|
1. Mali inter bonos. Et hesterno die et hodie, loquente Domino
nostro Jesu Christo, parabolas seminantis audivimus. Qui adfuistis
heri, recordamini hodie. Heri lectum est de illo seminante qui cum
semina spargeret, aliud cecidit in viam, quod aves collegerunt; aliud
in petrosis locis, quod aestu exaruit; aliud inter spinas, quod
suffocatum est, et fecundari non potuit; aliud in terram bonam, et
attulit fructum centenum, sexagenum, tricenum (Matth. XIII,
3-23). Hodie autem aliam parabolam rursus Dominus de seminante
narravit, qui seminavit bonum semen in agro suo. Dormientibus
hominibus venit inimicus, et superseminavit zizania. Quando herba
erat, nondum apparebat: ubi coepit fructus boni seminis apparere, ibi
etiam zizania claruerunt. Offensi sunt servi patrisfamilias, videntes
in bona segete multa zizania, et voluerunt eradicare, et permissi non
sunt: sed dictum est eis, Sinite utraque crescere usque ad messem.
Exposuit autem etiam Dominus Jesus Christus istam parabolam: et
boni seminis seminatorem se esse dixit, seminatorem zizaniorum inimicum
hominem diabolum ostendit; tempus messis, finem saeculi; agrum suum,
totum mundum. Sed quid ait? In tempore messis dicam messoribus:
Colligite primum zizania ad comburendum ea, triticum autem meum
recondite in horreo. Quid festinatis, inquit, servi zelo pleni?
Videtis zizania inter frumentum, videtis malos christianos inter
bonos; eradicare vultis malos: quiescite, non est tempus messis.
Veniat, et frumentum vos inveniat. Quid stomachamini? quid aegre
toleratis malos permixtos bonis? In agro vobiscum esse possunt, in
horreo non erunt.
2. Una res multa nomina, et duae res unum interdum nomen sortiuntur
in figuris Scripturae. Nostis autem illa tria hesterno die
commemorata, ubi semen non profecit, viam, loca saxosa, loca
spinosa; ipsa sunt zizania. Aliud nomen in alia similitudine
acceperunt. Quia quando similitudines dantur, vel proprietas non
exprimitur, per eas non veritas, sed similitudo veritatis exprimitur.
Quod dico, scio paucos intellexisse: sed propter omnes loquimur. In
rebus visibilibus via via est, saxosa loca loca saxosa sunt, spinosa
loca loca spinosa sunt: quod sunt, hoc sunt; quia proprie
nominantur. In parabolis autem et similitudinibus potest una res
multis nominibus appellari: ideo non est incongruum ut dicerem vobis,
Via illa, loca illa saxosa, illa spinosa christiani mali sunt, ipsi
sunt et zizania. Nonne agnus Christus? nonne et leo Christus?
Inter feras et pecora, qui agnus agnus, qui leo leo: utrumque
Christus. Illa singula per proprietatem: ista utrumque per
similitudinem. Plus etiam est quod accidit, ut per similitudinem
multum a se res distantes, vocentur uno nomine. Quod enim tam distat
ab invicem, quam Christus et diabolus? Tamen leo et Christus est
appellatus, et diabolus. Christus leo: Vicit leo, de tribu Juda
(Apoc. V, 5). Diabolus leo: Nescitis quia adversarius vester
diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I
Petr. V, 8)? Ergo et ille leo et ille leo: ille leo propter
fortitudinem; ille leo propter feritatem: ille leo ad vincendum; ille
leo ad nocendum. Ipse coluber diabolus est, serpens antiquus
(Apoc. XII, 9): numquid jussi sumus diabolum imitari, quando
nobis dixit Pastor noster, Estote simplices ut columbae, astuti ut
serpentes (Matth. X, 16)?
3. Ad Christianos malos, ut mutentur. Ergo heri allocutus sum
viam, allocutus sum loca saxosa, allocutus sum loca spinosa: et
dixi, Mutamini, cum potestis; dura aratro versate, de agro lapides
projicite, de agro spinas evellite. Nolite habere durum cor, unde
cito verbum Dei pereat. Nolite habere tenuem terram, ubi radix
charitatis alta non sedeat. Nolite curis et cupiditatibus saecularibus
offocare bonum semen, quod vobis spargitur laboribus nostris. Etenim
Dominus seminat: sed nos operarii ejus sumus. Sed estote terra
bona. Heri diximus, et hodie omnibus dicimus: Ferat alius
centenum, alius sexagenum, alius tricenum. In alio major, in alio
minor est fructus: sed omnes ad horreum pertinebunt. Heri ista
diximus, hodie zizania alloquor: sed ipsi sunt oves zizania. O
christiani mali! o qui implendo premitis Ecclesiam male vivendo!
corrigite vos antequam messis adveniat! Non dicatis, Peccavi, et
quid accidit mihi (Eccli. V, 4)? Non perdidit Deus potentiam:
sed a te exigit poenitentiam. Hoc dico malis, et tamen christianis;
hoc dico zizaniis. In agro enim sunt: et fieri potest ut qui hodie
sunt zizania, cras sint frumentum. Ideo et triticum alloquor.
4. Ad bonos Christianos, ut malos tolerent. O vos, christiani,
qui bene vivitis, pauci inter multos suspiratis, pauci inter plurimos
gemitis. Transiet hiems, veniet aestas, ecce aderit messis.
Venient Angeli, qui possunt separare, et nesciunt errare. Nos in
hoc tempore similes sumus servis illis, de quibus dictum est: Vis,
imus et colligimus ea? Volebamus enim, si fieri possit, nullum malum
remanere inter bonos. Sed dictum est nobis: Sinite utraque crescere
usque ad messem. Quare? Tales enim estis, ut falli possitis.
Denique audi: Ne forte, dum vultis eradicare zizania, eradicetis
simul et triticum. Quid boni facitis? Nonne messem meam vestra
diligentia vastabitis? Venient messores: et exposuit qui sunt
messores: Messores autem Angeli sunt. Nos homines sumus, Angeli
messores sunt. Erimus quidem et nos, si cursum perfecerimus,
aequales Angelis Dei: sed modo quando stomachamur contra malos,
adhuc homines sumus. Et nos modo audire debemus: Quapropter qui se
putat stare, caveat ne cadat (I Cor. X, 12). Putatis enim,
fratres mei, quia ista zizania non ascendunt apsidas? Putatis quia
deorsum sunt, et sursum non sunt? Utinam hoc non simus. Mihi autem
minimum est ut a vobis judicer (Id. IV, 3). Dico sane
Charitati vestrae, et in apsidis sunt frumenta, sunt zizania; et in
populis sunt frumenta, sunt zizania. Boni tolerent malos: mali
mutentur, et imitentur bonos. Omnes, si fieri potest, ad Deum
pertineamus: omnes malitiam saeculi hujus in illius misericordia
evadamus. Quaeramus dies bonos, quia in diebus malis sumus: sed in
diebus malis non blasphememus, ut ad bonos dies pervenire possimus.
|
|