|
1. Mare, saeculum. Petrus Ecclesiae typus. Evangelium quod
recentissime recitatum est de Domino Christo, qui super aquas maris
ambulavit; et de apostolo Petro, qui ambulans timendo titubavit, et
diffidendo mersus, confitendo rursus emersit; admonet nos intelligere
mare praesens saeculum esse, Petrum vero apostolum Ecclesiae unicae
typum. Ipse enim Petrus in Apostolorum ordine primus, in Christi
amore promptissimus, saepe unus respondet pro omnibus. Ipse denique
Domino Jesu Christo requirente, quemnam homines dicerent eum esse,
et opiniones varias hominum discipulis respondentibus, rursusque
Domino interrogante et dicente, Vos autem quem me esse dicitis?
respondit Petrus, Tu es Christus Filius Dei vivi. Unus pro
multis dedit responsum, unitas in multis. Tunc ei Dominus ait:
Beatus es, Simon Bar-Jona, quia non revelavit tibi caro et
sanguis, sed Pater meus qui est in coelis. Deinde addidit: Et ego
dico tibi. Tanquam diceret: Quia tu dixisti mihi, Tu es Christus
Filius Dei vivi: et ego dico tibi, Tu es Petrus. Simon quippe
antea vocabatur. Hoc autem ei nomen, ut Petrus appellaretur, a
Domino impositum est: et hoc in ea figura, ut significaret
Ecclesiam. Quia enim Christus petra, Petrus populus christianus.
Petra enim principale nomen est. Ideo Petrus a petra, non petra a
Petro: quomodo non a christiano Christus, sed a Christo christianus
vocatur. Tu es ergo, inquit, Petrus; et super hanc petram quam
confessus es, super hanc petram quam cognovisti, dicens, Tu es
Christus Filius Dei vivi, aedificabo Ecclesiam meam (Matth.
XVI, 13-18): id est, Super me ipsum Filium Dei vivi,
aedificabo Ecclesiam meam. Super me aedificabo te, non me super te.
2. Ecclesia non super homines, sed super Christum aedificata. Nam
volentes homines aedificari super homines, dicebant: Ego quidem sum
Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ipse est Petrus. Et
alii qui nolebant aedificari super Petrum, sed super petram, Ego
autem sum Christi. Apostolus autem Paulus ubi cognovit se eligi, et
Christum contemni: Divisus est, inquit, Christus? Numquid
Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis
(I Cor. I, 12, 13)? Quomodo non in Pauli, sic nec in
Petri; sed in nomine Christi: ut Petrus aedificaretur super
petram, non petra super Petrum.
3. Petrus primo beatus, et mox satanas dictus. Idem ergo Petrus a
petra cognominatus beatus, Ecclesiae figuram portans, apostolatus
principatum tenens, continuo post paululum jam audito quod beatus
esset, jam audito quod Petrus esset, jam audito quod supra petram
aedificandus esset, posteaquam audivit futuram Domini passionem,
quia praedixerat eam cito futuram discipulis suis, displicuit ei.
Timuit ne perderet morientem, quem confessus fuerat vitae fontem.
Turbatus est, dicens: Absit a te, inquit, Domine; non fiet
istud. Propitius esto tibi, Deus; nolo te mori. Petrus dicebat
Christo, Nolo te mori; sed melius dicebat Christus, Volo pro te
mori. Denique continuo reprehendit, quem paulo ante laudaverat; et
quem beatum dixerat, satanam appellat. Redi, inquit, post me,
satana; scandalum mihi es: non enim sapis quae Dei sunt, sed quae
sunt hominum (Matth. XVI, 22, 23). Quid nos vult facere
ex hoc quod sumus, qui sic culpat quod homines sumus? Vultis scire
quid nos velit facere? Audite Psalmum: Ego dixi, Dii estis, et
filii Excelsi omnes. Sed humana sapiendo: Vos autem sicut homines
moriemini (Psal. LXXXI, 6, 7). Idem ipse Petrus paulo
ante beatus, postea satanas, in momento uno, infra pauca verba.
Miraris differentiam nominum, differentias attende causarum. Quid
miraris, quia paulo ante beatus, postea satanas? Attende causam
quare beatus. Quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater
meus qui in coelis est. Ideo beatus, quia tibi non caro et sanguis
revelavit. Si enim caro et sanguis hoc tibi revelaret; de tuo: quia
vero non caro et sanguis tibi revelavit, sed Pater meus qui in coelis
est; de meo, non de tuo. Quare de meo? Quia omnia quae habet
Pater, mea sunt (Joan. XVI, 15). Ecce audisti causam,
quare beatus, et quare Petrus. Quare autem illud quod horrescimus,
et repetere nolumus? Quare, nisi quia de tuo? Non enim sapis quae
Dei sunt, sed quae sunt hominum.
