|
1. Praevia observatio ad quaestionem tractandam. Pharisaei de regno
diaboli recedere ex suis ipsorum verbis admonentur. Magna quaestio est
de recenti evangelica lectione proposita, cui solvendae, quantum ad
nos attinet, impares sumus: sed sufficientia nostra ex Deo est,
quantum ejus adjutorium vel accipere vel capere possumus. Prius ergo
magnitudinem advertite quaestionis; ut cum ejus molem humeris nostris
impositam videritis, oretis pro laboribus nostris, atque in auxilio
quod nobis praebetur, inveniatis aedificationem mentibus vestris.
Cum Domino fuisset oblatus daemonium habens, caecus et mutus, et
curasset eum ita ut loqueretur et videret, et stuperent omnes turbae,
dicentes, Numquid hic est filius David? Pharisaei audientes
dixerunt: Hic non ejicit daemones, nisi in Beelzebub, principe
daemoniorum. Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne
regnum divisum contra se, desolabitur; et omnis civitas vel domus
divisa contra se, non stabit. Et si satanas satanam ejicit, adversum
se divisus est: quomodo ergo stabit regnum ejus? Hoc dicens, ex
ipsorum confessione volebat intelligi quod in eum non credendo, in
regno diaboli esse delegissent, quod utique adversum se divisum stare
non posset. Eligant ergo Pharisaei quod voluerint. Si satanas
satanam non potest ejicere, nihil contra Dominum quod dicerent,
invenire potuerunt: si autem potest, multo magis sibi prospiciant, et
recedant de regno ejus, quod adversum se divisum stare non potest.
2. Diaboli ejectio per virtutem Christi. In quo autem Dominus
Christus ejiciat daemones, ne daemoniorum principem existiment,
attendant quod sequitur. Et si ego, inquit, in Beelzebub ejicio
daemones, filii vestri in quo ejiciunt? Ideo ipsi judices vestri
erunt. Dixit hoc utique de discipulis suis, illius populi filiis:
qui certe discipuli Domini nostri Jesu Christi bene sibi conscii
fuerant, nihil se malarum artium a bono magistro didicisse, ut in
principe daemoniorum ejicerent daemones Ideo, inquit, ipsi judices
vestri erunt. Ipsi, inquit, ipsi ignobilia et contemptibilia hujus
mundi, in quibus non artificiosa malignitas, sed sancta simplicitas
meae virtutis apparet, ipsi testes mei, judices erunt vestri. Deinde
subjungit: Si autem ego in Spiritu Dei ejicio daemones, igitur
pervenit in vos regnum Dei. Quid est hoc? Si ego, inquit, in
Spiritu Dei daemones ejicio, nec aliter possunt et filii vestri
ejicere, quibus non malignam doctrinam, sed fidem simplicem dedi;
procul dubio pervenit in vos regnum Dei, quo subvertitur regnum
diaboli, cum quo et vos subvertimini.
3. Liberatio a diabolo per gratiam. Discretio ex massa
perditionis. Et quoniam dixerat, Filii vestri in quo ejiciunt? ut
ostenderet gratiam in eis suam, non meritum illorum: Aut quomodo
potest quisquam, inquit, intrare in domum fortis, et vasa ejus
diripere, nisi prius alligaverit fortem, et sic domum ejus diripiet?
Filii, inquit, vestri, qui vel crediderunt in me, vel adhuc
credituri sunt, et ejecturi daemones, non in daemonum principe, sed
in simplici sanctitate; qui certe vel fuerunt, vel hoc sunt quod etiam
vos estis, id est, peccatores atque impii; et ideo in domo diaboli,
et vasa diaboli: quomodo ab illo possent erui, quos praevalente
iniquitate fortiter obtinebat, nisi alligaretur justitiae meae
vinculis, et vasa ejus eriperem, quae fuerant vasa irae, et ea
facerem vasa misericordiae? Hoc est quod etiam beatus Apostolus
superbis, et quasi de suis meritis gloriantibus increpans dicit: Quis
enim te discernit? Hoc est, A massa perditionis ex Adam et a vasis
irae quis te discernit? Et ne quisquam diceret, Justitia mea: Quid
enim habes, inquit, quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Unde
et de se ipso dicit, Fuimus enim et nos aliquando naturaliter filii
irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3). Ergo et ipse vas erat
in domo illius male fortis, cum esset Ecclesiae persecutor,
blasphemus, injuriosus, in malitia et invidia, sicut fatetur, agens
(I Tim. I, 13). Sed ille qui alligavit fortem, ab eo vas
perditionis eripuit, et vas electionis effecit.
4. Regnum Christi haeresibus et schismatibus etiam excitatis
indivisum. Deinde ne putarent increduli et impii adversantes nomini
christiano, propter diversas haereses et schismata eorum qui sub nomine
christiano greges colligunt perditorum, etiam Christi regnum adversum
se esse divisum, consequenter adjungit: Qui non est mecum, contra me
est; et qui non congregat mecum, spargit. Non ait, Qui non est sub
voce nominis mei, aut sub specie sacramenti mei: sed, Qui non est
mecum, contra me est. Nec ait, Qui non congregat sub voce nominis
mei: sed, Qui non congregat mecum, spargit. Non ergo est adversum
se divisum regnum Christi: sed homines conantur dividere, quod emptum
est pretio sanguinis Christi. Novit enim Dominus qui sunt ejus: Et
recedat, inquit, ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini (II
Tim. II, 19). Nam si ab iniquitate non recedit, non pertinet
ad regnum Christi, etiam nominans nomen Christi. Ut ergo aliqua,
exempli gratia, commemorem: spiritus avaritiae et spiritus luxuriae,
quia ille contrahit, ille profundit, divisi sunt adversum se; et ambo
pertinent ad regnum diaboli. Apud idolorum cultores, spiritus
Junonis et spiritus Herculis divisi sunt adversum se; et ambo
pertinent ad regnum diaboli. Paganus hostis Christi et Judaeus
hostis Christi, divisi sunt adversum se; et ambo pertinent ad regnum
diaboli. Arianus et Photinianus, ambo haeretici, et adversum se
ambo divisi. Donatista et Maximianista ambo haeretici, et adversum
se ambo divisi. Omnia vitia erroresque mortalium inter se contrarii,
divisi sunt adversum se, et omnes pertinent ad regnum diaboli: ideo
non stabit regnum ejus. Justus autem et impius, fidelis et
incredulus, catholicus et haereticus, divisi quidem sunt adversum se,
sed non ambo pertinent ad regnum Christi. Novit Dominus qui sunt
ejus. Nemo sibi de vocabulo blandiatur. Si vult sibi prodesse nomen
Domini, recedat ab iniquitate, qui invocat nomen Domini.
5. Difficultas quaestionis tractandae. Sed ista verba evangelica
etsi habebant aliquid obscuritatis, quod, adjuvante Domino, arbitror
explanatum; non erant tamen tantae difficultatis, quantae apparet esse
quod sequitur. Ideo dico vobis: omne peccatum et blasphemia
remittetur hominibus: Spiritus autem blasphemia non remittetur. Et
quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui
autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in
hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII, 22-32). Quid
ergo fiet de his quos lucrari cupit Ecclesia? Numquidnam correctis et
ad eam ex quocumque errore venientibus spes falsa promittitur in
remissione omnium peccatorum? Quis enim non convincitur dixisse verbum
contra Spiritum sanctum, antequam Christianus vel Catholicus
fieret? Primo ipsi qui Pagani appellantur, multorum deorum
falsorumque cultores et idolorum adoratores, cum dicunt Dominum
Christum magicis artibus fecisse miracula; nonne istis sunt similes,
qui eum dixerunt in principe daemoniorum ejecisse daemonia? Deinde cum
quotidie nostram sanctificationem blasphemant, quid aliud blasphemant
quam Spiritum sanctum? Quid Judaei, qui dixerunt de Domino unde
iste exortus est sermo? nonne usque adhuc verbum contra Spiritum
sanctum loquuntur, sic eum negantes esse in Christianis, sicut illi
in Christo esse negaverunt? Neque enim et illi Spiritui sancto
maledixerunt, aut non eum esse dicentes, aut esse quidem, sed Deum
non esse, sed esse creaturam; aut ad daemones ejiciendos nihil
valere: non ista indigna, non aliquid simile de Spiritu sancto locuti
sunt. Sadducaei enim Spiritum sanctum negabant: Pharisaei vero eum
esse, contra Sadducaeorum haeresim defendebant (Act. XXIII,
8); sed esse in Domino Jesu Christo negabant, quem daemones
ejicere in principe daemoniorum putabant, cum ejiceret ille in Spiritu
sancto. Ac per hoc et Judaei et quicumque haeretici Spiritum sanctum
confitentur, sed eum negant esse in Christi corpore, quod est unica
ejus Ecclesia, non utique nisi una catholica; procul dubio similes
sunt Pharisaeis, qui tunc etiamsi esse Spiritum sanctum fatebantur,
negabant tamen eum esse in Christo, cujus opera in daemonibus
ejiciendis daemoniorum principi tribuebant. Omitto quod quidam
haeretici ipsum omnino Spiritum sanctum vel non creatorem, sed
creaturam esse contendunt; sicut Ariani et Eunomiani et
Macedoniani: vel eum prorsus ita negant, ut ipsum Deum negent esse
Trinitatem, sed tantummodo esse Deum Patrem asseverant, et ipsum
aliquando vocari Filium, aliquando vocari Spiritum sanctum; sicut
Sabelliani, quos quidam Patripassianos vocant, ideo quia Patrem
perhibent passum: cujus cum negant esse aliquem Filium, sine dubio
negant esse Spiritum sanctum. Photiniani quoque Patrem solum esse
dicentes Deum, Filium vero nonnisi hominem, negant omnino esse
tertiam personam Spiritum sanctum.
