|
1. Altior significatio latet in re gesta. Evangelii lectio quam
modo audivimus, admonet humilitatem omnium nostrum, videre et
cognoscere ubi simus, et quo nobis tendendum et festinandum sit. Non
enim nihil significat navis illa portans discipulos, quae contrario
vento laborabat in fluctibus. Neque sine causa Dominus relictis
turbis ascendit in montem, ut solus oraret; deinde veniens ad
discipulos suos, periclitantes invenit, ambulans super mare, et
confirmavit eos ascendens in navem, fluctusque placavit. Quid autem
mirum, si omnia placare potest, qui condidit omnia? Tamen posteaquam
ascendit in navem, venerunt qui portabantur, dicentes: Vere Filius
Dei es tu. Sed ante istam evidentiam turbati sunt, videntes eum
super mare. Dixerunt enim: Phantasma est. Ille autem ascendens in
navem, abstulit fluctuationem mentis de cordibus ipsorum, ubi jam
amplius dubitatione periclitabantur mente, quam corpore in fluctibus.
2. Quid significet transitus maris in navi. In omnibus tamen quae
fecit Dominus, admonet nos quemadmodum hic vivamus. Nemo quippe in
hoc saeculo non peregrinus est: quamvis non omnes ad patriam redire
desiderent. Ex ipso autem itinere fluctus tempestatesque patimur: sed
opus est vel in navi simus. Nam si in navi pericula sunt, sine navi
certus interitus. Quantasvis enim vires habeat lacertorum qui natat in
pelago, aliquando magnitudine maris victus absorbetur et mergitur.
Opus est ergo ut in navi simus, hoc est, ut in ligno portemur, ut
mare hoc transire valeamus. Hoc autem lignum, quo infirmitas nostra
portatur, crux est Domini, in qua signamur, et ab hujus mundi
submersionibus vindicamur. Patimur fluctus: sed ille Deus est, qui
opituletur nobis.
3. Christi in monte oratio. Quod enim ascendit relictis turbis
solus Dominus orare in montem, mons ille alta coelorum significat.
Relictis enim turbis, solus Dominus post resurrectionem ascendit in
coelum, et ibi interpellat pro nobis, sicut Apostolus dicit (Rom.
VIII, 34). Est ergo quod significat, relictis turbis,
ascendit in montem ut solus oraret. Solus enim est adhuc primogenitus
a mortuis, post resurrectionem corporis ad dexteram Patris, pontifex
et advocatus precum nostrarum. Caput Ecclesiae sursum est, ut
caetera membra sequantur in finem. Si ergo interpellat pro nobis,
quasi in montis verticem, super celsitudinem omnium creaturarum, solus
orat.
4. Navis jactata tempestate. Interea navis portans discipulos, id
est, Ecclesia, fluctuat et quatitur tempestatibus tentationum: et
non quiescit ventus contrarius, id est, adversans ei diabolus, et
impedire nititur ne perveniat ad quietem. Sed major est qui
interpellat pro nobis. Nam in ista nostra fluctuatione in qua
laboramus, dat nobis fiduciam, veniens ad nos, et confortans nos:
tantum ne turbati in navi excutiamus nos, et projiciamus in mare.
Quia etsi turbatur navis, navis est tamen. Sola portat discipulos,
et recipit Christum. Periclitatur quidem in mari: sed sine illa
statim peritur. Tene te itaque in navi, et roga Deum.
Deficientibus enim omnibus consiliis, cum neque gubernacula
suffecerint, et ipsa velorum extensio majori periculo quam utilitati
fuerit; dimissis humanis omnibus adjutoriis et viribus, sola restat
nautis intentio deprecandi et voces ad Deum fundendi. Qui ergo
praestat navigantibus, ut perveniant ad portum, numquid Ecclesiam
suam dimissurus est, ut eam non perducat ad requiem?
5. Tempestas absente Domino. Tamen, fratres, maxima perturbatio
in ista navi non est, nisi in absentia Domini. In Ecclesia
constitutus, absentem habet Dominum? Quando habet absentem
Dominum? Quando vincitur aliqua cupiditate. Quomodo enim quodam
loco in sacramento dictum accipitur, Sol non occidat super iracundiam
vestram; neque detis locum diabolo (Ephes. IV, 26, 27):
intelligitur autem, non de isto sole qui habet quamdam sublimitatem
inter coelestia visibilia, qui communiter videri potest et a nobis et a
bestiis; sed de illa luce, quam non vident nisi pura corda fidelium
sicut dictum est, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem
venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Hoc enim lumen visibilis
solis etiam pecora minutissima et brevissima illuminat. Est ergo lumen
verum justitia atque sapientia, quod desinit mens videre, cum
perturbatione iracundiae fuerit tanquam nubilo superata: et tunc quasi
occidit sol super iracundiam hominis. Sic et in ista navi, cum absens
est Christus, suis quisque tempestatibus quatitur et iniquitatibus et
cupiditatibus suis. Dicit enim tibi Lex, verbi gratia, Ne falsum
testimonium dicas (Exod. XX, 16). Si intelligas testimonii
veritatem, lucem habes in mente: si autem turpis lucri cupiditate
superatus, statueris animo falsum dicere testimonium, jam incipies
absente Christo tempestate turbari; fluctuabis fluctibus avaritiae
tuae, periclitaberis tempestate concupiscentiarum tuarum, et quasi
absente Christo pene submergeris.
