|
1. Contra scandala quomodo munimur. Divinae lectiones, quas modo,
cum recitarentur, audivimus, admonent nos adversus scandala, quae
futura praedicta sunt, robur percipere virtutum, pectus munire
christianum, et hoc a misericordia Domini. Quid est enim homo,
ait, nisi quod memor es ejus (Psal. VIII, 5)? Vae mundo ab
scandalis, Dominus dicit, Veritas dicit: terret et monet, non vult
esse nos incautos; nam non fecit utique desperatos. Contra hoc Vae,
id est contra hoc malum metuendum, tremendum, cavendum, consolatur
nos, et hortatur, et instruit illo loco Scriptura, ubi dicitur:
Pax multa diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum (Psal.
CXVIII, 165). Ostendit hostem cavendum, sed non cessavit
ostendere murum munitum. Cogitabas tu audiens, Vae mundo ab
scandalis, quo ires extra mundum, ne scandala patereris. Ergo
propter cavenda scandala, quo ibis extra mundum, nisi fugias ad eum
qui fecit mundum? Quomodo autem ad eum qui fecit mundum, confugere
poterimus, nisi legem ejus, quae ubique praedicatur, audiamus?
Parum est audiamus, nisi diligamus. Securum te enim faciens
Scriptura divina contra scandala non ait, Pax multa audientibus legem
tuam. Non enim auditores legis justi sunt apud Deum. Sed quia
factores legis justificabuntur (Rom. II, 13), et fides per
dilectionem operatur (Galat. V, 6): Pax multa, inquit,
diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum. Concinit huic
sententiae etiam quod audiendo et respondendo cantavimus: Mites autem
haereditate possidebunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis
(Psal. XXXVI, 11). Quia, Pax multa diligentibus legem
tuam. Ipsi enim mites, qui diligunt legem Dei. Beatus enim vir,
quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum; ut mitiges
eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea (Psal.
XCIII, 12, 13). Quam diversae videntur Scripturae voces,
et in unam sententiam sic confluunt atque concurrunt, ut quidquid
audire potueris de fonte illo uberrimo, acquiescas et tu, concordes
veritati amicus, pace plenus, charitate fervidus, contra scandala
munitus.
2. Mites in pressura, contra scandalum securi. Propositum est ergo
videre, vel quaerere, vel discere, quomodo mites esse debemus: et ex
hoc quod modo de Scripturis commemoravi, admonemur invenire quod
quaerimus. Intenta sit paululum Charitas vestra; magna res agitur,
ut mites simus: necessaria res in adversis. Neque enim res adversae
saeculi hujus vocantur scandala: scandala quae sint, advertite.
Nescio quis, verbi gratia, in necessitate aliqua constitutus urgetur
pressura. Non est hoc scandalum, quia pressura urgetur. Pressura et
martyres pressi sunt, sed non oppressi. Scandalum cave, non valde
pressuram. Pressura premit te, scandalum opprimit te. Quid ergo
interest inter pressuram et scandalum? In pressura parabas servare
patientiam, tenere constantiam, non relinquere fidem, non consentire
peccato. Hoc si servas, aut si servaveris, pressura tibi ruina non
erit: sed ad hoc valebit illa pressura, ad quod valet in torculari,
non ut oliva opprimatur, sed ut oleum liquetur. Denique si in ista
pressura laudes Deo dicas, quam utile prelum, unde a te liquor
emanat? Sedebant in pressura Apostoli catenati, atque in illa
pressura cantabant hymnum Deo. Quid premebatur? quid eliquabatur?
Sedebat sub magna pressura Job in stercore, inops, sine ope, sine
substantia, sine filiis; plenus, sed vermibus, quod quidem ad
hominem pertinet exteriorem. Sed quia et intus Deo plenus erat,
laudabat Deum, et pressura illa non illi erat scandalum. Ubi ergo
scandalum? Quando accessit ei uxor, et ait, Dic aliquid in Deum,
et morere. Omnibus quippe ablatis a diabolo, exercitato Eva servata
est, non ad consolationem, sed ad tentationem viri. Ecce ubi
scandalum. Exaggeravit miserias ejus, miserias etiam suas cum
illius, et coepit persuadere blasphemiam. Illi autem, qui erat
mitis, quia Deus ex lege sua docuerat eum, et mitigaverat a diebus
malignis, pax multa erat in corde ejus diligentis legem Dei, et non
erat illi scandalum. Illa scandalum erat, sed illi non erat.