6. Peccatum in Spiritum sanctum, quale in Paganis, Judaeis et
haereticis, non irremissibile. Manifestum est igitur, et a
Paganis, et a Judaeis, et ab haereticis blasphemari Spiritum
sanctum. Numquidnam ergo deserendi sunt, et sine ulla spe deputandi,
quoniam fixa sententia est, Qui verbum dixerit contra Spiritum
sanctum, non ei dimitti, neque in hoc saeculo, neque in futuro; et
illi soli existimandi sunt ab hujus gravissimi peccati reatu liberi,
qui ex infantia sunt Catholici? Nam quicumque verbo Dei
crediderunt, ut Catholici fierent, utique aut ex Paganis, aut ex
Judaeis, aut ex haereticis in gratiam Christi pacemque venerunt:
quibus si non est dimissum quod dixerunt verbum contra Spiritum
sanctum, inaniter promittitur et praedicatur hominibus, ut
convertantur ad Deum, et sive in Baptismo sive in Ecclesia pacem
remissionemque accipiant peccatorum. Neque enim dictum est, Non
remittetur ei, nisi in Baptismo; sed, Non remittetur, inquit,
neque in hoc saeculo, neque in futuro.
7. De peccato in Spiritum sanctum quod in baptizatis, opinio
quorumdam improbatur. Nonnullis videtur eos tantummodo peccare in
Spiritum sanctum, qui lavacro regenerationis abluti in Ecclesia, et
accepto Spiritu sancto, velut tanto postea dono Salvatoris ingrati,
mortifero aliquo peccato se immerserint: qualia sunt vel adulteria,
vel homicidia, vel ipsa discessio, sive omni modo a nomine
christiano, sive a catholica Ecclesia. Sed iste sensus unde probari
possit, ignoro: cum et poenitentiae quorumque criminum locus in
Ecclesia non negetur; et ipsos haereticos ad hoc utique corripiendos
dicat Apostolus, Ne forte det illis Deus poenitentiam ad
cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo
captivi tenentur secundum ipsius voluntatem (II Tim. II, 25,
26). Quis enim est fructus correctionis sine ulla spe remissionis?
Postremo non ait Dominus, Qui fidelis catholicus dixerit verbum
contra Spiritum sanctum; sed, Qui dixerit, hoc est, quilibet
dixerit, quicumque dixerit, non remittetur ei, neque in hoc saeculo,
neque in futuro. Sive ergo sit ille Paganus, sive Judaeus, sive
Christianus, sive ex Judaeis vel Christianis haereticus, sive
quodlibet aliud habeat nomen erroris, non dictum est, Ille aut ille;
sed, Qui dixerit verbum contra Spiritum sanctum, id est,
blasphemaverit Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc
saeculo, neque in futuro. Porro autem si omnis error contrarius
veritati et inimicus catholicae paci, sicut supra ostendimus, dicit
verbum contra Spiritum sanctum, nec tamen cessat Ecclesia ex omni
errore corrigere atque colligere, qui remissionem peccatorum et ipsum
quem blasphemaverant accipiant Spiritum sanctum; puto quod grande
secretum tam magnae hujus quaestionis ostendimus. Lumen ergo
expositionis a Domino requiramus.
8. Quaestio omnium difficillima. Erigite itaque, fratres, erigite
ad me aures, ad Dominum mentes. Dico Charitati vestrae: forte in
omnibus sanctis Scripturis nulla major quaestio, nulla difficilior
invenitur. Unde ut vobis aliquid de me ipso fatear, semper in
sermonibus quos ad populum habui, hujus quaestionis difficultatem
molestiamque vitavi: non quia nihil haberem quod inde utcumque
cogitarem; neque enim in re tanta petere, quaerere, pulsare
negligerem: sed quia ipsi intelligentiae, quae mihi aliquantum
aperiebatur, verbis ad horam occurrentibus me posse sufficere non
putarem. Hodie autem lectiones audiens, de quibus vobis esset sermo
reddendus, cum Evangelium legeretur, ita pulsatum est cor meum, ut
Deum crederem velle aliquid hinc per meum ministerium vos audire.
9. Non omnem Spiritus blasphemiam irremissibilem esse. Prius ergo
ut advertatis et intelligatis, admoneo non dixisse Dominum, Omnis
blasphemia Spiritus non remittetur; neque dixisse, Quid dixerit
quodcumque verbum contra Spiritum sanctum, non remittetur ei: sed,
Qui dixerit verbum. Illud enim si dixissset, nihil nobis omnino
remaneret unde disputare possemus. Quoniam si omnis blasphemia et omne
verbum quod dicitur contra Spiritum sanctum, non remitteretur
hominibus; ex nullo genere impietatis eorum qui dono Christi et
sanctificationi Ecclesiae contradicunt, vel Paganorum, vel
Judaeorum, vel quorumlibet haereticorum, nonnullorum etiam in ipsa
Catholica imperitorum, quemquam Ecclesia lucraretur. Sed absit ut
hoc Dominus diceret: absit, inquam, ut Veritas diceret, omnem
blasphemiam vel omne verbum quod contra Spiritum sanctum diceretur,
non habere remissionem, neque in hoc saeculo, neque in futuro.
10. Certam quamdam esse blasphemiam irremissibilem. Exercere
quippe nos voluit difficultate quaestionis, non decipere sententiae
falsitate. Quapropter non est necesse ut omnem blasphemiam vel omne
verbum quod dicitur contra Spiritum sanctum, remissionem quisquam
existimet non habere: sed necesse est plane ut sit aliqua blasphemia et
aliquod verbum, quod si dicatur contra Spiritum sanctum, nullam
unquam veniam remissionemque mereatur. Quia si omne acceperimus,
quisnam poterit salvari? Si autem rursus nullum putaverimus,
contradicimus Salvatori. Est ergo sine dubio aliqua blasphemia et
aliquod verbum, quod si dictum fuerit contra Spiritum sanctum, non
remittetur. Quod sit autem hoc verbum, quaeri a nobis Dominus
voluit; ideo non expressit. Quaeri, inquam, voluit, non negari.
Solent enim Scripturae ita loqui, ut quando aliquid sic dicitur, ut
neque ex toto neque ex parte dictum finiatur, non sit necesse ut ex
toto fieri possit, ut et ex parte non intelligatur. Ista ergo
sententia ex toto, id est, universaliter pronuntiaretur, si
diceretur, Omnis blasphemia Spiritus non remittetur; aut, Qui
dixerit qualecumque verbum contra Spiritum sanctum, non remittetur
ei, neque in hoc saeculo neque in futuro. Ex parte autem, id est,
particulariter pronuntiaretur, si diceretur, Quaedam blasphemia
Spiritus non remittetur. Quia ergo nec universaliter nec
particulariter enuntiata sententia est (non enim dictum est, Omnis
blasphemia Spiritus; aut, quaedam blasphemia; sed tantummodo
indefinite dictum est, Spiritus blasphemia non remittetur: nec dictum
est, Qui dixerit quodcumque verbum; aut, qui dixerit quoddam
verbum; sed indefinite, Qui dixerit verbum); non est necesse ut
omnem blasphemiam vel omne verbum intelligamus: sed necesse est plane
ut quamdam blasphemiam et quoddam verbum voluerit intelligi Dominus;
quamvis id exprimere noluerit, ut petendo, quaerendo, pulsando, si
quid recti intellectus acceperimus, non viliter habeamus.
