|
1. Chananaea mulier humilitatis exemplum. Chananaea ista mulier,
quae modo nobis lectione evangelica commendata est, praebet nobis
humilitatis exemplum, et pietatis viam: ab humilitate in alta surgere
ostendit. Erat autem, sicuti apparet, non de populo Israel, unde
Patriarchae, unde Prophetae, unde parentes Domini nostri Jesu
Christi secundum carnem; unde ipsa virgo Maria, quae peperit
Christum. Non ergo ex isto populo erat haec mulier: sed erat ex
Gentibus. Nam, sicut audivimus, secessit Dominus in partes Tyri
et Sidonis, et inde mulier Chananaea de finibus illis egressa,
petebat beneficium instantissime curandae filiae suae, quae male a
daemonio vexabatur. Tyrus et Sidon non erant civitates populi
Israel, sed Gentium; quamvis vicinae illi populo. Clamabat ergo
avida impetrandi beneficii, fortiterque pulsabat: et dissimulabatur ab
ea, non ut misericordia negaretur, sed ut desiderium accenderetur;
nec solum ut desiderium accenderetur, sed, sicut ante dixi, ut
humilitas commendaretur. Clamabat ergo tanquam Domino non audiente,
sed quod facturus erat in silentio disponente. Discipuli rogaverunt
pro illa Dominum, et dixerunt: Dimitte illam, quia clamat post
nos. Et ille: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus
Israel.
2. Quomodo Christus nonnisi ad Israelitas missus. Solutio
quaestionis. Hic verborum istorum oritur quaestio: Unde nos ad ovile
Christi de Gentibus venimus, si non est missus nisi ad oves quae
perierunt domus Israel? Quid sibi vult hujus secreti tam alta
dispensatio, ut cum Dominus sciret quare veniret, utique ut
Ecclesiam haberet in omnibus Gentibus, non se missum dixerit, nisi
ad oves quae perierunt domus Israel? Intelligimus ergo praesentiam
corporis sui, nativitatem suam, exhibitionem miraculorum, virtutemque
resurrectionis in illo populo eum ostendere debuisse; ita fuisse
dispositum, sic ab initio commendatum, hoc praedictum, hoc impletum:
quia Christus Jesus ad gentem Judaeorum venire debuit videndus,
occidendus, et lucraturus eos inde quos ante praescivit. Non enim
damnata illa plebs est, sed ventilata. Ibi erat paleae multitudo,
ibi granorum occulta dignitas: ibi quod incenderetur, ibi unde horreum
repleretur. Nam unde Apostoli nisi inde? unde Petrus? unde
caeteri?
3. Saulus in Paulum mutatus. Ratio mutati nominis Sauli in
Pauli. Unde ipse Paulus, primo Saulus? hoc est, primo superbus,
post humilis. Nam quando Saulus, a Saüle nomen derivatum erat.
Saül autem rex superbus: in regno autem David humilem persequebatur
(I Reg. XVIII-XXIV). Quando ergo Saulus, qui postea
Paulus, tunc utique superbus, tunc persecutor innocentium, tunc
vastator Ecclesiae. Acceperat enim litteras (velut zelo Synagogae
ardens, et insequens christianum nomen) a sacerdotibus, ut exhiberet
quoscumque invenisset christianos ad luenda supplicia. Cum pergit,
cum anhelat caedes, cum sitit sanguinem, coelesti Christi voce
prostratus est persecutor, erectus est praedicator (Act. IX).
Impletum in illo quod scriptum est in propheta: Ego percutiam, et
ego sanabo (Deut. XXXII, 39). Hoc enim percutit Deus,
quod se in homine extollit adversus Deum. Non est impius medicus,
qui tumorem ferit, qui putredinem secat aut urit. Dolorem ingerit:
ingerit, sed ut perducat ad sanitatem. Molestus est: sed nisi
esset, utilis non esset. Prostravit ergo Christus una voce Saulum,
erexit Paulum: hoc est, prostravit superbum, erexit humilem. Nam
quae fuit ratio mutandi sibi nominis, ut cum Saulus antea vocaretur,
postea se Paulum dici vellet; nisi quia Sauli nomen in se agnovit,
cum persequeretur, fuisse superbiae? Elegit ergo humile nomen, ut
Paulus, hoc est minimus, vocaretur. Paulum enim, minimum est.
Paulum nihil aliud est, quam parvum. De quo nomine jam glorians,
humilitatemque commendans: Ego, inquit, sum minimus Apostolorum.