Denique vide mitem, vide eruditum in lege Dei, lege Dei dico
aeterna. Nam lex illa in tabulis data Judaeis nondum erat temporibus
Job, sed manebat adhuc lex aeterna in cordibus piorum, unde illa
descripta est quae populo data est. Quia ergo mitigatus erat lege Dei
a diebus malignis, et pax ei multa erat diligenti legem Dei, vide
quam sit mitis, quid respondet. Hic disce quod proposui, qui sint
mites. Locuta es, inquit, tanquam una ex insipientibus mulieribus.
Si bona percepimus de manu Domini, mala non sustinemus (Job II,
9, 10)?
3. Mites quinam sint. Mundus bonus et mundus malus. Audivimus
exemplo qui sint mites: definiamus eos verbis, si possumus. Mites
sunt, quibus in factis omnibus bonis, in omnibus quae bene faciunt,
non placet nisi Deus; in omnibus quae mala patiuntur, non displicet
Deus. Eia, fratres, attendite ad hanc regulam, ad hanc normam;
extendamus nos ad illam, quaeramus incrementum, ut impleamus illam.
Quid enim prodest, quia plantamus et rigamus, nisi Deus incrementum
dederit? Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui
incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Audi, qui vis mitis
esse, qui vis mitigari a diebus malignis, qui diligis legem Dei; ut
non sit in te scandalum, et sit tibi pax multa, ut possideas terram,
et delecteris in multitudine pacis: audi, qui vis mitis esse.
Quidquid boni facis, non tibi placeas. Deus enim superbis resistit,
humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). Ergo quidquid boni
facis, non tibi placeat nisi Deus: quidquid mali pateris, non tibi
displiceat Deus. Quid plura? Hoc fac, et vives. Non te
absorbebunt dies maligni; evades quod dictum est, Vae mundo ab
scandalis. Cui mundo enim Vae ab scandalis, nisi de quo dictum est,
Et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10)? Non illi mundo, de
quo dictum est, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II
Cor. V, 19). Mundus malus, mundus bonus: mundus malus, omnes
in mundo mali; et mundus bonus, omnes in mundo boni. Sicut
attendimus plerumque agrum. Plenus est ager iste: quo fructu?
Tritico. Itemque dicimus, et verum dicimus, Plenus est ager iste
palea. Arbor est, plena est fructu. Alter dicit, Plena est
foliis. Et qui dicit, Plena est fructu, verum dicit: et qui
dicit, Plena est foliis, verum dicit. Nec plenitudo foliorum
abstulit fructui locum, nec plenitudo fructuum turbam expulit
foliorum. Utroque plena est: sed aliud quaerit ventus, aliud cultor
colligit. Sic ergo, cum audis, Vae mundo ab scandalis, noli
terreri; dilige legem Dei, non tibi erit scandalum.
4. Scandalum ab oculo, a manu et a pede. Sed occurrit uxor,
nescio quid mali persuadens. Diligis eam, sicut oportet diligi
uxorem: membrum tuum est. Sed si oculus tuus scandalizat te, si
manus tua scandalizat te, si pes tuus scandalizat te, modo audisti
Evangelium, amputa, projice abs te. Quisquis tibi charus est,
quisquis tibi pro magno habetur a te, tamdiu magnus sit, tamdiu
dilectum membrum tuum sit, quamdiu non coeperit scandalizare, id est,
mali aliquid suadere. Audite quia hoc est scandalum. Constituimus
exemplum de Job et uxore ejus: sed ibi non est nominatum scandalum.
Audi Evangelium: Dominus cum de passione sua praedicaret, Petrus
coepit illi suadere ne pateretur. Redi retro, satanas, scandalum
mihi es. Prorsus docuit te Dominus, qui tibi vivendi exemplum
praebuit, et quid sit scandalum, et quomodo caveatur scandalum. Cui
dixerat paulo ante, Beatus es, Simon Bar-Jona (Matth. XVI,
23, 17), ostenderat illum membrum suum esse. At ubi coepit
scandalum esse, praecidit membrum: refecit membrum, reposuit membrum.
Scandalum ergo tibi ille erit, qui tibi mali aliquid suadere
coeperit. Et intendat Charitas vestra: fit hoc plerumque, non
malevolentia, sed perversa benevolentia. Videt enim te amicus tuus,
qui te diligit, vicissimque a te diligitur, pater tuus, frater tuus,
filius tuus, conjux tua, videt te in malo, et vult te facere malum.