11. Locus Joannis de certo quodam Judaeorum peccato. Hoc ut
manifestius videatis, illud attendite quod ait idem ipse de Judaeis:
Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent
(Joan. XV, 22). Neque enim ita dictum est, ut sine ullo
peccato omnino vellet intelligi futuros fuisse Judaeos, si non
venisset et locutus eis fuisset. Plenos quippe invenit, oneratosque
peccatis. Propter quod dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et
onerati estis (Matth. XI, 28). Unde, nisi sarcinis
peccatorum et transgressionibus Legis? Quoniam Lex subintravit, ut
abundaret delictum (Rom. V, 20). Cum ergo ipse etiam alibi
dicat, Non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX,
13); quomodo, si non venisset, peccatum non haberent, nisi quia
sententia ista nec universaliter nec particulariter, sed indefinite
pronuntiata non omne peccatum cogit intelligi? Sed plane nisi aliquod
peccatum intellexerimus, quod non haberent, nisi Christus venisset et
locutus eis fuisset, falsam, quod absit, sententiam esse diceremus.
Non ergo ait, Si non venissem et locutus fuissem eis, nullum
peccatum haberent: ne Veritas mentiretur. Nec rursus definite
dixit, Si non venissem et locutus fuissem eis, quoddam peccatum non
haberent: ne pium studium parum exerceretur. In omni quippe copia
Scripturarum sanctarum pascimur apertis, exercemur obscuris: illic
fames pellitur, hic fastidium. Quia ergo non est dictum, Peccatum
nullum haberent; non perturbemur, cum peccatores Judaeos, etiamsi
Dominus non venisset, agnoscimus. Sed tamen quia dictum est, Si
non venissem, peccatum non haberent; inde necesse est, etiamsi non
omne, aliquod tamen eos ex adventu Domini, quod non habebant,
contraxisse peccatum. Illud ipsum profecto est, quod in praesentem
sibique loquentem non crediderunt, eumque inimicum deputantes, quoniam
vera dicebat, insuper occiderunt. Hoc peccatum tam magnum et
horrendum, si non venisset et locutus eis fuisset, utique non
haberent. Sicut ergo ibi cum audimus, Peccatum non haberent; non
omne, sed aliquod peccatum intelligimus: ita in hodierna lectione cum
audimus, Spiritus blasphemia non remittetur; non omnem blasphemiam,
sed quamdam; et cum audimus, Qui dicit verbum contra Spiritum
sanctum, non remittetur ei; non omne verbum, sed quoddam intelligere
debemus.
12. De Spiritu sancto hic dictum esse. Nam et hoc ipsum quod
ait, Spiritus autem blasphemia non remittetur; utique non omnis
spiritus, sed Spiritus sancti blasphemiam necesse est intelligamus.
Quod etsi planius alibi non diceret, quis tam vecors esset, ut aliud
intelligeret? Secundum hanc regulam locutionis, et illud accipitur:
Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu (Joan. III, 5).
Non enim ait ibi, Et Spiritu sancto: et tamen hoc intelligitur.
Nec quoniam dixit, ex aqua et Spiritu, omnem spiritum quisquam
intelligere cogitur. Quocirca cum audis, Spiritus autem blasphemia
non remittetur; sicut non omnem spiritum, ita non omnis spiritus
blasphemiam oportet accipias.
13. Evangelistae alii de hac re consentientes cum Matthaeo.
Audire jam velle vos video, quoniam non est omnis, quaenam sit illa
blasphemia Spiritus, quae non remittetur; et quod sit verbum,
quoniam non est omne, quod si dictum fuerit contra Spiritum sanctum,
non remittetur, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Jam et ego
vellem dicere, quod intentissime exspectatis audire: sed tolerate
aliquantas majoris diligentiae moras, donec, adjuvante Domino, totum
quod occurrit expediam. Alii quippe duo evangelistae, Marcus et
Lucas, cum de hac re loquerentur, non dixerunt, blasphemiam, seu
verbum: ut intelligeremus non omnem blasphemiam, sed quamdam; nec
verbum omne, sed quoddam. Quid ergo dixerunt? Apud Marcum ita
scriptum est: Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis
hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverint: qui autem
blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habet remissionem in
aeternum, sed reus erit aeterni delicti (Marc. III, 28,
29). Apud Lucam ita: Omnis qui dicit verbum in Filium hominis,
remittetur ei: ei autem qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, non
remittetur (Luc. XII, 10). Numquid propter nonnullam
verborum diversitatem receditur ab ejusdem veritate sententiae? Nam
neque alia causa est cur Evangelistae eadem non eodem modo dicant,
nisi ut inde discamus res verbis, non rebus verba praeponere, nihilque
aliud in loquente quaerere, nisi voluntatem, propter quam insinuandam
verba promuntur. Quid enim ad rem interest, utrum dicatur, Spiritus
blasphemia non remittetur; an dicatur, Qui blasphemaverit in
Spiritum sanctum, non ei remittetur? Nisi forte quod eadem res
apertius isto modo quam illo dicitur, et alium evangelistam non
destruit alius, sed exponit. Spiritus autem blasphemia, clause
dictum est; quia non expressum est, cujus spiritus. Non enim
quicumque spiritus, Spiritus sanctus est. Item potest dici spiritus
blasphemia, cum spiritu quisque blasphemat: quomodo potest dici
spiritus oratio, cum spiritu quisque orat. Unde dicit Apostolus:
Orabo spiritu, orabo et mente (I Cor. XIV, 15). Cum vero
dictum est, Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, illae
ambiguitates solutae sunt. Item quod scriptum est, Non habet
remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti; quid est
aliud, quam id quod secundum Matthaeum legitur, Non remittetur ei,
neque in hoc saeculo, neque in futuro? Aliis quippe verbis et alio
loquendi modo eadem ipsa est expressa sententia. Et quod est apud
Matthaeum, Qui dixerit verbum contra Spiritum sanctum, ne aliud
aliquid quam blasphemiam intelligeremus planius alii dixerunt: Qui
blasphemaverit in Spiritum sanctum. Eadem tamen res ab omnibus dicta
est: nec aliquis eorum a loquentis voluntate discessit, propter quam
intelligendam verba dicuntur, scribuntur, leguntur, audiuntur.
14. Difficultas in verbis Marci. Sed ait aliquis: Ecce accepi
et intellexi, quia cum dicitur blasphemia, nec exprimitur omnis aut
quaedam, potest quaedam intelligi, aut omnis; sed non est necesse ut
omnis; nisi autem quaedam intelligatur, falsum est quod dicitur: ita
et verbum si non dicatur omne, seu quoddam, non est necesse ut omne
intelligatur; sed nisi vel quoddam fuerit intellectum, nullo modo
potest verum esse quod dicitur. Sed ubi legitur, Qui
blasphemaverit, quomodo intelligo quamdam blasphemiam, ubi non legitur
blasphemia; vel quoddam verbum, ubi non legitur verbum, sed tanquam
generaliter dici videtur, Qui blasphemaverit? Huic contradictioni
sic respondemus: Quia etiam hic si diceretur, Qui blasphemaverit
quamcumque blasphemiam in Spiritum sanctum, nihil esset cur aliquam
blasphemiam quaerendam putaremus, quando omnem intelligere deberemus:
sed quia omnis non potest intelligi, ne Paganis, Judaeis,
haereticis, omnique hominum generi, qui diversis erroribus et
contradictionibus suis blasphemant in Spiritum sanctum, spes
remissionis, si se correxerint, auferatur; restat utique ut in eo
quod scriptum est, Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habet
remissionem in aeternum, ille intelligatur qui, non omni modo, sed eo
modo blasphemaverit, ut ei nunquam possit ignosci.
15. Tentatio duplex. Sicut enim in eo quod dictum est, Deus
neminem tentat (Jacobi I, 13), non omni, sed quodam tentationis
modo Deus neminem tentare intelligendus est: ne falsum sit illud quod
scriptum est, Tentat vos Dominus Deus vester (Deut. XIII,
3); et ne Christum negemus Deum, vel dicamus falsum Evangelium,
ubi legimus quia interrogabat discipulum tentans eum, ipse autem
sciebat quid esset facturus (Joan. VI, 5, 6). Est enim
tentatio adducens peccatum, qua Deus neminem tentat: et est tentatio
probans fidem, qua et Deus tentare dignatur. Ita cum audimus, Qui
blasphemaverit in Spiritum sanctum, non omne blasphemandi genus
debemus accipere, sicut nec ibi omne tentandi.
16. Salus credenti et baptizato promissa. Item cum audimus, Qui
crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI,
16): non utique intelligimus eo modo credentem, quo et daemones
credunt et contremiscunt (Jacobi II, 19), nec in eo numero
baptizatos, in quo magus Simon baptizari potuit (Act. VIII,
13), sed salvus esse non potuit. Sicut ergo cum diceret, Qui
crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, non omnes credentes et
baptizatos, sed quosdam intuebatur; in ea scilicet constitutos fide,
quae Apostolo distinguente, per dilectionem operatur (Galat. V,
6): ita cum dixit, Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, non
habet remissionem in aeternum; non omnem, sed quemdam blasphemantis in
Spiritum sanctum intendebat reatum, quo quisquis fuerit obligatus,
nulla unquam remissione solvetur.
