|
1. Scribae Judaeis quinam. Evangelica lectio admonet nos quaerere
et explicare, quantum Dominus dederit, Charitati vestrae, quis est
Scriba eruditus in regno Dei, similis patrifamilias proferenti de
thesauro suo nova et vetera. In hoc enim lectio ipsa conclusit: quae
sunt nova et vetera eruditi Scribae. Quos autem veteres secundum
consuetudinem Scripturarum nostrarum Scribas appellaverint, notum
est, videlicet qui Legis scientiam profiterentur. Tales enim in illo
populo Scribae appellabantur; non quales appellantur in officiis
judicum, vel in consuetudine civitatum. Debemus enim non frustra
intrare scholam, sed nosse in qua significatione Scripturarum verba
teneamus: ne cum aliquid de Scripturis sonuerit, quod in alio
saeculari usu intelligi solet, aberret auditor, et cogitando quod
consuevit, non intelligat quod audivit. Scribae ergo erant qui Legis
scientiam profitebantur, ad quos libri Legis pertinebant vel
custodiendi, vel pertractandi, vel etiam scribendi et intelligendi.
2. Scribae non eruditi in regno Dei. Tales Dominus noster Jesus
Christus increpat, quod habeant claves regni coelorum, neque ipsi
intrent, neque alios intrare permittant; reprehendens scilicet
Pharisaeos et Scribas, doctores Legis Judaeorum. De quibus alio
loco ait: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite:
dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Quare vobis
dictum est, Dicunt enim, et non faciunt, nisi quia sunt quidam de
quibus ostenditur quod ait Apostolus, Qui praedicas non furandum,
furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras; qui abominaris
idola, sacrilegium facis; qui in Lege gloriaris, per
praevaricationem Legis Deum inhonoras. Nomen enim Dei per vos
blasphematur in Gentibus (Rom. XI, 21-23)? Certe de his
manifestum est dicere Dominum, Dicunt enim, et non faciunt. Sunt
ergo Scribae illi, sed non eruditi in regno Dei,
3. Praefecti mali quomodo bona loquantur, et a subditis audiendi.
Fortassis dicat aliquis vestrum: Et quomodo potest malus homo bona
loqui; cum scriptum sit, ipso Domino dicente, Bonus homo de bono
thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo thesauro cordis
sui profert mala. Hypocritae, quomodo potestis bona loqui, cum sitis
mali (Matth XII, 35, 34)? Hac dicit, Quomodo potestis
bona loqui, cum sitis mali? Hac dicit, Quae dicunt, facite; quae
autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt. Si
dicunt, et non faciunt, mali sunt: si mali sunt, bona loqui non
possunt: quomodo facimus quod ab ipsis audimus, cum ab ipsis bona
audire non possimus? Hoc quomodo solvatur, advertat Sanctitas
vestra. Quidquid homo malus a se profert malum est; quidquid homo
malus de corde suo profert, malum est: ibi est enim thesaurus malus.
Quidquid autem homo bonus de corde suo profert, bonum est: ibi enim
est thesaurus bonus. Unde ergo illi mali bona proferebant? Quia in
cathedra Moysi sedebant. Nisi praedixisset, Cathedram Moysi sedent
(Id. XXIII, 2); nunquam malos audiri jussisset. Aliud enim
erat, quod de malo sui cordis thesauro proferebant; aliud quod de
cathedra Moysi, tanquam praecones judicis personabant. Quod dicit
praeco, nunquam praeconi tribuetur, si ante judicem dicat. Aliud est
quod praeco loquitur in domo sua, aliud quod praeco loquitur audiens a
judice. Nam, velit nolit, praeco sonat vocem punitionis et amici
sui. Item, velit nolit, sonat vocem absolutionis et inimici sui.
