|
1. Observatio praevia. Festuca, ira; trabes, odium. Admonet
nos Dominus noster non negligere invicem nostra peccata, non quaerendo
quid reprehendas, sed videndo quid corrigas. Ejus quippe dixit acutum
oculum ad ejiciendam festucam de oculo fratris sui, qui trabem in oculo
suo non habet. Quid autem hoc sit, breviter insinuo Charitati
vestrae. Festuca in oculo, ira est: trabes in oculo, odium est.
Quando ergo qui odit reprehendit irascentem, festucam vult de oculo
fratris sui tollere: sed trabe impeditur, quam ipse portat in oculo
suo (Matth. VII, 3-5). Festuca initium trabis est. Nam
trabes quando nascitur, prius festuca est. Rigando festucam,
perducis ad trabem: alendo iram malis suspicionibus, perducis ad
odium.
2. Peccatum irascentis: crudelitas odio habentis. Multum autem
interest inter peccatum irascentis, et crudelitatem odio habentis.
Nam et filiis nostris irascimur: odisse filios quis invenitur? In
ipsis quoque pecoribus mater aliquando bucula sugentem vitulum taedio
quodam avertit irascens: sed visceribus amplectitur matris. Quasi
taedium facit, cum impingit: quaeritur tamen, si deest. Nec damus
aliter filiis disciplinam, nisi aliquantum irascendo et indignando:
nec tamen daremus disciplinam, nisi amando. Usque adeo non omnis qui
irascitur, odit; ut aliquando magis odisse convincatur, si non
irascitur. Fac enim puerum velle in aqua fluminis ludere, cujus
impetu pereat: tu si vides, et patienter permittis, odisti; tua
patientia, illius mors est. Quanto melius est si irasceris et
corrigis, quam non irascendo interire permittis? Odium ergo ante
omnia vitandum est, trabes de oculo ejicienda est. Multum quippe
aliud est, quando quisque irascens in aliquo verbi modum excedit, quod
postea deleat poenitendo; et aliud est, servare insidias inclusas in
corde. Multum postremo interest inter haec verba Scripturae,
Turbatus est prae ira oculus meus (Psal. VI, 8). De illo
autem quid dictum est? Qui odit fratrem suum, homicida est (I
Joan. III, 15). Multum interest inter turbatum oculum, et
exstinctum. Festuca turbat, trabes exstinguit.
3. Odium ei qui odit gravius nocet, quam alteri. Hoc ergo primum
nobis persuadeamus, ut quod hodie admoniti sumus, bene facere atque
implere possimus, ante omnia non odisse. Tunc enim quando trabes non
est in oculo tuo, vides recte quidquid fuerit in oculo fratris tui; et
vim pateris, donec ejicias de oculo fratris tui, quod vides nocere
oculo fratris tui. Lumen quod in te est, non te permittit negligere
lumen fratris tui. Nam si odisti, et vis corripere, quomodo emendas
lumen, qui perdidisti lumen? Dixit enim et hoc aperte eadem
Scriptura, ubi scriptum est, Qui odit fratrem suum, homicida est.
Qui odit, inquit, fratrem suum, in tenebris est usque adhuc (Id.
II, 9). Odium, tenebrae sunt. Non potest autem fieri ut qui
odit alterum, non sibi prius noceat. Illum enim laedere conatur
extrinsecus, se vastat intrinsecus. Quantum autem animus noster
corpore major est, tantum ei prospicere debemus, ne ipse laedatur.
Laedit autem animum suum, qui odit alterum. Et quid facturus est ei
quem odit? quid facturus? Tollit pecuniam, numquid fidem? Laedit
famam, numquid conscientiam? Quidquid nocet, forinsecus nocet: sibi
attende quid noceat. Intus enim sibi ipse inimicus est, qui odit
alterum. Sed quia non sentit quid sibi mali faciat, in alterum
saevit, eo periculosius vivens, quo non sentit quid secum mali agit;
quia et saeviendo sensum perdidit. Saevisti in inimicum tuum: te
saeviente ille nudatus est, tu iniquus es. Multum interest inter
nudum et iniquum. Ille perdidit pecuniam, tu innocentiam. Quaere
quis gravius damnum perpessus est. Ille perdidit rem perituram, tu
factus es periturus.