17. Modus quidam manducandi carnem Christi proprius piorum. Illud
etiam quod ait, Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum,
in me manet, et ego in illo (Joan. VI, 57); quomodo
intellecturi sumus? Numquid etiam illos hic poterimus accipere, de
quibus dicit Apostolus quod judicium sibi manducent et bibant (I
Cor. XI, 29); cum ipsam carnem manducent, et ipsum sanguinem
bibant? Numquid et Judas magistri venditor et traditor impius,
quamvis primum ipsum manibus ejus confectum Sacramentum carnis et
sanguinis ejus cum caeteris discipulis, sicut apertius Lucas
evangelista declarat, manducaret et biberet (Luc. XXII,
21), mansit in Christo, aut Christus in eo? Tam multi denique,
qui vel corde ficto carnem illam manducant et sanguinem bibunt, vel cum
manducaverint et biberint, apostatae fiunt, numquid manent in
Christo; aut Christus in eis? Sed profecto est quidam modus
manducandi illam carnem, et bibendi illum sanguinem, quo modo qui
manducaverit et biberit, in Christo manet, et Christus in eo. Non
ergo quocumque modo quisquam manducaverit carnem Christi, et biberit
sanguinem Christi, manet in Christo, et in illo Christus; sed
certo quodam modo, quem modum utique ipse videbat, quando ista
dicebat. Sic igitur et in eo quod ait, Qui blasphemaverit in
Spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum, non quocumque
modo blasphemaverit, reus est hujus irremissibilis delicti; sed modo
quodam, quem nos quaerere atque intelligere voluit, qui hanc
sententiam veram terribilemque deprompsit.
18. Aggreditur solutionem quaestionis. Trinitas Deus. Quisnam
sit autem iste blasphemandi modus, vel potius immoderatio, quaenam sit
ista blasphemia, et quod sit verbum contra Spiritum sanctum; jam,
quantum existimo, ipse ordo postulat ut dicamus, vestramque
exspectationem tamdiu, sed necessario detentam, non ulterius
differamus. Nostis, charissimi, in illa invisibili et incorruptibili
Trinitate, quam fides nostra et catholica Ecclesia tenet et
praedicat, Deum Patrem non Spiritus sancti Patrem esse, sed
Filii; et Deum Filium non Spiritus sancti Filium esse, sed
Patris; Deum autem Spiritum sanctum non solius Patris, aut solius
esse Filii Spiritum, sed Patris et Filii. Et hanc Trinitatem,
quamvis servata singularum proprietate et substantia personarum; tamen
propter ipsam individuam et inseparabilem aeternitatis, veritatis,
bonitatis essentiam vel naturam, non esse tres deos, sed unum Deum.
Ac per hoc pro captu nostro, quantum ista per speculum et in
aenigmate, praesertim talibus, quales adhuc sumus, videre
conceditur; insinuatur nobis in Patre auctoritas, in Filio
nativitas, in Spiritu sancto Patris Filiique communitas, in tribus
aequalitas. Quod ergo commune est Patri et Filio, per hoc nos
voluerunt habere communionem et inter nos et secum, et per illud donum
nos colligere in unum quod ambo habent unum, hoc est, per Spiritum
sanctum Deum et donum Dei. In hoc enim reconciliamur divinitati,
eaque delectamur. Nam quid nobis prodesset quidquid boni nossemus,
nisi etiam diligeremus? Sicut autem veritate discimus, ita charitate
diligimus; ut et plenius cognoscamus, et beati cognito perfruamur.
Charitas porro diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum,
qui datus est nobis (Rom. V, 5). Et quia peccatis alienabamur a
possessione verorum honorum, charitas cooperit multitudinem peccatorum
(I Petr. IV, 8). Est ergo Pater Filio veritati origo
verax, et Filius de veraci Patre orta veritas, et Spiritus sanctus
a Patre bono et Filio bono effusa bonitas: omnium est autem non impar
divinitas, nec separabilis unitas.
19. Peccatorum remissio datur per Spiritum sanctum. Ignis,
tribulatio. Ignis, Spiritus sanctus. Primum ergo in nos, ad
accipiendam vitam aeternam, quae in novissimo dabitur, de bonitate
Dei munus venit ab initio fidei, remissio peccatorum. Illis enim
manentibus, manent quodam modo inimicitiae adversus Deum, et ab illo
alienatio, quae a nostro malo est: quoniam non mentitur Scriptura,
dicens, Peccata vestra separant inter vos et Deum (Isai. LIX,
2). Non itaque nobis infert bona sua, nisi auferat mala nostra.
Et in tantum illa crescunt, in quantum ista minuuntur: nec illa
perficientur, nisi ista finiantur. Jam vero quod Dominus Jesus sic
in Spiritu sancto peccata dimittit, quemadmodum in Spiritu sancto
daemones ejicit, hinc intelligi potest, quod posteaquam resurrexit a
mortuis, cum dixisset discipulis suis, Accipite Spiritum sanctum;
continuo subjecit, Si cui dimiseritis peccata, dimittentur illi; si
cui tenueritis, tenebuntur (Joan. XX, 22, 23). Nam et
illa regeneratio, ubi fit omnium praeteritorum remissio peccatorum, in
Spiritu sancto fit, dicente Domino, Nisi quis renatus fuerit ex
aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei (Id. III,
5). Sed aliud est, nasci de Spiritu; aliud, pasci de Spiritu:
sicut aliud est, nasci de carne, quod fit cum parit mater; aliud
est, pasci de carne, quod fit cum lactat infantem, ad hoc conversum
ut cum voluptate biberet, unde natus est ut viveret; ut inde accipiat
vivendi alimentum, unde accepit nascendi initium. Primum itaque
credendum beneficium est benignitatis Dei in Spiritu sancto remissio
peccatorum. Unde ita coepit et praedicatio Joannis Baptistae, qui
praecursor Domini missus est. Sic enim scriptum est: In diebus
autem illis venit Joannes Baptista, praedicans in deserto Judaeae,
et dicens: Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum
(Matth. III, 1, 2). Hinc et ipsius Domini, quod ita
legitur: Exinde coepit Jesus praedicare et dicere: Agite
poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum (Id. IV,
17). Ait autem Joannes inter caetera, quae locutus est ad eos qui
venerunt, ut ab illo baptizarentur: Ego quidem vos baptizo in aqua in
poenitentiam: qui autem venturus est post me, fortior me est, cujus
non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu
sancto et igni (Id. III, 11). Ait et Dominus: Joannes
quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto, quem
accepturi estis non post multos hos dies, usque ad Pentecosten
(Act. I, 5). Quod autem dixit Joannes, Et igni, quamvis
possit intelligi et tribulatio, quam pro nomine Christi credentes
fuerant perpessuri; tamen non ab re est, eumdem Spiritum sanctum
etiam nomine ignis significatum videri. Propter quod et in adventu
ejus dictum est: Visae sunt illis linguae divisae, velut ignis, qui
et insedit super unumquemque eorum (Id. II, 3). Hinc et ipse
Dominus ait: Ignem veni mittere in mundum (Luc. XII, 49).
Hinc et Apostolus ait: Spiritu ferventes (Rom. XII, 11):
quoniam hinc fervet charitas. Diffunditur quippe in cordibus nostris
per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Cui fervori contrarium
est, quod Dominus ait, Refrigescet charitas multorum (Matth.
XXIV, 12). Sed perfecta charitas perfectum donum est Spiritus
sancti. Prius est autem illud quod ad remissionem pertinet
peccatorum: per quod beneficium eruimur de potestate tenebrarum
(Coloss. I, 13), et princeps hujus mundi mittitur foras fide
nostra (Joan. XII, 31), qui operatur in filiis infidelitatis
(Ephes. II, 2), nulla vi alia nisi societate et obligatione
peccati. In Spiritu enim sancto, quo in unum Dei populus
congregatur, ejicitur spiritus immundus, qui in se ipsum dividitur.
20. Impoenitentia, peccatum in Spiritum sanctum. Contra hoc
donum gratuitum, contra istam Dei gratiam loquitur cor impoenitens.
Ipsa ergo impoenitentia est Spiritus blasphemia, quae non remittetur
neque in hoc soeculo, neque in futuro. Contra Spiritum enim
sanctum, quo baptizantur quorum peccata omnia dimittuntur, et quem
accepit Ecclesia, ut cui dimiserit peccata, dimittantur ei, verbum
valde malum et nimis impium, sive cogitatione, sive etiam lingua sua
dicit, quem patientia Dei cum ad poenitentiam adducat, ipse secundum
duritiam cordis sui et cor impoenitens thesaurizat sibi iram in die irae
et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera
ejus (Rom. II, 4-6). Haec ergo impoenitentia; sic enim uno
aliquo nomine possumus utcumque appellare et blasphemiam, et verbum
contra Spiritum sanctum, quod remissionem non habet in aeternum:
haec, inquam, impoenitentiam, contra quam clamabant et praeco et
judex, dicentes, Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum
coelorum; contra quam Dominus os evangelicae praedicationis aperuit,
et contra quam ipsum Evangelium in toto orbe praedicandum esse
praedixit; ubi posteaquam resurrexit a mortuis, ait discipulis,
Oportebat pati Christum, et resurgere a mortuis tertio die, et
praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum, per
omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46,
47): haec omnino impoenitentia non habet remissionem, neque in hoc
saeculo, neque in futuro; quia poenitentia impetrat remissionem in hoc
saeculo, quae valeat in futuro.