Quid est, videt te in malo? Videt te in aliqua pressura. Pressuram
ipsam propter justitiam forsitan pateris: ideo pateris pressuram, quia
non vis dicere falsum testimonium. Verbi gratia dixerim. Abundant
exempla, quia Vae mundo ab scandalis. Ecce, verbi gratia, potens
aliquis quaerit a te, propter praedam suam, propter rapinam suam,
ministerium falsi testimonii. Negas tu: negas falsum, ne neges
verum. Ne multis immorer, ille irascitur, potens est, premit.
Accedit amicus, qui non vult te esse in pressura, non vult te esse in
malo: Rogo te, fac quod tibi dicitur; quid magnum est? Jam forte
quomodo et satanas Domino, Scriptum est de te, quia Angelis suis
mandavit de te, ne offendas ad lapidem pedem tuum (Matth. IV,
6). Forte et iste amicus tuus, quia videt te christianum, de lege
tibi vult persuadere, quod putat te debere facere. Fac quod dicit.
Quid? Hoc quod vult ille. Sed mendacium est, falsum est. Non
legisti, Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11)? Jam iste
scandalum est. Amicus est, quid facturus es? Oculus est, manus
est: Amputa, et projice abs te. Quid est, Amputa, et projice abs
te? Noli consentire. Hoc significat, Amputa, et projice abs te,
noli consentire. Membra enim nostra in corpore nostro consensione
faciunt unitatem, consensione vivunt, consensione invicem
connectuntur. Ubi dissensio, ibi morbus aut vulnus est. Ergo
membrum tuum est: diliges eum. Sed scandalizat te; Amputa eum, et
projice abs te. Noli consentire; averte illum ab auribus tuis, forte
correctus rediet.
5. Mendacium divina lege vetitum. Quomodo facturus es hoc quod
dico, amputaturus, et abjecturus, et eo fortasse correcturus?
Quomodo facturus es, responde. De Lege voluit suadere mendacium.
Ille enim ait, Dic. Et forte non ausus est dicere, Dic
mendacium: sed sic, Dic quod vult. Tu dicis, Sed mendacium est.
Et ille, ut excuset, Omnis homo mendax. Et tu contra, frater,
Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Attende, non
est leve quod audisti, Os quod mentitur, occidit animam. Quid mihi
facit inimicus iste potens, qui me premit, quia miseraris me, et
miseret conditionis in me, et non vis me esse in malo; cum velis me
esse malum? Quid mihi facit potens iste? Quid premit? Carnem.
Corpus, dicis tu, premit: dico ego, perimit. Quanto mitius mecum
agit ille, quam ego si mentitus fuero? Ille occidit carnem meam: ego
occido animam meam. Iratus potens occidit corpus: Os quod mentitur,
occidit animam. Corpus occidit; moriturum erat, etsi non
occideretur: animam vero quam non occidit iniquitas, in aeternum
excipit veritas. Serva ergo quod servare potes: pereat quod quandoque
periturum est. Respondisti; et tamen Omnis homo mendax non
solvisti. Responde illi et ad hoc, ne videatur sibi aliquid dixisse
ad suadendum mendacium, testimonium de Lege proferens, urgens te de
Lege contra Legem. In Lege enim scriptum est, Falsum Testimonium
ne dicas (Deut. V, 20): et in Lege scriptum est, Omnis homo
mendax. Respice ad illud quod paulo ante commonui, quando mitem
hominem verbis quibus potui, terminavi. Mitis est, cui in omnibus
quae bene facit, non placet nisi Deus; in omnibus quae male patitur,
non displicet Deus. Hoc ergo ei responde, qui dicit, Mentire,
quia scriptum est, Omnis homo mendax: Non mentior, quia scriptum
est, Os quod mentitur, occidit animam. Non mentior, quia scriptum
est, Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7). Non
mentior, quia scriptum est, Falsum testimonium non dices. Urgeat
licet pressuris carnem meam cui displiceo in veritate: audio Dominum
meum, Nolite timere eos qui corpus occidunt (Matth. X, 28).
6. Homines agant, non ut homines, sed ut filii Dei. Quomodo ergo
omnis homo mendax? An forte non es homo? Responde cito, et verum,
Et homo non sim, ne mendax sim. Videte enim: Deus de coelo
prospexit super filios hominum, ut videret si est intelligens et
requirens Deum. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non
est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII, 2,
3). Quare? Quia filii hominum esse voluerunt. Ut autem eos ab
his iniquitatibus tolleret, redimeret, curaret, sanaret, mutaret
filios hominum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I,
12). Quid ergo mirum? Homines eratis, si eratis filii hominum:
omnes homines eratis, mendaces eratis; omnis enim homo mendax.
Accedit vobis gratia Dei, dedit vobis potestatem filios Dei fieri.
