|
Alias in Fragmentis 2.
1. Prius in fundamento posita rerum gestarum firmitate,
significantiam debemus inquirere; ne subtracto fundamento, in aere
velle aedificare videamur. Sed ad plagas decem non pertinet quod
primum factum est signi causa, ut virga in serpentem converteretur.
Aditus enim ipse erat ad Pharaonem, quo commendabatur Moyses
educturus ex Aegypto populum Dei: nondum autem contumaces
feriebantur, sed divino signo jam terrebantur. Virga significat
regnum Dei: idemque regnum Dei esse utique populum Dei. Serpens
autem tempus mortalitatis hujus; mors enim a serpente propinata est.
Tanquam ergo cadentes de manu Domini in terram, mortales effecti
sunt: unde projecta virga ex manu serpens effecta est. Fecerunt et
magi Pharaonis similiter; virgis eorum projectis serpentes facti
sunt: sed prius serpens Moysi, id est, virga Moysi devoravit omnes
serpentes magorum (Exod. VII, 10-12). Tunc demum cauda
comprehensa, identidem virga facta est, et regnum remeavit ad manum.
Sunt ergo virgae magorum populi impiorum victi Christi nomine; cum in
ejus corpus transferuntur, tanquam a serpente Moysi devorantur: donec
redeat regnum Dei ad manum Dei, sed in fine mortalis saeculi, quod
significat cauda serpentis, magnum signum fiat. Audistis quae
debeatis desiderare: audite quae debeatis vitare.
2. Primum praeceptum in Lege de colendo uno Deo, Non erunt,
inquit, tibi dii alii praeter me (Id. XX, 3). Prima plaga
Aegyptiorum, aqua conversa in sanguinem (Id. VII, 20).
Compara primum praeceptum primae plagae; Deum unum ex quo sunt
omnia, in similitudine intellige aquae, ex qua generantur omnia. Quo
autem pertinet sanguis, nisi ad carnem mortalem? Quid est ergo
conversio aquae in sanguinem, nisi quia obscuratum est insipiens cor
eorum? Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt: et
commutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis
corruptibilis hominis (Rom. I, 21-23). Gloria
incorruptibilis Dei sicut aqua, similitudo imaginis corruptibilis
hominis sicut sanguis. Et hoc quidem fit in corde impiorum. Nam
Deus incommutabilis manet. Neque enim quia et Apostolus dixit,
Commutaverunt, ideo mutatus est Deus.
3. Secundum praeceptum, Non accipies nomen Domini Dei tui in
vanum (Exod. XX, 7). Qui enim accipit nomen Domini Dei sui
in vanum, non mundabitur. Nomen Domini Dei nostri Jesu Christi
veritas est: ipse enim dixit, Ego sum veritas (Joan. XIV,
6). Veritas ergo mundat, vanitas inquinat. Et quoniam qui
loquitur veritatem, de Deo loquitur, qui enim loquitur mendacium, de
suo loquitur (Id. VIII, 44): veritatem loqui, est
rationabiliter loqui; vanitatem autem loqui, est strepere potius,
quam loqui: merito, quia secundum praeceptum est dilectio veritatis,
cui contraria est dilectio vanitatis; loquitur autem veritas,
perstrepit vanitas: huic praecepto secundo contrariam videte secundam
plagam. Quae est illa secunda plaga? Ranarum abundantia (Exod.
VIII, 6). Habes expressam significatam vanitatem, si attendas
ranarum loquacitatem. Vide amatores veritatis, non accipientes in
vanum nomen Domini Dei sui, loqui sapientiam inter perfectos (I
Cor. II, 6), etiam inter imperfectos. Non quidem loqui quod
capere non possunt; non tamen recedere a veritate, et pergere in
vanitatem. Quamvis enim imperfecti non capiunt si quid paulo excelsius
fuerit disputatum de Verbo Dei Deo apud Deum, per quod facta sunt
omnia (Joan. I, 1-3), possintque capere quod inter eos
loquitur Paulus tanquam inter parvulos Christi, Jesum Christum, et
hunc crucifixum (I Cor. I, 23); non tamen illa est veritas et
ista vanitas. Vanitas autem esset, si Christum mortem non
implevisse, sed finxisse diceremus; si vulnera illa in phantasmate
fuisse, si sanguinem non verum, sed simulatum de vulneribus emanasse;
si falsas eum cicatrices, tanquam post falsa vulnera, demonstrasse.