21. De nullo desperandum est inpraesenti vita. Sed ista
impoenitentia vel cor impoenitens quamdiu quisque in hac carne vivit,
non potest judicari. De nullo enim desperandum est, quamdiu patientia
Dei ad poenitentiam adducit, nec de hac vita rapit impium, qui non
mortem vult impii, quantum ut revertatur et vivat (Ezech.
XVIII, 23). Paganus est hodie: unde scis, utrum sit futurus
crastino Christianus? Judaeus infidelis est hodie: quid si cras
credat in Christum? Haereticus est hodie: quid si cras sequatur
catholicam veritatem? Schismaticus est hodie: quid si cras
amplectatur catholicam pacem? Quid si isti, quos in quocumque genere
erroris notas, et tanquam desperatissimos damnas, antequam finiant
istam vitam, agant poenitentiam, et inveniant veram vitam in futuro?
Proinde, fratres, etiam ad hoc vos admoneat, quod ait Apostolus:
Nolite ante tempus quidquam judicare (I Cor. IV, 5). Haec
enim blasphemia Spiritus, cui nunquam est ulla remissio (quam non
omnem, sed quamdam intelleximus, eamque perseverantem duritiam cordis
impoenitentis vel diximus vel invenimus, vel etiam quantum
existimamus, ostendimus), non potest in quoquam, ut diximus, dum in
hac adhuc vita est, deprehendi.
22. Objectio diluitur.---Quod non ideo videatur absurdum, quia
cum homo usque in finem hujus vitae in dura impoenitentia perseverans,
diu multumque loquatur adversus hanc gratiam Spiritus sancti;
Evangelium tamen tam longam contradictionem cordis impoenitentis,
quasi breve aliquid, verbum appellavit, dicens: Quicumque dixerit
verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra
Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in
futuro. Haec enim quamvis prolixa sit, et plurimis verbis contexta et
producta blasphemia; solet tamen Scriptura etiam multa verba verbum
appellare. Neque enim unum verbum locutus est quicumque propheta, et
tamen sic legitur: Verbum quod factum est ad illum vel illum
prophetam. Et Apostolus: Presbyteri, inquit, duplici honore
honorentur; maxime qui laborant in verbo et doctrina (I Tim. V,
17). Non ait, In verbis; sed, in verbo. Et sanctus Jacobus:
Estote, inquit, factores verbi, et non auditores tantum (Jacobi
I, 22). Non ait et ipse, Verborum; sed, verbi: quamvis tam
multa verba de Scripturis sanctis in ecclesia celebriter et solemniter
legantur, dicantur, audiantur. Sicut ergo quantocumque tempore
quisquis nostrum in praedicando Evangelio laboraverit, non verborum,
sed verbi dicitur praedicator; et quantocumque tempore quisquis vestrum
nostram praedicationem diligenter atque instanter audierit, non
verborum, sed verbi audiendi studiosissimus nuncupatur: ita eo more
quo Scripturae loquuntur, et quem novit ecclesiastica consuetudo,
quisquis universa sua vita, qua istam gerit carnem, quantalibet
longitudine protendatur, quaecumque verba vel ore vel sola cogitatione
locutus fuerit corde impoenitenti, contra remissionem peccatorum quae
fit in Ecclesia, verbum dicit contra Spiritum sanctum.
23. Omnis alia blasphemia, dimisso peccato in Spiritum sanctum,
dimittitur, quare. Ideo autem non solum verbum quod dictum fuerit
contra Filium hominis, sed omne prorsus peccatum et blasphemia
remittetur hominibus; quia ubi hoc peccatum non fuerit cordis
impoenitentis contra Spiritum sanctum, quo in Ecclesia peccata
solvuntur, cuncta alia dimittuntur. Quomodo autem hoc dimittetur,
quod etiam remissionem impedit aliorum? Omnia ergo dimittuntur eis,
in quibus hoc non est quod nunquam dimittetur: in quibus est autem,
quoniam hoc nunquam dimittitur, nec alia dimittuntur; quia omnium
remissio vinculo istius impeditur. Non ergo propterea quicumque
dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei, qui autem
dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur; quia in Trinitate
major est Filio Spiritus sanctus, quod nullus unquam vel haereticus
dixit: sed quoniam quisquis restiterit veritati, et blasphemaverit
veritatem, quod est Christus, etiam post tantam sui praedicationem
apud homines, ut Verbum caro fieret, et habitaret in nobis, quod est
Filius hominis, idem ipse Christus, si non dixerit verbum illud
cordis impoenitentis contra Spiritum sanctum, de quo dictum est, Qui
non renatus fuerit ex aqua et Spiritu (Joan. III, 5); et de
quo item dictum est, Accipite Spiritum sanctum; si cui dimiseritis
peccata, dimittuntur ei (Id. XX, 22): id est, si poenituerit
eum, accipiet per hoc donum remissionem omnium peccatorum, simul et
hujus, quod verbum dixit contra Filium hominis; quia peccato
ignorantiae sive contumaciae vel cujuscumque blasphemiae, non addidit
peccatum impoenitentiae contra donum Dei et gratiam regenerationis vel
reconciliationis, quae fit in Ecclesia in Spiritu sancto.
24. Non ideo Filii blasphemiam facilius quam Spiritus remitti,
quia ille minor est in quantum homo. Proinde nec illud sentiendum
est, quod quidam putant, ideo remitti verbum quod dicitur contra
Filium hominis, non remitti autem quod dicitur contra Spiritum
sanctum, quia propter susceptam carnem factus est Filius hominis
Christus; qua carne utique major est Spiritus sanctus, qui
substantia propria aequalis est Patri et unigenito Filio secundum ejus
divinitatem, secundum quam et ipse unigenitus Filius aequalis est
Patri et Spiritui sancto. Nam si hoc propterea dictum esset,
profecto de omni caetera blasphemia taceretur, ut haec sola
remissibilis videretur, quae contra Filium hominis dicitur, quasi
cum homo solus putatur. Cum vero praemissum sit, Omne peccatum, et
blasphemia remittetur hominibus; quod etiam apud alium evangelistam ita
positum est, Omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae,
quibus blasphemaverint: procul dubio et illa blasphemia quae contra
Patrem dicitur, ista generalitate concluditur; et tamen haec sola
irremissibilis definitur, quae dicitur contra Spiritum sanctum.
Numquidnam et Pater formam servi accepit, qua sit major Spiritus
sanctus? Non utique: sed ideo post universalem commemorationem omnium
peccatorum omnisque blasphemiae, eminentius voluit exprimere
blasphemiam, quae dicitur contra Filium hominis; quia etiamsi in illo
peccato fuerint homines obligati, quod commemoravit, ubi ait, Si non
venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent (Joan. XV,
22): quod etiam in Evangelio secundum Joannem valde grave ostendit
esse peccatum, ubi ait de ipso Spiritu sancto, cum eum se missurum
esse promitteret, Ille arguet mundum de peccato, et de justitia, et
judicio; de peccato quidem, quia non crediderunt in me (Id.
XVI, 8, 9): tamen si non dixerit illa cordis impoenitentis
duritia verbum contra Spiritum sanctum, etiam hoc quod dictum est
contra Filium hominis remittetur.
25. Peccata dimittere totius est Trinitatis. Hic fortassis
aliquis quaerat, utrum tantummodo Spiritus sanctus peccata dimittat,
an et Pater et Filius. Respondemus, quod et Pater et Filius.
Ipse enim Filius de Patre dicit: Si dimiseritis peccata hominibus,
dimittet vobis et Pater vester peccata vestra. Cui nos quoque dicimus
in oratione dominica, Pater noster qui es in coelis: atque inter
caetera et hoc petimus, dicentes, Dimitte nobis debita nostra
(Matth. VI, 14, 9, 12). De se autem ipse ait: Ut
sciatis quod habeat Filius hominis potestatem in terra dimittendi
peccata (Id. IX, 6). Si ergo, inquis, et Pater et Filius
et Spiritus sanctus dimittunt peccata, cur illa impoenitentia quae
nunquam dimittetur, tantummodo ad Spiritus blasphemiam dicitur
pertinere; tanquam ille qui hoc impoenitentiae peccato fuerit
obligatus, dono Spiritus sancti resistere videatur, quod eo dono fiat
remissio peccatorum? Ubi et ego quaero, utrum Christus ejecerit
daemonia, an et Pater et Spiritus sanctus? Si enim tantummodo
Christus, quid est quod ipse dicit, Pater autem in me manens, ipse
facit opera (Joan. XIV, 10)? Ita enim dictum est, Ipse
facit opera; tanquam Filius non faciat, sed Pater manens in Filio.
