|
1. Regnum Christi. Inspicienda nobis et tractanda est,
charissimi, visio ista, quam Dominus demonstravit in monte. Ipsa
est enim de qua dixerat: Amen dico vobis, quia sunt hic quidam de
circumstantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium
hominis in regno suo (Matth. XVI, 28). Inde coepit lectio
quae recitata est. Dum hoc dixisset, post dies sex assumpsit tres
discipulos, Petrum, Joannem et Jacobum, et ascendit in montem.
Ipsi tres erant quidam de quibus dixerat, Sunt hic quidam qui non
gustabunt mortem, donec videant Filium hominis in regno suo. Non
parva quaestio est. Neque enim ille mons, regnum erat comprehensum.
Quid est mons ei qui possidet coelum? Quod non solum legimus, sed
etiam oculis cordis quodam modo videmus. Regnum suum dicit, quod
multis locis appellat regnum coelorum. Regnum autem coelorum est
regnum sanctorum. Coeli enim enarrant gloriam Dei. De quibus coelis
dictum est continuo in Psalmo, Non sunt loquelae neque sermones,
quorum non audiantur voces eorum. In omnem terram exiit sonus eorum,
et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 4, et
5). Quorum, nisi coelorum? Ergo Apostolorum, et omnium verbi
Dei fidelium praedicatorum. Regnabunt coeli cum eo qui fecit coelos.
Hoc ut ostenderetur, videte quid factum est.
2. Dominicae transfigurationis allegoria. Vestimenta Christi.
Dominus ipse Jesus resplenduit sicut sol; vestimenta ejus facta sunt
candida sicut nix: et loquebantur cum eo Moyses et Elias. Ipse
Jesus quidem, ipse splenduit sicut sol, se lumen esse significans
quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I,
9). Quod est iste sol oculis carnis, hoc ille oculis cordis: et
quod iste carnibus, hoc ille cordibus. Vestimenta autem ejus,
Ecclesia ejus. Vestimenta enim nisi ab induto contineantur, cadunt.
Horum vestimentorum quaedam quasi novissima fimbria Paulus fuit.
Ipse enim dicit, Ego enim sum minimus Apostolorum (I Cor. XV,
9): et alio loco, Ego sum novissimus Apostolorum. In vestimento
autem fimbria est novissima et minima. Proinde sicut illa mulier quae
sanguinis fluxum patiebatur, tacta Domini fimbria, salva facta est
(Luc. VIII, 44): sic Ecclesia quae ex Gentibus venit,
Paulo praedicante salvata est. Quid mirum si per candida vestimenta
signatur Ecclesia, cum audiatis Isaiam prophetam dicentem, Et si
fuerint peccata vestra sicut phoenicium, tanquam nivem dealbabo
(Isai. I, 18)? Moyses et Elias, id est, Lex et Prophetae
quid valent, nisi cum Domino colloquantur? Nisi Domino perhibeant
testimonium, quis leget Legem? quis Prophetas? Videte quam
breviter hoc Apostolus ait: Per Legem enim cognitio peccati: nunc
autem sine Lege, justitia Dei manifestata est; ecce sol:
testificata a Lege et Prophetis (Rom. III, 20, 21); ecce
splendor.
3. Petri votum. Videt hoc Petrus, et humana sapiens tanquam
homo: Domine, bonum est, inquit, nos hic esse. Taedium patiebatur
a turba, invenerat solitudinem montis; ibi habebat Christum panem
mentis. Utquid inde discederet ad labores et dolores, habens in Deum
sanctos amores, et ideo bonos mores? Bene sibi volebat esse: unde et
adjunxit, Si vis, faciamus hic tria tabernacula: tibi unum, Moysi
unum, et Eliae unum. Ad haec Dominus nihil respondit: sed tamen
Petro responsum est. Haec enim eo loquente, nubes lucida venit, et
obumbravit eos. Ille quaerebat tria tabernacula: nobis unum esse,
quod humanus sensus dividere cupiebat, responsum coeleste monstravit.
Verbum Dei Christus, Verbum Dei in Lege, Verbum in Prophetis.
Quid, Petre, quaeris dividere? Magis te oportet adjungere. Tria
quaeris: intellige et unum.