6. Retro respicere, quid. Quam metuendum est, ne avertatur
navis, et retro respiciat? quod fit, cum relicta spe coelestium
praemiorum, ad ea quae videntur et transeunt, detorquente cupiditate
quisque convertitur. Nam et tentationibus libidinum qui perturbatur,
et tamen in ea quae intus sunt conspicit, non est usque adeo
desperatus, veniam delictis suis deprecans, et intentus evincere atque
transmeare rabiem saevientis maris. Qui vero ita detorquetur ab se,
ut dicat in corde suo, Non videt Deus; non enim de me cogitat, aut
curat an peccem: vertit proram, fertur procella, et unde veniebat
impellitur. Sunt enim multae cogitationes in cordibus hominum: et
fluctibus hujus saeculi, et multis tempestatibus navis Christo absente
turbatur.
7. Vigilia noctis quarta. Fides crucis. Quarta vero vigilia
noctis, finis est noctis: una enim vigilia tribus horis constat.
Significat ergo, quod jam in fine saeculi subvenit Dominus, et
videtur ambulare super aquas. Quanquam enim turbetur tentationum
procellis haec navis, videt tamen glorificatum Deum ambulare super
omnes tumores maris; hoc est, super omnes hujus saeculi principatus.
Antea enim dictum est ex voce passionis ejus, quia secundum carnem cum
demonstraret humilitatis exemplum, evanuerunt adversus eum fluctus
maris, quibus cessit voluntate pro nobis, ut impleretur illa
prophetia: Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me
(Psal. LXVIII, 3). Non enim repulit falsos testes, nec
saevientem clamorem dicentium, Crucifigatur (Matth. XXVII,
23). Rabida corda et ora furentium non potestate compressit, sed
patientia toleravit. Fecerunt ei quanta voluerunt: quia factus est
obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II,
8). Postea vero quam resurrexit a mortuis, ut pro discipulis in
Ecclesia tanquam in navi constitutis, et fide crucis suae tanquam
ligno portatis, et tentationibus hujus saeculi tanquam fluctibus maris
periclitantibus, solus oraret; coepit nomen ejus honorari et in hoc
saeculo, in quo contemptus, accusatus, occisus est: ut qui venerat
secundum passionem carnis in altitudinem maris, et tempestas demerserat
eum, jam superborum cervices tanquam spumam undarum sui nominis honore
calcaret. Sicut nunc Dominum videmus tanquam ambulantem super mare,
sub cujus pedibus totam hujus saeculi rabiem subjectam esse
conspicimus.
8. Error discipulorum errores figurat haereticorum. Sed accedunt
periculis tempestatum etiam errores haereticorum; et non desunt qui sic
tentent animos eorum qui sunt in navi, ut dicant Christum non fuisse
natum de virgine, nec verum corpus habuisse, sed oculis visum esse
quod non erat. Et istae opiniones haereticorum nunc natae sunt,
quando jam nomen Christi per omnes gentes clarificatur, tanquam
Christo jam ambulante super mare. Tentati discipuli dixerunt, Quia
phantasma est. Sed ille nos adversus istas pestes sua voce confirmat,
dicens, Fidite, ego sum; nolite timere. Vano enim timore homines
de Christo ista senserunt, attendentes honorem ejus et majestatem: et
non putant quod sic potuerit nasci, qui sic meruit clarificari,
tanquam expavescentes super mare ambulantem. Quo facto, honoris ejus
excellentia figuratur: atque ita quod phantasma esset, existimant.