4. Quo animo frater corripiendus. Peccatum in hominem non
contemnendum. Ideo debemus amando corripere; non nocendi aviditate,
sed studio corrigendi. Tales si fuerimus, optime facimus quod hodie
admoniti sumus: Si peccaverit in te frater tuus, corripe illum inter
te et ipsum solum. Quare illum corripis? Quia te doles, quod
peccaverit in te? Absit. Si amore tui id facis, nihil facis. Si
amore illius facis, optime facis. Denique in ipsis verbis attende,
cujus amore id facere debeas, utrum tui, an illius. Si te audierit,
inquit, lucratus es fratrem tuum. Ergo propter illum fac, ut
lucreris illum. Si faciendo lucraris, nisi fecisses perierat. Quid
est ergo quod plerique homines ista peccata contemnunt, et dicunt,
Quid magnum feci? in hominem peccavi. Noli contemnere. In hominem
peccasti: vis nosse quia in hominem peccando peristi? Si te ille in
quem peccasti, corripuerit inter te et ipsum solum, et audieris
illum, lucratus est te. Quid est, lucratus est te; nisi quia
perieras, si non lucraretur te? Nam si non perieras, quomodo te
lucratus est? Nemo ergo contemnat, quando peccat in fratrem. Ait
enim quodam loco Apostolus, Sic autem peccantes in fratres, et
percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis (I
Cor. VIII, 12): ideo quia membra Christi omnes facti sumus.
Quomodo non peccas in Christum, qui peccas in membrum Christi?
5. Hujus peccati remedium. Nemo ergo dicat, quia non peccavi in
Deum, sed peccavi in fratrem, in hominem peccavi: leve peccatum
est, vel nullum peccatum est. Forte inde dicis, Leve est, quia
cito curatur. Peccasti in fratrem: fac satis, et sanatus es. Cito
fecisti mortiferam rem, sed remedium cito invenisti. Quis nostrum
speret regnum coelorum, fratres mei, quando dicit Evangelium, Qui
dixerit fratri suo, Fatue, reus erit gehennae ignis? Magnus
terror; sed vide ibi remedium: Si obtuleris munus tuum ad altare, et
ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te;
relinque ibi munus tuum ante altare. Non irascitur Deus quia differs
imponere munus tuum: te quaerit Deus magis quam munus tuum. Nam si
malum animum gerens adversus fratrem tuum, adveneris cum munere ad
Deum tuum, respondet tibi: Tu peristi, mihi quid attulisti?
Offers munus tuum, et tu non es munus Dei. Plus quaerit Christus
quem redemit sanguine suo, quam quod tu invenisti in horreo tuo. Ergo
relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri
tuo; et sic veniens offeres munus tuum (Matth. V, 22-24).
Ecce ille reatus gehennae quam cito solutus est. Nondum
reconciliatus, eras gehennae reus: reconciliatus, securus offers
munus tuum ad altare.
6. Quid agere debeat, qui injuriam passus est. Homines autem
faciles sunt ad irrogandas injurias, et difficiles ad concordiam
requirendam. Pete, inquit, veniam ab homine quem offendisti, ab
homine quem laesisti. Respondet: Non me humiliabo. Vel Deum tuum
audi, si fratrem tuum contemnis: Qui se humiliat, exaltabitur
(Luc. XIV, 11). Non vis te humiliare qui cecidisti? Multum
interest inter se humiliantem et inter jacentem. Jam jaces, et
humiliare te non vis? Bene diceres, Nolo descendere; si noluisses
ruere.
7. Idem tractatur argumentum. Hoc ergo debet facere, qui fecit
injuriam. Qui autem passus est, quid debet? Quod audivimus hodie:
Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum.
Si neglexeris, pejor es. Ille injuriam fecit, et injuriam faciendo
gravi se ipsum vulnere percussit: tu vulnus fratris tui contemnis? Tu
eum vides perire, vel perisse, et negligis? Pejor es tacendo, qaum
ille conviciando. Quando ergo in nos aliquis peccat, habeamus magnam
curam, non pro nobis; nam gloriosum est injurias oblivisci: sed
obliviscere injuriam tuam, non vulnus fratris tui. Ergo corripe eum
inter te et ipsum solum, intendens correctioni, parcens pudori.
