ab eo qui per eum aliquid
nuntiat. Et quis neget Christum missum? qui toties dicit, Non veni
facere volutatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan.
VI, 38); ipse proprie missus. Nam Siloe, illa piscina,
interpretatur Missus. Ideo cui oculos luto inunxit, inde lavare
faciem jussit (Id. IX, 7). Nullius enim visus aperitur, nisi
ejus qui a Christo mundatur. Ergo idem angelus, idem Dominus.
4. In ea opinione cavendum Arianorum argumentum. Sed hic occurrit
aliquid praecavendum. Non enim desunt haeretici qui dicant, Patris
et Filii distare et dissonare naturas, et non eos esse unius
ejusdemque substantiae. Catholica autem fides credit Patrem et
Filium et Spiritum sanctum unum Deum, unius substantiae
Trinitatem, inseparabiliter, aequaliter, non commixtione confusam,
non distinctione separatam. Illi ergo qui persuadere moliuntur Filium
non esse ejusdem substantiae cujus est Pater, argumentantur ex hoc
quod Filius visus est patribus: Pater, inquiunt, non est visus;
invisibilis autem et visibilis diversa natura est. Et ideo,
inquiunt, de Patre dictum est, Quem nemo hominum vidit, nec videre
potest (I Tim. VI, 16). Ut ille qui visus est non solum
Moysi, sed etiam Abrahae; non solum Abrahae, sed etiam ipsi Adam
et caeteris patribus, non Deus Pater, sed Filius potius credatur,
ut intelligatur creatura. Catholica non hoc dicit. Sed quid dicit?
Deus Pater, Deus Filius; incommutabilis Pater, incommutabilis
Filius; aeternus Pater, coaeternus Filius; invisibilis Pater,
invisibilis Filius. Nam si dixeris Patrem invisibilem, Filium
visibilem; distinxisti, imo vero separasti substantias. Quomodo
gratiam invenisti, qui fidem perdidisti? Solvitur ergo ista quaestio
sic: Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, natura propria
invisibilis est: apparuit autem quando voluit, cui voluit; non ut
est, sed ut voluit cui serviunt omnia. Si enim anima tua cum sit
invisibilis in corpore tuo, ut appareat profert vocem, et vox in qua
apparet anima tua cum loqueris, non est substantia animae tuae; aliud
est illa, aliud est vox; et tamen apparet, et in ea re quae ipsa non
est: sic et Deus si in igne apparuit, non est ignis; si in fumo
apparuit, non est fumus; si in sono apparuit, non est sonus. Non
sunt haec Deus, sed indicant Deum. Hoc retento, securi credimus
potuisse dici Filium qui apparuit Moysi, et Dominum et angelum
Domini.
5. Aliorum sententia, angelum Moysi apparuisse, non Christum.
Qui vero existimant vere eum angelum Domini fuisse, non Christum,
sed angelum missum; necesse est ut exigatur ab eis ratio, quare dictus
sit Dominus. Quomodo enim ab eis qui Christum fuisse diccunt,
exigitur quare dictus sit angelus; sic ab eis qui angelum dicunt,
exigitur quare dictus sit Dominus. Sed illi qui Christum dicunt
fuisse, jam commemoravi, quomodo inde exeant, quare dictus sit
angelus, quia propheta aperte dixit Dominum Christum magni consilii
Angelum. Illi ergo qui dicunt angelum, respondere debent quare
appellatus sit Dominus. Respondent et ipsi: Sicut in Scripturis
propheta loquitur, et dicitur quia Dominus loquitur; non quia
Dominus est propheta, sed quia Dominus est in propheta; sic et cum
per angelum dignatur Dominus loqui, quomodo per apostolum, quomodo
per prophetam, recte dicitur et angelus propter se ipsum, et Dominus
propter habitantem Deum. Certe enim Paulus homo erat, et Christus
Deus; et ait tamen ipse Paulus, An vultis experimentum ejus
accipere, qui in me loquitur Christus (II. Cor. XIII,
3)? Dixit et propheta, Audiam quid loquetur in me Dominus Deus
(Psal. LXXXIV, 9). Qui loquitur in homine, loquitur in
angelo. Ideo apparuit Moysi angelus Domini, et dixit, Ego sum qui
sum. Habitatoris vox est, non templi.
6. Difficultas in ea sententia diluitur. Nam si propterea Christus
erat, cum angelus dictus sit, quia unus erat; quid facimus, quando
Abrahae tres apparuerunt? quid hic dicimus? Tres apparuerunt, et
Abraham tanquam ad unum loquens dixit, Domine. Quid dicimus? quare
tres? An ipsa Trinitas erat? Quare ergo Dominus? Quia Trinitas
unus Dominus, non sunt tres domini: et Trinitas unus Deus, non
tres ; una substantia, tres personae. Neque enim Pater Filius
est, aut Filius Pater est, aut Spiritus sanctus vel Pater vel
Filius est. Sed Pater non est nisi Filii; Filius non est nisi
Patris; Spiritus et Patris et Filii. Quamvis in illis tribus
aliqui dicunt, quod unus ibi excellebat, quem Dominum appellabat
Abraham, quando apparuerat cum duobus, tanquam Christus cum Angelis
suis. Sed quid agimus, quia cum duo mitterentur ad Sodomam
apparentes fratri Abrahae Lot, et ipse agnoscit in eis divinitatem;
et cum duos videat, Dominum appellat (Gen. XVIII, et
XIX)? Et ille in tribus Dominum, et in duobus ille Dominum.