4. In Petro firmi et infirmi figurati. Hoc intuentes nos
Ecclesiae membrum, discernamus quid de Dei, quid de nostro. Tunc
enim non titubabimus, tunc in petra fundabimur, fixi et stabiles
erimus adversus ventos, imbres, flumina, tentationes videlicet
praesentis saeculi. Illum tamen videte Petrum, qui tunc erat figura
nostra: modo fidit, modo titubat; modo immortalem confitetur, modo
timet ne moriatur. Proinde quia Ecclesia Christi habet firmos,
habet et infirmos; nec sine firmis potest esse, nec sine infirmis:
unde dicit Paulus apostolus, Debemus autem nos firmi, infirmorum
onera sustinere (Rom. XV, 1); in eo quod dixit Petrus, Tu es
Christus Filius Dei vivi, firmos significat; in eo autem quod
trepidat et titubat, et Christum pati non vult, mortem timendo,
vitam non agnoscendo, infirmos Ecclesiae significat. In illo ergo
uno apostolo, id est, Petro, in ordine Apostolorum primo et
praecipuo, in quo figurabatur Ecclesia, utrumque genus significandum
fuit, id est, firmi et infirmi: quia sine utroque non est Ecclesia.
5. Homo in se infirmus, potens in Domino. Hinc est ergo et quod
modo lectum est, Domine, si tu es, jube me venire ad te super
aquas. Si tu es, jube me: non enim possum hoc in me, sed in te.
Agnovit quid sibi esset a se, quid ab illo, cujus voluntate credidit
se posse, quod nulla infirmitas humana possit. Ergo, Si tu es,
jube: quia cum jusseris, fiet. Quod ego non valeo praesumendo, tu
potes jubendo. Et Dominus, Veni, inquit. Et sine ulla
dubitatione Petrus ad verbum jubentis, ad praesentiam sustentantis,
ad praesentiam regentis sine ulla cunctatione desiluit in aquas, et
ambulare coepit. Potuit quod Dominus, non in se, sed in Domino.
Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux; sed in Domino
(Ephes. V, 8). Quod nemo potest in Paulo, nemo in Petro,
nemo in alio ullo Apostolorum, hoc potest in Domino. Ideo bene
Paulus utiliter se contemnens, illum commendans: Numquid Paulus,
inquit, pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati
estis? Non ergo in me, sed mecum; non sub me, sed sub illo.
6. Infirmitatis propriae cognitio necessaria ad gratiam obtinendam.
Ergo ambulavit Petrus super aquas in jussu Domini, sciens hoc se a
se habere non posse. Fide valuit quod humana infirmitas non valeret.
Hi sunt firmi Ecclesiae. Attendite, audite, intelligite, agite.
Neque enim agendum est cum firmis alibi, ut sint infirmi: sed
agendum est cum infirmis, ut sint firmi. Multos autem impedit a
firmitate praesumptio firmitatis. Nemo erit a Deo firmus, nisi qui
se a se ipso sentit infirmum. Pluviam voluntariam segregans Deus
haereditati suae. Quid praeceditis, qui quod dicturus sum nostis?
Temperetur velocitas, ut sequatur tarditas. Hoc dixi, et hoc dico:
audite, capite, facite. Nemo a Deo fit firmus, nisi qui se a se
ipso sentit infirmum. Pluviam ergo voluntariam, sicut Psalmus
dicit, voluntariam; non meritorum nostrorum, sed voluntariam.
Pluviam ergo voluntariam segregans Deus haereditati suae: etenim
infirmata est; tu vero perfecisti eam (Psal. LXVII, 10).
Quia pluviam voluntariam segregasti, non attendens hominum merita,
sed tuam gratiam et misericordiam. Infirmata est ergo ipsa
haereditas, et agnovit se infirmam in se, ut firma esset in te. Non
firmaretur, si non infirmaretur, ut abs te in te perficeretur.
7. Paulus infirmitatem suam agnoscens perficitur. Vide hujus
haereditatis portiunculam Paulum, vide infirmatum, qui dixit: Non
sum idoneus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei.