Forte enim prae verecundia incipit defendere peccatum suum, et quem
vis facere correctiorem, facis pejorem. Corripe ergo eum inter te et
ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum: quia
perierat, nisi faceres. Si autem non te audierit, id est, peccatum
suum quasi justitiam defenderit, adhibe tecum duos vel tres; quia in
ore duorum vel trium testium stat omne verbum. Si nec ipsos audierit,
refer ad Ecclesiam: si nec Ecclesiam audierit, sit tibi sicut
ethnicus et publicanus. Noli illum deputare jam in numero fratrum
tuorum. Nec ideo tamen salus ejus negligenda est. Nam et ipsos
Ethnicos, id est, Gentiles et Paganos in numero quidem fratrum non
deputamus; sed tamen eorum salutem semper inquirimus. Hoc ergo
audivimus Dominum ita monentem, et tanta cura praecipientem, ut etiam
hoc adderet continuo: Amen dico vobis, quaecumque ligaveritis super
terram, ligata erunt et in coelo; et quaecumque solveritis in terra,
soluta erunt et in coelo. Coepisti habere fratrem tuum tanquam
publicanum, ligas illum in terra: sed ut juste alliges, vide. Nam
injusta vincula disrumpit justitia. Cum autem correxeris, et
concordaveris cum fratre tuo, solvisti illum in terra. Cum solveris
in terra, solutus erit et in coelo. Multum praestas, non tibi, sed
illi; quia multum nocuit, non tibi, sed sibi.
8. Conciliatur Evangelium cum Salomone. Haec cum ita sint, quid
est quod ait Salomon, quod hodie ex alia lectione primitus audivimus:
Annuens oculis cum dole, congerit hominibus moestitiam: qui autem
arguit palam, pacem facit? Si ergo qui arguit palam, pacem facit;
quomodo, Corripe illum inter te et ipsum solum? Metuendum est, ne
sibi contraria sint praecepta divina. Sed intelligamus esse ibi summam
concordiam, non quemadmodum quidam vani sapiamus, qui errantes
opinantur contraria sibi esse duo Testamenta in Libris veteribus et
novis: ut ideo putemus hoc esse contrarium, quoniam illud est in
Salomonis libro, hoc in Evangelio. Si enim aliquis imperitus et
calumniator divinarum Scripturarum diceret, Ecce ubi sibi
contradicunt duo Testamenta. Dominus dicit, Corripe illum inter te
et ipsum solum. Salomon dicit, Qui arguit palam, pacem facit.
Ergo nescit Dominus quid praecepit? Salomon vult contundi frontem
peccantis: Christus parcit pudori erubescentis. Ibi enim scriptum
est, Qui arguit palam, pacem facit: hic autem, Corripe illum inter
te et ipsum solum; non palam, sed in secreto et occulte. Vis nosse,
quisquis talia cogitas, non sibi repugnare duo Testamenta, quia illud
in libro Salomonis, hoc in Evangelio reperitur? Apostolum audi.
Certe Apostolus minister est Novi Testamenti. Audi ergo apostolum
Paulum Timotheo praecipientem et dicentem, Peccantes coram omnibus
argue, ut et caeteri timorem habeant (I Tim. V, 20). Jam non
Salomonis liber cum Evangelio, sed Pauli apostoli Epistola videtur
confligere. Salomonem paululum sine injuria seponamus: Christum
Dominum et Paulum servum ejus audiamus. Quid dicis, Domine? Si
peccaverit in te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum solum.
Quid dicis, Apostole? Peccantes coram omnibus argue, ut et caeteri
timorem habeant. Quid facimus? Controversiam istam velut judices
audimus? Absit. Imo sub judice constituti pulsemus, uti nobis
aperiri impetremus: fugiamus sub alas Domini Dei nostri. Non enim
Apostolo suo contrarium locutus est, quia et in illo ipse locutus
est, sicut dicit: An vultis experimentum ejus accipere, qui in me
loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Christus in
Evangelio, Christus in Apostolo: Christus ergo utrumque dixit;
unum ore suo, alterum ore praeconis sui. Quia quando praeco de
tribunali aliquid dicit, non scribitur in Gestis, Praeco dixit: sed
ille dixisse scribitur, qui praeconi quod diceret imperavit.