Sed cum ille dicit, Ego sum; quid aliud dicit, nisi non in se esse
quod non est? Itaque si carnem ostendit, caro erat; si ossa, ossa
erant; si cicatrices, cicatrices erant. Non enim erat in illo,
Est, et Non; sed, Est in illo erat, sicut Apostolus dicit (II
Cor. 1, 19). Inde est vox illa, Fidite, ego sum; nolite
timere. Hoc est, Nolite sic expavescere meam dignitatem, ut mihi
velitis auferre veritatem. Etsi super mare ambulo, etsi elationes et
fastus saeculares tanquam rabidos fluctus sub pedibus habeo, tamen
verus homo apparui, tamen verum de me Evangelium meum praedicat, quod
ex virgine natus sim, quod Verbum caro factus sim; quod verum dixi,
Palpate, et videte, quia spiritus ossa non habet, sicut me videtis
habere (Luc. XXIV, 39): quod manus dubitantis vera vulnerum
meorum vestigia tractaverunt. Itaque, Ego sum; nolite timere.
9. Error alius itidem figuratus. Non autem illos solos significat
ista res, quod putaverunt discipuli quia phantasma est; non illos
solos designat, qui humanam carnem habuisse Dominum negant, et
aliquando etiam eos qui in navi sunt caeca pravitate perturbant: sed
etiam illos qui Dominum putant in aliquo fuisse mentitum, et ea quae
minatus est impiis, eventura esse non credunt. Quasi in parte sit
verax et in parte mendax, veluti phantasma apparens in verbis, quasi
quod est et non est. Sed qui bene intelligunt vocem dicentis, Ego
sum; nolite timere: jam credunt omnia verba Domini, ut quemadmodum
sperant praemia quae promittit, ita poenas timeant quas minatur.
Sicut enim verum est quod dicturus est ad dexteram positis, Venite,
benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab
initio mundi: ita verum est quod audituri sunt ad sinistram
constituti, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis
ejus (Matth. XXV, 34, 41). Nam et ista opinio, qua
putant homines Christum non vera fuisse iniquis et perditis
comminatum, ex hoc nata est, quia vident populos multos et
innumerabiles turbas nomini ejus esse subjectas: ut ex eo illis
videatur Christus phantasma esse, quia super mare ambulabat; id est,
ideo videatur mentiri in comminatione poenarum, quia quasi non potest
perdere tam innumerabiles populos, qui nomini ejus et honori subjecti
sunt. Sed audiant dicentem, Ego sum. Illi ergo non timeant, qui
veracem in omnibus Christum credentes, non solum id quod promisit
appetunt, sed etiam fugiunt quod minatus est: quia etiamsi super mare
ambulat, id est, omnia genera hominum in isto saeculo constituta illi
subjecta sunt; tamen non est phantasma, et ideo non mentitur cum
dicit, Non omnis qui mihi dicit, Domine, Domine, intrabit in
regnum coelorum (Id. VII, 21).
10. Petrus ambulans super mare. Quid ergo significat etiam quod
Petrus ausus est ad illum venire super aquas? Gestat enim Petrus
Ecclesiae plerumque personam. Quid ergo aliud dictum putamus,
Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas: nisi, Domine,
si tu verax es, et in nullo mentiris, clarificetur etiam Ecclesia tua
in isto saeculo, quia hoc de te prophetia praedicavit? Ambulet ergo
super aquas, et sic ad te veniat illa cui dictum est, Vultum tuum
deprecabuntur divites plebis (Psal. XLIV, 13). Sed quoniam
Dominum laus humana non tentat, homines autem saepe in Ecclesia
humanis laudibus et honoribus perturbantur, et prope merguntur; ideo
Petrus trepidavit in mari, magnam vim tempestatis exhorrens. Quis
enim non timet illam vocem: Qui vos felices dicunt, in errorem vos
mittunt, et conturbant semitas pedum vestrorum (Isai. III,
12)? Et quia luctatur animus adversus concupiscentiam laudis
humanae, bonum est in tali periculo ad orationem et deprecationem
convertatur: ne forte qui laude mulcetur vituperatione subruatur atque
mergatur. In unda exclamet titubans Petrus, et dicat, Domine,
salva me. Porrigit enim Dominus manum: et quamvis increpet,
dicens, Modicae fidei, utquid dubitasti? quare non recto itinere
illum intuens ad quem tendebas, nonnisi in Domino gloriatus es? tamen
a fluctibus rapit, et confitentem infirmitatem suam atque illius
auxilium postulantem, perire non sinit. Recepto autem Domino in
navi, confirmata fide atque omni dubitatione sublata, sedatisque
tempestatibus maris, ut jam ad terrae stabilitatem securitatemque
veniatur, adorant omnes dicentes, Vere Filius Dei es tu. Hoc est
enim gaudium sempiternum, quo perspicua veritas, et Verbum Dei, et
Sapientia per quam facta sunt omnia, et eminentia misericordiae ejus,
et cognoscitur et amatur.
|
|