Audite vocem Patris mei dicentis, Ego dixi, Dii estis, et filii
Altissimi omnes (Psal. LXXXI, 6). Quoniam homines filii
hominum, si non filii Altissimi, mendaces ; quia omnis homo mendax.
Si filii Dei, si gratia Salvatoris redempti, si pretioso sanguine
comparati, si aqua et Spiritu renati, si ad haereditatem coelorum
praedestinati, utique filii Dei. Ergo jam dii. Quid ad te vult
mendacium? Adam enim purus homo, Christus homo Deus, creator omnis
creaturae Deus. Adam homo, Christus homo mediator Dei, Filius
unicus Patris, Deus homo. Ecce tu longe a Deo homo, et Deus
sursum longe ab homine: in medio se posuit Deus homo. Agnosce
Christum, et per hominem ascende ad Deum.
7. Paganorum scandalum ex pressuris mundi. Jam ergo correcti, et
si aliquid egimus, mites, teneamus indeclinabilem confessionem.
Diligamus legem Dei, ut evadamus quod dictum est. Vae mundo ab
scandalis. Loquamur aliquid de scandalis, quibus mundus plenus est,
et quomodo crebrescant scandala, abundent pressurae. Vastatur
mundus, calcatur torcular. Eia, christiane, coeleste germen,
peregrinis in terra, qui civitatem in coelo quaeritis, qui Angelis
sanctis sociari desideratis, intelligite vos sic venisse ut
discedatis. Transitis per mundum, conantes ad eum qui creavit
mundum. Non vos perturbent amatores mundi, qui volunt in mundo
remanere, et velint nolint, coguntur migrare: non vos decipiant, non
seducant. Pressurae istae non sunt scandala. Justi estote, et
exercitationes erunt. Tribulatio venit: quod volueris erit, aut
exercitatio, aut damnatio. Qualem te invenerit, talis erit.
Tribulatio ignis est: aurum te invenit? sordes tollit: paleam te
invenit? in cinerem vertit. Ergo pressurae quae abundant, non sunt
scandala. Sed quae sunt scandala? Locutiones illae, verba illa,
quibus nobis dicitur: Ecce quid faciunt tempora christiana, ecce quae
sunt scandala. Ad hoc enim tibi dicitur, ut tu, si amas mundum,
blasphemes Christum. Et dicit tibi hoc amicus tuus, consiliarius
tuus: ergo oculus tuus. Dicit tibi hoc minister tuus, cooperarius
tuus: ergo manus tua. Dicit tibi hoc forte qui te sustentat, qui te
ab humilitate terrena sublevat: ergo pes tuus. Abjice, amputa,
projice abs te, noli consentire. Responde talibus, quomodo
respondebat ille, cui suadebatur falsum testimonium. Responde, et
tu: dic homini dicenti tibi, Ecce temporibus christianis tantae
pressurae sunt, vastatur mundus: responde tu, Hoc mihi antequam
eveniret, praedixit Christus.
8. Pressurae deficientis mundi praedictae. Quare enim turbaris?
Pressuris mundi turbatur cor tuum, quomodo navis illa, ubi dormiebat
Christus. Ecce quae causa est, homo cordate, ut turbetur cor tuum:
ecce quae causa est. Navis ista, in qua Christus dormit, cor est
ubi fides dormit. Quid enim tibi novi dicitur, christiane? quid enim
tibi novi dicitur? Temporibus christianis vastatur mundus, deficit
mundus. Non tibi dixit Dominus tuus, Vastabitur mundus? Non tibi
dixit Dominus tuus, Deficiet mundus? Quare credebas quando
promittebatur, et turbaris quando completur? Ergo tempestas saevit in
cor tuum: cave naufragium, excita Christum. Habitare, inquit
Apostolus, Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III,
17). Per fidem habitat in te Christus. Fides praesens, praesens
est Christus: fides vigilans, vigilans est Christus: fides oblita,
dormiens est Christus. Excitare, commovere, dic: Domine,
perimus (Matth. VIII, 24-26)! Ecce quae nobis dicunt
Pagani: quae nobis dicunt, quod est gravius, mali Christiani.
Exsurge, Domine, perimus. Evigilet fides tua, incipit tibi loqui
Christus. Quid perturbaris? Haec omnia praedixi tibi. Ideo
praedixi, ut cum venissent mala, sperares bona, ut non deficeres in
malis. Miraris quia deficit mundus? mirare quia senuit mundus. Homo
est, nascitur, crescit, senescit. Querelae multae in senecta:
tussis, pituita, lippitudo, anxietudo, lassitudo inest. Ergo
senuit homo; querelis plenus est: senuit mundus; pressuris plenus
est. Parum tibi praestitit Deus, quia in senectute mundi misit tibi
Christum, ut tunc te reficiat, quando cuncta deficiunt? Nescis hoc
significasse in semine Abrahae? Nam semen Abrahae ait Apostolus,
quod est Christus. Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis;
sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus (Galat.