Da vocem de corde ejus: absolvit amicum, punit inimicum. Da vocem
de sella judicis: punit amicum, absolvit inimicum. Da vocem
Scribarum de corde eorum: audies, Manducemus et bibamus; cras enim
moriemur (Isai XXII, 13). Da vocem de cathedra Moysi:
audies, Non occides: Non adulterabis: Non furtum facies: Non
falsum testimonium dices: Honora patrem et matrem (Exod. XX,
12-16): Diliges proximum tuum sicut te ipsum (Levit. XIX,
18). Hoc tu fac, quod per os Scribarum cathedra sonat: non quod
per cor Scribarum. Ita enim Domini sententiam utramque complectens,
nec eris in una obediens, in altera reus; sed intelligis ambas
concordare, et illud verum respicis, quia bonus homo de bono thesauro
cordis sui profert bona, et malus homo de malo profert mala: et
illud, quia illi Scribae bona non loquerentur de thesauro malo cordis
sui, sed bona loqui possent de thesauro cathedrae Moysi.
4. Botrus in spinis. Non te ergo et illa turbabunt verba Domini
dicentis, Unaquaeque arbor ex fructu cognoscitur. Numquid colligunt
de spinis uvas, et de tribulis ficus (Luc. VI, 44)? Ergo
Scribae et Pharisaei Judaeorum spinae et tribuli: et tamen, Quae
dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite. Colligitur ergo
de spinis uva, et de tribulis ficus, sicut dedit tibi secundum
superiorem tractatum intellectum. Nam et aliquando in spinosa sepe
vineae implicant se vites, et de rubo pendent botri. Audito nomine
spinarum contempturus es uvam. Require radicem spinarum, et vide ubi
invenias. Sequere radicem botri pendentis, et vide ubi invenias.
Sic intellige aliud pertinere ad cor Pharisaei, et aliud ad cathedram
Moysi.
5. Veteres figurae per Christum evacuatae. Sed quare illi tales?
Quia velamen, inquit, positum est super cor eorum. Et non vident
quia vetera transierunt et facta sunt omnia nova (II Cor. V,
17). Hinc illi tales, et quicumque etiam nunc tales. Unde
vetera? Quia jamdiu praedicantur. Unde nova? Quia ad regnum Dei
pertinent. Quomodo ergo tollitur velamen, dicit ipse Apostolus:
Cum autem transieris ad Dominum, auferetur velamen. Judaeus ergo
non transiens ad Dominum, non pertendit aciem mentis in finem.
Quomodo illo tempore in hac figura filii Israel non pertendebant aciem
oculorum suorum in finem, id est, in faciem Moysi. Facies enim
Moysi splendida figuram habebat veritatis: interpositum est velamen,
quia non poterant intendere adhuc splendorem vultus ejus filii Israel.
Quae figura evacuatur. Sic enim dixit Apostolus: Quae evacuantur
(Id. III, 13-16). Quare evacuantur? Quia veniente
imperatore imagines tolluntur de medio. Ibi spectatur imago, ubi
imperator praesens non est: ubi est autem ille cujus est imago, imago
removetur. Imagines ergo praeferebantur, antequam veniret imperator
noster Dominus Jesus Christus. Imaginibus sublatis fulget
praesentia imperatoris. Ergo cum transierit quisque ad Dominum,
auferetur velamen. Sonabat enim vox Moysi per velum, et facies
Moysi non apparebat. Sic et modo Judaeis sonat vox Christi per
vocem Scripturarum veterum: vocem earum audiunt, faciem sonantis non
vident. Volunt ergo ut auferatur velamen? Transeant ad Dominum.
Tunc enim non auferuntur vetera, sed conduntur in thesauro, ut jam
sit Scriba eruditus in regno Dei, profereus de thesauro suo, nec
nova sola, nec vetera sola. Nam si nova sola, aut vetera sola
protulerit; non est Scriba eruditus in regno Dei proferens de
thesauro suo nova et vetera. Si dicit ea, et non facit ea; de
cathedra profert, non de thesauro cordis sui. Et verum dicimus
Sanctitati vestrae; quae de veteri proferuntur, per novum
illustrantur. Ideo transitur ad Dominum, ut auferatur velamen.
|
|