|
1. Apostolorum incredulitas. Dominus noster Jesus Christus etiam
in discipulis suis redarguit incredulitatem, sicut modo Evangelium cum
legeretur, audivimus. Cum enim dixissent, Nos quare eum non
potuimus ejicere? respondit, Propter incredulitatem vestram. Si
Apostoli increduli, quis fidelis? Quid faciunt agni, si titubant
arietes? Nec tamen eos misericordia Domini despexit incredulos; sed
arguit, nutrivit, perfecit, coronavit. Nam et ipsi memores
infirmitatis suae, quodam loco in Evangelio, sicut legimus, dixerunt
ei: Domine, auge nobis fidem (Luc. XVII, 5). Domine,
inquiunt, auge nobis fidem. Prima utilitas erat scientia, scire quod
minus habebant: major felicitas, scire unde petebant. Domine,
inquiunt, auge nobis fidem. Videte si non corda sua quasi ad fontem
portabant, et ut eis unde implerent, aperiretur, pulsabant. Pulsari
ad se voluit, non ut repelleret pulsantes, sed ut exerceret
desiderantes.
2. Deus etsi nostram inopiam novit, orandus tamen. Putatis enim,
rfatres, nescire Deum quid vobis nec essarium sit? Scit praeveniens
desideria nostra, qui novit inopiam nostram. Denique cum doceret
orationem, et moneret discipulos suos, ne in oratione multiloqui
essent: Nolite, inquit, multiloqui esse; novit enim Pater vester
quid vobis necessarium sit, priusquam petatis ab eo (Matth. VI,
7 et 8). Aliud jam dicit Dominus. Quid est? Nolens ut multum
loquamur in oratione, dixit nobis, Nolite multum loqui quando
oratis; scit enim Pater vester quid vobis necessarium sit, priusquam
petatis ab eo. Si scit Pater noster quid nobis necessarium sit,
priusquam petamus ab eo, quare loquimur vel parum? Quae causa est
ipsius orationis, si jam novit Pater noster quid nobis necessarium
sit? Dicit alicui: Noli me diu petere; novi enim quid tibi
necessarium sit. Si nosti, Domine, quare vel petam? Tu non vis me
habere diuturnam petitionem, imo jubes ut habeam pene nullam. Et ubi
est illud alio loco? Qui dicit, Nolite multum loqui in oratione:
alio loco dicit, Petite, et dabitur vobis? Et ne transeunter tibi
putares esse praedictum ut peteres, addidit, Quaerite, et
invenietis. Et ne hoc transitorium existimares, vide quid
adjunxerit, vide ubi conclusit, Pulsate, et aperietur vobis (Id.
VII, 7): vide quid adjunxerit. Voluit te, ut accipias,
petere; ut invenias, quaerere; ut intres, pulsare. Quomodo ergo,
quia jam Pater noster scit quid nobis necessarium sit, quare petimus?
quare quaerimus? quare pulsamus? quare in petendo et quaerendo et
pulsando nos fatigamus, ut scientem instruamus? Alio loco Domini
verba sunt, Oportet semper orare, et non deficere (Luc.
XVIII, 1). Si oportet semper orare, quomodo dicit, Nolite
multiloqui esse? Quomodo oro semper, qui cito finio? Hac me jubes
cito finire, hac jubes semper orare, et non deficere: quid est hoc?
Et ut hoc intelligas pete, quaere, pulsa. Ideo enim clausum est,
non ut te spernat, sed ut exerceat. Ergo, fratres, cohortari
debemus ad orationem, et nos, et vos. Alia enim spes in nobis non
est in multis malis praesentis saeculi, nisi pulsare in ipsa oratione,
credere fixumque corde retinere, quia hoc tibi non dat Pater tuus,
quod scit tibi non expedire. Quid enim desideres tu nosti; quid tibi
prosit ille novit. Puta te esse sub me dico, et esse infirmum, sicut
et verum est: omnis enim vita ista nostra, infirmitas; et longa vita
nihil aliud quam longa infirmitas: puta ergo te sub medico aegrotare.
Delectavit recentem, delectavit potum vini usurpare petere a medico.
Non prohiberis petere, ne forte non tibi noceat, et expediat tibi
accipere. Noli dubitare petere: pete, noli cunctari; sed si non
acceperis, noli contristari. Si hoc sub homine medico carnis tuae;
quanto magis sub Deo medico, creatore, reparatore et carnis et animae
tuae?