Unde ergo, unde iste, nisi ex populo Judaeorum? Inde alii
Apostoli, inde Paulus, inde quos commendat idem Paulus, quod
viderint Dominum post resurrectionem. Dicit enim eum visum ferme a
quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc,
quidam autem dormierunt (I Cor. XV, 9, 6).
4. Judaei audito Petro conversi. Oves ad quas Christus missus
est. Ex illo autem populo etiam illi, qui, cum Petrus loqueretur,
commendans passionem, resurrectionem divinitatemque Christi, accepto
Spiritu sancto, quando illi omnes, in quos venit Spiritus sanctus,
linguis omnium gentium sunt locuti, compuncti spiritu, qui audiebant
ex populo Judaeorum, quaesierunt consilium salutis suae,
intelligentes se reos sanguinis Christi: quod eum ipsi crucifixerint,
ipsi occiderint, in cujus nomine occisi a se viderent tanta miracula
fieri, viderent Spiritus sancti praesentiam.
Quaerentes ergo consilium, responsum acceperunt: Agite
poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini
nostri Jesu Christi; et dimittentur vobis peccata vestra. Quis
desperaret sibi donanda peccata, quando crimen occisi Christi reis
donabatur? Conversi sunt ex ipso populo Judaeorum: conversi sunt,
baptizati sunt. Ad mensam Domini accesserunt, et sanguinem quem
saevientes fuderunt, credentes biberunt. Quemadmodum autem sint
conversi, quam plane atque perfecte, indicant Actus Apostolorum.
Nam omnia quae possidebant, vendiderunt, atque pretia rerum suarum ad
pedes Apostolorum posuerunt; et distribuebatur unicuique sicut opus
cuique erat: et nemo dicebat aliquid proprium, sed erant illis omnia
communia. Et erat illis, sicut scriptum est, anima una et cor unum
in Deum (Act. II, et IV). Ecce sunt oves de quibus dixit,
Non sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Illis
enim exhibuit praesentiam suam, pro illis in se saevientibus crucifixus
oravit, dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt
(Luc. XXIII, 34). Intelligebat medicus phreneticos mente
perdita medicum occidentes, et occidendo medicum nescientes, sibi
medicamentum facientes. De Domino enim occiso omnes curati sumus,
illius sanguine redempti, pane illius corporis a fame liberati. Hanc
ergo praesentiam Christus Judaeis exhibuit. Hoc ergo ait, Non sum
missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel: ut illis
praesentiam sui corporis exhiberet; non ut oves quas habebat in
Gentibus, contemneret et praeteriret.
5. Ad gentes Christus non missus est, sed misit. Ad Gentes enim
ipse non ivit, sed discipulos misit. Et illic impletum est quod
propheta dixit: Populus quem non cognovi, servivit mihi. Videte
quam alta, quam evidens, quam expressa prophetia: Populus quem non
cognovi, id est, cui praesentiam meam non exhibui, servivit mihi.
Quomodo? Sequitur, In auditu auris obaudivit mihi (Psal.
XVII, 45): hoc est, non videndo, sed audiendo crediderunt.
Ideo Gentium major laus. Illi enim viderunt, et occiderunt:
Gentes audierunt, et crediderunt. Ad Gentes autem vocandas et
congregandas, ut impleretur quod modo cantavimus, Congrega nos de
Gentibus, ut confiteamur nomini tuo, et gloriemur in laude tua
(Psal. CV, 47), ille Paulus apostolus missus est. Minimus
ille factus magnus, non per se, sed per eum quem persequebatur,
missus est ad Gentes, ex latrone pastor, ex lupo ovis. Missus est
ad Gentes ille apostolus minimus, et multum laboravit in Gentibus,
et per eum Gentes crediderunt. Testes sunt ejus Epistolae.
6. Filia Archisynagogi, et Haemorrhoissa. Habes hoc et in
Evangelio sacratissime figuratum. Filia Archisynagogi quaedam
defuncta erat, pater ejus rogabat Dominum, ut iret ad eam: aegram
reliquerat et in periculo constitutam. Ibat Dominus ad visitandam et
sanandam aegram: interea mortua nuntiata est, et dictum est patri,
Puella mortua est, noli jam vexare magistrum. Dominus autem qui
sciebat se posse mortuos suscitare, non abstulit spem desperato, et
ait patri: Noli timere, tantum crede. Pergebat ad puellam: atque
in itinere inter turbas, quomodo potuit, coarctavit se quaedam
mulier, quae fluxum sanguinis patiebatur, et diuturno illo languore in
medicos frustra omnia quae habebat impenderat. Ubi fimbriam vestimenti
ejus tetigit, sana facta est. Et Dominus: Quis me tetigit?