9. Correptio alias secreta, alias publica esse debet. Duo ergo
ista praecepta, fratres, sic audiamus, ut intelligamus, et inter
utraque praecepta pacati constituamur. Cum corde nostro nos
concordemus, et Scriptura sancta in nulla parte discordat. Verum est
omnino, utrumque verum est: sed discernere debemus, aliquando illud,
aliquando illud esse faciendum; aliquando corripiendum fratrem inter te
et ipsum solum, aliquando corripiendum fratrem coram omnibus, ut et
caeteri timorem habeant. Si aliquando illud, aliquando illud
fecerimus; concordiam Scripturarum tenebimus, et in faciendo atque
obtemperando non errabimus. Sed dicit mihi aliquis: Quando facio
illud, quando illud: ne tunc corripiam inter me et ipsum solum,
quando debeo coram omnibus corripere; aut tunc corripiam coram
omnibus, quando debeo in secreto corripere?
10. Quando secreta esse debet, quando publica. Cito videbit
Charitas vestra, quid quando facere debeamus: sed utinam facere pigri
non simus. Intendite, et videte: Si peccaverit, inquit, in te
frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Quare? Quia
peccavit in te. Quid est, in te peccavit? Tu scis quia peccavit.
Quia enim secretum fuit, quando in te peccavit; secretum quaere, cum
corrigis quod peccavit. Nam si solus nosti quia peccavit in te, et
eum vis coram omnibus arguere; non es correptor, sed proditor.
Attende quemadmodum vir justus, Joseph, tanto flagitio quod de uxore
fuerat suspicatus, tanta benignitate pepercit, antequam sciret unde
illa conceperat: quia gravidam senserat, et se ad illam non accessisse
noverat. Restabat itaque certa adulterii suspicio: et tamen quia ipse
solus senserat, ipse solus sciebat, quid de illo ait Evangelium?
Joseph autem cum esset vir justus, et nollet eam divulgare. Mariti
dolor non vindictam quaesivit: voluit prodesse peccanti, non punire
peccantem. Cum, inquit, nollet eam divulgare, voluit eam occulte
dimittere. Haec eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit ei in
somnis; et indicavit quid esset, quia non violavit viri torum, quia
de Spiritu sancto conceperat Dominum amborum (Matth. I, 19,
20). Peccavit ergo in te frater tuus; si tu solus nosti, tunc
vere in te solum peccavit. Nam si multis audientibus tibi fecit
injuriam, et in illos peccavit, quos testes suae iniquitatis effecit.
Dico enim, fratres charissimi, quod et vos ipsi in vobis ipsis
potestis agnoscere. Quando me audiente, fratri meo quisque injuriam
facit, absit ut a me injuriam illam alienam putem. Prorsus et mihi
fecit: imo et mihi plus fecit, cui putavit placere quod fecit. Ergo
ipsa corripienda sunt coram omnibus, quae peccantur coram omnibus:
ipsa corripienda sunt secretius, quae peccantur secretius.
Distribuite tempora, et concordat Scriptura.
11. Correptionis modus, curve secreto fiat. Peccata carnis
mortifera. Sic agamus et sic agendum est, non solum quando in nos
peccatur, sed quando peccatur ab aliquo, ut ab altero nesciatur. In
secreto debemus corripere, in secreto arguere; ne volentes publice
arguere, prodamus hominem. Nos volumus corripere et corrigere:
quid, si inimicus quaerit audire quod puniat? Novit enim nescio quem
homicidam episcopus, et alius illum nemo novit. Ego volo publice
corripere, at tu quaeris inscribere. Prorsus nec prodo, nec
negligo: corripio in secreto; pono ante oculos Dei judicium; terreo
cruentam conscientiam; persuadeo poenitentiam. Hac charitate praediti
esse debemus. Unde aliquando homines reprehendunt nos, quod quasi non
corripiamus: aut putant nos scire quod nescimus, aut putant nos tacere
quod scimus. Sed forte quod scis, et ego scio: sed non coram te
corripio; quia curare volo, non accusare. Sunt homines adulteri in
domibus suis, in secreto peccant; aliquando nobis produntur ab
uxoribus suis plerumque zelantibus, aliquando maritorum salutem
quaerentibus: nos non prodimus palam, sed in secreto arguimus. Ubi
contigit malum, ibi moriatur malum. Non tamen vulnus illud
negligimus; ante omnia ostendentes homini in tali peccato constituto
sauciamque gerenti conscientiam, illud vulnus esse mortiferum: quod
aliquando qui committunt, nescio qua perversitate contemnunt; et
nescio unde sibi testimonia nulla et vana conquirunt, dicentes,
Peccata carnis Deus non curat. Ubi est quod hodie audivimus:
Fornicatores et adulteros judicat Deus? Ecce attende, quisquis tali
morbo laboras. Quod dicit Deus audi: non quod tibi dicit favens
peccatis tuis animus tuus, aut eadem tecum iniquitatis catena ligatus
amicus tuus, vel potius inimicus tuus et suus. Audi ergo quod dicit
Apostolus: Honorabiles, inquit, nuptiae in omnibus, et torus
immaculatus. Fornicatores autem et adulteros judicat Deus (Hebr.