Cum vero ista omnia vera dicimus, facta dicimus, certa, expressa,
impleta credimus et praedicamus; quamvis de sublimi illius et de
incommutabili veritate non loquamur, non tamen imus in vanitatem. Qui
autem illa omnia in Christo falsa et simulata dicunt, ranae sunt
clamantes in palude: strepitum vocis habere possunt, doctrinam
sapientiae insinuare non possunt. Denique in Ecclesia loquuntur
haerentes veritati Veritatem per quam facta sunt omnia, Veritatem
Verbum carnem factum et habitantem in nobis; Veritatem Christum
natum de Deo, unum de uno, unigenitum et coaeternum; Veritatem
accepta forma servi natum ex virgine Maria, passum, crucifixum
resurgentem, ascendentem: ubique Veritatem, et quam perfecti
capiant, et quam parvulus capere potest ; Veritatem, et in pane, et
in lacte; in pane magnorum, in lacte parvulorum. Idem quippe panis,
ut lac fiat, per carnem trajicitur. Qui autem huic veritati
contradicunt, et in sua vanitate decepti decipiunt, ranae sunt taedium
inferentes auribus, non cibum mentibus. Audi denique homines
rationabiliter loquentes: Non sunt loquelae neque sermones, quorum
non audiantur voces eorum: sed voces non inanes; quia in omnem terram
exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal.
XVIII, 45). Si autem et ranas vis e contrario intelligere,
illum versum Psalmi recole: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum
suum (Psal. XI, 3).
4. Tertium praeceptum, Memento diem sabbati sanctificare eum
(Exod. XX, 8). In tertio isto praecepto insinuatur quaedam
vacationis indictio, quae est cordis tranquillitas ac mentis, quam
facit bona conscientia. Ibi sanctificatio, quia ibi Spiritus Dei.
Denique videte vacationem, hoc est, quietem. Super quem, inquit,
requiescet Spiritus meus? Super humilem et quietum et trementem verba
mea (Isai. LXVI, 2). Inquieti ergo resiliunt ab Spiritu
sancto, rixarum amatores; calumniarum seminatores, contentionis quam
veritatis cupidiores, inquietudine sua non ad se admittunt quietem
sabbati spiritualem. Contra istorum inquietudinem dicitur, tanquam ut
sabbatum habeant in corde sanctificationem Spiritus Dei: Esto,
inquit, mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas (Eccli. V,
13). Quid intellecturus sum? Deum dicentem, Cessa ab
inquietudine tua, non sit tumultus quidam in corde tuo, per
corruptionem volitantibus phantasmatibus et compungentibus te: non
sit. Ita enim Deum intellecturus es dicentem tibi, Vacate, et
videte quoniam ego sum Deus (Psal. XLV, 11). Tu per
inquietudinem vacare non vis, contentionum tuarum corruptione
caecatus, exigis videre quod non potes. Attende enim et contrariam
tertiam plagam huic praecepto tertio. Sciniphes natae sunt in terra
Aegypti de limo (Exod. VIII, 17): muscae quaedam sunt
minutissimae, inquietissimae, inordinate volitantes, in oculos
irruentes, non permittentes hominem quiescere, dum abiguntur et
irruunt, dum abactae rursus redeunt; sicut omnino vana phantasmata
cordis contentiosorum. Tenete praeceptum, cavete plagam.
5. Quartum praeceptum est, Honora patrem tuum, et matrem tuam
(Id. XX, 12). Huic contraria quarta Aegyptiorum plaga
KYNOMYIA est (Id. VIII, 24). Quid est
KYNOMYIA? Canina musca: graecum vocabulum est. Caninum est
parentes non agnoscere. Nihil tam caninum, quam cum illi qui
genuerunt, non agnoscuntur. Merito ergo et catuli canum caeci
nascuntur.