Admirantes discipuli qui nesciebant quid esset factum, et videbant eum
a turbis comprimi, et de una quae leviter tetigerat fuisse sollicitum,
responderunt: Turba te premit, et dicis, Quis me tetigit? Et
ille: Tetigit me aliquis. Nam isti premunt, illa tetigit. Corpus
ergo Christi multi moleste premunt, pauci salubriter tangunt.
Tetigit me, inquit, aliquis. Ego enim sensi de me virtutem
exiisse. At ubi vidit illa non se latuisse, provoluta est ante pedes
ejus, et confessa est quid esset factum. Post haec perrexit,
pervenitque quo tendebat, et puellam filiam Archisynagogi inventam
mortuam suscitavit (Luc. VIII 41-56).
7. Res de illis narrata licet vere gesta, tamen figura est. Factum
quidem est, et ita ut narratur, impletum: sed tamen etiam ipsa, quae
a Domino facta sunt, aliquid significantia erant, quasi verba, si
dici potest, visibilia et aliquid significantia. Quod maxime apparet
in eo quod praeter tempus poma quaesivit in arbore, et quia non
invenit, arbori maledicens aridam fecit (Marc. XI, 13,
14). Hoc factum nisi figuratum accipiatur, stultum invenitur:
primo, quaesisse poma in illa arbore, quando tempus non erat ut essent
in ulla arbore; deinde, si pomorum jam tempus esset, non habere poma
quae culpa arboris esset? Sed quia significabat, quaerere se non
solum folia, sed et fructum, id est, non solum verba, sed et facta
hominum; arefaciendo ubi sola folia invenit, significavit eorum poenam
qui loqui bona possunt, facere bona nolunt. Sic ergo et hic. Nam
utique mysterium est. Praescius omnium dicit, Quis me tetigit? Fit
imperito similis Creator, et interrogat non solum qui hoc sciebat,
sed etiam qui caetera praesciebat. Aliquid est utique, quod nobis
significante mysterio loquitur Christus.
8. Quid illis figuratur. Filia illa Archisynagogi significabat
populum Judaeorum, propter quem venerat Christus, qui dixit, Non
sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Illa vero
mulier quae fluxum sanguinis patiebatur, Ecclesiam figurabat ex
Gentibus, ad quam Christus per praesentiam corporis non erat missus.
Ad illam ibat, illius salutem intendebat: haec intercurrit, tangit
fimbriam quasi nescientis, id est, sanatur tanquam ab absente. Dicit
ille, Quis me tetigit? quasi diceret, Non novi hunc populum.
Populus quem non cognovi, servivit mihi. Tetigit me aliquis. Ego
enim sensi virtutem de me exisse, id est, Evangelium emissum totum
orbem implesse. Tangitur autem fimbria exigua pars vestimenti et
extrema. Fac vestem Christi quasi Apostolos. Ibi fimbria Paulus
erat: hoc est, extremus et minimus. Nam utrumque de se dixit: Ego
sum minimus Apostolorum (I Cor. XV, 9). Nam post omnes
vocatus est, post omnes credidit, plus omnibus sanavit. Non erat
missus Dominus, nisi ad oves quae perierant domus Israel. Sed quia
et populus quem non cognoverat, serviturus erat, in obauditu auris
obauditurus erat, nec de illo tacuit ibi constitutus. Ait enim quodam
loco idem Dominus: Habeo alias oves quae non sunt de hoc ovili;
oportet me et has adducere, ut sit unus grex et unus pastor (Joan.
X, 16).
9. Chananaeae perseverantia in petendo. Inde mulier ista erat:
ideo non contemnebatur, sed differebatur. Non sum, inquit, missus,
nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Et illa clamando instabat,
perseverabat, pulsabat, tanquam jam audisset, Pete, et accipe;
quaere, et invenies; pulsa, et aperietur tibi. Institit,
pulsavit. Nam et Dominus quando dixit haec verba, Petite, et
accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis;
supra dixerat, Nolite sanctum dare canibus, neque projeceritis
margaritas vestras ante porcos; ne forte conculcent eas pedibus suis,
et conversi disrumpant vos (Matth. VII, 7, 6): id est, post
contemptum margaritarum vestrarum etiam molesti sint vobis. Nolite
ergo illis projicere quae contemnunt.
10. Gentes quare canes. Et unde discernimus (tanquam
responderent) qui sint porci, qui sint canes? Hoc in ista muliere
demonstratum est. Nam illi mulieri instanti respondit hoc: Non est
bonum tollere panem filiorum, et mittere canibus. Canis es, una es
ex Gentibus, idola adoras. Quid autem tam familiare canibus, quam
lapides lingere? Non est ergo bonum, panem filiorum tollere, et
mittere canibus. Illa si recederet post haec verba, canis
accesserat, canis abscesserat: sed pulsando, homo facta est ex cane.
