|
1. Bona opera habere malus homo non potest. Admonuit nos Dominus
Jesus Christus, ut bonae arbores simus, et fructus bonos habere
possimus. Ait enim: Aut facite arborem bonam, et fructum ejus
bonum; aut facite arborem malam, et fructum ejus malum. De fructu
enim arbor cognoscitur. Ubi ait, Facite arborem bonam, et fructum
ejus bonum: hoc utique non est admonitio, sed praeceptum salubre, cui
obedientia necessaria est. Quod autem dicit, Facite arborem malam,
et fructum ejus malum: non praeceptum est, ut facias; sed monitio,
ut caveas. Contra hos enim dixit, qui putabant se, cum mali essent,
loqui bona posse, vel bona opera habere. Hoc Dominus Jesus dicit
non posse. Prius est enim mutandus homo, ut opera mutentur. Si enim
manet homo in eo quod malus est, bona opera habere non potest: si
manet in eo quod bonus est, mala opera habere non potest.
2. Mali nos omnes inventi. Quis autem a Domino bonus inventus
est, cum Christus pro impiis mortuus sit (Rom. V, 6)? Omnes
ergo malas arbores invenit, sed dedit potestatem filios Dei fieri,
credentibus in nomine ejus (Joan. I, 12). Quisquis igitur homo
hodie bonus est, id est, arbor bona, mala inventa est et bona facta
est. Et si quando venit, malas arbores eradicare vellet; quae
remaneret, quae non digna esset eradicari? Sed venit praerogare
misericordiam, ut postea exerceret judicium, cui dicitur:
Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1).
Dedit ergo credentibus remissionem peccatorum, noluit cum eis et de
praeteritis chartis habere rationem. Dedit remissionem peccatorum,
fecit arbores bonas. Distulit securim, dedit securitatem.
3. Patientia Dei erga nos. De hac securi Joannes loquitur,
dicens: Jam securis ad radicem arborum posita est. Omnis arbor quae
non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur (Matth.
III, 10). De hac securi comminatur paterfamilias in
Evangelio, dicens: Ecce triennium est quod venio ad hanc arborem,
et fructum in ea non invenio. Nunc debeo locum evacuare : proinde
amputetur. Et intercedit colonus, dicens: Domine, dimitte illam et
hoc anno; circumfodiam illam, et adhibebo cophinum stercoris: si
fecerit fructum, bene; sin minus, venies et amputabis eam (Luc.
XIII, 7, 9). Tanquam per triennium Dominus visitavit genus
humanum, hoc est, tribus quibusdam temporibus. Primum tempus, ante
Legem; secundum, in Lege; tertium modo est, quod tempus est
gratiae. Nam si non visitavit genus humanum ante Legem, unde Abel?
unde Enoch? unde Noe? unde Abraham? unde Isaac? unde Jacob?
quorum se Dominum dici voluit; et cujus omnes gentes erant, quasi
trium hominum Deus esset: Ego sum, inquit, Deus Abraham, et
Isaac, et Jacob (Exod. III, 14). In Lege autem si non
visitaret, ipsam Legem non daret. Post Legem venit et ipse
paterfamilias: passus est, mortuus est, resurrexit, Spiritum
sanctum dedit, Evangelium per totum orbem praedicari fecit, et adhuc
quaedam arbor infructuosa permansit. Est quaedam adhuc pars generis
humani, quae adhuc se non corrigit. Intercedit colonus; pro plebe
orat Apostolus: Flecto, inquit, genua mea pro vobis ad Patrem, ut
in charitate radicati et fundati, valeatis apprehendere cum omnibus
sanctis quae sit latitudo et longitudo, altitudo et profundum;
cognoscere etiam supereminentem scientiam charitatis Christi, ut
impleamini in omnem plenitudinem Dei (Ephes. III, 14-19).
Flectendo genua, pro nobis intercedit apud patremfamilias, ne
eradicemur. Ergo quia necesse est ut veniat, agamus ut fructuosos nos
inveniat. Circumfossio arboris, est humilitas poenitentis. Omnis
enim fossa humilis. Cophinus stercoris, sordes poenitentiae. Quid
enim stercore sordidius? et tamen, si bene utaris, quid fructuosius?
4. Duae radices charitas et cupiditas. Quid est bonum. Sit ergo
unusquisque arbor bona: non se arbitretur habere fructus bonos, si
manet arbor mala. Non erit fructus bonus, nisi arboris bonae. Muta
cor, et mutabitur opus. Exstirpa cupiditatem, planta charitatem.
Sicut enim radix est omnium malorum cupiditas (I Tim. VI,
10); sic et radix omnium bonorum charitas. Quid ergo mussitant
homines inter se, vel contendunt, dicentes: Quid est bonum? O si
scires quid est bonum! Quod habere vis, non est valde bonum: quod
esse non vis, hoc est bonum. Vis enim habere sanitatem corporis; hoc
est bonum: nec tamen putes magnum bonum esse, quod habet et malus.