6. Quintum praeceptum est, Non moechaberis (Id. XX, 14).
Quinta plaga est mors in pecora Aegyptiorum (Id. IX, 6).
Comparemus: da hominem moechari meditantem, conjugio non contentum
suo: appetitum quemdam carnis in se domare non vult, qui est nobis
pecoribusque communis. Etenim concumbere et generare, etiam pecorum
est; ratiocinari, intelligere, humanum est. Ideo ratio quae
praesidet in mente, motus inferiores carnis, tanquam regnans et
dominans frenare debet, non immoderate et illicite passim vageque
laxare. Ideoque ipsis pecoribus natura datum est, instituente
Creatore, ut non moveantur ad feminas et ad concubitum, nisi certis
temporibus: neque enim ratione se cohibet alio tempore pecus, sed
omnino ipso motu frigescente torpescit. Homo autem ideo semper moveri
potest, quia et refrenare motum potest. Tibi dominationem rationis
Creator dedit; tibi praecepta continentiae, tanquam in bestias
inferiores lora, concessit. Tenes tu quod pecus non potest; et ideo
speras tu quod pecus non potest. Laboras aliquantum in continendo,
non laborat pecus: sed gaudebis semper in aeternitate ad quam non
pervenit pecus. Si opus fatigat, merces consoletur: et ipsa enim
patientia est interiorem motum frenare, et quod habes commune cum
pecore, non tanquam pecus in omnia laxare. Quod si contempseris te,
et in te imaginem Dei in qua fecit te, neglexeris, victus cupiditate
insinuatarum rerum, tanquam amisso homine eris pecus; non quasi
conversus in naturam pecoris, sed in hominis forma habens similitudinem
pecoris, qui non audis dicentem, Nolite esse sicut equus et mulus,
non habentes intellectum (Psal. XXXI, 9). Sed forte eligis
tibi esse pecus, et libera vagari libidine, nulla lege appetitum
carnis ad continentiam refrenando. Attende plagam: si pecus esse non
times, saltem mori time.
7. Sextum praeceptum, Non occides (Exodi XX, 13). Sexta
plaga, pustulae in corpore et vesicae bullientes et scaturientes, et
incendia vulnerum ex favilla fornacis (Id. IX, 10). Tales
sunt animae homicidales; ardent ira, quia per iram homicidii
fraternitas deperiit. Ardent homines ira, ardent et gratia: sed
alius est fervor sanitatis, alius fervor ulceris. Ardentes papulae
per totum concepta homicidia scatent, et sanum non est: fervet, sed
non de Spiritu Dei. Nam et qui vult subvenire, fervet; et qui vult
occidere, fervet: ille praecepto, iste morbo; ille bonis operibus,
iste saniosis ulceribus. Si possemus videre animas homicidarum, plus
plangeremus, quam putrescentia corpora ulceratorum.
8. Sequitur, Non furaberis, (Id. XX, 15), praeceptum
septimum: et plaga septima, grando in fructibus (Id. IX, 23,
25). Quod contra praeceptum subducis, de coelo perdis. Nemo enim
habet injustum lucrum sine justo damno. Verbi gratia, qui furatur,
acquirit vestem; sed coelesti judicio amittit fidem. Ubi lucrum, ibi
damnum; visibiliter lucrum, invisibiliter damnum: lucrum de sua
caecitate, damnum de Domini nube. Neque enim aliquid sine
providentia, charissimi. Aut vere putatis, ea quae patiuntur
homines, dormiente Deo pati? Passim videntur fieri haec, nubes
colligi, imbres infundi, grandinem jaci, tonitruis terram concuti,
coruscatione terreri; passim putantur fieri, et quasi ad divinam
providentiam non pertinere. Contra tales cogitationes vigilat ille
psalmus: Laudate Dominum de terra (cum laudes dictae essent de
coelo), dracones et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies,
spiritus tempestatis, quae faciunt verbum ejus (Psal.