Institit enim petendo, et ex ipso veluti convicio humilitatem
ostendit, misericordiam impetravit. Neque enim commota est, aut
succensuit, quod canis appellata fuerit petens beneficium, rogans
misericordiam: sed ait, Ita, Domine: dixisti me canem; plane
canis sum, agnosco nomen meum; Veritas loquitur: sed non ideo a
beneficio repellenda sum. Prorsus canis: sed et canes edunt de micis
quae cadunt de mensa dominorum suorum. Modicum quoddam et exiguum
beneficium desidero: non mensam invado, sed micas quaero.
11. Humilitas commendata in Chananaea. Magna contra superbiam
medicina, Deus homo. Videte quemadmodum humilitas commendata est.
Canem illam Dominus dixerat; non dixit, Non sum; sed dixit,
Sum. Et Dominus continuo, quia se agnovit canem: O mulier, magna
est fides tua! fiat tibi sicut petisti. Tu te agnovisti canem, ego
te jam agnosco hominem. O mulier, magna est fides tua! petisti,
quaesisti, pulsasti; accipe, inveni, aperiatur tibi. Videte,
fratres, quemadmodum in hac muliere quae Chananaea erat, id est,
quae de Gentibus veniebat, et typum, hoc est, figuram Ecclesiae
gerebat, maxime humilitas commendata est. Etenim gens Judaea, ut ab
Evangelio repelleretur, superbia inflata est, quod Legem accipere
meruisset, quod de ipsa gente Patriarchae processerint, Prophetae
exstiterint, Moyses Dei servus miracula magna, quae audivimus in
Psalmo, in Aegypto fecerit, per mare Rubrum aquis recedentibus
populum duxerit, Legem acceperit, quam ipso populo dederit (Psal.
CV). Erat unde extolleretur gens Judaea, et per ipsam superbiam
factum est ut Christo nollet humiliari auctori humilitatis, repressori
tumoris, medico Deo, qui propter hoc, cum Deus esset, homo factus
est, ut se homo hominem cognosceret. Magna medicina. Haec medicina
si superbiam non curat, quid eam curet nescio. Deus est, et fit
homo: seponit divinitatem, id est, quodammodo sequestrat, hoc est,
occultat quod suum erat, apparet quod acceperat. Fit ille homo, cum
sit Deus: et non se agnoscit homo hominem, id est, non se mortalem
agnoscit, non se agnoscit fragilem, non se agnoscit peccatorem, non
se agnoscit aegrotum, ut quaerat vel aegrotus medicum! sed quod est
periculosius, sanus sibi videtur!
12. Judaeis ob superbiam rejectis, Gentes propter humilitatem in
eorum locum suffectae. Magna fides, sicut granum sinapis. Ergo
propter hoc ille populus non accessit, id est, propter superbiam: et
dicti sunt ex arbore oleae, hoc est, de illo populo a Patriarchis
creato, fracti rami naturales, id est. Judaei merito steriles
spiritu superbiae; et in illa olea insertus est oleaster. Oleaster
populus ex Gentibus. Sic dicit Apostolus, quod oleaster insertus
sit in olea, rami autem naturales fracti sint. Illi fracti propter
superbiam: insertus oleaster propter humilitatem (Rom. XI,
17-21). Hanc humilitatem ostendebat mulier, dicens: Ita,
Domine, canis sum, micas desidero. In hac humilitate etiam
Centurio ille placuit: qui cum desideraret puerum suum a Domino
curari, et Dominus diceret, Ego veniam et curabo eum; respondit
ille, Domine, non sum dignus qui sub tectum meum intres; sed tantum
dic verbo, et sanabitur puer meus. Non sum dignus qui sub tectum meum
intres. Tecto non recipiebat, corde receperat. Quanto humilior,
tanto capacior, tanto plenior. Colles enim aquam repellunt, valles
implentur. Quid deinde, quid ad hoc Dominus, posteaquam dixit,
Non sum dignus qui sub tectum meum intres, ad eos qui sequebantur,
Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel: id est, in illo
populo ad quem veni, non inveni tantam fidem. Tantam, quid est?
Tam magnam. Unde magnam? De minimo, id est, de humilitate
grandem. Non inveni tantam fidem: similem grano sinapis, quanto
minutiori, tanto ferventiori. Inserebat ergo jam Dominus oleastrum
in oliva. Tunc hoc faciebat, quando dicebat, Amen dico vobis, non
inveni tantam fidem in Israel.
