|
Visionem magnam in monte, ubi se Dominus Jesus tribus discipulis
demonstravit, Petro, Jacobo et Joanni, cum sanctum Evangelium
legeretur, audivimus. Splenduit vultus ejus sicut sol; hoc
significat Evangelii claritatem. Vestimenta ejus facta sunt candida
sicut nix: hoc significat Ecclesiae mundationem, cui dictum est per
prophetam, Et si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, tanquam
nivem dealbabo (Isai. I, 18). Elias et Moyses colloquebantur
ei: quia Evangelii gratia testimonium habet a Lege et Prophetis.
In Moyse Lex, in Elia Prophetae: ut breviter loquamur. Sunt
enim beneficia Dei per Martyrem sanctum, quae recitabuntur.
Audiamus. Placuit Petro tria fieri tabernacula, Moysi unum,
Eliae unum, et Christo unum. Delectabat eum montis solitudo:
taedium patiebatur a tumultu rerum humanarum. Sed tria tabernacula
quare quaerebat, nisi quia unitatem Legis, Prophetiae et Evangelii
nondum sciebat? Denique nube emendatus est. Haec eo loquente,
inquit, ecce nubes lucida obumbravit eos. Ecce unum tabernaculum
nubes fecit: tu tria quare quaerebas? Et vox de nube: Hic est
Filius meus dilectus, in quo mihi complacui; hunc audite. Loquitur
Elias; sed hunc audite. Loquitur Moyses: sed hunc audite.
Loquuntur Prophetae, loquitur Lex: sed hunc audite, vocem Legis,
et linguam Prophetarum. Ipse in illis sonuit, ipse in se ipso quando
est dignatus apparuit. Hunc audite: hunc audiamus. Quando
Evangelium loquebatur, putate quia nubes erat: inde nobis vox
sonuit. Hunc audiamus: quod dicit faciamus, quod promisit speremus.
|
|