3. Orandus Deus, ut a vitiis sanet. Proinde, quoniam in hoc
capitulo Dominus ad orationem hortatus est, ubi dixit, Propter
incredulitatem vestram non potuistis hoc daemonium ejicere: ad
orationem enim hortatus sic conclusit, Hoc genus non ejicitur, nisi
jejuniis et orationibus. Si orat homo, ut ejiciat daemonium alienum;
quanto magis ut ejiciat avaritiam suam? quanto magis, ut ejiciat
vinolentiam suam? quanto magis, ut ejiciat luxuriam suam? quanto
magis, ut ejiciat immunditiam suam? Quanta sunt in homine, quae si
perseveraverint, non admittunt ad regnum coelorum? Videte, fratres,
quomodo rogatur medicus pro salute temporali, quomodo si quisquam
desperate aegrotet, numquid pudet illum, aut piget homini pedes
tenere, peritissimo archiatro lacrymis vestigia lavare? Et quid, si
dixerit ei medicus: Sanari aliter non potes, nisi te ligavero,
adussero, secuero? Respondet: Fac quod vis, tantum sana me.
Quanto ardore desiderat paucorum dierum vapoream sanitatem, ut pro
illa et ligari velit, et secari, et uri, et custodiri ne manducet
quod delectat, ne bibat quod delectat, nec quando delectat? Totum
patitur, ut serius moriatur: et non vult pauca pati, ut nunquam
moriatur! Si tibi dicat Deus, qui coelestis est super nos medicus:
Tu sanari vis? quid dicturus es, nisi, Sanari? Forte non dicis,
quia sanum te putas, hoc est quod pejus aegrotas.
4. Aegrotorum duo genera. Christus medicus omnes aegrotos invenit.
Nam si duos aegrotos constituas; unum qui flendo medicum roget,
alterum qui in aegritudine sua, mente perdita, irrideat medicum; ille
spem promittit flenti, plangit ridentem. Quare; nisi quia tanto
periculosius aegrotat, quantum se sanum putat? Sic erant et Judaei.
Ad aegrotos venit Christus, omnes aegrotos invenit. Nemo sibi de
sanitate blandiatur, ne renuntiet ad illum medicus. Omnes aegrotos
invenit; apostolica sententia est: Omnes enim peccaverunt, et egent
gloria Dei (Rom. III, 23). Cum ergo omnes invenisset
aegrotos, duo genera fuerunt aegrotorum. Alii veniebant ad medicum,
inhaerebant Christo, audiebant, honorabant, sequebantur,
convertebantur. Ille accipiebat omnes sine ullo fastidio sanaturus,
qui gratis sanabat, quia omnipotentia curabat. Cum ergo susciperet
eos, et adjungeret sibi sanandos, illi exsultaverunt. Aliud vero
genus aegrotorum, qui jam aegritudine iniquitatis mentem perdiderant,
et se aegrotare nesciebant; insultaverunt illi, quia suscipiebat
aegrotos, et dixerunt discipulis ejus: Ecce qualis est magister
vester, qui cum peccatoribus et publicanis manducat. Et ille qui
noverat quid essent, et qui essent, respondit illis: Non est opus
sanis medicus, sed male habentibus. Et ostendit illis qui essent
sani, et qui aegrotantes: Non veni, inquit, vocare justos, sed
peccatores (Matth. IX, 11-13). Si peccatores, inquit, ad
me non accedunt, quare veni? propter quos veni? Si omnes sani sunt,
quare tantus medicus de coelo descendit? quare nobis medicamentum non
de armario suo, sed de sanguine suo fecit? Ergo illud genus
aegrotorum qui mitius aegrotabant, qui se aegrotare sentiebant, ut
sanarentur, medico cohaerebant. Illi autem qui periculosius
aegrotabant, medico insultabant, aegrotos calumniabantur. Ad
extremum quo processit phrenesis ipsorum? Ut medicum tenerent,
ligarent, flagellarent, spinis coronarent, ligno suspenderent, cruce
necarent. Quid miraris? Medicum occidit aegrotus: sed eum medicus
occisus sanavit phreneticum.