13. Carnalia in regno coelorum non exspectanda. Divitiae hic
argumentum indigentiae. Sanitas hujus vitae longa aegritudo. Denique
vide quod sequitur. Ideo dico vobis (quia non inveni tantam fidem in
Israel, id est, tantam cum fide humilitatem): Ideo dico vobis,
quia multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham
et Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII, 5,
11). Recumbent, inquit, requiescent. Non enim debemus illic
carnales epulas cogitare, aut aliquid tale in illo regno concupiscere,
ut non vitia mutemus virtutibus, sed vitia supponamus. Aliud est
enim, desiderare regnum coelorum propter sapientiam et vitam aeternam;
aliud, propter felicitatem terrenam, quasi illic habeamus eam
opulentiorem atque majorem. Si divitem te in illo regno futurum
putas, cupiditatem non amputas, sed mutas: et tamen dives eris, et
nonnisi illic dives eris. Nam hic indigentia tua colligit plurima.
Quare multum habent divites? Quia multum indigent. Major indigentia
quasi majores comparat facultates: illic ipsa indigentia morietur.
Tunc vere dives eris, quando nullius indigens eris. Non enim tu
dives, et angelus pauper, qui non habet jumenta et rhedas et
familias. Quare? Quia non indiget: quia quanto fortior, tanto
minus indigus. Ergo ibi divitiae, et verae divitiae. Epulas terrae
hujus non ibi cogites. Epulae enim terrae hujus medicamenta quotidiana
sunt; aegritudini cuidam nostrae, cum qua nascimur, necessaria sunt.
Aegritudinem istam sentit quisquis, cum hora reficiendi transierit.
Vis videre quanta aegritudo sit ista, ut tanquam acuta febris, septem
diebus necet? Ne te sanum putes. Sanitas immortalitas erit. Nam
haec longa aegritudo est. Quia quotidianis medicamentis fulcis morbum
tuum; sanus tibi esse videris: detrahe medicamenta, et vide quid
potes.
14. Moriendi necessitas ab ipso exortu. Vera sanitas,
immortalitas. Nam ex quo nascimur, necesse est ut moriamur. Morbus
hic necesse est ut ad mortem perducat. Certe medici quando aegros
inspiciunt, hoc dicunt. Verbi gratia, hydrops est iste, moritur:
hic morbus non potest curari. Elephantiosus est; nec morbus iste
curari potest. Phthisicus est; quis hoc curat? Necesse est ut
pereat, necesse est ut moriatur. Ecce jam dixit medicus, Phthisicus
est, non potest nisi moriatur; et tamen aliquando et hydrops non inde
moritur, et elephantiosus non inde moritur, et phthisicus non inde
moritur: et tamen necesse est ut quisquis natus fuerit, inde
moriatur. Moritur inde, non potest aliter. Hoc et medicus et
imperitus pronuntiat: sed et si tardius moritur, numquid ideo non
moritur? Quando ergo vera sanitas, nisi quando vera immortalitas, si
ergo vera immortalitas, nulla corruptio, nulla defectio, quid illic
alimentis opus erit? Ergo cum audis, Recumbent cum Abraham et
Isaac et Jacob ; non pares ventrem, sed mentem. Impleberis ibi:
et ipse interior venter habet cibos suos. Secundum istum ventrem
dicitur, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi
saturabuntur (Id. V, 6). Et vere saturabuntur, ut non
esuriant.
15. Rami naturales praeciduntur, inseritur oleaster, quare.
Inserebat ergo jam oleastrum Dominus, cum dicebat, Multi ab oriente
et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in
regno coelorum, id est, inserentur in oliva. Hujus enim olivae
radices sunt, Abraham et Isaac et Jacob: filii autem regni, hoc
est Judaei increduli, ibunt in tenebras exteriores (Matth.
VIII, 12). Praecidentur rami naturales, ut inseratur
oleaster. Sed unde rami naturales praecidi meruerunt, nisi superbia?
Unde oleaster inseri, nisi humilitate? Unde et ista mulier dixit,
Ita, Domine: nam et canes edunt de micis quae cadunt de mensa
dominorum suorum. Et inde audit, O mulier, magna est fides tua!
Sic et ille Centurio: Non sum dignus ut sub tectum meum intres.
Amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israel. Discamus, aut
teneamus humilitatem. Si nondum habemus, discamus: si habemus, non
amittamus. Si nondum habemus, habeamus, ut inseramur: si jam
habemus, teneamus, ne praecidamur.
|
|