CXLVIII, 7 et 8). Ergo qui suo malo desiderio forinsecus
furantur, justo Dei judicio intrinsecus grandinantur. O si possent
inspicere agrum cordis sui, profecto lugerent, dum ibi non invenirent
quod in os mentis mitterent; etsi in furto suo invenirent quod in
aviditatem ventris mitterent, major fames esset hominis interioris,
major fames, et periculosior plaga, et gravior mors. Multi mortui
ambulant, et multi facinorosi de vanis divitiis exsultant. Denique
servum Dei Scriptura intus locupletem dicit: Absconditus, inquit,
cordis vestri homo, qui est ante Deum dives (I Petr. III,
4)? Non ante homines dives, sed ante Deum dives; et ubi Deus
videt, ibi dives. Quid ergo tibi prodest, si ubi homo non videt,
furaris; et ubi Deus videt, grandinaris?
9. Octavum praeceptum, Falsum testimonium non dices (Exod.
XX, 16). Octava plaga, locusta (Id. X, 13), animal
dente noxium. Quid autem vult falsus testis, nisi nocere mordendo,
et consumere mentiendo? Denique admonens homines Dei Apostolus, ne
se falsis criminationibus appetant: Si mordetis, inquit, et
comeditis invicem, videte ne ab invicem consumamini (Galat. V,
15).
10. Nonum praeceptum, Non concupisces uxorem proximi tui (Exod.
XX, 17). Nona plaga, densae tenebrae (Id. X, 22).
Etenim est quaedam moechia, contra quam supra praeceptum est, etiam
in non appetenda castitate uxoris alienae. Moechus est enim qui non
it ad uxorem alienam, tantum quia non contentus est sua. Jamvero non
solum post suam peccare, sed etiam alienam attentare, vere densae sunt
tenebrae. Nihil enim sic dolet in corde patientis; et qui hoc facit
alteri, nihil sic volet pati. Ad alienam paratior est omnis homo:
hoc autem nescio utrumne est qui tolerabiliter ferat. O densas
tenebras ista facientium, talia concupiscentium! Vere excaecantur
furore horribili. Furor enim indomitus est, conculcare viri uxorem.
11. Decimum praeceptum, Non concupisces ullam rem proximi tui;
non pecus, non possessionem, non subjugium, non aliquid omnino
proximi tui concupisces (Exod. XX, 17). Huic malo plaga
contraria est decima, mors primogenitorum (Id. XII, 29). In
qua plaga cum comparationem quamdam quaero, nihil mihi interim
occurrit: fortassis occurrat melius diligentiusque inquirentibus: nisi
qui omnes res quas habet haeredibus servat, reprehenditur. Hic autem
clamat, qui rem proximi concupiscit, et qui furto aufert, et qui
furatur aliquid proximi, non potest nisi rem proximi furari. Sed de
furto superius jam praeceptum est; ubi intelligas et rapinam. Non
enim de furto praeciperet, et de rapina taceret Scriptura, nisi te
intelligere voluisset, quia si poenale est clanculo auferre, multo
majoris poenae est violenter eripere. Auferre ergo nolenti sive
occulte, sive palam, habet praeceptum suum. Concupiscere autem rem
proximi, quod notat Deus in corde, etiamsi justam ibi successionem
quaeras, non licet. Denique qui volunt res alienas tanquam juste
possidere, haeredes se quaerunt fieri a morientibus. Quid enim tam
justum videtur, quam rem sibi derelictam possidere, habere jure
communi? Quid apud te facit homo? Dimissum est mihi: haereditate
consecutus sum; testamentum lego. Nihil videtur justius ista voce
avaritiae. Tu laudas quasi jure possidentem: Deus damnat injuste
concupiscentem. Vide qualis es, qui optas te ab aliquo haeredem
fieri. Non vis ut habeat haeredes. In haeredibus autem nihil charius
primogenito. Proinde in primogenitis tuis punieris, qui concupiscendo
res alienas, id quod tibi jure non debebatur, quasi juris umbra
perquiris. Et facile est quidem, fratres, corporaliter amittere
primogenitos. Moriuntur enim homines, sive ante parentes suos, sive
post parentes suos, morituri moriuntur: illud molestum est, ne per
hanc occultam et injustam concupiscentiam primogenita cordis tui
perdas. Primogenitus enim in nobis imaginem habet gratiae Dei, novus
natus, prior natus, inter omnes tanquam natos cordis nostri
primogenita fides est. Nemo enim bene operatur, nisi fides
praecesserit. Omnia opera tua bona filii tui sunt spirituales, sed
inter hos tibi primogenita est fides. Quisquis rem alienam occulte
concupiscis, interius fidem perdis. Eris enim primo sine dubio
simulator, obsequens non charitate, sed fraude; veluti amans eum a
quo te cupis fieri haeredem, amando eum mori quaeris, et ut in re ejus
te videas possessorem, illi invides successorem.