Cur ergo alio loco dicit, Pater meus usquemodo operatur, et ego
operor? et paulo post, Quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius
similiter facit (Joan. V, 17, 19). Quod autem alio loco
dicit, Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit (Id.
XV, 24), ita dicit quasi solus faciat. Si autem haec ita
dicuntur, ut tamen inseparabilia sint opera Patris et Filii; quid
credendum est de Spiritu sancto, nisi quia et ipse pariter operatur?
Nam in eo ipso loco, unde exorta est ista quaestio quam discutimus,
cum Filius ejiceret daemonia, ipse tamen ait, Si ego in Spiritu
sancto ejicio daemonia, igitur pervenit in vos regnum Dei.
26. Trinitatis potestas et operatio individua. Hic forte quis
dicat, Spiritum sanctum dari potius a Patre et Filio, quam sua
voluntate aliquid operari; et ad hoc pertinere quod dictum est, In
Spiritu sancto ejicio daemonia, quod non ipse Spiritus, sed
Christus id faceret Spiritu: ut sic intelligatur quod dictum est,
In Spiritu sancto ejicio, tanquam diceretur, Spiritu sancto
ejicio. Solent quippe ita loqui Scripturae, Interfecerunt in
gladio: id est, gladio. Succenderunt in igni (Psal.
LXXIII, 7): id est, igni. Et accepit Jesus cultros
petrinos, in quibus circumcideret filios Israel (Josue V, 2,
3): id est, quibus circumcideret filios Israel. Sed qui propterea
demunt Spiritui sancto propriam potestatem, illud attendant quod
dictum a Domino legitur: Spiritus ubi vult spirat (Joan. III,
8). Illud vero quod Apostolus ait, Omnia autem haec operatur unus
atque idem Spiritus; verendum est ne quisquam arbitretur, quod ea non
operetur Pater et Filius, cum in eis operibus commemoraverit et
donationes curationum, et operationes virtutum, ubi est utique et
expulsio daemoniorum. Cum vero adjungit et dicit, Dividens propria
unicuique prout vult (I Cor. XII, 11); nonne manifestat
etiam sancti Spiritus potestatem, sed a Patre et Filio plane
individuam? Si ergo haec ita dicuntur, ut tamen inseparabilis
intelligatur operatio Trinitatis; ita ut cum operatio Patris
dicitur, non eam sine Filio et Spiritu sancto intelligatur operari;
et cum operatio Filii, non sine Patre et Spiritu sancto; et cum
operatio Spiritus sancti, non sine Patre et Filio: satis notum est
recte credentibus, vel etiam ut possunt intelligentibus, et illud ideo
dictum esse de Patre, Ipse facit opera, quod ab illo sit etiam origo
operum, a quo est existentia cooperantium personarum; quia et Filius
de illo natus est, et Spiritus sanctus principaliter de illo
procedit, de quo natus est Filius, et cum quo illi communis est idem
Spiritus: et illud quod ait Dominus, Si opera non fecissem in eis,
quae nemo alius fecit, non ad Patrem vel Spiritum retulisse, quod ei
non sint in illis operibus cooperati; sed ad homines, a quibus
leguntur multa facta miracula, et tamen a nullo quae Filius fecit: et
quod ait Apostolus de Spiritu sancto, Omnia autem haec operatur unus
atque idem Spiritus, non ideo dictum, quia non ei cooperatur Pater
et Filius; sed quia in his operibus non sint multi sed unus
Spiritus, et in diversis suis operationibus non est a se ipse diversus.
27. Idem tractatur argumentum. Nec tamen inaniter, sed
rationabiliter et veraciter dicitur Patrem dixisse, non Filium et
Spiritum sanctum, Tu es Filius meus dilectus, in quo complacui
(Luc. III, 22). Sed hoc miraculum de coelo sonabilis verbi,
quamvis ad personam Patris tantummodo noscamus pertinere, cooperatos
esse tamen Filium et Spiritum sanctum, non negamus. Neque enim quia
tunc Filius carnem portans cum hominibus conversabatur in terra, ideo
non erat etiam in sinu Patris tanquam unigenitum Verbum, quando illa
de nube vox facta est; aut sapienter et spiritualiter credi potest,
Deum Patrem operationem verborum suorum sonantium atque transeuntium a
suae Sapientiae suique Spiritus cooperatione separasse. Eodem modo
cum rectissime dicamus, non Patrem, nec Spiritum sanctum, sed
Filium super mare ambulasse (Matth. XIV, 25), cujus unius
caro erat illa et plantae fluctibus innitentes; illud tamen opus tanti
miraculi Patrem et Spiritum sanctum cooperatos esse quis abnuat? Sic
enim et solum Filium verissime dicimus ipsam suscepisse carnem, non
Patrem aut Spiritum sanctum; et tamen hanc incarnationem ad solum
Filium pertinentem, quisquis negat cooperatum Patrem aut Spiritum
sanctum, non recte sapit. Item dicimus, nec Patrem, nec Filium,
sed solum Spiritum sanctum, et in columbae specie, et in linguis
velut igneis apparuisse, et dedisse pronuntiare illis in quos venerat,
multis et variis linguis magnalia Dei (Id. III, 16, et Act.
II, 3, 4): a quo tamen miraculo ad solum Spiritum sanctum
pertinente, cooperationem Patris et Verbi unigeniti separare non
possumus. Ita singulorum quoque in Trinitate opera Trinitas
operatur, unicuique operanti cooperantibus duobus, conveniente in
tribus agendi concordia, non in uno deficiente efficacia peragendi.
Quae cum ita sint, hinc est quod Dominus Jesus in Spiritu sancto
daemones ejicit. Neque enim et solus hoc implere non poterat, atque
illud adjutorium tanquam huic operi non sufficiens assumebat; sed
spiritum divisum in semetipsum, eo Spiritu congruebat expelli, quem
Pater et Filius non divisi in semetipsis communiter habent.
28. Peccata non remittuntur extra Ecclesiam. Sic et peccata,
quia praeter Ecclesiam non dimittuntur, in eo Spiritu dimitti
oportebat, quo in unum Ecclesia congregatur. Denique si quemquam
extra Ecclesiam suorum poeniteat peccatorum, et hujus tanti peccati
quo alienus est ab Ecclesia Dei cor impoenitens habeat, quid ei
prodest illa poenitentia; cum isto solo verbum dicat contra Spiritum
sanctum, quo extraneus est ab Ecclesia, quae accepit hoc donum, ut
in ea in Spiritu sancto fiat remissio peccatorum? Quam remissionem
cum Trinitas faciat, proprie tamen ad Spiritum sanctum intelligitur
pertinere. Ipse enim est Spiritus adoptionis filiorum, in quo
clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 15): ut ei possimus
dicere, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Et in
hoc cognoscimus, sicut dicit Apostolus Joannes, quoniam Christus
manet in nobis, de Spiritu suo, quem dedit nobis (I Joan.
III, 24). Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro,
quod sumus filii Dei (Rom. VIII, 16). Ad ipsum enim
pertinet societas, qua efficimur unum corpus unici Filii Dei. Unde
scriptum est: Si qua igitur exhortatio in Christo, si quod solatium
charitatis, si qua societas Spiritus (Philipp. II, 1).
Propter hanc societatem illi in quos primitus venit, linguis omnium
gentium sunt locuti. Quia sicut per linguas consociatior est societas
generis humani ; sic oportebat per linguas omnium gentium significari
istam societatem filiorum Dei et membrorum Christi futuram in omnibus
gentibus: ut quemadmodum tunc ille apparebat accepisse Spiritum
sanctum, qui loquebatur linguis omnium gentium; ita se nunc ille
agnoscat accepisse Spiritum sanctum, qui tenetur vinculo pacis
Ecclesiae, quae diffunditur in omnibus gentibus. Unde dicit
Apostolus: Studentes servare unitatem Spiritus in vinculo pacis
(Ephes. IV, 3).
29. Spiritus sanctus et Patris et Filii Spiritus est. Quod
autem sit ipse Spiritus Patris, ipse Filius dicit, De Patre
procedit (Joan. XV, 26): et alio loco, Non enim vos estis
qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis
(Matth. X, 20). Quod vero ipse sit et Spiritus Filii,
Apostolus dicit, Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra,
clamantem, Abba, Pater (Galat. IV, 6): hoc est, clamare
facientem. Nos enim clamamus; sed in illo, id est, ipso diffundente
charitatem in cordibus nostris, sine qua inaniter clamat quicumque
clamat. Unde item dicit: Quisquis autem Spiritum Christi non
habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Ad quem ergo in
Trinitate proprie pertineret hujus communio societatis, nisi ad eum
Spiritum qui est Patri Filioque communis?
