|
1. Jugum Christi in speciem durum. Mirum quibusdam videtur,
fratres mei, cum audiunt Dominum dicentem, Venite ad me, omnes qui
laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum
super vos, et discite a me quoniam mitis sum et humilis corde, et
invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum lene est, et
sarcina mea levis est: et considerant eos qui jugum ipsum intrepida
cervice subierunt et illam sarcinam mansuetissimis humeris acceperunt,
tantis agitari et exerceri difficultatibus hujus saeculi, ut non a
laboribus ad quietem, sed a quiete ad laborem vocati videantur; cum et
Apostolus dicat, Omnes qui volunt in Christo pie vivere,
persecutionem patientur (II Tim. III, 12). Ait ergo
aliquis: Quomodo jugum lene est, et sarcina levis, quandoquidem
illud jugum et sarcinam ferre, nihil est aliud, quam pie vivere in
Christo? Et quomodo dicitur, Venite ad me, omnes qui laboratis et
onerati estis, et ego reficiam vos: ac non potius dicitur, Venite,
qui vacatis, ut laboretis? Nam et vacantes invenit, quos conduxit in
vineam, ut ferrent aestum diei (Matth. XX, 3-7). Et sub
illo jugo leni et sarcina levi, audimus Apostolum dicere: In omnibus
commendantes nosmetipsos, tanquam Dei ministros, in multa patienta,
in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis
etc., (II Cor. VI, 4). Et alio loco in eadem Epistola:
A Judaeis quinquies quadragenas, una minus, accepi. Ter virgis
caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in
profundo maris fui (Id. XI, 24, 25): et caetera pericula
quae numerari quidem possunt, sed tolerari, nisi Spiritu sancto
juvante, non possunt.
2. Unde lene fit jugum Christi. Omnia ergo illa quae commemoravit
aspera et gravia, frequentius et abundantius sustinebat: sed profecto
aderat ei Spiritus sanctus, qui in exterioris hominis corruptione,
interiorem renovaret de die in diem, et gustata requie spirituali in
affluentia deliciarum Dei, in spe beatitudinis futurae omnia
praesentia deliniret aspera, et omnia gravia relevaret. Ecce quam
suave jugum Christi portabat, et quam levem sarcinam: ut omnia illa,
quae superius enumerata dura et immania omnis auditor horrescit, levem
tribulationem diceret; intuens interioribus et fidelibus oculis,
quanto pretio temporalium emenda sit futura vita, non pati aeternos
labores impiorum, et sine ulla sollicitudine perfrui aeterna felicitate
justorum. Secari et uri se homines patiuntur, ut dolores non
aeterni, sed aliquanto diuturnioris ulceris, acriorum dolorum pretio
redimantur. In languida et incerta vacationis brevissimae atque ultima
vita, immanissimis bellis miles atteritur; pluribus fortasse annis in
laboribus inquietus, quam in otio quieturus. Quibus tempestatibus et
procellis, quam horribili et tremenda saevitia coeli et maris importuni
sunt mercatores, ut divitias ventosas acquirant, majoribus quam
quibus acquisitae sunt, periculis et tempestatibus plenas? Quos
aestus, quae frigora, quae pericula ab equis, a fossis, a
praecipitiis, a fluminibus, a feris perferunt venatores? quem laborem
esuriendi et sitiendi, quantas vilissimi et sordidissimi cibi et potus
angustias, ut bestiam capiant? et interdum nec ipsius bestiae carnes,
propter quam haec tanta sustinent, sunt epulis necessariae. Quanquam
etsi aper cervusque capiatur, magis suave sit venantis animo quia
captus est, quam comedentis palato quia coctus est. Quantis
cruciatibus prope quotidianarum plagarum tenera puerorum aetas
subditur? Quantis etiam in scholis vigiliarum et abstinentiae
molestiis exercentur, non propter discendam sapientiam, sed propter
opes honoresque vanitatis, ut numeros, et litteras, et disertas
fallacias eloqui discant?
3. Amore dura quaeque mitescunt. Sed in his omnibus qui haec non
amant, eadem gravia patiuntur: qui vero amant, eadem quidem, sed non
gravia pati videntur. Omnia enim saeva et immania, prorsus facilia et
prope nulla efficit amor. Quanto ergo certius ac facilius ad veram
beatitudinem charitas facit, quod ad miseriam, quantum potuit,
cupiditas fecit? Quam facile toleratur quaelibet adversitas
temporalis, ut aeterna poena vitetur, et aeterna requies comparetur?
Non immerito ille vas electionis cum ingenti laetitia dixit: Non sunt
condignae passiones hujus temporis, ad superventuram gloriam, quae
revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Ecce unde illud jugum
suave est, et sarcina levis. Et si angusta est paucis eligentibus,
facilis tamen omnibus diligentibus. Dicit Psalmista: Propter verba
labiorum tuorum, ego custodivi vias duras (Psal. XVI, 4).
Sed quae dura sunt laborantibus, eisdem ipsis mitescunt amantibus.
Propter quod ita divinae pietatis dispensatione actum est, ut interior
homo, qui renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16), non
adhuc sub Lege positus, sed jam sub gratia exoneratus sarcinis
innumerabilium observationum, quod erat revera grave jugum, sed durae
cervici convenienter impositum, facilitate simplicis fidei, et bonae
spei, et sanctae charitatis, quidquid molestiarum exteriori homini
forinsecus intulisset ille princeps qui missus est foras, interiori
gaudio leve fieret. Nihil enim tam facile est bonae voluntati, quam
ipsa sibi: et haec sufficit Deo. Quantumlibet ergo saeviat iste
mundus, verissime Angeli nato in carne Domino clamaverunt, Gloria
in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc.
II, 14): quia ejus qui natus erat, suave jugum est, et sarcina
levis. Et sicut dicit Apostolus, Fidelis Deus qui nos non sinit
tentari supra id quod possumus ferre; sed facit cum tentatione etiam
exitum, ut possimus sustinere (I Cor. X, 13).
|
|