III, 16). Ideo seni Abrahae natus est filius, quia erat
utique Christus in ipsius mundi senectute venturus. Venit cum omnia
veterascerent, et novum te fecit. Res facta, res condita, res
peritura jam vergebat in occasum. Necesse erat ut abundaret
laboribus: venit ille et consolari te inter labores, et promittere
tibi in sempiternum quietem. Noli adhaerere velle seni mundo, et
nolle juvenescere in Christo, qui tibi dicit: Perit mundus,
senescit mundus, deficit mundus, laborat anhelitu senectutis. Noli
timere, renovabitur juventus tua sicut aquilae (Psal. CII,
5).
9. Paganorum in Christianam religionem querelae ex vastatione Romae
Ecce, inquit, christianis temporibus Roma perit. Forte Roma non
perit: forte flagellata est, non interempta: forte castigata est,
non deleta. Forte Roma non perit, si Romani non pereant. Non enim
peribunt, si Deum laudabunt: peribunt, si blasphemabunt. Roma enim
quid est, nisi Romani? Non enim de lapidibus et lignis agitur, de
excelsis insulis et amplissimis moenibus. Hoc sic erat factum, ut
esset aliquando ruiturum. Homo cum aedificaret, posuit lapidem super
lapidem; et homo cum destrueret, expulit lapidem a lapide. Homo
illud fecit, homo illud destruxit. Injuria fit Romae, quia
dicitur, Cadit? Non Romae, sed forte artifici ejus. Conditori
ejus facimus injuriam, quia dicimus, Roma ruit, quam condidit
Romulus? Mundus arsurus est, quem condidit Deus. Sed nec quod
fecit homo, ruit, nisi quando voluerit Deus; nec quod fecit Deus,
ruit, nisi quando voluerit Deus. Si enim hominis opus non cadit,
sine voluntate Dei, opus Dei quando potest cadere per voluntatem
hominis? Tamen et mundum fecit tibi Deus casurum; et ideo te
condidit moriturum. Ipse homo ornamentum civitatis, ipse homo
inhabitator, rector, gubernator civitatis, sic venit ut eat, sic est
natus ut moriatur, sic est ingressus ut transeat. Coelum et terra
transibunt (Matth. XXIV, 35): quid ergo mirum, si aliquando
finis est civitati? Et forte non modo finis est civitati: tamen
aliquando finis erit civitati. Sed quare inter sacrificia
Christianorum perit Roma? Quare inter sacrificia Paganorum arsit
mater ejus Troja? Dii, in quibus spem suam Romani posuerunt,
omnino Romani dii, in quibus spem Pagani Romani posuerunt, ad
Romam condendam de Troja incensa migraverunt. Dii Romani ipsi
fuerunt primo dii Trojani. Arsit Troja, tulit Aeneas deos
fugitivos: imo tulit deos fugiens stolidos. Portari enim a fugiente
potuerunt: fugere ipsi non potuerunt. Et cum ipsis diis veniens in
Italiam, cum diis falsis condidit Romam. Longum est caetera
persequi: breviter tamen quod ipsorum litterae habent commemorem.
Auctor ipsorum omnibus notus sic loquitur:
|
“Urbem Romam, sicut ego
accepi, condidere atque habuere initio Trojani, qui, Aenea duce
profugi, sedibus incertis vagabantur”
|
|
(Sallust. Bell. Catil.
cap. 4.) Habebant ergo deos secum, condiderunt Romam in Latio,
posuerunt ibi colendos deos, qui colebantur in Troja. Inducitur a
poeta ipsorum Juno irascens Aeneae et Trojanis fugientibus, et
dicit,
|
Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,
Ilium in Italiam portans victosque Penates:
|
|
|
Virgil., Aeneid., lib. 1, vers. 67, 68
|
id est, deos victos portans secum in Italiam. Jam quando dii in
Italiam victi portabantur, numen erat, an omen ? Diligite ergo
legem Dei, et non sit vobis scandalum. Rogamus vos, obsecramus
vos, exhortamur vos, estote mites, compatimini patientibus,
suscipite infirmos: et in ista occasione multorum peregrinorum,
egentium, laborantium, abundet hospitalitas vestra, abundent bona
opera vestra. Quod jubet Christus, faciant Christiani, et tantum
suo malo blasphemant Pagani.
|
|