30. Extra Ecclesiam non habetur Spiritus sanctus. Hunc Spiritum
quod illi non habeant, qui sunt ab Ecclesia segregati, Judas
apostolus apertissime declaravit, dicens: Qui se ipsos segregant,
animales, Spiritum non habentes (Judae 19). Unde in ipsa
Ecclesia etiam illos qui per nomina hominum, quamvis in unitate ejus
constitutorum, quaedam schismata moliebantur, Paulus Apostolus
arguens, inter caetera ait: Animalis autem homo non percipit quae
sunt Spiritus Dei; stultitia enim est illi, et non potest scire,
quoniam spiritualiter dijudicatur (I Cor. II, 14). Ostendit
quid dixerit, non percipit, id est, scientiae non capit verbum.
Hos in Ecclesia constitutos parvulos, dicit nondum spirituales, sed
adhuc carnales, et lacte alendos, non esca. Quasi parvulis,
inquit, in Christo lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim
poteratis; sed nec adhuc quidem potestis. Ubi dicitur, nondum,
vel, non adhuc, profecto non desperatur; si eo tenditur, ut sit
aliquando quod nondum est. Adhuc enim estis, inquit, carnales. Et
ostendens unde sint carnales: Cum enim sit, inquit, inter vos
aemulatio, et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem
ambulatis? Atque idipsum planius aperiens: Cum enim quis dicat,
Ego quidem, inquit, sum Pauli; alius autem, ego Apollo; nonne
homines estis? Quid ergo Apollo? quid autem Paulus? Ministri,
per quos credidistis (I Cor. III, 1-5). Hi ergo, id est,
Paulus et Apollo, concordes erant in unitate Spiritus et vinculo
pacis; et tamen quia eos isti inter se dividere, et pro altero inflari
adversus alterum coeperant, dicuntur homines et carnales et animales,
non valentes percipere quae sunt Spiritus Dei: et tamen quia non sunt
ab Ecclesia segregati, parvuli appellantur in Christo; quos utique
vel angelos vel deos esse cupiebat, quos arguebat quia homines erant,
id est, in his contentionibus non quae Dei sunt, sed quae hominum
sapiebant. De illis vero qui sunt ab Ecclesia segregati, non dictum
est, Ea quae sunt Spiritus non percipientes; ne ad scientiae
perceptionem referretur: sed dictum est, Spiritum non habentes. Non
est autem consequens ut qui habet, etiam sciendo percipiat quod habet.
31. Homines et carnales, et animales, parvuli in Christo.
Habent ergo istum Spiritum in Ecclesia constituti parvuli in
Christo, adhuc animales atque carnales, quid habeant percipere non
valentes, id est, intelligere et nosse. Nam quomodo essent parvuli
in Christo, nisi renati ex Spiritu sancto? Nec mirum videri debet,
quod quisque aliquid habet, et quod habet ignorat. Ut enim taceam de
omnipotentis divinitate atque incommutabilis Trinitatis unitate; quis
facile scientia percipiat quid sit anima? et quis non habet animam?
Postremo ut certissime noverimus quod parvuli in Christo non
percipientes quae sunt Spiritus Dei, habent tamen Spiritum Dei;
paulo post Paulum apostolum intueamur, quemadmodum eos ipsos increpans
ait: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in
vobis (Ibid, 16)? Hoc utique nullo modo diceret ab Ecclesia
segregatis, qui dicti sunt Spiritum non habentes.
32. Ficti catholici, haeretici et schismatici Spiritum sanctum non
habent. Sed nec ille dicendus est esse in Ecclesia, et ad istam
societatem Spiritus pertinere, qui ovibus Christi corporali tantum
commixtione ficto corde miscetur. Sanctus enim Spiritus disciplinae
fugiet fictum (Sap. I, 5). Quapropter quicumque in schismaticis
vel haereticis congregationibus, vel potius segregationibus
baptizantur, quamvis non sint renati Spiritu, tanquam Ismaeli
similes, qui secundum carnem natus est Abrahae, non sicut Isaac,
qui secundum spiritum, quia per repromissionem (Galat. IV, 28,
29); tamen cum ad Catholicam veniunt, et societati Spiritus
aggregantur, quem foris procul dubio non habebant, non eis repetitur
lavacrum carnis. Non enim defuit etiam foris positis ista forma
pietatis: sed accedit eis, quae nisi intus non potest dari, unitas
Spiritus in vinculo pacis. Tales quippe erant, antequam catholici
essent, de qualibus dicit Apostolus: Habentes formam pietatis,
virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. III, 5). Potest
enim esse visibilis forma palmitis etiam praeter vitem; sed invisibilis
vita radicis haberi non potest, nisi in vite. Proinde corporalia
Sacramenta, quae portant et celebrant etiam segregati ab unitate
corporis Christi, formam possunt exhibere pietatis; virtus vero
pietatis invisibilis et spiritualis ita in eis non potest esse,
quemadmodum sensus non sequitur hominis membrum, quando amputatur a
corpore.
33. Remissio peccatorum non extra Ecclesiam. Quae cum ita sint,
remissio peccatorum, quoniam non datur nisi in Spiritu sancto, in
illa Ecclesia tantummodo dari potest, quae habet Spiritum sanctum.
Hoc enim fit remissione peccatorum, ne princeps peccati, spiritus qui
in se ipsum divisus est, regnet in nobis, ut eruti a potestate
spiritus immundi, templum deinceps efficiamur Spiritus sancti; et a
quo mundamur accipiendo indulgentiam, ipsum accipiamus habitatorem ad
faciendam, augendam, perficiendamque justitiam. Nam et in primo ejus
adventu, cum hi qui eum acceperant, linguis omnium gentium
loquerentur, et stupentes eos qui aderant, alloqueretur apostolus
Petrus; compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad
Apostolos: Quid ergo faciemus, fratres? monstrate nobis. Et dixit
Petrus ad eos: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum
in nomine Jesu Christi, in remissionem peccatorum; et accipietis
donum Spiritus sancti (Act. II, 37, 38). Utique in
Ecclesia utrumque factum est; id est, et peccatorum remissio, et
doni hujus acceptio, in qua erat Spiritus sanctus. Ideo autem in
nomine Jesu Christi, quia cum eumdem Spiritum sanctum promitteret:
Quem mittet, inquit, Pater in nomine meo (Joan. XIV, 26).
Neque enim habitat in quoquam Spiritus sanctus sine Patre et Filio:
sicut nec Filius sine Patre et Spiritu sancto, nec sine illis
Pater. Inseparabilis quippe est habitatio, quorum est inseparabilis
operatio: sed singillatim plerumque per creaturae significationes, non
per suam substantiam demonstrantur; sicut sua temporum spatia syllabis
occupantibus separatim voce pronuntiantur: nec tamen a se ipsis ullis
intervallis momentisque temporum separantur. Non enim unquam dici
possunt simul, cum esse non possint nisi semper simul. Sed ut jam non
semel diximus, ideo remissio peccatorum, qua in se divisi spiritus
evertitur et expellitur regnum, ideo societas unitatis Ecclesiae
Dei, extra quam non fit ipsa remissio peccatorum, tanquam proprium
est opus Spiritus sancti, Patre sane et Filio cooperantibus, quia
societas est quodam modo Patris et Filii ipse Spiritus sanctus. Nam
Pater non communiter habetur Pater a Filio et Spiritu sancto: quia
non est Pater amborum. Et Filius non communiter habetur Filius a
Patre et Spiritu sancto - quia non est Filius amborum. Spiritus
autem sanctus communiter habetur a Patre et Filio: quia Spiritus est
unus amborum.
34. Impoenitentiam irremissibilis blasphemiae nomine intelligendam
esse suadetur ex Luca. Quisquis igitur reus fuerit impoenitentiae
contra Spiritum, in quo unitas et societas communionis congregatur
Ecclesiae, nunquam illi remittetur; quia hoc sibi clausit, ubi
remittitur: et merito damnabitur cum spiritu qui in se ipsum divisus
est, divisus et ipse contra Spiritum sanctum qui in se ipsum divisus
non est. Hoc et ipsa evangelica testimonia nos admonent, si ea
perscrutemur attentius. Nam secundum Lucam quidem non ibi hoc dicit
Dominus, ubi respondet eis qui dixerunt quod in principe daemoniorum
ejicit daemones, non ei remitti qui blasphemaverit in Spiritum
sanctum. Unde apparet, non semel hoc a Domino dictum: sed ibi
quoque non negligenter praetereundum quo loco dictum sit. Loquebatur
enim de his qui eum confessi essent, vel negassent coram hominibus,
ubi ait, Dico autem vobis, Quicumque confessus fuerit me coram
hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram Angelis
Dei: qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram
Angelis Dei Et ne ex hoc apostoli Petri desperaretur salus, qui eum
coram hominibus ter negavit, continuo subjecit: Et omnis qui dicit
verbum in Filium hominis, remittetur illi: ei autem qui in Spiritum
sanctum blasphemaverit, non remittetur (Luc. XII, 8-10):
illa scilicet blasphemia cordis impoenitentis, qua resistitur
remissioni peccatorum, quae fit in Ecclesia per Spiritum sanctum.