5. Quo remedio per Christum sanati aegroti. Mercimonium coeleste.
Oratio Christi pro crucifixoribus suis. Primo enim non obliviscens
in cruce personam suam, et demonstrans nobis patientiam suam, et
exemplum praebens diligendi inimicos nostros; videns eos
circumfremere, qui noverat morbum illorum, quia medicus, qui noverat
phrenesim in qua mentem perdiderant, continuo ad Patrem: Pater,
ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII,
34). Putatis autem, quia non illi Judaei maligni erant, saevi,
cruenti, turbulenti, inimici Filio Dei? Putatis quia vacavit vox
illa, et inanis fuit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid
faciunt? Omnes videbat, sed suos futuros ibi cognoscebat. Denique
mortuus est, quia sic expediebat, ut morte sua occideret mortem.
Mortuus est Deus, ut compensatio fieret coelestis cujusdam
mercimonii, ne mortem videret homo. Deus enim Christus, sed non ibi
mortuus ubi Deus. Idem enim Deus, idem homo: unus enim Christus,
Deus et homo. Homo assumptus est, ut in melius mutaremur, non Deum
ad deteriora detorsit. Assumpsit enim quod non erat, non amisit quod
erat. Cum ergo Deus esset et homo, volens nos vivere de suo,
mortuus est de nostro. Unde enim ipse moreretur non habebat: sed nec
nos unde viveremus. Quid enim ille erat, qui non habebat unde
moreretur? In principio erat Verbum; et Verbum erat apud Deum, et
Deus erat Verbum. Quaere de Deo unde moriatur, non invenies. Nos
autem morimur, qui sumus caro, peccati carnem portans homo.
Peccatum quaere unde vivat, non habet. Nec ille ergo potuit habere
mortem de suo, nec nos vitam de nostro: sed nos vitam de ipsius, ille
mortem de nostro. Qualia commercia! quid dedit, et quid accepit?
Mercantes homines veniunt ad commercia, ad res mutandas. Nam antiqua
commercia rerum mutatio fuit. Dabat homo quod habebat, et acciepiebat
quod non habebat. Verbi gratia, habebat triticum, sed hordeum non
habebat; alter hordeum habebat, et triticum non habebat: dabat ille
triticum quod habebat, accipiebat hordeum quod non habebat. Quanti
erat ut major copia vilem speciem compensaret? Ecce ergo alius dat
hordeum, ut accipiat triticum: postremum alius dat plumbum, ut
accipiat argentum; sed multum dat plumbum contra parum argentum: alius
dat lanam, ut accipiat vestem. Et quis enumerat omnia? Tamen nemo
dat vitam, ut accipiat mortem. Non ergo vox medici pendentis in ligno
inanis fuit. Ut enim moreretur pro nobis, quia Verbum mori non
poterat, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I,
1, 14). Pependit in cruce, sed in carne. Ibi vilitas, quam
contempserunt Judaei: ibi charitas, per quam liberati sunt Judaei.
Pro ipsis enim dictum est, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid
faciunt (Luc. XXIII, 34). Et non vacavit vox illa.
Mortuus est, sepultus est, resurrexit; factis quadraginta diebus cum
discipulis suis, ascendit in coelum, misit Spiritum sanctum in eos
qui exspectabant promissum. Illi accepto Spiritu sancto impleti
sunt, et coeperunt loqui linguis omnium gentium. Tunc Judaei qui
aderant, expavescentes in nomine Christi loqui omnibus linguis homines
idiotas, imperitos, quos inter se nutritos noverant in lingua una,
expaverunt: unde hoc munus esset Petro loquente didicerunt. Ille hoc
donavit, qui in ligno pependit. Ille hoc donavit, qui irrisus est
pendens in ligno, ut daret Spiritum sanctum sedens in coelo.
Audierunt, crediderunt illi de quibus dixerat, Pater, ignosce
illis, quia nesciunt quid faciunt. Crediderunt, baptizati sunt,
atque est facta conversio. Quae conversio? Sanguinem Christi, quem
saevientes fuderunt, credentes biberunt.
6. Oratio in vitae hujus periculis. Ergo ut sermonem nostrum unde
coepimus concludamus, oremus, et de Deo praesumamus: vivamus quomodo
jubet, et ubi titubamus in ipsa vita, ipsum invocemus, quomodo illum
invocaverunt discipuli dicentes, Domine, auge nobis fidem (Luc.
XVII, 5). Et Petrus praesumpsit, et titubavit: nec tamen
contemptus mersus est, sed sublevatus et erectus est. Etenim quod
praesumpsit, unde erat? Non de suo erat: de Domini erat.
Quomodo? Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquam.