Aurum et argentum habere vis; ecce et hoc dico, bonum est; sed si
bene usus fueris: bene autem non uteris, si malus fueris. Ac per hoc
aurum et argentum malis malum est, bonis bonum est: non quia eos bonos
aurum et argentum facit; sed quia bonos invenit, in usum bonum
convertitur. Honorem habere vis, bonum est: sed et hoc si bene
utaris. Quam multis honor occasio exitii fuit? Quam multis honor
ministerium boni operis fuit?
5. Homo bona omnia vult habere praeter seipsum. Discernamus ergo
ista bona, si possumus, quia de bonis arboribus loquimur. Et hic
nihil est, quod sic quisque cogitare debeat, nisi ut in semetipsum
oculos convertat, in se discat, se discutiat, se inspiciat, se
quaerat, et se inveniat: et quod displicet, necet; quod placet,
optet et plantet. Cum enim se homo inanem invenerit meliorum bonorum,
utquid est avidus externorum bonorum? Et quid prodest plena bonis
arca, inani conscientia? Bona vis habere, et bonus non vis esse?
Non vides te erubescere debere de bonis tuis, si domus tua plena est
bonis, et te habet malum? Quid enim est quod velis habere malum?
Dic mihi. Nihil omnino; non uxorem, non filium, non filiam, non
servum, non ancillam, non villam, non tunicam, postremo non
caligam: et tamen vis habere malam vitam. Rogo te, praepone vitam
tuam caligae tuae. Omnia quae circumjacent oculis tuis, elegantia et
pulchra tibi chara sunt; et tibi ipse vilis es ac foedus? Si tibi
possent respondere bona quibus est plena domus tua, quae habere
optasti, perdere timuisti; nonne et tibi clamarent, Sicut tu nos
bona vis habere, sic et nos volumus bonum habere Dominum? Tacita
voce interpellant contra te Dominum tuum: Ecce bona tanta dedisti
huic, et ipse malus est! Quid ei prodest quod habet, quando eum qui
omnia dedit, non habet.
6. Verum bonum quid. Quaerit ergo aliquis admonitus his verbis
meis, et forte compunctus, quaerit quid sit bonum, quale bonum, unde
bonum. Bene intellexisti hoc te quaerere debere. Respondebo
quaerenti, et dicam: Hoc est bonum, quod non potes invitus
amittere. Potes enim aurum perdere, et nolens; potes domum, potes
honores, potes ipsam carnis salutem: bonum vero quo vere bonus es,
nec invitus accipis, nec invitus amittis. Quaero ergo quale sit hoc
bonum. Psalmus quidam admonet nos rem magnam, forte quam quaerimus.
Ait enim: Filii hominum, quousque graves corde? Quousque arbor
illa in triennio? Filii hominum, quousque graves corde? Quid est,
graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium?
Et ad haec ergo ait quod quaerendum est: Scitote, quoniam Dominus
magnificavit Sanctum suum (Psal. IV, 3, 4). Jam et
Christus venit, jam magnificatus est, jam surrexit et ascendit in
coelum, jam nomen ejus per totum mundum praedicatur: quousque graves
corde? Sufficiant praeterita tempora: jam magnificato illo Sancto,
quousque graves corde? Post triennium quid restat, nisi securis?
Quousque graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis
mendacium? Adhuc vana, adhuc inutilia, adhuc pompatica et volatica,
ita Christo sancto magnificato, adhuc ista requiruntur? Jam clamat
veritas, et adhuc quaeritur vanitas? Quousque graves corde?
7. Cur mundus tam acriter flagellatur. Merito fortiter flagellatur
hic mundus: cognovit enim jam verba Domini mundus. Et servus,
inquit, nesciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis,
vapulabit paucis. Quare? Ut quaerat voluntatem domini sui. Servus
ergo nesciens voluntatem, hoc erat mundus, antequam magnificaret
Sanctum suum; servus erat nesciens voluntatem domini sui, et ideo
vapulabat paucis. Servus autem jam voluntatem sciens domini sui, hoc
est modo, ex quo magnificavit Deitas Sanctum suum; et non faciens
voluntatem ejus, vapulabit multis. Quid ergo mirum, si mundus multum
vapulat? Servus est sciens voluntatem domini et faciens digna plagis.
Non ergo recuset vapulare multis (Luc. XII, 48, 47):
quoniam si non vult audire praeceptorem injuste, juste patietur
ultorem. Vel non murmuret contra castigatorem, cum videat se plagis
dignum, ut misericordiam mereatur: per Christum Dominum nostrum,
qui vivit et regnat cum Deo Patre et Spiritu sancto in saecula
saeculorum. Amen.
|
|