Quam blasphemiam Petrus non habuit, quem mox poenituit quando amare
flevit (Matth. XXVI, 69-75); victoque spiritu qui in se
ipsum divisus est, et qui eum vexandum poposcerat, contra quem pro
illo Dominus rogavit ne deficeret fides ejus (Luc. XXII, 31,
32); accepit etiam ipsum cui non restitit, Spiritum sanctum, ut
non solum ei remitteretur peccatum, sed per eum praedicaretur et
daretur remissio peccatorum.
35. Ex aliis duobus evangelistis idem insinuatur. Apud duos autem
alios evangelistas quod narratur, ut de blasphemia Spiritus haec
sententia diceretur, causa exstitit ex commemoratione spiritus
immundi, qui in se ipsum divisus est. Dictum enim erat de Domino,
quod in principe daemonum ejiceret daemones: ibi se Dominus ait in
Spiritu sancto ejicere daemones, ut Spiritus qui non est in se
divisus, eum qui in se divisus est vincat atque ejiciat; ille autem
homo in ejus perditione remaneat, qui in hujus qui in se divisus non
est, pacem per impoenitentiam transire detrectat. Hoc enim Marcus
ita narrat: Amen dico vobis, quia omnia dimittentur hominibus
peccata, et blasphemiae quibus blasphemaverint: qui autem
blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habet remissionem in
aeternum, sed reus erit aeterni delicti. Haec verba Domini cum
dixisset, sua deinde conjunxit dicens, Quoniam dicebant, Spiritum
immundum habet (Marc. III, 28-30): ut ostenderet, hinc
fuisse exortam causam, ut hoc diceret, eo quod dixerant eum in
Beelzebub principe daemoniorum daemones pellere. Non quia esset
blasphemia quae non remittitur, cum et haec remittatur, si recta
poenitentia consequatur: sed quod hinc, ut dixi, causa exstitit ut a
Domino illa sententia proferretur, facta mentione spiritus immundi,
quem adversum se ipsum divisum Dominus ostendit, propter Spiritum
sanctum, qui non solum adversum se divisus non est, sed etiam quos
colligit efficit indivisos, peccata quae adversum se divisa sunt
dimittendo, eosque mundatos inhabitando; ut sit, quemadmodum scriptum
est in Actibus Apostolorum, Multitudinis credentium erat cor unum et
anima una (Act. IV, 32). Cui dono remissionis non resistit,
nisi qui duritiam cordis impoenitentis habuerit. Nam et alio loco
dixerunt Judaei de Domino, quod daemonium haberet (Joan. VII,
20, et VIII, 48), nec tamen ibi aliquid dixit de blasphemia
Spiritus sancti: quoniam non ita objecerunt spiritum immundum, ut in
se divisus ex ore ipsorum possit ostendi, sicut Beelzebub a quo ejici
daemones posse dixerunt.
36. Unitati Ecclesiae corde impoenitenti resistere, blasphemia est
irremissibilis. In hac vero lectione secundum Matthaeum, multo
manifestius aperuit Dominus quid hic vellet intelligi: id est, quod
ipse dicat verbum contra Spiritum sanctum, qui unitati Ecclesiae
corde impoenitenti resistit, ubi in Spiritu sancto fit remissio
peccatorum. Hunc enim Spiritum non habent, ut jam dictum est, qui
etiam Christi sacramenta portantes atque tractantes, ab ejus
congregatione sejuncti sunt. Nam ubi dixit de divisione satanae
adversus satanam, et quod ipse in Spiritu sancto ejiceret daemones,
utique in spiritu qui non est adversus se ipsum, sicut ille, divisus;
ibi continuo, ne per illos qui sub nomine Christi extra ejus ovile
conventicula sua congregant, quisquam putaret etiam regnum Christi
adversum se esse divisum, Qui non est mecum, inquit, contra me est;
et qui non congregat mecum, spargit: ut illos ostenderet ad se non
pertinere, qui extra congregando nollent congregare, sed spargere.
Deinde subjunxit, Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia
remittetur hominibus; Spiritus autem blasphemia non remittetur. Quid
est hoc? Ideo sola Spiritus blasphemia non remittetur, quoniam qui
non est cum Christo, contra ipsum est; et qui non cum illo
congregat, spargit? Ideo utique. Qui enim non cum illo congregat,
quomodolibet sub ejus nomine congreget, non habet Spiritum sanctum.
37. Congregationes praeter Ecclesiam non habent Spiritum sanctum
quo fit remissio peccatorum. Peccatum irremissibile. Suffugium
contra irremissibilem blasphemiam. Hic omnino, hic nos com pulit non
alibi intelligere fieri posse remissionem omnis peccati omnisque
blasphemiae, nisi in Christi congregatione, quae non spargit.
Congregatur quippe in Spiritu sancto, qui non est contra se ipsum
divisus, sicut ille immundus spiritus. Et propterea omnes
congregationes, vel potius dispersiones, quae se Christi Ecclesias
appellant, et sunt inter se divisae atque contrariae, et unitatis
congregationi, quae vera est Ecclesia ejus, inimicae; non quia
videntur ejus habere nomen, idcirco pertinent ad ejus congregationem.
Pertinerent autem, si Spiritus sanctus, in quo consociatur haec
congregatio, adversum se ipsum divisus esset. Hoc autem quia non est
(qui enim non est cum Christo, contra ipsum est; et qui cum illo non
congregat, spargit), ideo peccatum omne atque omnis blasphemia
dimittetur hominibus in hac congregatione, quam in Spiritu sancto, et
non adversus se ipsum diviso, congregat Christus. Ipsius autem
Spiritus blasphemia illa, qua fit ut corde impoenitenti huic tanto
Dei dono usque in finem vitae istius resistatur, non remittetur. Nam
etsi quisquam ita sit contrarius veritati, ut Deo loquenti, non in
Prophetis, sed in unico Filio, cum propter nos eum, ut nobis in eo
loqueretur, Filium hominis esse voluit, reluctetur; remittetur ei,
cum poenitendo conversus fuerit ad Dei benignitatem; qui cum mortem
impii nollet, quantum ut revertatur et vivat (Ezech. XXXIII,
11), dedit Ecclesiae suae Spiritum sanctum, ut quicumque in eo
peccata dimitteret, dimitterentur ei. Qui vero huic dono exstiterit
inimicus, ut non illud per poenitentiam petat, sed ei per
impoenitentiam contradicat, fit irremissibile; non quodcumque
peccatum, sed contempta vel etiam oppugnata ipsa remissio peccatorum.
Atque ita dicitur verbum contra Spiritum sanctum, cum ex dispersione
ad congregationem nunquam venitur, quae ad remittenda peccata accepit
Spiritum sanctum. Ad quam congregationem etiamsi per malum clericum,
sed tamen catholicum ministrum, reprobum et fictum aliquis accesserit
corde non ficto; in ipso sancto Spiritu remissionem accipit
peccatorum. Qui spiritus in sancta Ecclesia, etiam isto tempore,
quo velut area cum palea trituratur, sic operatur, ut nullius veram
confessionem aspernetur, nullius simulatione fallatur, atque ita
reprobos fugiat, ut etiam per eorum ministerium probos colligat. Unum
ergo suffugium est, ne sit irremissibilis blasphemia, ut cor
impoenitens caveatur; nec aliter poenitentia prodesse credatur, nisi
ut teneatur Ecclesia, ubi remissio peccatorum datur, et societas
Spiritus in pacis vinculo custoditur.
38. Tractatoris humilitas. Ut potui, difficillimam quaestionem,
si tamen aliquatenus potui, Domino miserante atque adjuvante,
tractavi. Quidquid tamen in ejus difficultate apprehendere non valui,
non imputetur ipsi veritati, quae salubriter pios, etiam cum
occultatur, exercet; sed infirmitati meae, qui vel intelligenda
conspicere, vel intellecta explicare non potui. De his autem quae
forte potuimus et cogitando vestigare, et dicendo expedire, illi sunt
agendae gratiae, a quo quaesivimus, a quo petivimus, ad quem
pulsavimus, ut haberemus unde et nos meditando aleremur, et vobis
loquendo ministraremus.
|
|