12. Eia, fratres, decursis decem praeceptis et decem plagis,
comparantes contemptores praeceptorum contumaciae Aegyptiorum, cautos
vos fecimus, ut habeatis securi res vestras in praeceptis Dei; res
vestras, inquam, res vestras interioris arcae vestrae, interioris
thesauri vestri; res vestras, quas vobis nec fur, nec latro, nec
vicinus potens possit auferre; ubi nec tinea, nec rubigo metuenda
est: cum quibus dives exit et naufragus. Sic enim eritis populus Dei
inter iniquos Aegyptios, illis haec in corde patientibus, vobis autem
incolumibus in ipsis interioribus hominibus vestris, donec educatur
populus de Aegypto quodam exodo suo; quod et fit: nam illud semel
factum est, hoc non cessat fieri.
13. Sanctificatio nulla divina et vera est, nisi ab Spiritu
sancto. Non enim frustra dictus est proprie Spiritus sanctus; cum
sit et Pater sanctus et Filius sanctus, nomen tamen proprium hoc
Spiritus accepit, ut tertia in Trinitate persona Spiritus sanctus
diceretur. Ipse requiescit super humilem et quietum (Isai.
LXVI, 2), tanquam in sabbato suo. Ad hoc septenarius numerus
etiam sancto Spiritui deputatur, hoc Scripturae nostrae satis
indicant. Viderint meliora meliores, et majora majores; et de isto
septenario numero subtilius aliquid et divinius aliquid dicant et
explicent: ego tamen, quod in praesenti sat est, illud video, illud
vos ad videndum commemoro, septenariam istam rationem inveniri proprie
sancto Spiritui deputatam; quia septimo die sonat sanctificatio. Et
unde probamus sancto Spiritui deputari septenariam numeri rationem?
Dicit Isaias Spiritum Dei venire super fidelem, super christianum,
super Christi membrum, sapientiae et intellectus, consilii et
fortitudinis, scientiae et pietatis, Spiritum timoris Dei (Id.
XI, 2, 3). Si secuti estis, septem res percucurri, tanquam
descendentem ad nos Spiritum Dei a sapientia usque ad timorem, ut nos
ascendamus a timore ad sapientiam: Initium sapientiae timor Dei
(Prov. I, 7). Ita ergo septenarius Spiritus et unus
Spiritus, septenaria operatione unus. An aliquid evidentius vultis?
Pentecosten diem festum Scriptura sancta de septimanis factum
commemorat. Habetis in scriptura Tobiae, ubi evidenter dicitur istum
diem factum de septimanis (Tob. II, 1, secund. LXX).
Septies enim septem, quadraginta novem in summa redeunt. Sed tanquam
ut redeatur ad caput: Spiritu enim sancto ad unitatem colligimur, non
ab unitate dispergimur: ideo ad quadraginta novem additur unum
unitatis, et fiunt quinquaginta. Non ergo jam sine causa
quinquagesimo die post ascensionem Domini venit Spiritus sanctus.
Resurrexit Dominus, ascendit ab inferis, nondum in coelum: ab illa
resurrectione, ab illa ab inferis assumptione numerantur quinquaginta
dies, et venit Spiritus sanctus, in quinquagenario numero tanquam
natalem sibi apud nos faciens. Quadraginta enim diebus hic conversatus
est Dominus cum discipulis suis, quadragesimo die ascendit in coelum,
et peractis ibi decem diebus, tanquam decimo praeceptorum signo, venit
Spiritus sanctus; quia nemo implet legem nisi per gratiam Spiritus
sancti. Itaque, fratres, manifestum est septenarium istum numerum ad
Spiritum sanctum pertinere. Quisquis autem non cohaeret unitati
Christi, et oblatrat adversus unitatem Christi, intelligendus est
non habere Spiritum sanctum. Contentiones enim et dissensiones non
faciunt nisi animales, de quibus Apostolus dicit, Animalis autem
homo non percipit quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14).