XIII, 4).
12. Vita cito emendanda. Age ergo, frater, esto correctus.
Times ne te inscribat inimicus; et non times ne te judicet Deus?
Ubi est fides? Time cum est quando timeas. Longe est quidem dies
judicii: sed uniuscujusque hominis dies ultimus longe esse non potest;
quia brevis est vita. Et quia ipsa brevitas semper incerta, quando
sit dies tuus ultimus, nescis. Corrige te hodie, propter cras.
Prosit tibi et modo in secreto correptio. Palam enim loquor, et in
secreto arguo. Aures omnium pulso: sed conscientias quorumdam
convenio. Si dicerem, Tu, adulter, corrige te: primo forte
dicerem quod nescirem; forte quod temere audieram, suspicarer. Non
dico, Tu, adulter, corrige te; sed, quisquis in hoc populo adulter
es, corrige te. Publica est correptio, sed secreta correctio. Scio
quia ille qui timuerit, corrigit se.
13. Peccata carnis non contemnenda. Non dicat in corde suo,
Peccata carnis non curat Deus. Nescitis, inquit Apostolus, quia
templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Quisquis
templum Dei violaverit, disperdet illum Deus (I Cor. III,
16, 17). Nemo se fallat. Sed forte ait aliquis, Templum Dei
animus meus est, non corpus meum: adjecit etiam testimonium, Omnis
caro fenum, et omnis claritas carnis ut flos feni (I Petr. I,
24). Infelix interpretatio! punienda cogitatio! Fenum dicta est
caro, quia moritur: sed quod ad tempus moritur, non resurgat cum
crimine. Vis nosse apertam etiam inde sententiam? Nescitis, inquit
idem apostolus, quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus
sancti, quem habetis a Deo? (Jam non contemnatis corporalia
peccata: ecce quia et corpora vestra templum in vobis sunt Spiritus
sancti, quem habetis a Deo.) Contemnebas corporale peccatum,
contemnis quod peccas in templum? Ipsum corpus tuum templum in te est
Spiritus Dei. Jam vide quid facias de templo Dei. Si eligeres in
ecclesia facere adulterium intra istos parietes, quid te esset
sceleratius? Modo autem tu ipse es templum Dei. Templum intras,
templum exis, templum in domo tua manes, templum surgis. Vide quid
agas, vide ne offendas templi habitatorem, ne deserat te, et in
ruinam vertaris. Nescitis, inquit, quia corpora vestra (et hoc de
fornicatione loquebatur Apostolus, ne contemnerent corporalia
peccata) templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo,
et non estis vestri? Empti enim estis pretio magno (I Cor. VI,
19, 20). Si contemnis corpus tuum, considera pretium tuum.