Ambulabat enim Dominus super aquas. Si tu es, jube me venire ad te
super aquam. Scio enim quia si tu es, jubes et fit. Et ille ait,
Veni. Descendit in illius jussione, et trepidavit in sua
infirmitate. Tamen quando trepidavit, ad illum exclamavit, Domine,
inquit, libera me. Tunc Dominus tenuit illi manum, et dixit:
Modicae fidei, quare dubitasti? Ipse invitavit, ipse nutantem et
titubantem liberavit (Matth. XIV, 25-31): ut impleretur
quod dictum est in Psalmo, Si dicebam, Motus est pes meus;
misericordia tua, Domine, adjuvabat me (Psal. XCIII,
18).
7. Beneficia temporalia et aeterna quomodo petenda. Duo ergo genera
beneficiorum sunt, temporalia et aeterna. Temporalia sunt salus,
substantia, honor, amici, domus, filii, uxor, et caetera vitae
hujus ubi peregrinamur. Ponamus nos ergo in stabulo vitae hujus,
quasi peregrini transituri, non quasi possessores mansuri. Aeterna
vero beneficia sunt, primum ipsa vita aeterna, incorruptio et
immortalitas carnis et animae, societas Angelorum, civitas
coelestis, dignitas indeficiens, Pater et patria, ille sine morte,
illa sine hoste. Haec beneficia toto ardore desideremus, omni
perseverantia petamus, non sermone longo, sed teste gemitu.
Desiderium semper orat, etsi lingua taceat. Si semper desideras,
semper oras. Quando dormitat oratio? Quando friguerit desiderium.
Ergo illa beneficia sempiterna tota aviditate postulemus, illa bona
tota intentione quaeramus, illa bona securi petamus. Habenti enim
illa bona prosunt, obesse non possunt. Temporalia vero ista aliquando
prosunt, aliquando obsunt. Multis profuit paupertas, et nocuerunt
divitiae: multis profuit privata vita, et nocuit altus honor. Et
iterum aliquibus profuit pecunia, profuit dignitas; bene utentibus
profuit: male autem utentibus non ablata plus nocuit. Ac per hoc,
fratres, petamus et ista temporalia moderate, securi quia si
accipimus, ille dat qui novit quid nobis expediat. Petisti, non est
tibi datum quod petebas? Crede Patri, qui si tibi expediret, daret
tibi. Ecce de te ipso fac tibi conjecturam. Qualis est enim apud te
filius tuus nesciens res humanas, talis es et tu apud Dominum nesciens
res divinas. Ecce ante te filius tuus tota die plorans, ut des illi
cultrum, id est gladium: negas te dare, non das, contemnis flentem,
ne plangas morientem. Ploret, affligat se, collidat se, ut leves
eum in equum: non facis, quia non potest eum regere; elidet et
occidet illum. Cui negas partem, totum illi servas. Sed ut
crescat, et totum possideat secure, non das illi modicum periculosum.
8. Tempora mala unde, et quomodo ferenda. Ideo dicimus, fratres,
orate quantum potestis. Abundant mala, et Deus voluit ut abundarent
mala. Utinam non abundarent mali, et non abundarent mala. Mala
tempora, laboriosa tempora, hoc dicunt homines. Bene vivamus, et
bona sunt tempora. Nos sumus tempora: quales sumus, talia sunt
tempora. Sed quid facimus? Non possumus ad bonam vitam convertere
multitudinem hominum? Pauci qui audiunt bene vivant: pauci bene
viventes multos male viventes ferant. Grana sunt, in area sunt:
paleas secum in area habere possunt, in horreo non habebunt. Ferant
quod nolunt, ut veniant ad quod volunt. Quare contristamur et
causamur Deum? Abundant mala in mundo, ut non ametur mundus. Magni
viri, fideles sancti, qui contempserunt mundum speciosum: nos non
possumus contemnere nec foedum. Malus est mundus, ecce malus est, et
sic amatur, quasi bonus esset. Quid est autem malus mundus? Non
enim malum est coelum, et terra, et aquae, et ea quae sunt in eis,
pisces, volatilia, arbores. Omnia ista bona sunt: sed malum mundum
mali homines faciunt. Sed quoniam carere non possumus malis
hominibus, quamdiu vivimus, sicut dixi, ad Dominum Deum nostrum
gemamus; et mala feramus, ut ad bona perveniamus. Patremfamilias non
reprehendamus; charus est enim. Ipse nos portat, non nos illum.
Novit quemadmodum gubernet quod fecit: fac quod jussit, et spera quod
promisit.
|
|