4. Vox ae nube. Prostratio discipulorum. Nube ergo obumbrante
omnes, et quodam modo eis faciente unum tabernaculum, sonuit et vox de
nube dicens: Hic est Filius meus dilectus. Ibi erat Moyses, ibi
Elias: non est dictum, Hi sunt filii mei dilecti. Aliud est enim
Unicus, aliud adoptati. Ille commendabatur, unde Lex et prophetae
gloriabantur. Hic est, inquit, Filius meus dilectus, in quo mihi
bene complacui; ipsum audite. Quia et in Prophetis ipsum audistis,
et in Lege ipsum audistis. Et ubi non ipsum audistis? Hoc audito,
illi ceciderunt in terram. Jam demonstratur nobis, in Ecclesia
regnum Dei. Hic Dominus, hic Lex et Prophetae: sed Dominus
tanquam Dominus: Lex in Moyse, Prophetia in Elia; sed ipsi
tanquam servi, tanquam ministri. Ipsi tanquam vasa: ipse tanquam
fons. Moyses et Prophetae dicebant et scribebant: sed de illo
implebantur quando fundebant.
5. Discipulorum erectio. Solus Jesus erectis iis videtur.
Praemium nobis promissum ipse Deus. Dominus autem porrexit manum,
et excitavit jacentes. Deinde neminem viderunt, nisi solum Jesum.
Quid sibi hoc vult? Audistis, cum Apostolus legeretur, quia
videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem.
Et linguae evacuabuntur, quando venerit illud quod modo speramus et
credimus (I Cor. XIII, 12, 8, 9). Quod illi ergo ad
terram ceciderunt, hoc significaverunt, quod morimur: quia dictum est
carni, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Quando
vero eos Dominus erexit, resurrectionem significavit. Post
resurrectionem utquid tibi Lex? utquid tibi Prophetia? Ideo non
apparet Elias, non apparet Moyses. Remanet tibi, In principio
erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum
(Joan. I, 1). Remanet tibi, ut sit Deus omnia in omnibus (I
Cor. XV, 28). Ibi erit Moyses; sed jam non Lex. Videbimus
ibi et Eliam; sed jam non prophetam. Lex enim et Prophetae
testimonium perhibuerunt Christo, quia oporteret eum pati, et die
tertia resurgere a mortuis, et intrare in gloriam suam (Luc.
XXIV, 44-47). Ubi completur illud quod suis dilectoribus
repromisit: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam
eum. Et quasi diceretur, Quia diliges eum, quid illi dabis? Et
ostendam me ipsum illi (Joan. XIV, 21). Magnum donum, magna
promissio. Non tibi servat Deus praemium aliquod suum: sed se
ipsum. Avare, quare tibi non sufficit quod Christus promittit? Tu
dives tibi videris; et si Deum non habes, quid habes? alter pauper;
et si Deum habet, quid non habet?
6. Aliorum curanda salus ex charitate. Descende, Petre:
requiescere cupiebas in monte, descende, praedica verbum, insta
opportune, importune, argue, hortare, increpa, cum omni
longanimitate et doctrina (II Tim. IV, 2). Labora, desuda,
patere aliqua tormenta: ut quod in candidis vestimentis Domini
intelligitur, per candorem et pulchritudinem rectae operationis in
charitate possideas. In laude enim charitatis, cum Apostolus
legeretur, audivimus, Non quaerit quae sua sunt (I Cor.
XIII, 5). Non quaerit quae sua sunt; quoniam donat quae
possidet. Alio loco periculosius dictum est, si non intellexeris.
Secundum enim ipsam charitatem praecipiens Apostolus fidelibus membris
Christi, ait: Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius est.
Avaritia namque hoc audito, fraudes parat, ut in negotio quasi
alienum quaerens, aliquem circumveniat, et quaerat non suum, sed
alienum. Compescat se avaritia, procedat justitia: audiamus, et
intelligamus. Charitati dictum est, Nemo quod suum est quaerat, sed
quod alterius. Verum tu, avare, si resistas, et magis ad hoc
praeceptum redigis, ut alienum concupiscas; perde tuum. Sed quomodo
te novi, habere vis et tuum et alienum. Fraudem facis, ut habeas
alienum: furtum patere, ut perdas tuum, Non vis quaerere tuum, sed
tollis alienum. Quod si facis, non facis bene. Audi, o avare,
ausculta: Apostolus tibi alio loco apertius exponit hoc quod dixit,
Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. Ait de se ipso: Ego
autem non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi sint
(I Cor. X, 24, 35). Hoc Petrus nondum intelligebat,
quando in monte vivere cum Christo desiderabat. Servabat tibi hoc,
Petre, post mortem. Nunc autem ipse dicit: Descende laborare in
terra, servire in terra, contemni, crucifigi in terra. Descendit
vita, ut occideretur; descendit panis, ut esuriret; descendit via,
ut in itinere lassaretur; descendit fons, ut sitiret: et tu recusas
laborare? Noli tua quaerere. Habe charitatem, praedica veritatem:
tunc pervenies ad aeternitatem, ubi invenies securitatem.
|
|