Ne separemus ergo Trinitatem et faciamus in Sodoma dualitatem, puto
quod melius intelligimus, quia patres nostri Dominum in Angelis
agnoscebant, habitantem in habitatione intelligebant; non
portantibus, sed insidenti gloriam dabant. Quam sententiam confirmat
non solum Epistola quae scribitur ad Hebraeos, ubi dicitur, Si enim
qui per Angelos dictus est sermo, factus est firmus (Hebr. II,
2 [loquebatur enim de veteri Testamento, commendavit quod ibi
Angeli loquebantur; sed Deus in Angelis suis honorabatur, et per
Angelos interior habitator audiebatur])?; sed etiam in Actibus
Apostolorum Stephanus dicit, arguens et increpans Judaeos, Dura
cervice, et non circumcisi corde et auribus. Dura cervice, spinae
non crematae. Vos semper resistitis Spiritui sancto. Ideo rubus non
cremabatur, quia flammae Spiritus ab spinis peccatorum resistebatur :
Vos semper resistitis Spiritui sancto. Quem prophetarum non
occiderunt patres vestri? (Et unde agitur) qui accepistis Legem in
edictis Angelorum, et non custodistis (Act. VII, 51-53).
Si diceret, Angeli, et non, Angelorum; non deerant illi qui
dicerent, Christus est, quia dictus est magni consilii Angelus.
Angelus Christus, numquid Angeli Christus? Dicit et apostolus
Paulus, quoniam semen Abrahae dispensatum est : Dispositum,
inquit, per Angelos in manu Mediatoris (Galat. III, 19).
7. Dei nomen proprium. Jam ergo angelus, et in angelo Dominus,
dicebat Moysi quaerenti nomen suum, Ego sum qui sum. Dices filiis
Israel: Qui est, misit me ad vos. Esse, nomen est
incommutabilitatis. Omnia enim quae mutantur, desinunt esse quod
erant, et incipiunt esse quod non erant. Esse verum, esse sincerum,
esse germanum, non habet nisi qui non mutatur. Ille habet esse cui
dicitur, Mutabis ea et mutabuntur; tu autem idem ipse es (Psal.
CI, 27, 28). Quid est, Ego sum qui sum, nisi, Aeternus
sum? Quid est, Ego sum qui sum, nisi, Mutari non possum? Nulla
creatura, non coelum, non terra, non Angelus, non Virtus, non
Sedes, non Dominationes, non Potestates. Cum ergo sit hoc nomen
aeternitatis, plus est quod dignatus est habere nomen misericordiae.
Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Illud in
se, hoc ad nos. Si enim hoc solum esse vellet quod est in se, quid
essemus nos? Si intellexit, imo quia intellexit Moyses, cum ei
diceretur, Ego sum qui sum, Qui est, misit me; multum hoc credidit
esse ad homines, multum hoc vidit distare ab hominibus. Qui enim hoc
quod est et vere est, digne intellexerit, et qualitercumque lumine
veracissimae essentiae, vel strictim, sicut coruscatione afflatus
fuerit; longe se videt infra, longe remotissimum, longe
dissimillimum: sicut ille ait, Ego dixi in ecstasi mea. Assumpta
enim mente vidit nescio quid, quod plus ad illum erat. Hoc erat quod
verum erat. Dixi, inquit, in ecstasi mea. Quid? Projectus sum a
facie oculorum tuorum (Psal. XXX, 23). Cum ergo ad id quod
dicebatur, non ad id quod videbatur, longe se imparem videret Moyses
et quasi minus capacem, unde inflammatus ipso desiderio videndi quod
est, dicebat Deo cum quo loquebatur, Ostende mihi temetipsum
(Exod. XXXIII, 13, 18): quasi ergo ab illa excellentia
essentiae longe dissimilis desperaret, erigit desperantem, quoniam
vidit timentem: tanquam diceret, Quoniam dixi, Ego sum qui sum,
et, Qui est, misit me; intellexisti quid sit esse, et desperasti te
capere: erige spem, Ego sum Deus Abraham, Isaac et Jacob; sic
sum quod sum, sic sum ipsum esse, sic sum cum ipso esse, ut nolim
hominibus deesse. Si quo modo possumus Dominum quaerere et
investigare eum qui est, et quidem non longe positum ab unoquoque
nostrum: in illo enim vivimus, et movemur, et sumus (Act.
XVII, 27, 28): laudemus ergo ineffabiliter ejus essentiam et
amemus misericordiam. Amen.
|
|