Deinde scriptum est et in Epistola Judae apostoli, Hi sunt qui
segregant semetipsos: reprehendens loquebatur: Hi sunt qui segregant
semetipsos, animales, Spiritum non habentes (Judae I, 19).
Quid manifestius? quid evidentius? Merito veniant, etsi eadem
credentes quae nos, tamen accepturi Spiritum sanctum, quem habere non
possunt, quamdiu sunt hostes unitatis. Hos autem comparat Apostolus
magis Pharaonis (Habentes, inquit, formam pietatis, sed virtutem
ejus abnegantes) (II Timoth. III, 5), qui in signo tertio
defecerunt.
14. Jam videte quare in tertio signo defecerunt. Mementote eos qui
adversantur unitati, non habere Spiritum sanctum. Tria vero illa
praecepta prima in Decalogo ad Dei dilectionem pertinere
intelliguntur, ut septem caetera intelligantur ad dilectionem proximi
pertinere; ut duabus tabulis Legis et decem praeceptis, duo illa
tanquam summaria praecepta teneantur: Diliges Dominum Deum tuum ex
toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua; et
diliges proximum tuum tanquam te ipsum: in his duobus praeceptis tota
Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40).
Referamus ergo tria prima praecepta ad dilectionem Dei. Quae tria
prima? Primum, Non erunt tibi dii alii praeter me: cui contraria
plaga est, aqua conversa in sanguinem, propter quod summum principium
Creatoris ad similationem humanae carnis adductum. Secundum
praeceptum, Ne accipias nomen Domini Dei tui in vanum, pertinet,
quantum arbitror, ad regnum Dei, quod est Filius Dei. Unus enim
Deus et unus Dominus noster Jesus Christus per quem omnia. Contra
verbum, ranae: videte contra verbum ranas, contra rationem
strepitum, contra veritatem vanitatem. Tertium praeceptum de
sabbato, pertinens ad Spiritum sanctum propter sanctificationem, quae
prima in sabbato sonuit, quod vobis paulo ante vehementer, quantum
potuimus, commendavimus. Huic praecepto contraria inquietudo in
muscis de corruptione nascentibus, in oculos irruentibus. Ideo in hoc
tertio signo defecerunt, qui unitatis inimici Spiritum sanctum non
habuerunt: facit enim hoc Spiritus sanctus poena. Aliud enim facit
gratia, aliud poena; aliud enim facit implendo, aliud deserendo.
Denique ut jam evidenter ipsis confitentibus Pharaonis magis agnoscere
valeamus, quomodo appellatus est in Evangelio Spiritus Dei,
videamus, quod nomen accepit. Objicientes Domino convicium Judaei,
cum dixissent, Hic non ejicit daemonia, nisi in Beelzebub principe
daemoniorum; respondit ille, Si ego in Spiritu Dei ejicio
daemonia, certe supervenit in vos regnum Dei (Id. XII, 24,
28): quod alius evangelista sic enarrat, Si ego in digito Dei
ejicio daemonia (Luc. XI, 20). Quod alius evangelista dixit,
Spiritus Dei; alius dixit, digitus Dei. Ergo digitus Dei,
Spiritus Dei. Ideo Lex data scripta digito Dei, quae Lex data
est in monte Sina quinquagesimo die post occisionem ovis celebrato
Pascha a populo Judaeorum. Implentur quinquaginta dies post
occisionem ovis, et datur Lex scripta digito Dei: implentur
quinquaginta dies post occisionem Christi, et venit Spiritus
sanctus. Gratias Domino, occultanti providenter, aperienti suaviter
Jam videte hoc etiam, fratres, Pharaonis magos evidentissime
confiteri. Deficientes in tertio signo dixerunt, Digitus Dei est
hic, etc. (Exod. VIII, 19).
|
|