14. Correctio non procrastinanda. Vox corvina. Homines bona
volunt habere omnia praeter vitam. Scio ego, et mecum omnis homo qui
paulo attentius consideraverit, neminem Deum timentem sub verbis ejus
non se corrigere, nisi qui putat, quia plus habet vivere. Ipsa res
est quae multos occidit, cum dicunt, Cras, cras: et subito ostium
clauditur. Remansit foris cum voce corvina, quia non habuit gemitum
columbinum. Cras, cras; corvi vox. Geme ut columbus, et tunde
pectus: sed plagas tibi dando in pectus, caesus correctus esto; ne
non videaris conscientiam caedere, sed malam conscientiam pugnis
pavimentare, solidiorem reddere, non correctiorem. Geme non inani
gemitu. Forte enim dicis tibi: Promisit mihi Deus indulgentiam,
quando me correxero; securus sum: lego divinam Scripturam, Iniquus
in qua die conversus fuerit ab iniquitatibus suis, et fecerit
justitiam, omnes iniquitates ejus obliviscar (Ezech. XVIII,
21 et 22). Securus sum; quando me correxero, dat mihi Deus
indulgentiam de malis meis. Et quid ego dicturus sum? Contra Deum
reclamaturus? Dicturus sum Deo: Noli illi dare indulgentiam?
Dicturus sum hoc scriptum non esse, hoc Deum non promisisse? Si
ista dixero, omnia falsa dico. Bene dicis, verum dicis:
indulgentiam correctioni tuae promisit Deus, negare non possum: sed
dic mihi, rogo te; ecce ego consentio et concedo et cognosco quia
indulgentiam Deus promisit tibi; crastinum enim diem quis tibi
promisit? Ubi mihi legis indulgentiam te accepturum, si te
correxeris; lege ibi mihi quantum victurus sis. Non lego, inquis.
Nescis ergo quantum victurus sis. Esto correctus et semper paratus.
Noli timere diem ultimum, tanquam furem qui te dormiente effodiat
parietem: sed vigila, et corrige te hodie. Quid differs in
crastinum? Longa vita erit. Ipsa longa, bona sit. Prandium bonum
longum nemo differt, et vitam malam longam vis habere? Utique si
longa erit, melius bona erit: si brevis erit, bene factum est, ut
bona produceretur. Sic autem homines negligunt vitam suam, ut nolint
habere malam, nisi ipsam. Villam emis, bonam quaeris; uxorem vis
ducere, bonam eligis; filios tibi vis nasci, bonos optas; caligas
locas, et non vis malas: et vitam amas malam! Quid te offendit vita
tua, quam solam vis malam, ut inter omnia bona tua tu solus sis
malus?
15. Pastoris onus non abjiciendum. Ergo, fratres mei, si aliquem
vestrum vellem in parte corripere, forte audiret me: multos vestrum
publice corripio; omnes me laudant; audiat me aliquis. Non amo in
voce laudatorem, et in corde contemptorem. Cum enim laudas, et non
te corrigis, contra te testis es. Si malus es, et quod dico placet
tibi, displice tibi: quia si malus displicueris tibi, correctus
placebis tibi, quod nudiustertius, nisi fallor, dixi. In omnibus
verbis meis speculum propono. Nec mea ista sunt verba: sed Domino
jubente loquor, quo terrente non taceo. Nam quis non eligeret
tacere, et rationem de vobis non reddere? Sed jam suscepimus onus,
quod ab humeris nostris excutere non possumus, nec debemus.
Audistis, fratres mei, cum Epistola ad Hebraeos legeretur:
Obedite praepositis vestris, et subditi estote; quia ipsi vigilant
pro animabus vestris, tanquam rationem reddituri pro vobis: ut cum
gaudio hoc faciant, et non cum tristitia; non enim expedit vobis
(Hebr. XIII, 17). Quando facimus ista cum gaudio? Quando
videmus homines proficere in verbis Dei. Quando laborat cum gaudio
operarius in agro? Quando attendit arborem, et fructum videt; quando
attendit segetem, et frugum in area prospicit ubertatem: non sine
causa laboravit, non sine causa dorsum curvavit, non sine causa manus
attrivit, non sine causa frigus et aestum toleravit. Hoc est quod
ait, Ut cum gaudio hoc faciant, et non cum tristitia; non enim
expedit vobis. Numquid dixit, Non illis expedit. Non; sed dixit,
Non expedit vobis. Nam illi praepositi quando contristantur de malis
vestris, expedit illis; ipsa tristitia prodest illis: sed non expedit
vobis. Nihil autem nobis volumus expedire, quod non expedit vobis.
Simul ergo in Dominico agro, fratres, bonum operemur; ut simul de
mercede gaudeamus.
|
|