Quare ergo Apostolus es? Gratia Dei sum quod sum. Non sum
idoneus, sed gratia Dei sum quod sum. Infirmatus est Paulus, tu
vero perfecisti eum. Jamvero quia gratia Dei est quod est, vide quid
sequatur: Et gratia ejus in me non fuit vacua, sed pius omnibus illis
laboravi. Vide ne praesumptione perdas, quod infirmitate meruisti.
Bene hoc, bene: Non sum idoneus vocari Apostolus; gratia ejus sum
quod sum; et gratia ejus in me non fuit vacua: omnia optime. Sed,
Plus illis omnibus laboravi: quasi tibi coepisti tribuere, quod paulo
ante Deo dederas. Agnosce, et sequere: Non ego autem, sed gratia
Dei mecum (I Cor. XV, 9, 10). Bene, infirme: firmissime
eris exaltatus, quia non es ingratus. Tu es idem ipse Paulus in te
parvus, in Domino magnus. Tu es qui ter Dominum rogasti, ut
stimulus carnis, angelus satanae, a quo colaphizabaris, auferretur a
te. Quid tibi dictum est? quid audisti quando hoc petisti? Sufficit
tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur. (II Cor.
XII, 7-9). Etenim infirmatus est, tu vero perfecisti eum.
8. Petrus potens non in se, sed in Domino. Sic et Petrus, Jube
me, inquit, venire ad te super aquas. Homo audeo, sed non hominem
rogo. Jubeat Deus homo, ut possit quod non potest homo. Veni,
inquit. Et descendit, et coepit ambulare super aquas: et potuit
Petrus, quia jusserat petra. Ecce quid Petrus in Domino; quid in
se? Videns ventum validum, timuit; et cum coepisset mergi,
exclamavit: Domine, pereo, libera me. Praesumpsit de Domino,
potuit de Domino: titubavit ut homo, rediit ad Dominum. Si
dicebam, Motus est pes meus. Psalmus loquitur, sancti cantici vox
est; et si agnoscamus, et nostra: imo si velimus, et nostra est.
Si dicebam, motus est pes meus, Quare motus, nisi quia meus? Et
quid sequitur? Misericordia tua, Domine, adjuvabat me (Psal.
XCIII, 18). Non virtus mea; sed misericordia tua. Numquid
enim Dominus deseruit titubantem, quem audivit invocantem? Ubi est
illud, Quis invocavit Deum, et desertus est ab eo (Eccli. II,
12)? Ubi et illud, Et omnis qui invocaverit nomen Domini,
salvus erit (Joel. II, 32)? Continuo porrigens adjutorium
dexterae suae, levavit mergentem, increpavit diffidentem: Modicae
fidei, quare dubitasti? De me praesumpsisti, de me dubitasti.
9. In saeculi adversitate seu felicitate cupiditas tempestas est.
Eia, fratres, sermo concludendus est. Attendite saeculum quasi
mare, ventus validus, et magna tempestas. Unicuique sua cupiditas,
tempestas est. Amas Deum; ambulas super mare, sub pedibus tuis est
saeculi tumor. Amas saeculum; absorbebit te. Amatores suos vorare
novit, non portare. Sed cum fluctuat cupiditate cor tuum, ut vincas
tuam cupiditatem, invoca Christi divinitatem. Putatis tunc esse
ventum contrarium, quando est hujus saeculi adversitas? Quando enim
bella, quando tumultus, quando fames, quando pestilentia, quando
cuique hominum, etiam singulo evenit privata calamitas, tunc putatur
ventus adversus, ibi putatur invocandus Deus. Quando autem temporali
felicitate saeculum arridet, quasi non est ventus contrarius. Noli
hinc interrogare temporis tranquillitatem: interroga, sed tuam
cupiditatem. Vide si tranquillitas est in te; vide si non te
subvertit ventus interior: hoc vide. Magnae virtutis est, cum
felicitate luctari, ne illiciat, ne corrumpat, ne ipsa subvertat
felicitas. Magnae, inquam, virtutis est, cum felicitate luctari;
magnae felicitatis est, a felicitate non vinci. Disce calcare
saeculum: memento fidere in Christo. Et si motus est pes tuus, si
titubas, si aliqua non superas, si mergi incipis, dic: Domine,
pereo, libera me. Dic, Pereo; ne pereas. Solus enim a morte
carnis liberat te, qui mortuus est in carne pro te. Conversi ad
Dominum, etc.
|
|